Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. IL 12 lum, quae ipse per se gesserit, sed etiam quae per duces et praefectos confecerit, ad suam laudem et gloriam pertinere. XI. Quod autem compilationes attingit, quae mala saepe graviter populos exagitant, illi res communes , ut alienas , non Solum negligenter curant , sed quidam etiam sordidiores animadvertentes Geuis temporis esse diripiendi facultatem, nullam occasionem praetermittunt rempublicam compilandi; quin etiam publica potestate quandoque in bona privatorum per fraudes et calumnias abutuntur. Rex ob imperii perpetuitatem rebus communibus sic parcit, ut suis : sic prospicit, ut non solum ad se , quoad vixerit , sed etiam ad filios et posteros pertinentibus. His rationibus

Isocrates vir prudentissimus. Qui scite admodum hunc locum at- Isocratis te-

gem deferebant i, publicis videlicet periculis publicam per facta coimsessionem exprimentibus, unius , quam plurium imperium coetibus

hominum commodius ac tutius esse, ad summam multo magis SMlutare . Atheniensium quoque rempublicam, quibus maxime monarchia Omnis esset odiosa , documento esse , qui Cum belli summam nunc pluribus simul ducibus, nunc uni traderent, saepe res ipsa declaravit, unius viri praestantis imperium longe SalutariuS CP Imperatoresse reipublicae , quam plurium. Quo loco non est silentio praetereundum clarissimum Miltiadis , Aristidis , Themistoclis, et ceterorum ducum exemplum , qui Persico bello praelioque Marathonio praefuerunt. Nam primum, cum decem numero eSSent, Singu

li tamen publico civitatis Atheniensis decreto per singulos dies imperii summam vicissim obtinebant: deinde duces ipsi, publici pe

riculii ratione et communis salutis causa ambitionem Superante , Ο-mnes dierum omnium imperandi jus, auctore Aristide , viro optimo et cognomine claro , in Miltiadem , cujus virtutis atque prudentiae prima laus erat, transtulerunt, parum Scilicet esse putantes, ut unus partitis diebus imperaret, nisi omnium dierum imperii summa penes unum eumdemque virum optimum et prudentissimum

tigit , duarum clarissimarum rerumpublicarum testimonium addit, Carthaginensium et Lacedaemoniorum , qui cum domi summum inmperium optimates obtinerent ; belli tamen summam ad unum re-XII. Ultima disserentia rerumpublicarum , et maxima regni prae Stantia est, quod in ceteris facile dissidia exsistunt et civiles armo rum contentiones. Quae non solum calamitates civitatibus et popu

142쪽

Exemplo est Romanorum rannidem e ercuit.

118 IOANN. GENESII SE PULUEDAElis asserunt, cum plurimorum civium caede, proscriptione et direptione : sed florentes etiam respublicas funditus evertunt. Multarum rerumpublicarum maximas calamitates ex dissidiis ortas commemor, re possem. Sed utar potissimum Romanorum eXemplis, qui, ut Op

respublica. . . . . , , . x K

L i, j. ab lentissimam, sic iustissimam rempublicam habuisse putantur , Augus- civi ora Dci--nostro auctore , qui Romanis propter ipsorum justitiam pulcherrimum et opulentissimum imperium ad pravos multarum gentium mores corrigendos a Deo tributum esse testificatur. Romani ergo, quamdiu regibus paruerunt, magna concordia vixere , paucis et exiguis injuriis et calamitatibus agitati . Constat enim praeter Tarquinium Superbum , qui non rex iuit, sed cunctis rationibus tyrannus , ceteros omnes reges justos fuisse et moderatos. Nam quod Tarquinius idem Servium Tullium regem interfecit, et injussu Senatus, timuitoque populo imperium invasit , nulla culpa regni est, sed iiij stissimi et importunissimi hominis flagitium , qui in ea civitate , quae justissimo et honestissimo statu imperioque fruebatur , sublato rege, tyrannidem occupavit. Nam justo principe necato , ad suam libidinem invitis imperare , civiumque timore corpus armatis circumsep, re, cognitiones rerum capitalium per se sine consilio scilicet obire, ut per eam occasionem occidere , in exsilium mittere , et bonis mul-

An Bruti εὐ clare poSSet, et Sic optimatum numerum imminuere, quod Tarquinius, ut Livius refert, faciebat ', quid erat aliud quam mera tyrannis ' Nihil igitur afferunt, qui Bruti, Collatini, Lucretii et V lerii praeclaro facinore et testimonio rempublicam regno praesere dam contendunt: quod viri optimi et prudentissimi imperium Romanum ex regno in rempublicam mutandi auctores fuerunt. Horum namque, maxime Bruti, qui princeps conspirationis fuit, justissima laus est, quod , dejecto Tarquinio superbissimo tyranno , patriam servitute liberarunt, et rempublicam ex pessimo statu in formam justam et commodam mutaverunt. γXIII. Quod autem ex tyrannide rempublicam , qua pluribus imperium communicaretur , constituerunt, potius quam in pristinam regni formam restituerunt, ut unus vir optimus et prudentissimus

populi suffragio, aut jure hereditario perpetuo imperio praeficere tur ; nihil habet, quod sit magnopere gloriandum. Nam suae quisque dignitatis rationem habuisse videri possunt , quippe ad quos summi magistratus facile deferrentur, ut factum est. Nam primi Consules Brutus et Collatinus fuerunt, tamen reipublicae multo me

lius

emplo regno Praestetmocratia.

143쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. IL 119lius restituendo regno ob rationes supra expositas consuluissent: sed ob eam maxime , quae ultimo loco posita est, civilium dissensionum , quae numquam paene in Romana republica defuerunt jam inde ab initio, antequam plebs patribus infesta in sacrum montem tria ab urbe passuum millia anno sextodecimo post exactos reges secederet. Quae discordia ea potissimum conditione sedata est, ut plebi sui magistratus , essent sacrosancti, quibus auxilii latio adver-Sus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret . Itaque tunc primum tribuni plebis creati sunt, qui sic erant apud Romanos consulibus oppositi, ut ephori regibus apud Lacedaemonios . Ceterum iidem tribuni plebis tot seditionum deinceps auctores suerunt, ut cum ab aliis quies esset, ab his respublica paene continenter agitaretur , plebe contra patres, hoc est, senatores et nobilitatem a tribunis concitata . Quorum quidam , cum se intolerantissime gererent, perniciosis legibus agrariis et frumentariis potissimum serendis, non sine magno tumultu a nobilitate caesi sunt. Sempronius Gracchus in capitolio auctore P. Cornelio Nasica . C. sedi-

Gracchus Irater cum Aventinum montem armata multitudine oc- caesi sunt.

cupasset, a L. Opimio consule ex S. C. populo ad arma Vocato pulsus et intersectus est. Appulejus Saturninus cum Glaucia praetore , et aliis ejusdem furoris sociis ab armata manu concisus . Nam Marcus Livius Drusus tribunus et ipse plebis , incertum a quo, domi necatus est, propterea quod auctor esset belli socialis. Sulpicius autem tribunorum nequissimus , qui tria millia satellitum alebat, et magnam equestris ordinis audacissimorum juvenum manum, quam antiSenatum vocabat, ad custodiam sui corporis habebat, post multa patrata scelera a Sylla damnatus in senatu est, deinde necatus. Quid illa reipublicae perturbatio, quanta fuit, cum decemviri ad Deeem Hro- serendas leges in annum creati, eo peracto imperium , quod Sine xxx provocatione acceperant, invitis patribus plebeque Romana continuare conantes, magnas turbas civere, sic ut ob eam causam plebs iterum in sacrum montem secederet; nec ante revocari posset, quam

decemviri magistratu sese abdicarent, et plebi facultas redderetur Suos tribunos, itemque consules, neutri enim tempore illo decem, viratus erant) pristino more creandi. XIV. Conjurationes a pravis et seditiosis hominibus ut in magi, tratus ipsamque rempublicam saepe fiunt, sic etiam in reges non' numquam fieri, dubium non est. Ceterum si qua ratione comper Tom. IV. R. tum

144쪽

In regno ditionesis S CXStinguuntur.

13o JOAN GENESII SEpULVEDAE'. tum fuerit, facillime sumto de conjuratis supplicio per regem , apud

quem nulla est tergiversandi facultas, exstinguitur. In republica vero etiam convicti nonnumquam impune reluctantur, summis etiam magistratibus invidiam et calumniam , si quid in reos gravius statuerint , metuentibus propter magnas scilicet eorum cognationes et clibentelas , quarum injuriis et fraudibus ne non facile, cum abierint magistratu , privati obsistere possint, reformidant: ut est magno . .es documento Catilinae, Lentuli, Cethegi et sociorum conspiratio , qui onjurδιjQ- consulibus et senatu necandis, et urbe incendenda conjurasse multifariam cum essent convicti: tamen impune et impudenter incuriam ventitabant, et reclamanti Marco Tullio consuli, eorumque scelera coram senatu ipsisque praedicanti princeps conjurationis Catilina non sine conviciis et maledictis impudenter obstrepebat , idque impune in magno non solum patrum , sed totius etiam civit, iis timore et trepidatione faciebat, donec ipse non vi pulsus, sed sua voluntate minitabundus urbe ad castra conjuratorum , quae in patriam duce Manlio comparabant, egressus est. Nec his maximis

malis et publico timori finis ante impositus fuit, et urbs atque Italia magno metu liberata , quam socii conjurationis, viri genere nobili simi , in urbe ad ejus incendium relicti, tandem aliquando in carcerem conjecti, ibique strangulati poenas cogitati sceleris dederunt, et Catilina ipse, qui totam Italiam usque in Galliam transalpinam et Allobroges solicitaverat, difficili bello praelioque a C. Antonio

consule altero vinceretur , et egregie sese ultus occumberet. XV. Verum hae ceteraeque tot tantaeque calamitates supra a

nobis memoratae , ludus jocusque videri possunt, si cum bellis civilibus conserantur , quae non solum urbem Romam , sed totam editam Italiam multasque provincias reipublicae tempore concusserunt et afflixerunt: quorum primum Mario et Sylla ; secundum Caesare et Pompejo factionum principibus ducibusque gestum est; tertium duo consules Hircius et Pansa, qui eodem praelio conciderunt, et Augustus cum Marco Antonio; quartum iidem Augustus et Antonius cum Bruto et aliis Caesaris interfectoribus gesserunt. Sed horum omnium maximum fuit, quod Caesar per se et praefectos,

cum Pompejo ejusque ducibus et filiis in Italia, Gallia , Hispania, Graecia, Macedonia , Sicilia , Africa , rursusque in Hispania gessit .shii I A., Mediocre , quod Marius cum Sylla ; ex cujus belli calamitatibus,

' ΠΤ )μβ/ς- certius traditae sunt, ceteras aestimare licebit. Haec enim ci

Bella civilia

Romae,

145쪽

DE REGNO ET REGIS OpFICIO LIB. IL 131 vilis contentio , si quidem Plutarcho auctori gravissimo credimus, tam

tum malorum et calamitatum Romanis invexit, quantum non ommnes ante id tempus hostes invexerant. Ab aliis autem supra centum quinquaginta Romanorum sociorumque millia sociali, et hoc, quod illi successit, Mariano bello caesa esse memorantur : his eorum, qui ceteris bellis civilibus mutuis vulneribus conciderunt, infinita multitudo si connumeretur , quae tandem erit summa ' Cunctorum profecto regnorum, quae post hominum memoriam fuere, intestinae caedes mutuaeque popularium injuriae, si in unum congerantur, multo , me quidem judice, unius reipublicae non longi temporis calam, talibus leviores esse censentur. Tarquinii et Neronis inter Romanos, 'Ibii ,''' ἡοῦ Petri inter nostros Hispanos, trium scilicet regum crudelitas, ut intO- u , L. lerabilis et exsecranda in regibusque rarissima, celebratur. Horum tamen omnium omnia crudeliter facta tolerabilia putes, si cum uno ς 4ςlix*xς- exemplo Lucii Syllae conseras in republica Romana , qui sex millia dedititiorum ex partibus Marianis contra fidem datam in via publica trucidavit . Tabulam proscriptionis posuit , urbem et universam Italiam caedibus replevit, et in his Ρraenestinos omnes inermes interimi jussit. XVI. At ista, dicet aliquis, non integrae reipublicae, sed corru- objectioni-ptae et depravatae exempla sunt, hoc est, paucorum potentiae Vel respondetur.

tyrannidis . Nam decemvirorum invito senatu populoque Romano dominatus, et duo triumviratus, alter Crassi , Caesaris et Pompeii, alter Augusti, Antonii et Lepidi, quid aliud erant, quam paucorum potentiae ; Syllae vero et postremo Caesaris perpetua dictatura quid aliud quam tyrannis ' Nos autem de justis et integris rebuspublicis disserimus, non de injustis et depravatis. Haec igitur , quae fateor esse verissima , si quis objiciat, et ob ea nostram sententiam minus probandam esse putat , longe fallitur opinione : nam hoc ipsum

magno argumento est, ceteras bonas respublicas non esse cum regno comparandas. Quod non solum ceteris incommodis et aer

mnis opportuniores sunt, sed multo etiam facilius in pessimas reipublicae formas transeunt, et longe difficilius in pristinum statum rediguntur. Nam si quis furore quopiam vel errore inductus ex rege tyrannus fiat, is timore ab eis, quibus ipse timori est, cruciatu , Solicitudine scelerumque conscientia , tamquam furiarum ardentibus taedis, ut sere fit, miserabiliter agitatur: qui taedio miserrimae Vibtae , Si resipiscat, protinus recepta sanitate , in pristinum Statum et

146쪽

Monarchiam Romani retinuerunt. Imperatoris

De regis creatione

Arbitrariumne jus, an he- rectitarium sit potitia. Pueri a regibus Hispaniae heredes relicti.

sacrosanctam regii imperii dignitatem per se ipsum nemine repugnam te, sed cunctis popularibus libentissimis restituitur . Quibus rationibus ducti, et tot suis tantisque malis Romani , quantopere regnum reipublicae praestet edocti, e republica ad monarchiam redacti, ibbenter in ea perstiterunt. Saepe enim post Caesarem dictatorem facultatem habuerunt, rempublicam in quamcumque formam vellent, commutandi: numquam tamen in eum statum reverti placuit, in quo fuissent tot seditionibus et calamitatibus conflictati, contentis unius imperio ; qui cum rex esset, Imperator dicebatur , vocabulo

scilicet minus apud eos invidioso, quippe quo duces belli summam

obtinentes, reipublicae tempore nominabantur , ac statum quidem civitatis aut gentis, quae ab uno Viro probo et prudente, etiam citra virtutem heroicam gubernantur , quod regnum dicitur , ceteris omnibus rebuspublicis longo intervallo praestare docuimus. Sequitur

ut de regis constitutione creationeque disSeramus.

XVII. Dupliciter regna deseruntur , uno modo hereditario jure, cum regi demortuo filius, aut proximus quisque cognatione eX eadem familia, quae initio populi concordi voce vel tacito consensu ceteris omnibus praelata fuerit, succedit ; altero ejusdem populi sus fragio , ipsius viri, qui regno quaeritur , Virtutibus spectatis. Harum

utra ratio sit potior, et magis e bono publico, non vacat controversia . Quidam posteriorem magis probant, a quibus hae rationes esse videntur . Ρrimum , quia jam cognita perspectaque Virtus eXspectatae et incertae jure optimo praesertur: cum saepe Videamus in eadem familia filios et posteros a parentum et majorum praestantiumvirorum virtutibus degenerare. Deinde quia regi defuncto nonnumquam filius puer , aut infans succedit, aut etiam postumus relin

quitur ; ut Lacedaemone Charilaus Lycurgi fratris filius : quorum

dum maturitas exspectatur , regnum Solet multis incommodis et seditionibus laborare. Quod malum saepe Hispania nostra sensit, in qua Ranimirus tertius quinque annos natus Sanctio , Alsonsus quintus eadem aetate Veremundo , Alfonsus nonus Sanctio quadrimus, Alsonsus undecimus vix dum egressus primum aetatis annum Fernando , Joannes secundus mensem vigesimum agens Henrico patribus in regnum successerunt, ut ceteros, qui aetate paulo proVectiore , sed puerili etiam nunc regnum iniVerunt, praeteream . Quibus temporibus quot quantisque malorum fluctibus per tutorum regnumque procurantium ambitiosas contentiones, et procerum no

147쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO. LIB. II. Is suarum rerum et imperiorum studium, vicinorumque regum hujusmodi occasionibus abutentium cupiditatem Hispania jactata sit, longum esset recensere. Tum illud huic sententiae suffragatur, quod, si regnum summae virtuti praemium sit propositum , magna erit inter primarios cives de principatu Virtutum omnium concertatio , quo

fiet, ut multi sint in civitate vel gente regio principatu digni, quod de priscis illis Romanis Cineas dixisse memoratur: qui Pyrrho regi, hi ib

a quo legatus de pace missus fuerat, qualem Romam comperisset percontanti, cisitatem Se patriumque regum conπ irae, respondit innuens scilicet tales esse primarios Omnes ci Ves Romae , qualis Pyrrhus in Epiro et reliqua Graecia putaretur. Atque his qui dem potissimum rationibus ducuntur, qui non familiae , sed hominis praestantiam in regno deserendo spectari censent: quae rationes tantam vim habent, ut eis obsisti non possit , si res ipsa per se consideretur , et legi bona fide pareatur. XVIII. Ceterum tanta est hominum perVersitas, tanta imperandi et habendi cupiditas ; ut saepe viri sapientes in republica consi, tuenda legibusque formanda, non quod optimum esset , spectare soleant. maximeQue optandum , sed quo maxime obviam iri possit

. . ' . , , . . . , Cur non eli

injustorum et cupidorum hominum praVitati. Itaque Si Viri princi- gantur potius

pes, ex quorum grege Suriragio popularium reX deligeretur , essent omnes, ut esse debebant, ea justitia et moderatione, qua fuisse olim accepimus Curium et Fabricium inter Romanos , Aristidem inter Athenienses , cujus factum supra memoraVimus, ut communem salutem publicumque bonum omni loco privatis suisque rationibus anteferrent, ipsique populares semper incorrupti, quod optimum esset et bono publico conveniens, sequerentur i haud erat sane , quod quisquam dubitaret, quin optima ratio regnum deserendi es-Set , ut regi demortuo optimus et prudentissimus quisque suffragio populi sufficeretur. Nunc multis saeculis vix unus aut alter Aristi des , vel Fabricius in quaque civitate aut gente contingit, et Vulgo proceres ambitioni serviunt, et novis imperiis per Occasionem stindent : populares autem facile odio , aut gratia et muneribus abstra- Cur

huntur. Itaque magna et certISSlma incommoda , quae hanc ratiΟ- melius ac tu-

nem consequuntur, vitandi necessitas facit, ut illa altera ratio , quae regnum facit eidem familiae hereditarium , prudente consilio a plerisque mortalibus praeseratur ut necessariae plerumque rebus meliori- bH. Optimo jure a quibusdam, auctore philosopho, praeseruntur. Ιn

148쪽

e. tabduci. commodorum au em con equentium unum est, quod ex ambitione

competitorum facile largitiones exsistunt, quae primum avaritiam in civitatem , pestem scilicet maximam inducunt semper enim suffragatores ad accipiendum paratiores fiunt; deinde candidatos ipsos e. hauriunt , aut etiam maXimo aere alieno gravant, ad quas jacturas sarciendas, qui pretio Vicerit, cogitur idem emto imperio ad quaestum per multorum injuriam et direptionem abuti. Ailhhuin ilia XIX. Alterutri incommodum huic proximum est, quod licet Vmm94μm ci largitiones antecesSerint, cura tamen posteritatis, ne filios privatos pauperesque relinquat, hujusmodi regem et ipsos liberos e. agitat . Quod malum injustarum exactionum , interdum etiam ty-τε, suis. rannidis Origo est. Tertium , quod in talium regum capita conspir re proclive est , nunc popularium avaritia , quorum quidam cum se mel justitiae modestiaeque fines hoc in genere transierint, suffragium fidemque venalem habent: nunc ejus flagitio , qui regnum, aut etiam tyrannidem occupare cogitat. Plena est civitas historiaque Romana , quae quidem de regum, qui Imperatores dicebantur, temporibus scripta est, hujusmodi malorum exemplis. Ab Aelio enim Pertinace, qui octogesimo imperii die a militibus Juliano auctore necatus est, qui et ipse septimo occupati imperii mense a Septimio

Severo obtruncatus fuit, usque ad Numerianum Cari filium , nonaginta circiter annorum spatio , Viginti unum Imperatores, cum memoriam temporum illorum replicarem, numeravi, et nescio, an aliquem praetermiserim , qui suorum insidiis et conspiratione perierunt. XX. Confer nunc regum horum suffragio populi delectorum pelagidarum Statum cum Hispanorum , qui jure hereditario ex eadem Ρela da- sania stirps rum familia in regnum succedunt, conditione, fortasse nihil praeter--4 Phini/r ad causam dijudicandam desiderabis. Octingenti quadra ginta circiter anni sunt, cum rege Roderico ex Gotthorum gente praelio devicto atque necato, et a barbaris Mahumetanis ex Afri,ca et Arabia Hispaniae maxima parte scelere et auxilio quorumdam nostrorum occupata, regnum majores nostri, qui se in Asturias Cantabriamque receperant, Pelagio Favitae Cantabriae ducis filio detulerunt, eoque ductore amissam Hispaniam recipere coeperunt: ab eo prorsus, qui cum multis aliis regnis nunc rerum Hispanarum potitur , perpetua ejusdem familiae successione quadragesimus qua tus numeratur , nec tot saeculis regum omnium quisquam fuit, qui

suorum conspiratione et insidiis necaretur , nisi quod ex regibus

149쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. II. 13sFroilas Vimaranum fratrem magnae indolis adolescentem, pulchritu- Hispaniabdine , liberalitate affabilitateque praestantem , populoque acceptissimum , ne quid in se tanto populi favore moliretur , cum occidisset,

ob eam rem ipse a popularibus facto impetu concisus est. Et Salinctius cum Gallaecos tumultuantes per quorumdam supplicium com pescuisset , et Gonsalum ex proceribus, armis, quae in se sumserat,

depositis, supplicem in suam fidem recepisset, ab eodem per pomum Venenatum , quod manu prorrexit , sublatus est. Sanctiusque secundus Urracam Sororem ad Zamoram urbem , cujus civitatis imperium ei Fernandus pater testamento reliquerat, cum obsideret, a

Bellidolis , qui egressus urbe se pro transfuga gerebat, ut ab Urraca

gratiam iniret, venabulo trajectus est. Petrus autem, qui ex factis Crudelis cognomen invenit, non solum multis procerum , sed etiam uxore et tribus fratribus crudelissime necatis , ab Henrico fratre

notho bello est appetitus , postremoque juvantibus Gallis ab eodem praelio victus; deinde pugione consossus, nostris scilicet popularibus

libentissimis, qui Petrum, non ut regem verebantur, Sed ut tyrannum exhorrebant. Itaque duo Sanctii non multitudinis, sed duorum perfidorum hominum flagitio perierunt, dum Frollas unius optimi fratris, Petrus trium et uxoris parricidii, multorumque optimatum caedis poenas darent; alter irato, justoque dolore concitato populo, alter fratri suas , et fratrum amicorumque injurias pedisequenti .

XXI. Non igitur otio et dignitati reipublicae regnique consulitur ea lege, ut citra jus hereditarium in demortui regis locum optimus quisque suffragio popularium sufficiatur. Perraro enim huic

instituto paretur ; sed ejus occasione contentiones saepe et tumultus oriuntur , nec semper optimus, sed plerumque ambitiosissimus quisque procerum cum magna reipublicae regnique corruptione sufficitur . Nec proceres regnandi cupidi virtutem maxime colunt, quo se

multitudini commendent, sed congerendis opibus student, ut largitionibus a populo, qui fit accipiendi consuetudine venalis, quod Volunt consequantur. Haec cum sint maxima mala , et quibus interdum via munitur ad tyrannidem , illa regulorum tutorumque et cetera hereditariae successionis, quae objiciuntur , incommodZ , levissima his collata videri debent, nec recusanda , sed amplecten'd potius conditio , quae per parva et tolerabilia incommoda mΟ-rum corruptiones, principum contentiones et neces, interdum etiam

150쪽

136 JOANN. GENESTI SE PULVEDAE tyrannides perniciosa mala , et maximas reipublicae pestes evitat: ut appareat, non temere , sed magna ratione magistraque natura comparatum esse , ut gentes tum barbarae , tum etiam humaniores, non solum imperio regio libenter pareant, sed etiam id velint posteris hereditaria successione tradi. Sed de ratione regnum deserendi ha-aenus. Sequitur, ut de regis ossicio paulo accuratius disseramus.

SEARCH

MENU NAVIGATION