장음표시 사용
111쪽
IOANNIS GENESI ISEPULVEDAE CORDUBENSIS
AD PHILIPPUM HIS P. REGEM.1. QUAMQUAM de regno et regis o Pio scribere , et qua
stioni pro rei magnitudine satisfacere opus est ut maximum, Sic ad praestandum dissicillimum , et quod facile possit in varias reprehensiones incurrere , Philippe rex invictissime et humanissime , tamen non alienum studiis officioque meo sore putavi , si quae a summis viris, qui in hac philosophiae parte diligenter elaborarunt , convenientia huic loco tradita, et per multos libros sparsa sunt , ad te mittenda colligerem , et in pauca conferrem , quae' dam etiam adderem , quae me longi temporis, multarumque rerum usus ac diligens observatio docuit , dum patris tui Caroli seuh lvj c, Maximi Imperatoris, tuasque et gentis nostrae res hac aetate gestas Latinis litteris potissimum mandarem, et superiorem regum temporumque memoriam cognoscendi gratia replicarem. Quarum rerum occasionem mihi haud minimam praebuit diuturna Romae primum ad pontificiam , deinde in Hispania ad vestram aulam commoratio . Nam utramque ut diu colerem et frequentarem , me meorum studiorum ratio, et Pontificum ac ejusdem Imperatoris tuaque voluntas induxit: quo in opere hoc mihi majorem curam et diligentiam adhibendam statui, quod ad te tantum regem Scribo. Quamquam enim nihil est, ut arbitror, quod pro tua plane regia sapientia consequi nequeas ; tamen te multum juvare poterunt prae' cepta et monita Veterum sapientium , quae ipse undique diligenter collecta in hunc librum , quem ad te mitto , conjeci. Sed quoniam omnis de regno disputatio cum ceterorum reipublicae generum commentatione conjuncta est , aliqua nobis erunt tum
uniVerse de republica, tum de singulis ejus generibus disserenda. Qua in quaestione ex Graecis philosophis Aristotelem maxime se qUdr, Summum virum , et cujus doctrina in civili omnique mo- Tom. IV. N rati
112쪽
Varia imperandi ratio. Nerile et civile imperi
98 IOANN. GENESII SE PULVEDAErali facultate, aut nihil, aut perparum differt a Christiana philosophia . Nam utraque disciplina morum honestatem atque justitiam ordine naturali conveniente legi aeternae metitur . Sequomur autem non ut interpretes, ut pridem , cum ejusdem philosophi opus de Republica ex Graeco in Latinum sermonem a nobis con-Versum , et scholiis enarratum ad eumdem Carolum patrem tuum misimus; sed ex fontibus ejus judicio et arbitrio nostro, quatenus videbitur , haurienteS.
II. Ut igitur initium paulo altius repetamus, imperandi pa
rendique ratio, quam natura, cujus moderator summuS DEUS eSt, ad rerum salutem molita est , tam late patet in omni genere 3 ut nihil unum et commune ex pluribus rebus, Sive continentibUS,
sive divisis constitutum sit, quin in eo sit aliquid, quod imperet, quiddam etiam , quod imperio jure naturae pareat, non Solum in animantibus , sed etiam in rebus inanimatis . Quoniam ubique quod perfectius est et majoris dignitatis, imperium tenet, inibnus autem perfectum imperio paret lege naturae , ut etiam in rem bus simplicioribus, quae vocantur elementa , notare licet . Nam in igne , et item aqua formam praeesse , materiam esse Subjectam lege naturae, ex eo facile intelligitur , quod cum omnium nascentium et intereuntium rerum eadem sit, hoc est, ejusdem generis materia , tamen in igne materia ad imperium formae in sinblime sertur, eadem si aquae vel terrae formam induat , ipsam sequitur ad inferiora ducentem et in ceteris eodem modo: quae ratio in animantibus multo etiam apertius apparet, in hoc Vero utriusque etiam imperii exemplum animadvertere licet. Anima enim in corpus herile imperium, ut domina in servum exercet; intellectus , sive ratio in appetitum , civile. Nam cum multiplex sit imperandi ratio , aliter enim pater imperat filiis , aliter maritus uxori, aliter magistratus civibus, aut princeps popularibus, aliter dominus servis ; cuncti tamen imperandi modi in duo genera contrahuntur , civile , et herile , quae Graeci πολιτικην δεσποτικην
appellant. Civile imperium intelligitur , quod in liberos ho
mines ad ipsorum utilitatem exercetur herile autem , quod in Ser vos ad commoditatem imperantis.
III. Eadem ratione , eodemque jure inter animantes homini datum est imperium , quippe cum homo probus in genere animantium sit persectissimus, nam improbus et justitia vacans omnium
113쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. I. 99
pessimus habetur, in luxu et venere nequissimus : ex hominibus sit θh isbibi autem quo quisque perfectior est, id est, virtute ac prudentia instructior, hoc magis est ad imperandum aptus ; contraque ad serviendum magis idoneus , quo hebetior et minoris intelligentiae. Ita sit, ut quidam homines ad imperandum , quidam ad serviendum nati sint , quorum imperandi parendique munus idcirco naturale esse declaratur, quia non solum juste , sed etiam utrique , parenti et imperanti utiliter obitur, unde ipsis mutuus quidam amor ingeneratur . Est autem natura dominus, qui viribus animi intelligentiaque praestat, corporis autem robore minuS Va, VH let , servus natura, qui corpore Validus est ad obeunda munera necessaria , sed hebes intelligentia , et ingenio tardus. Nam c
teri homines his duobus generibus interjecti , qui nec prudentia
ingenioque praestant , nec rursus valde deficiunt , quae magna multitudo est, nec natura domini sunt, nec natura Servi. IV. Ceterum ut in uno populo unaque civitate haec hominum tria genera notantur , sic inter aliquas totas univerSasque nationes discrimen magnum exsistit , quarum quaedam humaniores et prudentiores habentur , quaedam barbarae et inhumanae, quae scilicet vita et moribus publice probatis a ratione legeque naturali discedunt. Quarum gentium ea conditio est, ut barbari humaniorum et cultiorum imperio parere debeant jure natu rae , ut melioribus levibus et institutis ab iis pro ipsorum justi- Barbari antia et prudentia gubernentur : qui si 1mperium juStum et SIbi uti-di.
te recusent , bello possunt jure naturae , si facultas adsit, ad parendi officium et justitiam compelli. Hoc jure Romani gens humanissima et virtute praestans nationes barbaras in suam ditionem redegerunt, ut noster Augustinus his verbis testatur De civitate
in . . . O . , , . . . . , , Ddi lib. 5.
mandum gradia mala multarum gentium . Ut intelligas proavis tuis optimis et religiosissimis principibus Fernando et Isabellae, Hispanorum humanitate ac omni genere virtutis praestantis nationis regibus , vobisque posteris novum orbem debellare , non modo misi, iu=ε per Christianas, sed etiam per naturales leges licuisse. Nam illud 'proaVorum tuorum barbaros in ditionem redigendi consilium Alexander Sextus summus sacerdos et Christi vicarius non modo probaVit, sed et laudibus per rescriptum extulit , utque ab instituto nullo nec labore, nec periculo deterrerentur, adhortatus eStN Σ eos,
114쪽
EceL Ι7. Quae in In.diam ab HisPanis allata Civitatibus
catione circumquΠque discurreret: ut verbis utar divi Gregorii , cujus auctoritatem secutus est Alexander , et talia bella jure naturae suscipi summi philosophi declarant ab humanissima videlicet natione in gentes , supra quam credi posset, incultas et barbaras, quae litterarum nullam prorsus notitiam , nullum nummorum uSum habebant ; nudi magna ex parte degebant, etiam seminae , iidemque onera jumentorum vice ad quamlibet longa spatia humeris dorsoque portabant. V. Sed haec agrestis vitae , belluarumque similis documenta sunt illa prodigiosa et exsucranda , quod humanas victimas daemoniis immolabant , humanis carnibus vescebantur , uXOreS cum principibus maritis demortuis vivas sepeliebant : et haec similiaque flagitia naturali ratione damnata , quaeque audita respuunt aures humanarum gentium , atque animus exhorrescit , quasi pie
s acta publica approbatione patrabant . Itaque hujusmodi prodigiosa flagitia tollendi, et innocentes ab injuriis prohibendi ratio vel
sola poterat vobis jus a Deo naturaque ductum tribuere barbaros in ditionem redigendi. Nam ut est in Ecclesiastico : Man- sedit Deus unicuique de proximo suo per legem scilicet naturalem . His accedit multarum utilissimarum maximeque neceSSari rum rerum facultas, quae barbaris, cum ante nulla fuisset, magno nostrae gentis regumque beneficio contigit. Etenim equos, mulOS , bOVes, aSinos, OVes , capras , arborum , leguminum , olerum multa genera ne fama quidem ante nostrorum adventum noVerant , quarum rerum copia jam beneficio nostrorum hominum abundant. Tot igitur bonis contributis , tot portentis a ctoritate vestra, nostraeque gentis opera, industria et virtute sublatis , et pro impietate prodigiosa , Christiana religione optimisque legibus inductis ; quibus officiis illae nationes, quibus obsequiis tantum , tam varium , tamque immortale beneficium evaequabitur 'VL Sed ut redeat, unde digressa est oratio , cum justa imperandi et parendi ratio rebus ubique salutem affert tum civitatibus earumque partibus est maxime salutaris rursus injustum imperium perniciosum et exitiale. Sunt autem civitatis partes primum domnis , quae, ut sit perfecta , marito et uxore, filiis et ce
115쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO. LIB. I
deducta. Nam plurimorum vicorum persecta consociatio civitas est: quae consociatio tunc persecta esse censetur , cum ipsa sibi sufficit, habetque adjumentorum quantum satis eSt ad uSus non modo necessarios , sed etiam liberales. Quamquam enim homo natura gregalis est , et horamines vel ob hoc ipsum , ut simul 'viverent , in unum locum convenirent: civitaS tamen non Vivendi , sed recte vivendi gratia constituta est neque Vero solum domibus et vicis , sed etiam aliis partibus , ex hominum generibus civitas consistit. Est enim una pars eorum , qui agrOS cujusque generis colunt , multitudo , quos uno vocabulo agricolas appellamus ; altera opificum ὸ tertia mercatorum , tabernariorum, institorum , qui uno nomine forenses dicuntur , quarta mercenariorum ; quinta militarium hominum ; sexta judicum ', septima locupletum , octava eorum, qui publicis muneribus magistratibusque funguntur . Ceterum hae partes hujusmodi sunt , ut idem possit in multis partibus numerari : fieri enim potest, ut agricola sit aliquis , et idem miles , idem judex et magistratus ut autem pauper sit idem , et idem locuples, fieri non potest: itaque civibias in duas potissimum partes , et eas contrarias dividitur ; in divites , qui pauci esse solent, et pauperes , qui multi i ex quorum alternis excessibus et praestantia Varia genera rerumpublica ph dii,si ethrum exsistunt: quae tamen in duo a quibusdam rediguntur, in paucorum potentiam, et Statum popularem.
VII. Alio modo civitas dividitur in nobilitatem , et plebem:
quarum utriusque multae partes numerantur': quatuor enim sunt genera nobilitatis. Nam quosdam divitiae , alios generis honestas. Nobilitatis
alios Virtus et res Virtute gestae , alios egregia doctrina nobilitat. Plebis autem partes sunt agricolae , opifices , forenses , nautae, Pl*bi. diVi mercenarii , et cetera id genus turba ; verumtamen non, si quis in parte aliqua civitatis numeratur , protinus civis est habendus in quaque republica. Nam proprie civis in sua quisque civi- tate seu republica intelligitur , qui judicandi aut deliberandi particeps est. Judicare autem dicuntur , non solum qui controversias litesque minuunt , sed etiam quorum suffragio mandantur magistratus. Nam ferendis suffragiis de candidatorum dignitate et meritis judicatur , eodemque modo de virtute boni civis Statuendum est, non eamdem esse in omni genere reipublicae. Alia enim Virtute civis bonus in republica populari censetur , alia in
116쪽
virtute Praeditus. Prudentia imperantiS virtus.
Civitatis desinitio. Optima gu. hernandi for
1or JOANN. GENESII SE PULVEDAE statu optimatum , alia in paucorum potentia. Nam bonus civis appellatur , qui pro sua virili parte civitatis saluti recte consulit, bonus autem non nisi virtute aliqua bonus esse dicitur. Itaque facultas , qualiscunqtie ea sit, communi saluti reipublicae consulendi virtus boni civis esse dicitur sed in rebuspublicis depravatis , alieno nomine per verae virtutis similitudinem , cum re vera sit vitium et immane flagitium ; ut virtus , quae bonum archipiratam facit, nefaria scilicet astutia , et diligens et exsecrabilis au
dacia , quae in malis et injuriis justi prudentisque ducis in bello
justo virtutem et officium aemulatur ; vis enim seu facultas insita ad finem qualemcumque propositum perveniendi , Virtus Solet appellari. Nam in rectis rebuspublicis, praesertim in statu opti, matum , bonum civem eadem virtus facit , quae bonum Virum , prudentia scilicet , justitia, sortitudo , et temperantia , et ceterae Virtutes , quae ad hos velut cardines , quibus tota vivendi ratio et quasi machina vertitur , reseruntur: sed cum alia sit recte imperantis civis virtus , alia recte parentis , ceterae communeS Videri possunt. Prudentia vero propria virtus est recte imperantis, quae eadem facultas civilis appellatur. Nam idem habitus pr. dentia est, et civilis facultas , ratio tamen diversa. Prudentia onim dicitur , ut est habitus verus cum ratione actuosus in iis, quae homini bona vel mala sunt : facultas vero civilis , quat nus idem habitus ad civitatem ejusque partes moderandum rese tur : Est igitur cloitas communio refcte Vibendi , domibuS atque generibus perfectae et copiosae Vitae gratia constituta.
VIII. Cum ergo justo imperio rectaque administra sone Salus civitatis et gentis contineatur , multiplexque sit administrandi et imperandi ratio, sequitur, ut de generibus ipsius disseramus, ut quaesit optima gubernandi civitates ratio intelligatur. Civitas ut unius, vel paucorum , vel multorum hominum imperio , summaque potestate gubernetur , necesse est, ex qua diversitate varia genera rerumpublicarum exsistunt rectarum , si ad publicum subjectorum bonum i pravarum , si ad imperantium utilitatem et libidinem omnis administratio reseratur. Tria sunt igitur rectarum rerumpublica- rum genera , Regnum , Status optimatum, quae Graece dicitur ρι 'ο 6ρα ία , et quae Re ublica communi vocabulo, eademque Timocratia nominatur. Regnum est civitatis aut gentis administra
tio , quae unius hominis virtute praestantis arbitrio ad subjecto
117쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. I. 1o3rum commoditatem gubernatur ; Statra optimatum , ubi res communis paucorum optimorum virorum publicum bonum spectantium consilio cum Summa potestate geritur, ReSpublica vero , sive Timocratia , ubi pCpulus rem communem ad communem utilitatem administrat. Depravatae respublicae, quae aberrationes potius ii 'scim rerumpublicarum sunt , in totidem genera secantur , tyrannidem, paucorum potentiam , quae Graece est ρλιγαρχία, et popularem, quae δημοκρατια : et omnes hac maxima et communi differentia a rectis differunt , quod rectarum omnis administratio ad publi, cam subjectorum commoditatem resertur , depravatarum ad imperantium commodum et libidinem spectat.
IX. Sunt et alia discrimina, quibus quaeque privatim a sibi
opposita, cujus depravatio et aberratio est, discernitur de quibus posthac summatim disseremus , et primum de primis , hoc .hilla: ' est , de regno , et tyrannide. Nam ut rectarum dignitate regnum , sic depravatarum tyrannis improbitate principatum tenet , ut optimae reipublicae deterrimam oppositam esse necesse est: loquor autem de regno, quod proprie intelligitur. Nam regnorum n bellorum
multa genera numerantur , quae tamen cuncta in duo rediguntur. Horum alterum est , in quo rex summam habet rerum omnium potestatem , Graece παριβασιλεία dictum ; alterum , ubi
certis in rebus imperium tenet ; quod Laconicum idcirco appellatur , quoniam Laccnes, id est Lacedaemonii, hoc regni genere utebantur; quorum reges in bello imperii summam obtinebant, vibiaeque et necis potestatem habebant , et erat regnum heredita-fum ceterum in pace legibus erant subjecti , eratque ab ipsis ad Ephoros provocatio. Hujusmodi autem reges quoniam alii aliis majorem potestatem in suis civitatibus et gentibus habent,
idcirco eorum multa genera memorantur : sed quia ceteris in rebus sunt omnes legibus subjecti , ideo legitimi reges appellantur:
omniaque hujusmodi regna ad Laconicum reseruntur. Sed quoniam Laconicum , et cetera id genus imperia , et civiles administrationes , ut magni philosophi tradiderunt , non tam regna Sunt , quam alia reipublicae genera , nam in quaque republica perpetua et hereditaria exercitus praesectura constitui potest , id'
circo cum de rege disseritur , eum proprie intelligere oportet, diς Ri, qui summam habet et sine provocatione rerum omnium potesta
iem , ut Rex Castellae , Rex Francorum , Rex Portugallide.
118쪽
Gloriae desinitio. Cicero Tusc.
ro IOANN. GENESII SEΡULVEDAE X. Multa sunt igitur , quibus rex a tyranno discernitur: primum quod tota regis administratio ad subjectorum bonum publicum resertur ; tyrannica vero ad privatam ipsius tyranni commoditatem sed hoc discrimen commune est , ut diximus, quo re
ctae respublicae a depravatis differunt. Deinde quod rex, qui qui
dem jure nominetur , est vir optimus et prudentissimus , ad Summam omni virtutum genere praestans; tyrannus pessiimus et Ver- Sutus. Nam ut plurimis prodesse optimum est et divinum beneficium , sic injuria plurimos afficere impium et sceleratum . Tum quod rex honestatem sequitur , et pro virtutis proXimo praemio gloriam sibi proponit , non vanam et inanem , sed Veram et Solidam. Haec autem est , ut a viris prudentibus definitur , con- SentienS laus bonorum, incorrupta Vox bene judicantium de excellente Virtute : qua gloria qui ducitur , is virtutem , unde ipsa effflorescit , maxime colit, rectaque via graditur ad felicitatem aeternam quae finis ultimus est, quo gloria et virtus a bonis et christianis hominibus est reserenda: tyrannus vero voluptate ducitur,
et pecunia , qua res Voluptatis efficientes comparantur, et praesidium necessarium alitur. Praeterea rex suorum popularium praesidio custoditur , tyrannus externorum , propterea quod reX VO-
lentibus imperat , tyrannus invitis ; quae est alia et maXima diis ferentia . Rex igitur fidum suorum praesidium habet, tum ad itinsidias et injurias repellendas , tum ad cives improbos et potentiores in officio continendos. Tyrannus se contra justum Odium suorum popularium civiumque munit. Ad haec rex amicis, et iis, quibus familiariter utitur , maxime fidit , seque rectissime committit : tyranno ab iis maximum periculum impendet. Nam cum Omnes tyrannum de medio sublatum velint , amici et familiares maximam habent tollendi facultatem. Item in regno egregia Virtute aut facultate praestantibus viris honores , magistratus ac dignitates praemia sunt proposita , quibus homines ad bonarum artium cultum excitantur tyranno quo quisque melior est, pru' dentior , bonis artibus et majore ad res gerendas facultate instructior , quo majore ingenio et industria , hoc magis suspectus eStet formidolosus. Rex nobilium et opulentorum consuetudine gavidet tyrannus hos maxime odit quasi aemulos artis , ut mulus
Aulum , faber fabrum , ut est in proverbio . Itaque commentum tyrannicum est , hos in primis tum latenter , tum palam
119쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. L
necare , vel in exsilium mittere , constat enim ab his potissimum tyrannidis licentiam impediri: rex ut suorum saluti et commodi,tatibus consulit, sic eis carus est, et tutus secturusque degit , et praeter hostem neminem veretur: tyrannus, sollicitudine et ango ribus exedentibus animum , cum omnia timeat , omnia caVet.
Itaque civium colloquia et congressus fieri, ne qua detur occasio in ipsum conspirandi, vetat et civium inter se concordiam suam esse pestem ratus , discordiam inter eos serere non desistit. Doctrinarum studio et doctis hominibus idcirco insensus est, quoniam harum , praesertim philosophiae scientia, animos extollit, odium servitutis, libertatis amorem , contemtumque mortis, maXime quae miseriarum finem afferat , ingenerat , magno Dionis Syracusani , Brutique Romani documento quorum ille Platonis auditor Dionysium , a quo fuerat ob timorem in exsilium missus, inducta Graecorum adolescentium manu urbe cedere coegit ; hic diu in Platonicis scriptis versatus , conspirandi ac Caesaris opprimendi princeps et auctor fuit. A qua suspicione Caesar ipse non abhorrebat , qui ab amicis , ut a Marco Antonio et Dolabella caveret, admonitus, Non metuo , inquit, hos obeSOS et cincinnatos, sed illos pallidos et macilent OS, Brutum scilicet ostendens et Cassium.
XI. Ad summam rex patremfamilias imitatur . Nam ut hic domus domesticorumque ; sic rex civitatis ac civium commodis et dignitati consulit. Tyrannus autem publicus hostis est, et bellum cum civibus continenter gerit, et hoc agit , hoc unum molitur , ut cives extenuet , et ad conspirandum infirmos reddat, multis quidem rationibus , sed quae omnes in tres conferri queant. Primum ut cives non elatos, sed demissos animos gerant; nam sic affecti servitutem ferre malunt , quam cum p r culo insidiari . Deinde ne fidant inter se , neve alter alteri occultas et periculosas cogitationes audeant committere ; quo fit , ut viros probos, quia tum inter se , tum etiam aliis fideles sunt , tyranni tamquam hostes capitales insectentur , eoque magis , quod hoc hominum genus libertati maxime studet , et honestam mortem
serviendi turpitudini praefert . Postremo ne , si velint quidem , et audeant, facta conspiratione, tyrannidem evertere, perficiendi facultatem habeant ; quo pertinent delatorum calumniae , lo' cupletum spoliationes et frequentes tributorum exactiones. Atque
120쪽
Τyrannicidae apud Graecos laudati. Reges hereditarii. Cur Deus per Reges punit PopulOS. Exod. 32.
his quidem rebus tyrannus a rege differt his artibus contrariisque rationibus alter regnum fidum et stabile conservat , et subjectos mortales sibi mutua caritate devinctos divinis naturalibusque legibus convenienter cum sua magna laude et gloria selicissime moderatur. Alter tyrannidem per summum dedecus et flagitium calamitose tueri nititur , animum subinde scelerum conscientia et timore velut furiis exagitante nec id quidem temere. Nam tales tyrannos nulla data fides, nullum jusjurandum tu tur : quin eos de medio tollendi opprimendique auctores in magna gloria sint , et tanquam publici hostis , ac tacitis totius civitatis singulorumque civium sententiis , publicaque auctoritate
damnati occisores, et communis salutis ac libertatis assertores summis laudibus efferantur. Itaque Athenienses statuas etiam Harmo
dio et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerunt. XII. Alia ratio est eorum , qui regnum justum a patribus
traditum avare et crudeliter administrant . Interdum namque in regnis hereditariis reges exsistunt natura superbi et insolentes, ii
periosi et ad tyrannidem proclives, qui caecitate quadam et ignoratione victi, quae Origo est omnium malorum , herile imperium civili regioque praeserunt , seque pro regibus tyrannos gerere gaudent: quorum importunitas patienter est Christianis toleranda , eXspectandaque emendatio , et pie recteque factis ira di, vina placanda. Saepe enim Deus populorum peccata per reges injustos vindicavit, ignaros scilicet voluntatis divinae. Nam si scientes se vindices praeberent divinae justitiae , justo pioque ministerio fungerentur , nec ea crudelitas esset et avaritia ; sed juste
pieque factum : quale illud Mosis, de quo est in historia sacra, ubi strages viginti trium millium popularium per Levitas propin
quos et amicos , Mose auctore , edita memoratur. Reges igitur qui se tyrannice gerunt , ac idcirco tyranni nominantur , patienter serendi sunt, tamquam domini dyscoli, ut est in epistola Petri in quos nihil esse conandum , praeterquam auctoritate pumblica , ac ne sic quidem, nisi cum est eorum importunitas into
-- Quae hic de regibus, quorum importunitas intolerabilis evasit, dicuntur a SepulVeda , eXigenda omnino sunt ad nor mam perscriptam in regio Senatusconsulto Μatriti edito X. Kal. QuintiliS an. M. Dcc.LXvi. ubi inter alia haec leguntur digna, quae hie vernaculo sermone transcribantur : Deseando extirpar de rata tu perni ciosa semilia dei REG1CIDio F TYRANICIDIO, quae damnata est a Concilio Constantiet Si celebrato anno M.CCCC.xv. ) que se halia
