De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

MEDICI N IE LIB. VII. 483

est. supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, abluatur. Ιmponenda autem medicamenta sunt pus moventia ;& , si purgandum ulcus videbitur, melle linendum. Id, si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi

aptissimum videbitur ννεαφαρμακον emplastrum. NAm& sevum habet ad pus movendum, & mel ad ulcus repurgandum: medullam etiam, maXimeque vitulinam : quae in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamenta Vero tum super ulcus non sunt necessaria; super medicamentum , ad id conti nendum, recte imponuntur. At, ubi ulcus purga tum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.

Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, varia circa pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est, si spiritus dis ficultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, si s militer ante tertium diem quaedam livida excidunt, si is aut nihil, aut tarde respondet, si vehementes dolores sunt, si post diem quintum magnae febres urgent, & fastidium cibi

permanet, si cubare in Ventrem lucundius est. Nihil tamen pejus est distentione nervorum, & ante nonum diem vomitu bilis. Sed cum insammationis

sit metus, succurri abstinentIR , modici S tempestivis cibis ; inter haec , somentis, & quibus supra

512쪽

A. CORN. CELSI

CAPUT XXVII.

De cancro , qui incisa vesca nascituri

Pstoxivus cancri metus est. Is cognoscitur, si ,& per vulnus, & per ipsiim colem , fluit sanies

mali odoris, cumque ea quaedam a concreto sanguine non abhorrentia, tenuesque carunculae Ianulis similes. praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina , si febris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem canceris tendat. Si ad colem , indurescit is locus, & rubet , & tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durescunt, non facile crura extendi possunt: at, si in alterutrum latus, oculis. id expositum est , paresque utrinque easdem notas, sed minores, habet. Primum autem ad rem pertinet corpus recte jacere , ut superior pars semper eadem sit, in quam vitium fertur. Ita, si ad colem it, supinus is collocari debet: si ad vesicam, in ventrem : si in latus , in id, quod integrius est. Deinde, ubi ventum fuerit ad curationem , homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit, aut cupressus, aut myrtus ; idemque humor clystere intus adigetur:

tum superponetur lenticula cum malicorio mixta ;quae utraque ex vino Gecocta sint; vel rubus, aut Oleae folia , eodem modo decocta; aliaque medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros

513쪽

MEDICINAE LIB. VII.

Proposuimus. ex quibus , si qua erunt arida , perscriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso vulnuS eluetur, Vitabiturque eo tempore ceratum ; quod, ad reci piendum id malum , corpus emollit. potiuS plum bum elotum cum vino inungetur: super quae idem linteolo illitum imponetur. Sub quibus perveniri ad sanitatem potest: cum eo tamen, ut non igno remus , orto cancro saepe affici stomachum, cua cum vesica quoddam con ritum est : exque eo fieri, ut neque retineatur cibus, neque, si quis re tentus est, concoquatur , neque corpuS alatur et ideoque ne vulnus quidem aut purgari, aut ali, PON

sit. quae necessario mortem matur3nt

Sed ut his succurri nullo modo potest; sic a

primo tamen die tenenda ratio curationis est. In qua quaedam observatio, ad cibum quoque potio nemque pertinens, necessaria est. Nam cibus inter principia , non nisi humidus dari debet di ubi ulcus purgatum est, ex media materia. olera & salsi menta semper aliena sunt. Potione opus est, non immodica. Nam, si parum bibitur, accenditur Vulianus, & vigilia urget, & vis corporis minuitur : si plus aequo assumitur, subinde vesica impletur, eoque irritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse, manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet vero sub ejusmodi victu evenire, ut alvus non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua Vel foenum Graecum, vel malva decocta sit. Idem humor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clysti

re agendus est, ubi id rodit urina, neque purgari

514쪽

Patitur. Fere Vero primo per vulnus exit haec :deinde , eo sanescente, dividitur, & pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur. Quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum , nonnunquam eXacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio vulneris , nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex

cancro multae magnaeque carunculae, simulque ner-Vosa aliqua exciderunt. Sed, ut vel nulla ibi fistula, vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est. Ergo, cum iam ad cicatricem Vulnus tendit, extentis jacere feminibus & cruribus oportet; nisi tamen molles arenosive calculi fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur. Ideoque, diutius plagam patere, necessarium est : & tum demum, ubi jam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si, antequam Vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque & inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est; ut torquentibus exitus detur. Hisque effusis, cum diutius pura urina descendit, tum demum , quae cicatricem inducant, imponenda sunt, extendendique, ut supra docui, pedes, quam maxime vincti. Quod si fistulae metus ex his causis, quas Proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deliganda sunt, donec, qualis sutura est, cicatrix sit.

515쪽

MEDICIN E LI B. VII. η87 CAPUT XXVIII.

Si nataralia feminarum non admittunt concubitum ,

quomodo curari conveniat.

, T hoc quidem commune esse maribus feminis potest. Proprie vero quaedam ad feminas pertinent : ut inprimis, quod earum naturalia nonnunquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt. Idque interdum evenit protinus in utero matris : interdum exulceratione in his partibus facta, & per malam curationem his oris sane idendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori vulvae opposita est : si ex ulcere , caro id replevit. Oportet autem membranam duabus lineis, inter se transversis, incidere ad similitudinem literae X, magna cura habita , ne urinae iter violetur ; deinde undique eam membranam excidere. At, si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere: tumiab ora vel vulsella, vel hamo apprehensam, t3nquam habenulam, excidere : & intus implicitum in longitudinem linamentum λημνισκον Graeci vocant in aceto tinctum demittere, supraque succidam lanam aceto madentem deligare: tertio die solvere,& vulnus, sicut alia vulnera, curare. Cumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare : sis praque idem medicamentum injicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.

516쪽

88 A. CORN. CELSI CAPUT XXIX.

Qua ratione partus emortuus ex utero excut attinBI concepit autem aliqua, si jam prope maturus partus intus emortuus est, neque excidere per se potest, adhibenda curatio est. Quae numerari inter difficillimas potest. nam & summam prudentiam moderationemque desiderat, & maximum periculum affert. Sed ante omnia vulvae natura mirabilis, cum in multis aliis, tum in hac re quoque facile

cognoscitur. Oportet autem ante omnia resupinam mulierem

transverso lecto sic collocare, ut seminibus ejus ipsius ilia comprimantur. quo fit, ut & imus Venter in conspectu medici sit ,-infans ad os vulvae com- Pellatur : quae, emortuo partu, id comprimit; ex intervallo vero paulum dehiscit. Hac occasione usus medicus, unctae manus indicem digitum primum debet inserere, atque ibi continere, donec iterum id os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, & per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cujus rei facultatem multum confert & magnitudo vulvae, & vis nervorum ejus,& corporis totius habitus, S mentis etiam robur; cum praesertim intus nonnunquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem, quam calidissimum esse imum ventrem, Sc eXtrema corporis; neque dum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhi-

517쪽

MEDICINAE LIB. VII. η89

beri medicinam. Nam, si corpus iam intumuit, neque demitti manus, neque educi infans, nisi aegerrime potest; sequiturque saepe cum vomitu, & cum

tremore, mortifera nervorum distentio. Verum in tus emortuo corpori manus injecta protinus habitum ejus sentit. nam aut in caput, aut in pedes conversum est, aut in transversum jacet: fere tamen sic,

ut vel manus ejus, Vel pes in propinquo sit. Medici vero propositum est, ut infantem manu dirigat vel in caput, vel etiam in pedes, si forte aliter compositus est. Ac , si nihil aliud est, manus vel

pes apprehensus, corpus rectius reddit. nam manus in caput, pes in pedes eum convertet. Tum , si caput proximum est, demitti debet uncus, undique laevis, acuminis brevis, qui Vel oculo, vel auri, vel Ori, interdum etiam fronti recte injicitur : deinde

attramis infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet. nam, si compresso vulvae ore id tentatum est, non emittente eo, infans abrumpitur, & unci acumen in ipsum os vulvae delabitur; sequiturque nervorum distentio , & ingens periculum mortis. Igitur, compressa Vulva, conquiescere; hiante, leniter trahere oportet; & per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem deXtra manus uncum; sinistra, intus posita, infantem ipsum, simulque dirigere eum debet. Solet etiam evenire, ut is infans humore distendatur; exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut, effuso humore, extenuetur: tum id leniter per ipsas manus rocipiendum est. nam uncus injectus ho

518쪽

sit, supra positum. Sed in pedes quoque conversus infans non dissiculter extrahitur. quibus apprehensis per ipsas ma

nus commode educitur.

Si vero transversus est, neque dirigi potuit, uncus alae injiciendus, paulatimque attrahendus est Sub quo fere cervix replicatur, retroque caput ad reliquum corpus spectat. Remedio est, cervix praecisa; ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui, priori similis, in interiore tantum parte per

rotam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur: quia fere, m3jore Parte extracta, caput in vacuam Vulvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non

potest. t

Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo injecto, valens homo, non imperitus, a sinistro latere ejus debet assistere, & super

imum Ventrem ejus duas manuS imponere, alteraque alteram premere. quo fit, ut illud caput ad os vulvae compellatur. Idque tum eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahitur. At, si pes alter juxta repertus est, alter retro cum corpore est, quidquid protractum est, paulatim abscindendum est. Et, si clunes OS VulUae Urgere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitu 1-que pes ejus adducendus. Aliaeque etiamnum dissicultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quoties autem infans protractus est, tradenduS

519쪽

ministro et . Is eum supinis manibus sustinere, me dictis deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita, ne abrumpat, dextraque eum sequi usque ad eas, quas Secundas vocant, quod Velamentum infantis intus fuit: hisque ultimis appreheniiS, venulas membranulasque omnes eadem ratione manu diducere a Vulva , totumque illud extrahere, &, si quid intus praeterea concreti sanguini S remanet. Tum compressis in unum feminibus, illa in conclavi collocanda est, modicum calorem , sane ullo perflatu ,' habente. Super imum Ventrem ejus imponenda lana succida, in aceto & rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus, & in his vulneribus, quae in nervosis iciscis sunt, adhibetur.

CAPUT XXX.

cuntur, manus auxilium desiderant. Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est, ducere alvum; tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, cii oras prodeant: ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere, & ulcera renovare; deinde imponere linamentum molle , & super linteolum illitum melle , locumque eum molli lana implere, & ita vincire : altero die, deincepsque ceteris lenibus medicamentiS uti; quae ad recentia eadem Vitia necessaria esse, alias posui : & utique per primos dies sor-

520쪽

bitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adjicere aliquid, generis tamen ejus, quod eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione pus in his oritur, ubi primum id apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est. nam, si crudum incisum est, inflammationi multum accedit, & puris aliquanto amplius concitatur. His quoque vulneribus , lenibus cibis, iisdemque medicamentis opus est.2. De condylomatis. At tubercula, quae κονδυλιυματα appellantur, ub2 induruerunt, hac ratione curantur. Alvus ante omnia ducitur. Tum vulsella tuberculum apprehensum, juxta radices exciditur. Quod ubi fas iunest, eadem sequuntur, quae supra post curationem adhibenda esse proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est. 3. De haemorrhoidibus. Ora etiam venarum, fundentia sanguinem, sic tolluntur. Ubi sanguini, qui estiuit, sanies adjicitur ,

alvus acribus ducitur; quo magis ora promoVeantur. eoque fit, ut omnes Venae, quasi capitula con

spicua sint. Tum, si capitulum exiguum est, basimque tenuem habet, adstringendum lioo paulum supra est, quam ubi cum ano committitur: imponenda spongia ex aqua calida est, donec id liveat: deinde aut ungue, aut scalpello, supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi iactum est, magni dolores subsequuntur: interdum etiam urinae difficul-

SEARCH

MENU NAVIGATION