De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

pius, quam alio cibo convenit. Denique aliquid densiori cibo , cum hic accedit, necessarium endemi. Neque aestare vero, neque autumno Utilis enus est. Tolerabilior tamen per autumnum zaestate in totum, 1i fieri potest, abstinendum. CAPUT IV.

De his, qui aliqua parte corporis laborant, O primum de his , quibus caput insimum ess

quas corporis imbecillas habent. Cui caput infirmum est, is , si bene concoxerit, leniter perfricare id mane .manibus suis debet; nunquam id, si fieri potest, Veste velare, aut ad cutem tondere: uti teque lunam Vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum : sed nusquam poli cibum progredi. Si cui capilli sunt, eos quotidie pectere et multum ambulare; sed, si licet, neque sub tecto, neque in sole: ubique autem Vitare soliS ardorem, maximeque post cibum S vinum: potius ungi , quam lavari; nunquam ad flammam ungi, interdum ad prunam. Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungi , tum transire in calidarium , ubi sudabit; in solium non descendere , sed multa calida aqua per caput se totum perfundere; tum tepida , dein frigida ;diutiusque ea caput, quam ceteraS partes perfundere ; deinde id aliquamdiu perfricare; novissime

72쪽

detergere di ungere. Capiti nihil aeque prodest a que aqua frigida. Itaque is , cui hoc infirmum est, Per aestatem id bene largo canali quotidie debet aliquamdiu subjicere. Semper autem , etiam si sine

balneo unctus est , neque totum corpus refrigerare

sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere. Sed cum ceteraS partes attingi nolit , demittere id , ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis , aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad hoc regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat: isque, si je- Iuno caput laeditur , assumendus etiam medio die est: si non laeditur, semel potius. Bibere huic assidue vinum dilutum lene, quam aquam , magiS eX- pedit; ut, cum caput gravius esse coeperit, sit , quo confugiat: eique ex toto neque Vinum , neque aqua semper, Utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum invicem assumitur. Scribere , legere, voce contendere , huic opus non est, utique post coenam : post quam nec cogitatio quidem ei satis tuta ei ; ma Xime tamen Vomitus alienus est.

CAPUT V.

De his , qui lippitudine , gravedine , desillatione , ion silirique laborant. EQUE vero his solis, quos capitis imbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest; led iis etiam , quos assiduae lippitudines, gravedines , destillatio-

73쪽

MEDICIN E LIB. I. 4s

nes , tonsilique male habent. His autem non caput tantum quotidie perfundendum , sed os quoque multa frigida aqua fovendum est : praecipueque omnibus , quibus hoc utile auxilium est , eo utendum est, ubi gravius coelum Austri reddiderunt. Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio , aut cogitatio animi; tum his praecipue , qui vel capitis , vel arteriae dolores habere consueverunt, vel quoslibet alios oris affectus. Vitari etiam gravedines, destillationesque possunt, si quam minime is , qui his opportunus est , aerem vel loca aquasque mutat; si caput in sole protegit, ne incendatur , neve subitum ex repentino nubilo

frigus id moveat: si post concoctionem jejunus caput radit: si post cibum neque legit, neque scribit.

Ad Iosulam alvum remedia. UFΜ Vero frequenter cita alvus exercet, huic

opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum jejunus est , ambulare; vitare solis nimium ardorem , continua balnea ; ungi citra sudorem non uti cibis Variis, minimeque jurulentis aut leguminibus, oleribusve his, quae celeriter descendunt ; omnia denique suna ere , quae tarde concoquuntur. Venatio, durique pisces, & ex domesticis animalibus assa caro maxime juvant. Nunquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue qui-

74쪽

dem, aut dulce; seci austerum, Sc plenius, neqire id ipsum pervetus. Si inviso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones entrem ejuS non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in coena sensit, Vomere debet; icique postero quoque die facere : tertio , modici ponderis panem ex vino esse, adjecta uVR aut Olea , vel ex defruto , similibusque aliis : deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere , ac neque intendere animum , neque ambulatione quamvis leni dimoveri.

CAPUT VII.

Remedia ad coli dolorem.

Ar si laesius intestinum dolere consueVit, quod

κολον nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis ut lectione, δc aliis generibus exerceatur; uratur halneo calido , cibis quoque Sc potionibus calidis ;denique omnimodo frigus evitet , item dulcia omnia, leguminaque , dc quidquid instare consuevit.

CAPUT VIII.

Quae agenda sint stomacho laborantibus.

I quis vero stomacho laborat, legere clare debet; post lectio nem ambulare; tum Pila, vel armiS,

75쪽

lGOVe quo genere, quo superior pars moVetur. CXerceri. Non aquam , sed vinum calidum hibere jejunus. Cibum bis die assumere; sic tamen, ut facile concoquat. Uti vino tenui & austero ; M post cibum , frigidis potionibus potius. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies , praeco diorum dolor, nausea,& nolentium Vomitus, in jejuno dolor capitis. Quae in quo non sunt, is fir

mi stomachi est. Neque credendum utique nostris est , qui, cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupierunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent. At, qui tarde concoquunt, & quorum ideo praecordia insantur, qui ve propter ardorem aliquem noctu sitire consueVerunt , ante quam conquiescant, duos tresve cyathoS per tenuem fistulam hibant. Prodest etiam ad Versu S tardam con

coctionem clare legere, deinde ambulare , tum vel ungi vel lavari; assidue vinum frigidum hibere adc post cibum , magnam potionem, sed , ut supra dixi, per siphonem : deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet, & Vomere,

At is, cui ex hoc frequens dejectio incidit, quo ties alvus ei constiterit, frigida potione potissi

mum utatur.

76쪽

Quid obferxandum sit dolore nervorum labo

rantibus.

pra chiragrave esse consuevit, huic , quantum fieri Rotest , exercendum id est, quod asse inuri est, objiciendumque labori Si frigori; nisi cuin dolor increvit ; sub quo quies optima est. Venus semper inimica est. Concoctio, sicut in omnibus corporis affectibus, necessaria est. Cruditas enim id maxime laedit, L quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit. Ut concoctio autem omnibus vitiis Occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor. Quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, Vulneri, praecordiis, intestinis , Vesicae, auribus, cOXis , scapulis , naturalibus , OssibuS, dentibu S, nervi S, Vial Vae, cere-hro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram , nigram. Ex hoc horroreS tremoresque nZscuntur. At pro de ii iuvenibus , tu omnibus plenis. Erecitorcme mens est, Sc melius concoquitur, ubi frigus quidem est, sed cavetur. Aqua Vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest. It m articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus. Item rubicundis nimis hominibus, 11 dolore vacant. Calor autem Adjuvat omnia, quae frigus infestat: item lippientes, si nec dolor , nec lacrimae sunt: nervos quoque, qui contrahuntur;

77쪽

praecipiteque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem coiporis colorem bonum facite urinam movet. Si nimius est, corpus effeminat , nervos emollit , stomachum solvit. Minime vero aut frigus aut calor tuta sunt, ubi subita in siletis sunt. Nam frigus, lateris dolores, aliaque vitia; frigida aqua, strumas eXcitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudore digerit, obnoXium morbis pestilentibus corpus essicit.

CAPUT X.

Observatio in pes tintia. EsT etiam observatio necessaria, qua quis in pestilentia utatur adhuc integer, cum tamen securUS esse non possit. Tum igitur Oportet peregrinari, navigare. Ubi id non licet, gestari, ambulare sub dio, ante aesthim, leniter; eodemque modo ungi&, ut supra comprehensum est , vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem; multoque magis se continere, ii qua graVitaS in corpore est; tum neque mane surgendum, neque pedibus nudis ambulandum est, minimeque post cibum , aut balneum : neque jejuno , neque coenam to Vomendum est: neque movenda alvus ; atque etiam , si per se mota est , comprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est. Itemque Vitandum balneum , sudor , meridianus somnus , uti que si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tunc commodius assumitur; insuper etiam mo- Corn. Cessus. ' D

78쪽

so A. CORN. CELSI MEDICINAE L. L

dicus, ne cruditatem moveat. Alternis diebus in Vicem , modo aqua, modo vinum bibendum csti Quibus servatis , ex reliqua victus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum vero haec in omni pestilentia facienda sint , tum in ea maXime, quam Austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel ubi in graves re giones Venerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique abstinere debebit: atque ita a vino ad aquam , ab hac ad Vinum , eo, qui supra positus est, modo, transitus ei esse.

79쪽

MEDICINAE

LIBER SECUNDUS.

NSTANTIS autenvadverta valetudinis signa coni- plura sunt.' In qtuibus explicandis nori' dubitabo auctoritate antiquorum virorum Uti , maximeque Hippocratis ; cum recentiores quoque medici , quamvis q-dam in curationibus mutarint, tamen haec illum optime praesagisse fateantur. 'Sed ante quam dico , quibus praecedentibus morborum timor subsit; non alienum Videtur CX ponere, inlaetempora anni, quae tenipes diu genera, quae partes aetatiS , qualia corpora maxime tuta vel perieulis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit. Νon quod non omni rempore, in omni tempestatum genere, Omnis aetatis , omnis habitus homines per omnia genera morborum & aegrotent, &' moriantur ; sed quod frequentius tarnen quaedam eveniant. Ideoque utile est scire unumquemque, quid, de quando

maxime caVeat. '

80쪽

A. CORN. CELSI

CAPUT L

Qua anni tempora , quor tempestatum genera , quae Fartes artati S , quatia cori Ora vel tuta, vel morbis

opportuna sint , O quod Maletudinis genus in quoque timeri possit. I G1Tun saluberrimum ver est : proxima deinde

ab hoc, hiems : periculosior aestas: autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero Optimae aequales sunt, sive frigidae, sive calidae: pessimae, quae Variant maxime. Quo sit, ut autumnus plurim OS Opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor ; nocturnis atque matutinis, simulque etiam Vespertinis, frigus est. Corpus ergo, & aestate, Scsubinde meridianis caloribus relaxatum , subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime sit, sic , quandocunque evenit, noxium est. Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii, quam tantum nebulosi aut nubili; optimique hieme, qui omni vento vacant; aestate, quibus Favonii perflant. Si genus aliud Ventorum est , salubriores Sepxemtrionales, quam Subsolani, vel Austri sunt. Sic tamen, ut haec interdum regionum sorte mutentur. Nam sere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens , salubris; amari, gravis est. Neque solum in hono tempestatum habitu certior valetudo est; sed priores morbi

quoque, si qui incideriuat, leviores sunt, & promtius finiuntur. Pessimum aegro est coelum quod

SEARCH

MENU NAVIGATION