Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

BREVIS BONONIENSIS COLLEG IHISPANORUM DESCRIPTIO,

ET QUORUMDAM , QUAE AD IΡSUM PERTINENT,

COMMEMORATIO.

I. SED , ut pollicitus in calce Historiaρ δε rebus gestis Aegr-

dii dicere separatim de Bononiensi Hispanorum collegi O , promissum exsolvam , pauca hoc in loco de eo verba mihi facienda sunt , si prius de nobili et memorabili ejus testamento, quo conStat, collegium condi ab Aegidio fuisse jussum , nonnihil attigero. Resigna' c6118hii Ohi.

to testamento, quod conditum CSt anno gratia M. CCC. LXIV. multa , 'quae ejus sanctitatis, religionis, ac summae justitiae documento esse possunt, reperta sunt. Ex quibus quae memoratu dignissima sunt Visa , et monumentis prodenda , silentio praeterire non putavi ex ossicio fore : cetera, qui desiderabunt, petant licet ab eodem testamento , quod jampridem editum impressumque circumfertur. Ρrincipio τε, ,-hi,

jubet sibi quinquaginta missarum millibus primo quoque tempore pa' , 'b::

rentari. Centum virginibus maritandis Toletanae et Conchensis dioecesis trecenos marapeti nos distribui. Qui nummus , ut accepimus, id temporis in Castella tanti erat, quanti nunc regaliS nummuS , aut in Italia marcellus. Redimendis captivis Christianis e dominatu Mahumetaeorum triginta eorumdem nummorum millia legavit : porro cum sex sacerdotia , quas UsipellciniaS appellant, in ecclesia Toletana statuisset, duabus dotandis, quas indotatas relinquebat, huic ecclesiae triginta millia. Praeterea Conchensi plerasque possesSiones, prae dia suburbana , pascuaque instituendis in eo templo duabus capellaniis in sacello , ubi parentes ipsius jacent: cui sacello calicem argenteum auratum, ac pretiosa et decora sacerdotalia vestimenta legavit. Ad haec multa eidem ecclesiae pretiosa, ac in primis pluviale suum margaritis distinctum. Item monasterio Francisci in Assissio tres ra- petes magni pretii , ac aedificationi ejus aedis mille florenos. Item Anconae in ecclesia cathedralicia statuit unum sacellum dicandum Cloementi martyri. In eadem urbe in aede Magdalenae duas capellanias ; ibidem monachis praedicatoribus ad aedificandum centum flo-- re Quoniam Sepulveda Iectores hic amandat ad Aegidii testamentum , quod SUO tempore Iampridem editum impressumque circumferebatur , visum est illud adjicere, cum Iarib imum .is Ri Pietatis plenum , nec ab hac historia illuitranda alienum.

92쪽

8 DESCRIPTIO COLLEGI Irenos legavit : eremitis totidem: monachis, quos minores dicunt, ducentos item ad aedificandum. Jam domesticos singulos quanta pro

cujusqtie conditione liberalitate prosecutus fuerit, longum est enarrare . Hoc quoque magnificum , quod a suo Obitu novem continuos

dies jubet, quicumque justis solvendis interluissent, ipsius sumtibus ali, et duo millia pauperum panno ipsorum ordini conveniente vestiri . Sed de his hactenus : nam ingentia legata, quae propinquis ac consanguineis, praesertim Gometio Albornotio nepoti reliquit, referre non est operae pretium.

II. Venio ad collegium, quod ex residuo bonorum suorum magnifice condi jubet Bononiae , ob florentissimum omnium disciplina-c611estitim rum gymnaSium , et Suum uniVerSalem heredem instituit: et moriens

h invicti SSimo Hispaniarum Regi, et Cardinalium Hispanorum Romae degentium antiquissimo cuique, Senatuique Bononiensi commendavit: a quibus suscepto patrocinio , ut solet esse religiosum hujusmodi officium a defunctis injunctum negligere , in magnis saepe necessitatibus

ipsorum auctoritate servatum est: saepe etiam beneficio auctum. Aedes autem aedificandi et praedia emendi negotium datum est Fernando

Alvaro Abbati Valladoliti, et Aisonso Fernando cubiculario. A quibus

in ea parte urbis conditae sunt, quae meridiei ac occidentis medium spectat , non longe a porta , quam Aegidius mutato vocabulo Cae- SarauguStae a nomine amatae urbis appellavit, cum prius Vilianae diceretur , et eam viam, quae a collegio pertinet ad hanc portam, quadrato lapide straverat, qui post inde translatus est ad Rheni urbem interfluentis alveum muniendum , consulto Senatus Bononiensis qui pro eo lapide lateribus coctis eam viam stravit, proseSSUS, ut accepimus, publica fide eamdem perpetuo sternendo reficere. Sed in his aedibus aedificandis, qui negotium susceperant, non tam decoris , quam firmitatis videntur habuisse rationem. Constant enim parietes omnes coctis lateribus: qui ut in altitudinem haud admodum sublimes exsurgunt, sic in latitudinem patent latissime. Aedisseium III. Opus est ubique concameratum, ubique itidem lateritium, βῆ ----φη ' i demum firmitudine stabilitum , quae citra resartionem Vide turimmortalitatem polliceri. Forma aedium, si ad insulam spectes, quam

cum binis hortis, et domibus , quas collegium sibi continguas possidet, efficiunt, in orbem potissimum excurrere dicas, nisi quod paucis angulis interpellatur : Si ad ipsum velut corpus collegii scholasticorum usui accommodatum , quadrata figura est. In hujus medio ca-

93쪽

H1 sp ANORUM BONONIENSIS. 'vaedium patet, raris consitum arboribus, lauris, buxis, et jessiminis vulgo dictis. Hoc breviusculo pariete omni ex parte infra supraque

peristylio committitur. Sacellum , quod Clementi dicatum est, ceteris aedibus altius exsurgit: quod a septemtrione commode pro ipsarum ratione aedificatum, ingredientibus domum objicitur e regione . In hujus eminentiore turricula horologium nuper est fabricatum, quod per singulas horas et tintinnabulo et gnomone labentis temporis scholasticos non modo, sed Viciniam quoque latiuscule admonet. Triclinium contra sacellum in parte superiore ante SeXdecim annos in usu erat discumbendi, meridiem spectans, a quo per tres fenestras , quamdiu virent agri, in Apenninum montem amoenissimus prospectus est, qui consitus omnis generis arboribus se molliter ab

ipsa protinus urbe incipit attollere. Sed ut incommodum per longiusculos anfractus a coquina , quae ab Oriente jacet parte inseriore, in hoc coenaculum , in quod per viginti sex gradus conscenditur, cibaria efferendi tolleretur , hoc in alios cessit usus, et alterum , anno gratiae M. D.VI. ab eadem parte , sed paululum in dextram ingredientibus subductum , eadem sere forma, et justa magnitudine , loco inferiore aedificatum est. Quod lumen a meridie duabus fenestris a imittit : ab oriente focum habet, qui assiduo igne tota hieme triclinium ingenio regionis humens, stigensque temperat. Reliquum dispositis mensis undique ambitur , nisi qua cella promtuaria nuper facta recedit. Sub hoc triclinium superioribus diebus aptissima simul et pulcherrima cella vinaria subterraneo loco , sed lateritia testudine intecta, multis Operis magnoque impendio constructa est: ductacloaca per viam Caesaraugustae , qua eXsudans aqua , quae hactenus Optatum opus morabatur , estunditur , sordesque doliorum egeruntur. Cubicula omnia infra Supraque concamerata angustioribus, sed lateritiis parietibus distinguntur. Quae theologis ascripta sunt, Orientem Spectant, uno excepto, quod vergit ad septemtrionem : medicorum occidentem. Qui vero Pontificio civilique juri student, ut

sunt numero longe plures, sic cubicula infra et supra in omnem partem dispersa tenent, eademque vulgo ratione librorum capaciora. IV. Communis bibliotheca , quae ab oriente sacellum parte Su' periore contingit, referta est libris non tam pulchris, quam emen datis . Sunt enim vetustissimi magna ex parte, et manu scripti, et

quorum nonnullis ipsum Aegidium , dum in humanis ageret, usum fuisse constat. Extra id quod collegii velut corpus appellaVimus,

Triclinium. Cubiculta Bibliotheca

94쪽

Horti,

o DESCRIPTIO COLLEGII

horreum est capacissimum , quo frumentum et ceterae fruges conduntur. Huic par cella altera vinaria subdita est. Tum lignorum repositorium , juxtaque equorum stabulum. Deinde pone sacellum sphaeriste- ainbientibus occurrit aptissimum sphaeristerium : Quo in studiorum induciis licet feriatis sodalibus tuendae valetudinis gratia eXerceri, ut honesto ludo corpore exercito, et animis relaxatis, integriores veg tioresque ad studia redeant. Ab hoc horti alteri proxime excurrunt, dispositis arboribus consiti, vitibusque ita ambientibus , ut amoena, dum virent arbores , efficiant deambulatoria. Sed omnes hae arbores novellae sunt, et locus ipse aedibus Hispaniensibus adjunctus , ante quatuor annos area publica erat, inutilis alioquin et parum de cora. Haec itaque a Senatu Bononiensi impetrata domui nostrae accessio facta , ducto pulcherrimo muro, qui distinguentibus pinnis viam publicam honestat: quae ut pulchrior aspectu redderetur, aliorum hortorum , qui a meridie atrio , pariete medio, committuntur, Ut plinius particula pacto nobis ademta est. Haec igitur forma est, hae fere

epistola 6. parteS aedium UAS hoc in loco a nobis, quamlibet crassa Minerva,

niues et Vi- deScrsol haud ita Videatur importunum , Si quis doctissimos, et eos

' - ' ' gravitate viros meminerit, non dico urbana palatia, sed ru'stica praedia villasque suas, assectate descripsisse , idque memoriae prodere tanti putaSSe. 6has hi Constat autem conditum fuisse collegium circiter annum a Iul. 0j. redemto Orbe ἰ M. CCC. LXV. quod ViX dici potest, quanto semper usui, quantoque ornamento nostris hominibus fuerit. Ex hoc enim viri, quos enumerare longum eSSet, sapientia clari nulla non memoria provenere , qui tum Singulas civitates, tum universam Hispaniam doctrina et consilio summopere juvarent. Et vivunt hodie haud ita pauci, nequis putet estoetam hujus collegii seracitatem consenuisse, qui partim docendo , partim monumentis litterarum, alii maximarum rerum administratione , Saecula nostra eXornant. Quorum sunt diit poli,si- Antonius NebriSSensis, qui eXpugnata suo Marte barbarie , quae ab dii qimi itide HiSpania Latini SermoniS eXterminato nitore , regnum longe lateque Pyψ4---m , nunc Regum Hispaniae historiam selici et antiquitatem Antoniti; proVocaturo S illo mandat monumentis. Et Fortunitis Garsias Cantaber utriusqtie juris peritissimus, Regius nunc , ut audio consiliarius, et qui in regno Navarrae magistratu fungitur, qui Regens appellatur : de cujus doctrina et virtutibus quid sentirem , jampridem p Vph i quadam epistola ad Jacobum Artheagam sodalem meum, virum quo'que

95쪽

HISPANORUM BONONIENSIS. 81que utriusque juris doctissimium testatus sum: quae , ut video , edita in vulgus est cum illis commentariis, quae ipse in I. Gallus de lib. et poSt. V. composuit. Ad haec Antonius de Burgis Salmanticensis, cui doctorum consensus primas in juris Pontificii cognitione de- ἴeusis, L. C, fert. Cujus discessum mirum est quam aegre tulerit Academia Bononiensis , ubi honestissima conditione jus Pontificium publice docebat , cum est a Leone decimo Pontifice Max. hujusmodi opinionis fama commoto Romam accersitus ; ut ejus doctrina ac jud cio in maximis rebus uteretur. Dignissimus quoque, qui inter praecipuos

numeretur, Joannes Montes loca Hispalensis, qui, ut taceam quam P. Montes-1n theologia ad Scoticam Subtilitarem , quam potISSimum aemulatur, sopbu

proxime accedat, cum hujus memoriae philosophorum principibus aequo Marte certat de primo loco: quique nunc in celeberrimo gymnasio Patavino philosophorum facile princeps, annuo sexcentorum

ducatorum salario naturalem doctrinam docet. Noster quoque est vir theologica doctrina clarus Martinus Garsias Episcopus Barcino- Ninus

nensis: Quia ut rei Summam complectar , nulla malorum Suorum cla- scopus Bar'

ritate adiutus, in Iortuna perquam mediocri ad magnos processit

honores, et ingenti ac multiplice virtute conjuncta pari sapientiae id est assecutus, ut episcopali dignitati, quam suis sibi meritis pepererat, non minus decori esse putaretur , quam ab eadem ipse honestaretur quae multorum , qui virum familiarius cognoverunt, coim Stanti nobis sermone relata, spem dederunt, posse hunc mihi fama tantum notum inter viventes sine invidia nominari. Nam de quibus ante hunc mentionem feci, eos ut nominatim referrem, duae me

causae potissimum impulere : altera quod alii viri eruditissimi, et memoratu dignissimi, quanti sint, audivi tantum , hos diversis quidem et locis et temporibus praesens tamen colui, et iis partim praecemptoribus sum usus: altera quod iidem tum docendo in celeberrimis gymnasiis, magno publice proposito praemio , tum editis suis Oporibus singularem suam doctrinam cunctis hominibus notam fecerunt, ut timor non sit, ne, dum horum excellentem doctrinam commemOramus , nostris indulgenter favisse videamur. VI. Sed cum ceteros, qui ante hanc memoriam floruere , eX in dustria taceam; ne tot virtutes et praeclaram sapientiam tanta bre

Vitate , tamque iniquis spatiis coercendo, in plurimos eosdemque summos viros injuriam videar intulisse ; unum sine flagitio praeterire non posse videor: qui non doctrina tantum et sanctitate Viuens e Tom. IV. L ce

96쪽

81 DESCRIPTIO COLLEGI Icelluit , sed mortuus etiam magnis multisque miraculis claruit. Petrus Arbueus hic est, qui vulgo Magister Epilae usurpatur, quia fuit sacrae doctrinae Magister, et Epilae castello id nomen est in agro

Caesaraugustano) natus: qui cum ob sapientiae opinionem et parem morum sanctitatem in ea civitate judex vindexque haereticae pravitatis factus esset , tam constanter , tam severe , tam denique religiose crimen hoc scrutabatur et vindicabat, ut summam in se haereticorum invidiam concitaverit , eumque ipsis timorem injecerit, ut illi satis sibi persuasissent, hoc vivente , nihil sibi esse de sua salute sperandum. Itaque desperatis rebus, insidias ei magnis studiis tendebant. Quod cum esset eidem renuntiatum ab amicis , ut parcius agoret admonentibus , respondisse sertur Nihil se, quid ab hominibus,, sibi posset accidere, solicitum esse , modo Deo immortali et Chri- ,, stianae religioni suum officium praestaret. Ita cum aliquando intempesta nocte templum esset ingressus, nocturnis sacris interfuimrus, quo officio sine intermissu canonicus fungebatur , duo armati ab haereticis submissi, hominem genibus flexis Deo more suo supplicantem adorti trucidant. Qui, cum in regno Aragoniae nullum esfugii locum sibi fore satis tutum intelligentes , in Galliam traffugere statuissent 1, finibus tamen Aragoniae , quo saepius fugientes pervenerunt, omni studio conantibus excedere, non fuit ulla ratione possibile: divinitus semper , ut serunt, in ipso regnorum confinio torpentibus, et in vestigio haerentibus: quod ipsi paulo post comprehensi cum crimine fassi sunt, cum ad supplicium traherentur. Multos dies sanguinem intersecti ferbuisse, et plurimos ejus aspersu conclamatis morbis fuisse explicitos, constanti voce sertur. Ergo cum hominum opinio in divos ipsum referre non dubitasset, tumulus ei ex Pario marmore in honoratissimo templi loco Senatus populique consensu positus est:

qui lampadum perpetuo igne illustratur, et magna populi pietate colitur. Ad quod multi plerumque venerabundi accedentes, fusis procibus , hoc intercessore honesta sua optata a Deo impetrasse crediti sunt: ne singula persequar ejus miracula , quae plurima Caesarauginstana civitas testis locupletissima praedicare solet.

VIL Et profecto si grati simus, nec invide merita libeat inter pretari , quod tot collegia splendide ac magnifice in Hispania condita fuerint, in quibus studiosis scholasticis omnia ad praeclaram sapientiam gratis et abunde suppeditantur 1, Aegidii Albornotii beneficium

videri possit: qui primus hoc collegium in florentissimo gymnasio

97쪽

HISPANORUM BONONIENSIS. 83 condidit, cujus exemplo cetera in Hispania condita fuisse non potest lub tari. Certe Jo. Luppum de Mitina , virum summum et numquam satis laudatum, qui in ecclesia Saguntina Archidiaconus fuit de AlmaZan, hoc spectato collegio , cum legatus a Rege Hispaniae ad Pontificem Bononiam divertisset, ad ejus formam constat collegium commodissime ternis denis scholasticis Studia theologiae ae- cu us Sepul-mulantibus statuisse in suburbano Saguntiae loco ab hominum coetu uus.

omnique turba, ut philosophos decet, seposito : cujus nos adolescentes aliquam partem fuisse non modo non poenitet, sed etiam gloriamur. Jam Petrum Gongaleg Mendoctum , Franciscum Ximenez Cardinales et Archiepiscopos Toletanos, quem nisi Aegidium aeque Archiepiscopum Toletanum et Cardinalem, qua parte vel religionem vel mortalitatem juvere , imitatos fuisse credimus' quorum alter Valladoliti, alter novissime Compluti magnifica collestia ad C,mpluten.

hujus exemplum construxerunt; ut ante hos Salmanticae Vir inclituS letanu ii col-Jacobus Anaja Archiepiscopus Hispalensis. Ex quibus complureῖ Viri condiderint. eruditissimi, qui reipublicae Hispanae multifariam prodessent, exstitere , cum magna eorum gloria, quorum beneficio, eruditione pariter et auctoritate aucti essent. Quare sic existimo, cum multiplex hominibus ad homines cum sua laude demerendos , aliaque aliis via pateat ; nullam esse tamen ad immortalitatem magis compendiariam ea, quam summi illi viri ingressi sunt, qui studia litterarum et mo tui tantopere fovent; si mortui dicendi sunt, et non potius immo

talitate donati, quorum recte facta doctorum Virorum Sermo quotidie usurpat, et nomine circumsonant aures sapientum : ita numquam ex eorum animis discedit tantorum virorum recordatio. VIII. Neque vero eos solum venerantur, ac loco numiniS colunt , qui sui quorumque collegii auctores fuerunt: sed eos quoque suspiciunt, qui vel industria vel benignitate commodo aut dignit, ii collegii consuluere. Ut nos Bononiae Petrum de Frias Cardinalem

virum sanctissimum, et de collegio nostro optime meritum : qui cum ejus patrocinium antiqua lege suscepisset, idque improbitate et avaritia quorumdam scholasticorum labefactatum et paene profligatum os sendisset; omni cura et diligentia summaque liberalitate, duobus milli bus ducatorum de suo erogatis, in pristinum statum restituit: cujus beneficii memores instituto majorum anniversario sacro quotannis ei pri' die Kalendas Januarias libentissime parentamus : ut Bernardinum

CarVajai Cardinalem, qui Sanctae Crucis inscribitur, qui hujus quo La que

98쪽

8 DESCRIPTIO COLLEGII

que collegii patronus in multis saepe necessitatibus ei laboranti subvenit, et injuriis lacessitum identidem vindicavit, omnique auctoritate etiam nunc tueri perseverat ut denique, ne singulos perse est i , At Varum Carrillum Albornotium summae virtutis virum , et n0xj i. in cujus juvenili aetate canam prudentiam , et senilem constantiam Xantu; Mi- gra Vitatemque merito demireris: et Xanthum Mirandam canonicumvolae coita Calagurritanum , artium et theologiae doctorem eruditissimum , qui multos annos Compluti, ubi nos ei praeceptori triennium philosophantes operam dedimus, publico salario dialecticam et physicam doctrinam, deinde theologiam docuit cum magna sua gloria , acerrimus omnium , quos ego umquam viderim , disputator ; et qui in sophistarum et physicorum scholasticis congressibus, quo tempΟ- re haec studia curabat, regnare dicebatur. Sed illam tantam gloriam audio jam ab eodem majoribus suis virtutibus et opinione theologicae sapientiae superatam : de cujus virtutibus acrique et fleXili ingenio parcius agere ille timor admonet, ne amantissimo praeceptori , et cujus in me reciproca benevolentia multis exstat testata documentis , quidquam me indulsisse , invidia possit interpretari. Qui duo Viri , cum superiore anno ab universa Hispaniarum ecclesia ob ipsorum praestantiam ad Pontificem legati Bononia transirent, collegium nostrum libentissime inviserunt: et alter parentis Aegidii monimentum celebre, et suae familiae magnum ornamentum cum ingenti gaudio praesens consideravit: alter discipulos amantissimos sui laetabundus agnoscit, et vicissim agnoscitur : quibus nec ipsi honori debito habendo, nec officio nostro praestando desuimus. Ad Summam suscepta illi hujus collegii cura , Romae omni studio a Leone X. Pont. MAX. auctoritate et nona ne Hispanae ecclesiae contenderunt , impetraveruntque illud nobis optatissimum simul et aequis- Privilegium Simum privilegium, ut quisquis rite ascriptus huic collessio Hispa-

tii. norum , et ab Hispano condito , secundum eius statuta doctoris aut

magistri dignitate Bononiae auctus esset, perinde ad ecclesiaStica sacerdotia et ceteras dignitates in Hispania obtinendas idoneus censeretur , ac si in Salmaticensi, aut alio quovis celebri Castellae gymnasio doctor aut magister factus esset. Ceterum satis sumus diVagati. Venio ad praecipuas collegii constitutiones, quae merito in hujusmodi narratione suam partem vindicabunt. es divina i- IX. Primum omnium quatuor sacerdotes , qui praesint rebus hebdom,

agitur. U VInis, et Sacra procurent, mSututi bunt. v bini Singulis

99쪽

HI sp ANORUM BONONIENSIS. 8sius quotidie rem divinam faciunt. Alter cum primum illucet; alter cum vulgo reditur ab ultimis lectionibus publicis: ut sodalium qui alteris sacris minus vacaverit, pro ratione studiorum suoque arbitratu valeat alteris interesse.' Quae nemo impune negligit, praeter Rectorem et oeconomum : qui saepe hoc ossicio fungendo negotiis tum externis, tum familiaribus excluduntur. Vespertinis autem et nocturnis seu matutinis Sacris Omnes quatuor Sacerdotes intersunt. Sodales suo vero arbitratu aut impune absunt, aut non sine praemio intersunt.

X. Quod ad scholasticos pertinet, sodalium triginta unius ad

summum collegium esse placuit. Qui tres Omnino Aragonenses essent, unus Portugalensis, ceteri omnes Castellan Prorsus, ut praeter Hispanos , nisi in extrema nostrorum inopia , qualis hactenus numquam fuit , ceteris aditus ad collegium sit interdictus. Quorum item octo theologiam, quatuor medicinam , ceteri jus Pontificium profiterentur. Horum vestitus cetera Doctorum Bononiensium similis est. Caputio tamen appellato insigniuntur , quali Salmaticenses, qui a n stris acceperunt, et Complutenses sodales utuntur : nisi quod nostrum tenui filo amethystinum , illorum crassiore , et colore nativo , fusco pallio concolor est. Patientia item , quae dicitur, staminea nunc peculiare nostrum gestamen est: quondam commune Bononiensium scholasticorum erat. Sed ab illis , ut ingratum et inutile impedimentum , antiquatum : in nobis pertinacius resedit. Qua nempe molestia, ut dicam quod sentio, citra incommodum et indignitatem carere poteramus: et jamdiu caruissemus , nisi quorumdam moleste antiquariorum importunitas obstitisset. Rectoris Vestitus non discrepat a ceteris : nisi quod splendidior est et magnificentior, ut sericis ac coccinis vestibus dignitatem honestet, et prae se serat. Nobili ac certe antiquo Christianorum genere ortis dumtaxat collegium patet: aliter nemo ulla ratione asciscitur : aut siquis dolo fortassis irrepserit, quod

diu latere non potest, fide et diligentia conquisitoris, qui, cum res poscit, in Hispaniam mittitur, turpiter ejicitur, et crimen magnis poenis vindicatur.

Sodalium

numeruS.

Habitus. Rectoris habitus splendidior.

100쪽

AEGIDII ALBOR NOTI IS. R. E. CARDINALIS

TESTAM E NTUM.

I. ΙΝ Dei nomine, amen. Anno a nativitate ejusdem millesImo

tercentesimo Sexagesimo quarto , indictione secunda , die vero vi gesima nona mensis Septembris , Pontificatus sanctissimi patris et domini nostri Dona. Urbani divina providentia ac clementia Papae V. anno Secundo, praesentibus me notario et testibus infrascriptis ad hoc Vocatis specialiter et rogatis, re 'erendissimus in Christo pater et dominus Dona. Aegidius miseratione divina Episcopus Sabinensis sanctaeque ecclesiae Romanae Cardinalis, sanus mente et corpore, habens licentiam testandi, ordinandi et disponendi libere de omnibus honis ad eum pertinentibus, cujuscumque quantitatis Seu valoris fuerint , a F. R. Dom. Innocentio Papa VII. prout in litteris apostolicis ipsius domini Papae vera integra bulla plumbea ejusdem more auctoritate bullarum continetur: quarum quidem litterarum apostolicarum tenor talis eSr. II. ,, Innocentius Epicopus servus servorum Dei venerabili fratri , , Aegidio Episcopo Sabinensi apostolicae Sed is legato salutem et ais postolicam benedictionem. Cum nihil sit, quod magis hominibus,, debeatur, quam Supremae Voluntatis liber sit stilus, et liberum ,, quod irritum non reddit arbitrium : nos tuis supplicationibus incli- , , nati testandi, ordinandi et disponendi libere de omnibus bonis ad , , te pertinentibus, cujuscumque quantitatis Seu valoris fuerint, etiamsi illa ex proventibus ecclesiasticis seu ecclesiis tibi commissis, vel alias, , personae tuae Vel tui Cardinatatus intuitu , ratione, aut contempla- ,, tione ad te pervenerunt, et pervenerint in futurum , plenam et libe- ,, ram tibi licentiam tenore praesentium elargimur. Nulli ergo omnino ,, hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ,, ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumseritiis indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Aposto- ,, lorum ejus se noVerit incursurum. Datum Avinione 1r. Kalendas,, Octobris Pontificatus nostri anno VI. III. De bonis suis praedictis pro sua, parentum et benefactorum

suorum animabus teStamentum suum seu ultimam Voluntatem suam

hujusmodi fecit, condidit, ac etiam ordinavit in hunc modum. IV. Ego Aegidius miseratione divina Episcopus Sabinensis, apostolicae sedis legatus, sanctaeque Romanae ecclesiae Cardinalis, considerans et attendens, quod nil certius morte, nihilque incertius hora

SEARCH

MENU NAVIGATION