장음표시 사용
131쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. I. ii dam virtutum obeunda. Ceterum in neutra sortuna occasiones desunt Fortuna inq-
pia rerum ad ceteros multifariam juVandos benignitatemque inducit, vicissimque saepe utrosque cupiditas exagitat , et ad peccatum et iii juriam impellit. Pauperes dum pecuniam cupiunt, ut egestati medeat, tur , divites propter licentiam , Voluptates quaerunt non necessarias: quae cupiditas ceterique animorum morbi per leges ad virtutum omnium cultum inducentes, et a rebus contrariis deterrentes cohibenda est, primum honestarum rerum eXercitatione, quae facile bonae indoli amorem virtutis ingenerat l, deinde praemiis egregiae Virtuti propo- Virtuti prno
nendis, quo boni magis alliciantur VlcISSImque poenIS IIJJuriae constI- neuda
tuendis, ut improbi metu coerceantur et emendentur, vel, si fuerint insanabiles et reipublicae perniciosi, de medio tollantur . Haec igitur omnia intuentes , et bonum publicum spectantes viri civiles et sapientes, quibus id munus fuerit delegatum, de quamplurimis rebus fieri possit, leges serre debent: ea dumtaxat, de quibus leges
sanciri nequeunt, praetermittentes, et principum aut Summorum magistratuum arbitrio et prudentiae , ut est necesse, relinquentes. XXVI. Rerum enim agendarum varia et inconStanS natura nul- Rerum sin-lam de ipsis legem ferri permittit, quae cunctis hominibuS, tempo- sunt leges. ribus et locis conveniat: nam leges universe praecipiunt communem quamdam rationem spectantes: quae ut in plures convenit, sic interdum locis et temporibus, hominumque et rerum singula rum conditionibus et qualitatibus non aptatur. Ita cum de his ceterisque rebus singularibus, quae infinitae numero sunt, non satis possit legibus constitui, efficitur, ut multa necessario hominum arbitrio et consilio deliberanda et judicanda relinquantur . Uo Ex aequo et
rumtamen omnis consultatio In bona republica, omneque de re- dijudicanda.
bus dubiis judicium ad bonum publicum reserri debet, omniaque sunt ad justi et aequi quasi normam LeSbiam dirigenda. thes sit f. Lex enim serream normam , quae flecti nescit, aemulatur. R, inuliti'. tio vero boni et aequi, quae ab ordine naturali lege aeterna sancito numquam discedit, similis est plumbeae Lesbiaeque normae , quae pro lapidum perficienda figura flectendo mutabatur. Quod ubi fit, non homines humanumve arbitrium in republica , sed Deus et leges imperium tenent propter legem aeternam, quae sum' md leX summaque ratio solet a philosophis nuncupari. Haec enim in
132쪽
lebe . Qui leges tollit, rationem tollit. Advocatorum et Pro
118 IOANM GENESII SEDULVEDAE in bona republica omni civili administrationi per rationem huma
nam a Se manantem praeest et moderatur . Ita fit, quod philo sophus censet, ut leges in omni bonae reipublicae parte dominet, tur , magistratus autem et respublica de rebus singulis decernant.
Nam ipsa judicia et decreta , quae de rebus singulis praeter leges scriptas judicando et deliberando fiunt, ad jus naturae et legis ae
ternae , ac summae rationis normam dirigi debent.
XXVII. Non sunt igitur audiendi, qui propter diuturnas molestias , impensasque litium , quae ex legibus et legum calumnia
malitiosaque juris interpretatione nascuntur , ministrorumque fraudem et avaritiam , leges a republica submovendas putant. Nulla est enim natio tam fera et inhumana , quae legibus omnino
careat. Mores enim publice probati, quibus incolae novi Orbis, mortalium scilicet barbarissimi, qui nullum prorsus litterarum usum habebant, utebantur, quid aliud erant , quam leges ' Et profecto , qui leges ex humana vita tollit, rationem tollit, quae
legum proxima norma est et origo quam rationem si Sustui ris , qui potest humanitas ex hominibus non esse sublata ' cum ipsos viros probos, quorum isti arbitrio omnem reipublicae administrationem judiciumque committere censent, nisi lumen aeternae legis , et communia legum praescripta sequantur, in magna justi et recti ignoratione versari sit necesse : contraque juvari plurimum , si proba ipsorum voluntas luce non modo naturalium, sed etiam civilium et scriptarum , reique publicae accomodatarum legum illustretur . Jam vero si qua ira vel cupiditas magistratus, ut saepe solet, transVersos agat, quomodo peccatum convinci, aut pravitas emendari queat, sublata legum norma , ad quam tota rei,
publicae administratio , judiciorumque ratio est dirigenda t
XXVIII. Propter advocatorum autem procuratorumque calumniam et malitiam , interdum etiam praevaricationem, tabellionumque avaritiam et fraudem, leges, unde horum malorum occasio nasci videtur , accusare iniquum est, nec aliud , quam hominum vitia et peccata in res optimas per se atque SalutareS conferre . Cur enim Mauris Numidisque in Asrica, cum legibus u tantur, paucissimae tamen lites sunt , et hae brevissimo tempore terminantur ' nisi quia , ut est eorum in victu et cultu dura
et stricta parsimonia, a furtis, rapinis , fraudationibus, maleficiis
133쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. I. 119 extra bellum, multum abhorrent. Quibus sceleribus plerique in Europa, non suppetentibus opibus, ubi se desidiae dediderunt, gulae et lautitiae servientes, implicantur : qui ut poenas legitimas estii ant, neve ad justitiam compellantur , ad calumniosas defensiones dolosque confugiunt, et ducendis litibus, quoquo modo possunt , tergiversantur. Sed horum malorum maXima culpae pars
est in quorumdam iurisperitorum nullam quamlibet turpem causam repudiantium perversitate , qui, cum eos scelerati et fraudulenti ad avocatos adhibent ; juris scientia, re sua sponte reipublicae sali tari , et ad bonorum praesidium natiu , ad malorum impunitatem et injurias alendas, extrahendasque lites compendii sui causa per calumnias et malitiosas juris interpretationes sine culpa legum iudipiter abutuntur , ipsasque leges frustriuri, et judices eludere captionibus praestigiisque nituntur . Quibus calumniis et fraudibus omni ratione, quatenus fieri possit , occurrere justi et sapientis judicis est. In qua cura et officio praetermittendo , quod utinam paucis judicibus accideret, non minor culpa inest , quam in dolis advocatorum . Nam , qui non obrat , clim poteSi, injuriae , tam est in vitio , quam qui facit, Cicerone Ambrosioque auctoribus.
Et, ut est in Damasi rescripto : Non caret scrupulo societatis o
cultae , qui manifesto facinori deSinit obviare. Quod si nulla nec istorum nec judicum fraude , vel malitia , seu negligentia interveniente , lites in longum tempus, quod non fit sine jactu ra litigantium , producantur ; nulla rectarum legum culpa est, sed legum latoris incuria , cui hoc vel in primis providendum fuit, legibusque cavendum, ut omnes adituS ad ducendas lites essent, quatenus fieri posset , obstructi: quod plurimum Valet, ut omnis calumnia , omnis veri inficiatio , praesertim dato jurejurando , gravibus poenis in controversiis quidem civilibus sanciatur. Alia est
enim ratio causarum capitalium.
XXlX. Contra vero statuere, quod aliis placet, ut leges in omni reipublicae parte sic dominentur , ut ab ipsorum scripto non discedatur , nec quidquam humano arbitrio relinquatur , hominum
est pertinacium , et rerum agendarum naturam ignorantium , quae ldm Varia est et inconstans, quemadmodum supra diximus, ut plinrima negotia in locos communes, universaliaque praecep , quRedpte rebus omnibus, temporibus et personis a Ommodentur, con
Calumniae in litibus per jureconbul
rogatio exculpa legumlatoris. Legum Verbis non Semper inhaerendum.
134쪽
serri nequeant. Sed pleraque necessario sint eorum, qui reipublicae cum summa potestate praesint, prudentiae ac judicio relinquenda , qui pace belloque de rebus dubiis consultent, ac, prout ratio boni publici postulare videatur, constituant. In judiciis autem summo juri , in quo saepe injuria est, aequitatem anteponant, quae origo est justorum privilegiorum et decretorum, praesertim eorum, quae vulgo theologi dispemationes appellant. Ac de legum quidem serendarum ratione, et quae potissimum debent legum latores spectare , disseruimus, et multa arbitrio principum, vel summorum inium gistratuum necessario relinqui declaravimus.
135쪽
LIBER SECUNDUS.1. IDEINCEPS de regia civilique administratione, utrum unius
hominis arbitrio et auctoritati, quae legibus aut omnino, aut recte constitui non possunt, an plurium consilio et prudentiae sint in bona republica relinquenda, disputandum est . Nec enim res vacat controversia, si quidem de regibus non heroicae , sed usitatae virtutis, de quibus nunc quaeritur , disputetur. Nam illud dubium non est, quin regnum ceteris rebuspublicis longo intervallo praeseratur, si rex ad sormam Aristotelicam contingat, hoc est, si prudentia et virtute ac omni civili facultate ceteros omnes antecellat, quod optari magis potest, quam sperari, praeterquam in gente aliqua inculta , agresti et barbara, quales multae priscis temporibus fuisse memorantur . Idcirco enim circa rerum initia homines fere imperio regio parebant, quia in illa hominum paucitate vicatim et pagatim habitantium perpauci exsistebant, qui
essent virtute atque prudentia , quae facultas civilis dicitur , magnopere ad imperandum instructi. Postea vero civitatibus constitutis et auctis, cum multi essent, quorum virtutes pariter embnerent , non aequo animo regna tolerabant: ita ne par in pares perpetuum imperium obtineret, rempublicam constituerunt, ubi parendi et imperandi vicissitudo aequales aequali jure contineret. II. Hoc igitur in controversiam venit, si copia sit in magna civitate aut gente virorum pari virtute et sapientia praestantium , utrum commodius et magis e bono publico sit, unius , an plurium arbitrio rempublicam temperari. Nec enim desuerunt quibus injustum et praeter naturam videretur , ut in ea civitate, quae eXmultis similibus constaret, unus in omnes perpetuo imperio fungeretur . Nam qui sunt ingenio et virtute pares, hos eodem jure , eademque dignitate esse lege naturae : juris autem aequat, talem ita demum inter pares servari, si per annos aut alia tem
Regnum Ce teris Reipu blicae formis praestantiuli. Unius an plurium arbitrio melius respublica rega
Paritas naturae in conditione,
136쪽
JOANN. GENESII SEPULVEDAE porum spatia cives iidem nunc magistratus gerant, et ceteris in perent , nunc vicissim pareant imperio , donec ea vicissitudo ad
optimatum pareS Ola ines perVeniat praeterea multorum hominum virtutem melior vide- atque prudentiam majorem eSSe dicunt, quam unius, et facilius
Regium imperium Cur probatur rationibus.
unum ira vel cupiditate , quam plures corrumpi. Itaque non SO-lum justius esse , sed etiam commodius civitati, paucorum Optimorum , ut in statu Optimatum, aut promiScue multorum, ut in timocratia, quam unius imperio civitatem administrari. In qua sententia multos et magnos viros fuisse video , tum ex Graecis , tum etiam ex Latinis, quorum auctoritati concedere haud equidem dubitarem , nisi me certissimae rationes, et ipla rerum uSUS doctrinarum omnium magister dehortaretur, et in oppositam sententiam reVocaret.
III. Sic enim existimo , regium imperium ceteris omnibus repraestantius. buspublIcIS longe praeferendum CSSe, non solum Si reX ceteris omnibus virtute ac omni civili facultate praestet , sed etiam si alii in civitate aut gente sint, qui cum ipso virtute et consilio con ferri valeant, dummodo ipse vir probus sit et usitatae pruden tiae , regium animum gerens, non tyrannicum: quae sententia multis rationibus confirmatur . Primum , quoniam regia administratio antiquissima omnium est, ut non tam consilio , quam duce natura inducta esse videatur. Nam in terris , ut Salustius ait, nomen imperii id primum fustia Certe Trojanis temporibus nullam dum alterius generis rempublicam fuisse constitutam , fidem facit carmen Homericum, quo multi reges illius memoriae cum memorentur , de alia republica nullam mentionem fieri videmus: quod idem animadvertere licet in historia sacra, et illorum ac superiorum temporum commemoratione . Regnum igitur , ut est imperiorum vetustissimum, sic maxime naturale ; quippe cum non solum domesticam administrationem aemuletur , sed etiam ab ipsa primam Originem traXerit. Nam ut hac memoria in quibusdam regionibus , sic olim vulgo multitudo domestica , ubi tantopere creVerat, ut eam domus una capere non posset, in alias domos velut in colonias deducebatur , et sic vicus paulasim fiebat, imperium totius phimogeni- familiae adhuc maximo natu retinente quod Bononiae et in reli
et in qua circumpadana italla etiam nunc Iactitari cernimuS.
IV. Fo quidem tempore , cum ipse Bononiae in Hispanorum collegio studia litterarum adolescens aemulabar, unus erat eX agri-
137쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. II. 113 colis, qui nostros agros, inita ex more Bononiensi societate , praediaque colebat. Memini enim, et non sine admiratione quadam animadverti, qui totius familiae in quatuor aut quinque villas propter magnitudinem partitae, quia . maximus natu erat , imperium domesticum obtinebat non aliter , quam si omnes una domo continerentur. Eademque tempestate in vicino erat alter agricola ex familia, quae sartorum dicebatur, qui eodem aetatis jure a m joribus deinceps tradito trecentis amplius hominibus in multas domos villasque deductis, eodem scilicet modo imperitabat, et quod magis miremur , libentes omnes summaque concordia eidem ut patri obtemperabant. Quamquam ea familia paulo post, cum sua magnitudine laboraret , de communi consilio multis patribus iamblias distributa fuit. Idem igitur circa rerum initia duce natura fi bat sed cum homines in Vacua venissent, quae jure naturae fiunt occupantium, multis domibus ex una deductis, natu maximus ex patrefamilias rex fiebat, et sic parvum regnum constituebat, quod cum jure hereditario posteris deinceps traderetur, crescente muli tudine , donec ex vicis civitas constitueretur , ipsa quoque regna dilatabantur , et ex parVis ad justam magnitudinem perveniebant. V. Fuit et alia justissima reges constituendi ratio , quam Vetustas interdum usurpabat, quippe regna nonnumquam viris optimis non aetatis jure , ut illis alteris, sed justitiae ac virtutis opinione deserebantur: qua de re Cicero his Verbis memorat: Midii quidem γ e. m,. i. non apud Medos solum , Ut sit Hero tus, Sed etiam apud majores nostros justitiae fruendae causa videntur olim digne morati reges con-Stituti . Nam cum premeretur inops multitudo ab iis, qui majores opes habebant, ad unum aliquem confugiebant virtute praestantem: qui, cum probiberet injuria tenuiores , aequitate constituenda, Summos cum in is pari jure retinebat. Ad unum igitur vetustissimi mortales, ducti scilicet ratione naturali, cujus ductu et auctoritate tuti essent, confugiebant, non ad plures, ne qua esset inter ipsos dissensio. Quam publicam hominum de regno ceteris imperiis praeserendo persuasionem insitam fuisse veteribus mortalibus, ea quoque ratione confirmat Aristoteles, quod Deos immortales regio imperio gubernari persuasum habebant, minime scilicet divinae sapientiae regiam rempublicam tributuri, nisi hanc ceteris omnibus potiorem et augustiorem esse existimarent.
138쪽
VI. Nobis autem fabulis omissis , quamquam harum inVolucro veteres poetae , qui theologi dicebantur , saepe de maximis rebus sapienter philosophabantur , verissimis et sacratissimis historiae divinae utriusque testamenti testimoniis et exemplis uti licet. khlabi, sten-Nam Hebraei quondam genuS electum, regale Sacerdotium , gens xj. HςhyRς-ς - , populus adquisItionis , ut Petrus ait, qui peculiari Dei cura et quotidianis oraculis gubernabantur , a libertate post Aegyptiam servitutem recepta ad Christi tempora cum suae gentis reges amiserunt , semper regiam rempublicam habuerunt. Moses enim et Josue , et qui huic successit, Judas, ac ceteri populi ductores et . gubernatores , quid aliud erant, nisi reges ' quamvis tum sacerdo-i ςςx' teS, tum iudices , tum prophetae , ut Simul erant, nominarentur. Rex enim est, quicumque unus in civitatem aut gentem per petuum imperium cum summa potestate gerit ad bonum publicumspectans. Itaque Eli, quem annis quadraginta Israel judicasse legimus , et qui huic successit, Samuel non solum sacerdotes et prophetae fuerunt, sed reges etiam Hebraeorum, licet nomine regis abstinerent. Ceterum quoniam hi et ceteri hujusmodi sacerdotes per ea quidem tempora , licet imperii summam obtinerent, bella tamen non per se , sed per duces et praesectos gerebant, Israelitica gens, non quod imperium unius recusaret , sed eam im- perandi rationem pertaesa, regem a Samuele postulavit, qui non .ho,tu contrOVersias judicaret, sed bella etiam ipse gereret , et
Τμ' exercitum in hostes more regum ceterarum gentium duceret. ReXa. Reg. 8. inquiunt, erit Super noS , et erimuS nos quoque Sicut omnes gentes , et judicabit nos rex noSter, et egredietur ante noS, et pumgnabit bella nostra pro nobiS. VII. Atque haec quidem ex veteri testamento . Venio ad no- Novi testa- Vum et EVangelica tempora, quorum initio Christus ipse Deus
gubernandi Suam eccleSiam Ita conStituit in Apostolis, non uti paucorum, ut
Status optimatum , nec multorum , ut respublica seu timocratia , sed unius Summa potestate et arbitrio temperaretur , Petri scilicet postolorum principis initio , deinde summorum, qui in locum ejus succedunt, sacerdotum singulorum. Episcopi enim et antistites alii, qui ceteris Apostolis et discipulis successerunt , summi Ponti scis administri sunt ad ecclesiasticam rempublicam regio more aue
ministrandam . Quibus exemplis declaratur, ipsius Dei judicio re
139쪽
DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. II. xasgnum cunctarum rerumpublicarum facile principem locum augustissimum et sacratissimum obtinere. VIII. Itaque ambitio et multorum imperandi cupiditas magis, Ambitio va-
quam vel necessitas naturalis, Vel boni publIcl ratio , ' causa IulS cae genera
se videri potest, ut omisso regio imperio varia reipublicae gen ra constituerentur ; non quin illa altera duo genera justa sint, et suo modo naturali quoque juri consentanea sed quia regnum multo plures commoditates habet, multoque minus est corruptioni et aliis malis opportunum . NZm quod objicitur jure naturae conselm obieetibulataneum esse , ut qui prudentia p res sunt, hi paris juris aequab, dei. litate per imperandi et parendi Vicissitudinem contineantur ; non siquid justum est lege naturae , statim ejus praetermissio injusta et praeter naturam videri debet. Fieri enim potest, ut huic aliud natura item justum melius et commodius praeferatur . Quod rectissime fit auctore Paulo , sic ad Corinthios Scribente ἰ sui matri-- 1. Cor. .monio jungit virginem Suum , beηe facit, et qui non jungit, melius facit. Ut igitur Paulus nuptias rem honestam honestiori vidi ginitati postponit, sic nos reipublicae sive timocratiae , et statui mptimatum , bonis et justis rebuspublicis meliorem et justiorem regium praeserimus. Justum est enim et commodum , ut virtute pares nunc imperent , nunc Vicissim imperio pareant: justius t men , ut unus probus et prudens perpetuo imperio in omnes sui gatur propter majorem reipublicae commoditatem , quae paucorum ambitioni atque etiam utilitati praeferri debet. Quippe bonum , quo O Lpertinet ad plures , hoc SanctiuS et divinius habetur . IX. At inquis , plures melius cuncta perspicient , et prudentius de rebus dubiis judicabunt constituentque, quam unus. HOC quidem dubium non est : ceterum rex non solus vel debet, vel solet deliberare , seu judicare sed multis viris optimis et prudentissimis adhibitis , qui pro se quisque, quid factu optimum et maxime e republica sit , considerare et pronuntiare solent: tum , si quis recte sentiat, et Salutarem reipublicae sententiam dixerit, nemo per odium et contentionem consulto refragari audet, ut saepe
sit in aliis rebuspublicis . Nam tacitum de se quisque judicium regis
Veretur, qui sententias ponderare Solet, non numerare. X. Verumtamen regnum inter ceteras respublicas quantopere emineat, etiam in rege virtutis non heroicae , probo tamen adique prudente, non erit intellectu difficile, si cum plurium impe
140쪽
116 IOANN. GENESII SE PULVE DARcoin ,hii;6 , qui inodo imperent, modo pri Vati pareant, regnum , et u- Abuti; E. triusque commoda inter Se atque incommoda conferantur . Multis igitur rationibus regnum prae aliis rebuspublicis commendatur.
Primum, quoniam qui annuis imperiis funguntur, ut fere fit in imperandi vicissitudine , prius abeunt magistratu , quam plane possint , quid muneris sui sit, intelligere . Rex propter imperii diuturnitatem plurimarum rerum usu in dies et annos prudentior fit, magnisque civilis ac regiae facultatis adjumentis instructior , tum ad suos in officio continendos, tum ad externorum commercia, sive bellum gerendum sit, sive amicitiae pacisque conditiones per se vel legatos agitandae. Deinde quod in magistratuum multitudine saepe , dum alter alterum eXspectat, res communes per neglis gentiam dilabuntur . Rex omnem rempublicam suae unius fidei commissam esse memor , neminem esse intelligit, in quem , si quid os sensum fuerit, suam culpam transferre possit. Praeterea illi in prublicis consultationibus saepe consulto dissentiunt , variantque sententiis , non ut reipublicae consulant , sed ut aliis recte fortasse sentientibus per odium aut invidiam refragentur: vel contra , ut potentioris cujuspiam , cui se addixerunt , libidini serviant . Rex nullum aemulum cum habeat, nemini vel invideat, vel addictus sit ; optimis et prudentissimis viris in consilium adhibitis , eam sententiam , neminem scilicet respiciens, Omnibus anteponit, quae plurimum ex omnibus justitiae et gravitatis habere , maximeque ad bo. num publicum pertinere videatur . Ad haec magistratus in paucorum aut multorum republica suis interdum rebus familiaribus impediti, tunc demum in locum consiliis destinatum conveniunt, cum occasio rerum deliberandarum effluxit: rex cum nullum deliberandi , nec locum , nec tempus certum et definitum habeat; sed
dies et noctes, cum res postulat, in ea cura consumat ; nullam
patitur rei bene constituendae sive gerendae occasionem elabi. Item illorum quidam ambitioni servientes, ne suae , quam affectant, gloriae laus aliena tamquam obstrepere videatur, collegis domi nonnumquam , saepius in bello impedimento sunt, aut ipsos etiam deserunt , ne qua facultas adsit rei bene et cum gloria gerendae , vel materiam praeripiunt, negotium temere et importune in reipublicae perniciem occupando. Regi, cum solus tota vita rerum potiatur , nulla talis causa intervenire potest, in aemulum simul et rempublicam peccandi. Praesertim cum intelligat, non ea solum
