De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

hori se debet commistere. Neque enim tam facile haec inani corpore, quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis vitandus est.

Observationes quaedam , prout res nova accidunt, Ocolporum genera, ω ,exus , O artates , 6' tempora anni furat.

4 et Ux haec quidem paene perpetua sunt: ' assi

dam tamen observationes desiderant & novae res ,& corporum genera, & sexus, & aetates, & tempora anni. Nam neque ex salutiri loco in gravem , neque ex gravi in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem, prima hieme; ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque vero ex multa fame nimia satietas: neque ex nimia satietate fames idonea est. Periclitaturque & qui semel, & qui bis die cibum incontinenter, contra consuetudinem , assumit. Item , neque ex nimio labore subitum otium, neque ex

nimio otio subitus labor, sine gravi noxa est. Ergo, cum quiS mutare aliquid Volet, paulatim debebit assuescere. Omnem etiam laborem facilius vel puer Vel senex, quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est; quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut multo plus quam solet, etiam is, qui assuevit, huic jejuno dor- Corm Celsus. C

62쪽

A. CORN. CELSI

miendum est: multo magis, si etiam OS amarum est , vel oculi caligant, aut Venter perturbatur. Tum enim non dormiendum tantummodo jejuno

est, sed etiam in posterum diem permanendum , nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere Oportet, dc lente paululum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquantum eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumturis , ubi paulum ambula Vertant , si balneum non est, calido loco , vel in sole, Vel ad ignem ungi, atque sudare: si est, ante omnia in tepidario residere : deinde, ubi paulum conquieverunt , intrare, & descendere in solium; tum multo oleo ungi, leniterque perfricari; iterum in solium descendere: post haec , os aqua calida fovere , deinde frigida. Balneum his fervens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est, loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adjectum : deinde totum quidem corpus, maXime tamen eas partes , quae in aqua fuerunt, leniter perfricare ex oleo, cui vinum & paulum contriti salis sit adjectum. Post haec, omnibus fatigatis aptum est, cibum sumere, eoque humido uti; aqua , Vel certe diluta potione esse contentos ἔmaXimeque ea , quae moVeat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est: atque etiam, cum 1 udor

se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balneo quo-

63쪽

Crae Venientibus Asclepiades inutilem eam judica uvit. Quod in his verum est, quibus alvus facile , nec tuto, resolvitur , quique facile inhorrescunt e

Perpetuum in omnibus non est, cum potitas naturale sit, potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio , Ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti ad huc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse , post Varium cibum , frequentesque dilutas potio Des , Vomitus, dc postero die longa quies , deinde modica exercitatio. Si assidua fatigatio urget, in-Vicem modo aqua , modo vinum bibendum est , Taroque balneo utendum. Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio : eumque , quem ΠOVum gemnus cujusdam laboris pressit, id, quod in consuetudine est, reficit. Fatigato quotidianum cubile tu tissimum est: in solitum contra, lassat. Quod enim contra consuetudinem est, nocet, seu molle, seu

durum est.

Proprie quaedam ad eum pertinent , qui ambiseiando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio : post iter , primum sedile , deinde unctio; tum calida aqua in balneo magis inferiores partes, quam superiores, foveat. Si quis vero exustus in sole est , huic in balneum protinus eundum est , perfundendumque oleo corpus& caput : deinde in solium bene calidum descendendum est, tum multa aqua per caput infundenda , prius calida , deinde frigida. At ei, qui perfrixit , opus est in laconico primum involuto se indere, donec insudet; tum ungi; deinde lavari: ci

64쪽

36 A . CORN. CELSI

bum modicum , deinde potiones meracas assumere. IS Vero, qui navigaVit, di nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere cibo debet , vel paulum aliquid assumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum , sed assueto leviorem : si sine Vomitu nausea fuit, vel abstinere, vel post cibum vomere. Qui vero toto die , vel in vehiculo , vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum , sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balneo mora, dein coena exigua prodesse consueverunt. Si quis in halneo aestuat, reficit

hunc Ore exceptum, & in eo retentum acetum: si id non est, eodem modo frigida aqua assumta. Ante omnia autem 'a Orit quisque naturam sui cor-POris: quoniam alii graciles, alii obesi sunt; alii calidi, alii frigidiores ; alii humidi, alii sicci: alios

adstricta, alios resoluta alvus exercet. Raro quisquam non aliquam Partem corporis imbecillam habet. Tenuis vero homo implere se debet, plenus eae tenuare, calidus refrigerare, frigidus calefacere, imadens siccare, siccus madefacere, itemque alvum firmare is, cui sula , solvere is , cui adstricta est. Succurrendumque semper parti maxime laboranti

est. De causs , qucr implent corpuS. Implet autem corpus modica exercitatio , frequentior quies, unctio , si post prandium est, balneum , contracta alvus, modicum frigus hieme , somnus & plenus, ela non nimis longuS , molle cubile , animi securitas, assumta per cibos & potio-

65쪽

nes maxime dulcia & pinguia, cibus & frequentior, & quantus plenissimus potest concoqui.

EX tenuat corpus aqua calida , si quis in eam descendit, magisque si salsa est: in jejunio balneum,

inurens sol, & omnis calor, cura, Vigilia , sonInus nimium vel brevis, vel longus: lectus, per aestatem, terra; hieme , durum cubile: cursus , multa ambulatio , omnisque Vehemens exercitatio , Vomitus , dejectio , acidae res & austerie, & semel die assumtae epulae, & vini non perfrigidi potio jejuno in

consuetudinem adducta. Cum vero inter extenuantia posuerim Vomitum& dejectionem , de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Ejechini esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine , quod de tuenda sanitate composuit, Video et neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine , qui quotidie ejiciendo vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit. Idem purgationes quoque eodem Volumine expulit. Et sunt hae perniciosae, si nimis valentibus medicamentis fiunt. Sed haec tamen submovenda esse , non est perpetuum : quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria , dum de modo , & non nisi cum opus est , adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid jam corruptum esses et , expelli debere consessus est. Ita non eX totores condemnanda est : sed esse eius etiam plures

66쪽

38 A. CORN. CELSI

cauta possimi: estque in ea quaedam paulo subri lior obser vatio adhibenda.

De vomitu.

Vomitus utilior est hieme, quam aestate, nam tum pituitae plus, tu capitis gravitas major subest. Inutilis est gracilibus , & imbecillum stomachum habentibus; utilis est plenis & biliosis omnibus , si vel nimium se replerunt, Vel parum conmcOXerunt. Nam , sive plus est , quam quod concoqui possiit, periclitari, ne corrumi Atur, non oportet: sive jam corruptum est, nihil commodius est, quam id , qua via primum expelli potest, ejicere. Iraque, ubi amari ructus cum dolore & gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Idem prodest ei, cui pectus aestuat, &frequens saliva, vel nausea est; aut cui sonant auis TeS , aut madent Oculi, aut os amarum est. Simili-rerque ei, qui Vel coelum , Vel locum mutat; hisque, quibus, si per plures dies non Vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro , inter haec praecipi quietem , quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus: nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri nora

Oportere confiteor: interdum valetudinis causa recte fieri, experimenti S credo. Commoneo id men,

ne quis, qui valere & senescere volet, hoc quotidianum habeat. Qui vomere post cibum volet, si ex f cili facit, aquam tantum tepidam ante debet

astu mere; si dissicilius, aquae vel salis, vel mellis

67쪽

MEDICINAE LIC. L

paulum adjicere. At, qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum, vel hyssopum esse, aut radiculam debet; deinde aquam tepidam , ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed hujus idonei, gustandum ; & aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt. Si autem vomitus fauces exasperaVit, qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum Ungi, deinde coenare : si post coenam, postero die Iavari, & in balneo sudare. Huic proXimus cibus mediocris utilior est : isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco , & carne assa, cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense Vult , melius consulet, si biduo contia nuarit, quam si post quintum decimum diem vo-Hrii erit , nisi haec mora gravitatem pectori faciet. De defessionibus,

Dejectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflammationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adjuvare possunt quies de inedia, per quae illa maxime eveniunt λ Qui dejicere volet, primum cibis vinisque utatur his, quae hoc praestent. De hinc , si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt , sic , ubi frequentes sunt, periculum asserunt. Asse suescit enim non ali corpus; di ob hoc infirmum

68쪽

o A. COR N. CELSI

erit; cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit. De his , quae calefaciuut, O refrigerant cor uS. Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est ; omnia salsa , amara carnosa , si post cibum est, balneum, Vinum austerum. Refrigerat in jejunio halneum, tu somnus, nisi nimis longus est; & omnia acida ; aqua quam frigidissima; oleum, si qua misceatur. De his, quae humidum reddunt, O sucant cotPus.

Humidum autem corpus esticit labor minor , quam ex consuetudine, fr*quens balneum, cibus plenior , multa potio ; post haec ambulatio, & vigilia. Per se quoque ambulatio inulta & vehemens , ic matutina exercitatio, non protinus cibus adjectus ea genera escae, quae Veniunt ex

locis frigidis, & pluviis, & irriguis. Contra siccat immodica exercitatio, fameS, unctio sine aqua, calor, sol immodicus, frigida aqua, cibus eXercitationi statim subjectus , & is ipse ex siccis aestuosis locis Venien S. De his, qua aDum adpringunt O folpunt. Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, is ipse semel die assii intus ab eo, qui bis solet: exigua potio , neque adhibita, nisi cum cibi quiS, quantum assum

69쪽

citrus est, cepit: post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca, motus qui post cibum est, subinde potiones cibo immixtae. Illud quoque scire oportet , quod ventrem vomitus solutum comprimit , compressum solvit. Itemque comprimit is vomitus, qui statim post cibum est: solvitis, qui tarde supervenit.

Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates , minuS juveneS , minime pueri & senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum assumere; maximeque eo eget, qui increscit. Calida lavatio, &pueris & senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius , neutri aetati, quae insationesmoVent. Juvenum minuS, quae assumant, & quomodo curentur, interest. Quibus juvenibus suxit alvus, plerumque in senectute contrahitur. Quibus in adolescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur. Melior est autem in juvene susior, in sene adstrictior.

De Marietate te Orum.

Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit; minus, sed meracius bibe- Te multo pane uti, carne potius elixa, modice

oleribus ; semel die cibum capere , nisi si nimis Venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est

70쪽

η1 A. CORN. CELSI

exiguum aliquid, & ipsum siccum sine carne, sine

potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est , Vel calorem moventibus. Uenus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni, sed dilutius tamen bibendum est : magis carne utendum , magis oleribus , transeundum paulatim ad asia ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est.

De L. et a ciborum ps risu Vique.

Estate vero δc potione St cibo corpus saepius eget: ideo prandere quoque commodum est. Eo tempore aptissima sunt & caro Sc olus: potio quam diluti stima, ut & sitim tollat, nec corpuSincendat: frigida lavatio , caro assa, frigidi cibi , vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo urendum , sic eXiguo est.

Autumnalis dicta. Per autumnum propter coeli varietatem , periculum maXimum est. Itaque neque sine Veste, neque sine calciamentis prodire oportet, Praecipueque diebus frigidioribus, neque sub dio nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo Vero jam paulo pleniore uti licet; minus, sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant, quae immodice toto clie plerumque sic assumuntur, ut ne quid eX densiore cibo remittatur. Ita non haec, sed consummatio omnium nocet. Ex quibus in nullo tamen minus, quam in his noxae est. Sed his uti non sae-

SEARCH

MENU NAVIGATION