Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. III. I 7 mendans, quae Deo Christo gratissima esse testificatur. Eadem cau- Romani an

sa veteribus Romanis auctore Augustino suffragatur , ut jure terra- sub gerint. rum orbem in suam ditionem redegisse videantur, ad gravia multarum gentium , ut idem Augustinus ait, domanda mala.

XV. His tertiam justi belli causam addit philosophus , ut herili imperio , qui ea conditione digni sunt, subjiciantur ; cujus ge

neris sunt nationes, ubi homines improbi natura proveniunt, et ad maleficia proclives, qui virga ferrea regendi sunt, et ab injuriis coercendi ; vel tales, ut herile imperium aequo animo ferant , ut quaedam gentes in Europa , sed multo plures in Asia , quarum populares non recuSant , quominuS honorum eXpertes a regibus et nobilitate loco servorum habeantur: a qua demissione animi longissime nostri homines abhorrent, quibus gentibus hoc ipsum utile est et justum , ut non Vicissim, sed semper melioribus et humanioribus pareant, ut horum Virtute atque prudentia per vim et timorem , si aliter non datur , ipsorum improbitas coerceatur, feritas in hi maniorem cultum et veram religionem reVocetur , et Vita , quam quidam ferarum similem degunt, a desidia vel injuriis ad justum et utrisque utilem laborem retrahatur . Quae causa Lusitanis sufkagari videri potest, ut ex Nigritis Aethiopibusque, et ceteris ad oram Africae , quam longissimo circuitu legunt, barbariS, agrestibus gant. et incultis , verae religionis ac paene humanitatis expertibus multos bello, vel per aliam occasionem non injuria in servitutem Christianorum abstrahant, sub quorum etiam herili imperio tum in praesens , tum in futurum , Sive corporis, sive animi commoditates spectes , vitam degunt multo optabiliorem , quam in patria, exusta solis ardoribus regione , ubi nudi, ab omni virtute et humanitate alieni ritu belluarum vagantur , ut non injuriam a capientibus, sed beneficium accipere videantur: quod beneficium licet invitis confer, tur , tum jure divino et naturali conferri mihi videtur ad illud mvangelicum idemque naturale praeceptum intuenti: Omnia quaecumque Sullis , ut Sobis faciant homines , baeo et Gos facite illis. Non enim quid homines perperam velint , sed quid recta ratione

velle debeant, intueri oportet, ut theologi declarant. Nam velle et Velle et n0l- nolle saepe, ut apud historicos et ceteros profanos Scriptores, sic in scriptura sacra ad approbandi et improbandi sensum transferuntur. impi ob rς.

IVon quod volo , inquit Paulus, bonum, hoc facio ; sed quod nolo ma--7lum : id est, non bonum , quod approbo ; sed malum, quod impro-

Lusitani an

162쪽

x 8 IOANN. GENESII SE PULVEDA Ebo , judicio scilicet rectae rationis. Si haec igitur humana servitus illi serinae libertati judicio rectae rationis anteisertur , eamdem SerVbtutem barbari malle censendi sunt. Sed haec viderint doctiores, ego nihil statuo pro certo et definito. XVI. Ceterum in bellis quamlibet justis , non tamen ita necessariis , id est, quae non ad vim et praesentem injuriam propulsandam reseruntur , suscipiendis prima cautio sapientis regis, primaque provisio est, ne opibus et viribus majus negotium per a bitionem aut cupiditatem suscipiat ne vel frustra et cum temeritam iis nota innitatur , vel per magnas civium clientumve et pacatorum populorum injurias et intolerabiles exactiones inopiae et infirmitati mederi cogatur. Deinde ut sit commodorum et incommodorum di ligens ratiocinator , ut addendo et deducendo , quae reliqui summa fiat , intelligatur. Parvas enim aut mediocres commoditates magnis jacturis, periculis laboribusque petere , extremae dementiae est.

Bellum an a XVII. Iusto autem bello ex quacumque honesta causa sus-

cibus geren- cepto , utrum id ab imo per Se rege , an per duceS administrari satius Sit , in controversiam Venire potest, quae deliberatio magnorum et opulentorum regum est , apud exiguos enim tenuisque fortunae regulos ea res non est consilii. Cum autem per opulentiam et magnitudinem utrumque licet, Saepe magnae prudentiae est, intrum magis e republica regiaque dignitate et existimatione sit, constituere . Ceterum in popularibus dissensionibus, quibus regis dignitas et auctoritas, aut etiam salus scelere seditiosorum perfidorumque civium in discrimen vocatur , quia regis praesentia, et bonis fidisque civibus animius accedit, et improbis et perfidiosis timor injicitur , tum ob hanc causam ejusmodi bellae a rege ipso admirabstrari convenit, tum ne qua suspicio ignaviae et timoris oriatur ,

quae opinio regis contemtum parit, et novarum rerum cupidis et Carolu; V. male cogitantibus animos addit. Cujus praecepti clarissimum exem- hellum per plum pater tuus Ialuper edidit in Germanica detectione , quam sum--ς ες- - ' vigilantia , prudentia , virtute et constantia compescuit: Ger'

mania , quae Joanne Federico duce Saxoniae et Philippo Hessiae

Lanigravio auctoribus imperium ejus detrectans maximo exercitu coacto tumultuabatur, bello d fficillimo pacata. Be11, ouis, XVIII. Quae vero bella extra regni fines in provinciis justis 2 ulis Dest ex causis suscipiuntur , his gerendis idoneos duces cum summa imperii praeficere commodius est, quam regem per se administrare , idque

163쪽

DE REGNO ET REGII OFFICIO. LIB. IIL 1 9que expeditius esse et magis e dignitate et gravitate regia, notius est , quam ut eXemplis, quae plurima suppetunt, confirmari debeat . Quis enim non videat, sic bellum gravius et minore tum periculo , tum etiam sumtu, et quod plurimum refert, minore cui ctatione administrari t In consiliis enim , quae in bello , prudentissimis praesectis et rei militaris peritissimis adhibitis, more prudentium

Imperatorum coguntur , saepe magna pars consultorum in rebus periculosis decernendis ore parum libero apud regem loquuntur, dum omnes regiae saluti maXime consulere videri volunt, et nemo ei auctor esse vult periculosi consilii. Itaque consultorum dehortatione saepe rex cunctantior efficitur , et belli tempora , magnaeque rei bene gerendae occasiones elabiliatur , quod nostra memoria non

semel usu venisse exploratum habeo. Itemque accidisset ad Tune- Tunetem a

tem patri tuo , si consultores audisset; quibus fere omnibus dehor- pugnatam. tantibus in hostes movens, maximo Turcarum Afrorumque cum ductore Charadino exercitu fuso , urbem expugnavit: in cujus olim obsidione Gallorum rex Ludovicus exstinctus fuerat; ut nostra memoria Franciscus ad Papiam cum magno exercitu a nostris ducibus et militibus victus et cum multis viris principibus captus fuit. Qui nostri duces gloriae et praedae cupiditate regem cum magno procerum numero ipsum , ut fieri solet, assectantium devicerunt, incensi studio naturam ac difficultates omnes superantes nullum periculum recusarunt. Nam haec quoque ratio magnis regibus bellum administrantibus est adversaria. Atque haec quidem de bellis inferendis. XIX. In defendendo autem, si externi hostes fines regios inva- Defendendi

Seruat, Summa et utilissima cautio est, et quae praetermissa maXI

mas et regibus magnis, et praeclaris rebuspublicis calamitates attiniit , ut coacto delectorum hominum exercitu, ne temere agatur , neve summis copiis praelio cum hostibus decernatur . Nam milites in aliena regione , cum intelligant, sibi aut vincendum esse , aut mortem oppetendam , necessitatem in virtutem convertunt: cives autem et regni populares, cum sibi fuga elapsis multa perfugia pyrata esse videant, non ita constanter in periculis persistunt. Quo iactum est, ut Romani in Italia ab Annibale ad Trebiam , ad Trar In patria ea bimenum, ad Cannas, denique quotiescumque signa cum eo contule' piihi, ok Iunt, Vincerentur. Cujus rei et cati ae memor Annibal ipse Antiocho regi , ad quem in Africa a P. Scipione victus profugerat, sua

164쪽

1so JOANN. GENESII SE PULVEDAEdebat, ut bellum a Romanis impendens ex Syria in Italiam transferret quo consilio re contemto Victus est a Romanis in sua Syria , et maxima regni parte spoliatus; Victo enim et supplici partem regni concesserunt. Idem, ac pejus etiam accidit Roderico regi nostro Gotthorum ultimo , qui copiis omnibus cum Mauris Hispaniam invadentibus pugnans , et ipse occubuit, et Hispaniam rege orbatam hostibus occupandam et diripiendam reliquit. v b., ,hi. 1 XX. Haec igitur temeritas regi vitanda in primis est, suisque

diis naui iQR facultatibus utendum , ut vim hostilem ab urbibus et minnicipiis castellisque non armis solum impositorum praesidiorum, sed muris etiam et munitionibus tormentisque repellat, simulque cum exercitu superioribus et munitioribus locis tum per se, tum perduces occupatis, castrisque munitis, hostes impune vagari ne patiatur , et agrorum populationibus, quoad fieri possit, prohibeat, et commeatibus excludat, et oppidis obsessis subsidium mittat, ut sic hostes difficultatibus affecti, vel finibus excedere cogantur , Vel ad iniquam pugnandi conditionem descendere. Hujus utilissimi , ac regno regique et reipublicae maxime salutaris consilii auctorem ha- bemus Q. Fabium Maximum , virum maximi tum animi, tum etsi I iam consilii, cui Cunctatori ex ea re cognomen fuit, quod cunctan-Εnnixi do , et oraelus praeterquam per occasionem abstinendo , evagandi

Unus homo in . L . A V . . . ' O .

nobis cun modo licentiam . et libertatem populandi hostibus minuendo, Anni-

tuit rem, balem exsultantem mollivit, suaque patientia fregit , publicae sa-esim rumorei luti rumoribus popularibus posthabitis: eaque ratione rempublicam

Romanam aliorum ducum malis pugnis paene amissam et deletam restituit .

3us ih bo111 XXL Quod vero pertinet ad justi belli gerendi rationem , haec

hi quadam divina Deuteronomii ad mores pertinente, ac proinde a Christo non abrogata, summatim continetur quae lex cum B.ist. Lo. gentium more , id est, cum jure naturali congruens : Siquando , inquit , acceSSeriS ad expugnandam civitatem , osseres ei primum pacem si receperit, et aperuerit tibi portas , cunctus populuS , qui in ea est, Sareabitur , et Serdiet tibi sub tributo : sin autem foedus inire noluerit, et coeperit contra te bellum , oppugnabis eam. Cumque tradiderit dominus Deus tuus illam in manu tua , percutieS omne , quod in ea generiS maSculini eSt, in ore gladii absque mulieribus et infantibus , jumentis et ceteris , quas in civitate sunt.

Omnem praedam exercitui divideS , et comedes de spoliis hostium

Cunctandum interdum emplo Q. Fa-

165쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. III. 111 tuorum , quae dominus Deus dederit tibi. Qua lege declaratur, j stum bellum gerentibus more gentium jureque divino et naturali

permissum esse hostem occidere , in servitutem redigere , bonis spoliare , urbes oppidaque diripere , agros Vastare et populari, et modis omnibus hostes male habere, donec victoria potiantur, dummodo haec bono animo fiant, et ad pacem spectante. Ergo qui Bello non es- omne belli genus veti- nis 'n erui-

lis ignoratione versantur , reclamante Augustino : Guid culpatur , , es h inquit, in bello ' an quia moriuntur aliquando morituri, ut regnent in 7- pace Ῥiotari ' Hoc reprehendere timidorum est, non religioSorum . Nooendi cupiditas , ulciscendi crudelitas , impacatus atque implacibilis animus , feritas rebellandi, libido dominandi , et Si qua sim lia , haec sunt, quae in bellis jure culpantur. Haec Augustinus. Bello autem justo consecto , victori principi, si summo jure innit, tur , eodem modo licet hostem interficere, servitute et bonis mulctare . Sed quia interdum Summum juS eSt Summa injuria , et multa 1. Cor. 6. licent, quae non expediunt , auctore Paulo ; justi et humani principis est, parta victoria , aequitatem summo juri praeferre , et hosti,um causam in utramque partem considerare , mores , crudelitatem,

.P . . . . Parta Victo

mansuetudinem , pugnandi cauSas , Iacilitatem , et ViciSSlm pertIna-ria, moderaciam perpendere , non odio indulgere , non aVaritiae , cuncta ad bo- benda.

num publicum referre. Ad summam , nihil amplius vel appetere, vel saevire, quam ratio postulet illatae injuriae, et publicae quietis , stabilisque pacis, quae nihil sit insidiarum habitura. Hunc enim esse justi belli finem communis est hominum consensus, id est, nuturae decretum , de quo magni viri meminerunt, Aristoteles Et b. Io. et 7. POL Cicero in o. i. Augustinus in epistola ad Bonifacium , et hunc morem gentes humanissimas tenuisse legimus, Macedones, , thenienses , Lacedaemonios, in primisque veteres Romanos, qui habiti sunt in bellis gerendis , ut testatur Augustinus , moderatissimi. Quasdam enim civitates a se devictas levibus incommodis afficiebant , et aequis conditionibus in provincias redactas , stipendiarias efficiebant, nonnullas relinquebant etiam liberas, et suis quamque legibus uti permittebant ; sed cum hostium gravissima culpa Seu per mulctandi. Verba natura postulabat, oppidis agrisque mulctabant, quasdam et iam funditus delebant, ut Carthaginem . Prudentes igitur justique mortales ea ratione jus in hostes victos temperabant , quod tempe'

horum malorum vitandi causa Christianis tum esse contendunt, hi quidem in mag

166쪽

13a JOANN. GENESII SE PULVEDAEramentum principes Christiani et solent, et debent imitari, sed ita , ut ethnicos etiam moderatissimos, ut religione et vera in Deum picitate , sic etiam clementia et humanitate vincant, tum in bellis gerendis , tum in hostibus victoria parta puniendis. XXII. Ceterum haec monita ad regis officium pertinentia , de quibus hactenus partim rerum usu et clarorum virorum exempliS, partim sapientium solertia et diligente observatione docti disseruimus ; non ut leges perpetuas, quae numquam Sine culpa praete

Leges perpe, Cantur , accipere oportet. In maxima enim rerum agendarum va-

rias, Philos0- rietate et inconstantia , ut supra diximus , nulla lex , nullum prae

ceptum perpetuum esse potest, maximis philosophis auctoribus, Platone in libro de Regno , et Aristotele Etb. c. Io. praeter quaedam latissime statuentia , quale illud est 1, declina a malo , et fac bonum, et illud ejusdem sere sententiae : ab ordine naturali ne diScedas. DoL 36, Quae lege aeterna, ut docet Augustinus contra FauSt. 22. continentur . Ceterum his praeceptis, quae plerumque salutariter Ser-Vantur , cognitis, eorumque memor regis et regiorum consultorum prudentia , non contemnendis adjumentis instructior erit ad consilia de rebus singulis ineunda . Leges enim et praecepta universe Scribi necesse est. Actiones autem in singulis versantur , de quibus rex, Leges prora et Qui reipublicae praesunt, decernere et judicare debent. Quae lo

xis m0dex xi geS , dum locorum , temporum , personarum , aliave justa et honesta ratione obsidente ob universale deficiunt, decreto ab aequitate ducto , per reges aut magistratus, qui reipublicae cum summa potestate praesunt, auctore philosopho , corrigendae sunt; eodemque modo monita sapientium per eosdem ob easdem causas consiliis prudenter ineundis, quae ad bonum publicum reserantur , mode-ebhahita Q uibus rebus eXplicatis, ad reliqua instituti nostri pergamus. rum urbium XXIII. Urbem loco idoneo condere , quae imperii sedes sit ,

litus et ratIO. . . . . . a

et regni quasi caput, munus civilis ac regiae Iacultatis est. Quod interdum facere coguntur , qui ob aliquam necessitatem patria codentes , in alienas, sed vacuas regiones cum hominum multitudine ad novas sedes quaerendas proficiscuntur . Quamobrem hanc quoque partem attingere, non erit alienum instituto nostro . Ergo qui

urbi condendae potest locum ex animi sententia deligere, nec enim omnibus ea felicitas contingit) is primum omnium regionem considerabit, ut dulcium aquarum perennibus sontibus scaturientibus, et numinibus interfluentibus, rerum ad victum hominum, et pecorum

dent.

167쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. ΙΙΙ.armentorumqtie paStum necessariarum ferax sit, et silvis, unde materia aedificiis, et ligna necessariis usibus petantur , abundans. Prae terea ut nec frigoribus rigeat, nec solis ardoribus infestetur; sed salubri temperatura commendetur; quod ita demum fiet, si medium locorum sortita sit, in quarta vel quinta caeli declinatione, quae Graece climata nuncupantur , qualem situm tota ferme Hispania , Italia Graeciaque obtinent. XXIV. Nam quae gentes frigidas regiones incolunt, cujusmo di sunt septemtrionibus adjacentes, ut Scythae et Sarmatae , hae ani mo praestant, ingenio minus valent; quae vero calidas, ingenio excellunt, nec Sunt Satis animosae, ut Asiani plerique et Afri. Qui

Septemtrio nis Incolae animo Prae- Stant,ingenio reliquis nationibus minus valent.

Vero mortaleS temperatas regiones tenent, hi animi et ingenii temperamento Vigent, et utriusque facultatis officiis sunt accommodati. Natura enim tractabiles et dociles generantur ad omne virtutum genus , quibus per leges excolendi sunt. Nam cum principis legumque latoris in bona republica officium propositumque sit, ciVes pro'

bos viros efficere , hoc tribus rebus contingit, natura , moribuS at- Tribus r

que ratione . V Irtutes enim morales, quae per conSuetudinem re ri evadunt.

cte factorum ingenerantur , haud ita valide animis inhaerent et conservantur , nisi virtutibus naturalibus innitantur, id est, igniculis quibusdam a natura datis, qui reddunt ad virtutes aptos atque proclives , ut vitia naturalia dicuntur ineptitudines et tarditates, et ad malum propensiones, illis igniculis contrariae . Hae tamen tum consuetudine bonarum rerum , tum ratione superantur : quae ratio pie'tatem sceleri, honestatem turpitudini, laudem infamiae praeserendam esse docet, et poenarum legibus constitutarum admonet. XXVI. Locus autem ipsi urbi deligendus est primum omnium saluberrimus , qualis esse traditur cerniturque eXcelsus, non nebulis, nec pruinis obnoxius , quique caeli regiones spectet, nec nimium frigidas, nec aestuosas valde ; sed temperatas inter septemtrionem maxime et solis exortum. Nam locus in meridiem occasum-Ve solis vergens, minime probatur : caelum enim meridianum , ut Vitruvius ait , et res ipsa docet, per aestatem exoriente sole camlescit , meridie ardet: quod vero occasum spectat, orto Sole tepe Scit , meridie calet, vespere fervet. Itaque nimio calore corpora non modo laborant, sed etiam vitiantur . Nam calor eXcoquens Vir Calor reddit

reS naturales exsugit, dissolvitque , et corpora reddit imbecilla et ma' su a '

168쪽

iue JOAN GENE SI I SE PULVEDAEcilenta, qualia sunt pleraque Aethiopum et Afrorum . Si locus in septemtrionem vergat, est ille quidem salubris , sed per hiemem frigore flantibus Aquilonibus riget. Vitanda est etiam palustris vicinitas nam aurae matutinae et nebulae , quae inde afflantur, exoriente sole , cum per Se corporibus humanis noceant , putrescentium aquarum coenique tetro foetore , aut etiam palustrium bestiarum venenatis spiritibus insectae locum pestilentem reddunt. Haec est enim, 'pyηλ' arbitror, potissima causa , cur Hispania multo salubrior sit, quam

quare Italia salubrior. Locus sit natura municuS.Italia , quod haec lacubus et paludibus reserta est: per omnem au-Purtinus. tem Hispaniam salubritas caeli, ut Trogus ait, aequalisque aeris spiritus nulla paludium gravi nebula inficitur. Aquarum quoque commoditas plurimum facit ad salutem animantium. Nam quibus rebus Saepe et multum utimur, hae salubres sint, an secus, plurimum interest ad valetudinem , cujusmodi sunt aquae : quippe quae non solum potui, sed etiam cibis excoquendis, et multis aliis usibbus aptantur. Eadem est aeris ratio , quem spiritu continenter ducimus ad cordis calorem temperandum. XXVII. Proxima salubritati cura est, ut sit locus natura munitus , et ad hostiles injurias repellendas accommodatus, qualem esse constat locum editum magno aliquo flumine circumfluente , et prae ruptis saxis vallatum , cujusmodi est Toleti situs ad Carpetaniam circumfluente Tago , et Conchae in Celtiberia inter Sucronem et flumen alterum , urbium Hispaniae loco munitissimarum . Ad quas S puredda , unde genus nostrum , firmitudine et munitione naturali proxime accedit, circumfluente Duratone flumine , cujus alveus crepidinibus utrimque continetur , saxis, eisdemque praealtis, et in sublime instar muri directis. Qua vero flumen intermittit, altero item, sed parvo flumine , et praeruptorum Saxorum natiVo muni-6 hs Sepulveda vallatur : quod oppidum olim Segobrigam fuisset diei SUSpicor, tum ex loco et regione Celtiberiae , tum ex vocabulo conjecturam faciens. Nam quae nunc Sepuiseda corruptiore vocabulo dicitur , hanc in veteribus ipsius legibus Sepuldegam vocitari animadverti, nomine scilicet non ita multum a primo illo discre-Ejus munici-pante . Est autem Sepul Veda municipium nobilissimum ad Orospe-

dae montis, qua Septemtrionem spectat, radices , loco Salubri simul

et aequati: qua commoditate Toletum et Concham vincit, urbes ad inambulandum et equitandum propter soli inaequalitatem ineptissi

169쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. ΙΙL 1ssmas: in cujus municipii sinibus et clientela vici trecenti amplius cum sint , ut ipsum ex magna frequentia ad nimiam hominum paucitatem pervenerit, sterilitate montuosi agri , et pacis diuturnitate factum esse reor. Nam ut in periculo et vicinitate hostium homines ad munitiora loca etiam sterilia confugiunt , sic in otio et securitate ad frumentarias frugumque feraces regiones facile demigrant . Utrumque igitur cum salubritate adesse oportet urbi ratione condendae , his enim congruentibus in regione temperata, nihil est praeterea , quod ad urbis commodum situm desideretur ; si civitas sit probis legibus fundata, et rectae reipublicae convenienter adnab

nistretur .

XXVIII. Facit etiam vel plurimum ad naturalem loci munitionem

et commoditatem, ut non solum fluvius praeterfluat aut interlabatur moenia sed etiam intra dulcium aquarum sontes perennes scateant , aut putei largiter manantes suppetant: tum ut res omni tempore ad plurimos usus necessaria numquam desideretur: tum ne, si

sorte hostes in obsidione fluvium averterint , civitas aquarum inopia deditionem facere cogatur: quae fontium aut puteorum commoditas si Toleto adesset, nihil erat , quod ad firmissimam loci naturalem munitionem in ea urbe desideraretur sed ea facultas Toleto tantopere abest, ut nullus aquae dulcis fons intra moenia, aut jugis puteus scateat. Itaque Tago , si qua ratio iniri posset, ut fortasse non longe ab urbe, magno licet sumtu et labore, pOSSet, aVerSO , ne paucorum quidem dierum obsidionem Toletum a magna multitudine interclusis commeatibus sustineret , nisi plurimis et capacibus cisternis huic malo prospexisset. Sed ut ea caret, sic alias multas et magnas habet commoditates : quippe cujus regio temperata est in quinto climate , quo Roma sita est; ager late patens frumentarius, et vini optimi, mellis, olei, aliarumque frugum ferax, et in proximo ad Tagi amnis silvestrem et hortis irriguis frequentem ripam amoenus; locus ipse urbis, quamquam omnibus ventis propter magnitudinem per

partes expositus , saluber tamen est, ac , ut dixi, munitissimus: ut non sine magna causa haec urbs a Gotthis regibus ad sedem , unde gi: i sedes Hi- regno moderarentur , ceteris praelata fuisse videatur : accedente ad memoratas causas, quod medium Hispaniae tenet.

XXIX. Ceterum Corduba , ut Toleto naturali munitione, quam speritas et celsitudo loci, circumvectusque Tagus praeStat, et qui V a bus-

170쪽

JOANN. GENESII SEPULVEDAEbusdam aliis ob similes causas cedit sic ceteris fere in rebus et omnes mediterraneas quidem Hispaniae urbes situshψVj -δ bonitate vincit, temperatura, fertilitate , salubritate , et amoenitate regionis praestans: sita est enim in quarto climate , quod philosophorum et mathematicorum conSenSu temperatissimum omnium

habetur: ex qua temperie magna ingenia ad studia litterarum , et Cordubensi. animi sortes Simul et solertes ad bella gerenda Cordubae prove-mili. niunt. Ut magno documento sunt in litteris duo Senecae , philosophus et tragicus, Gallio orator , Lucanusque poeta , et Saracenorum tempore Averroes, et Avempaces summi philosophi: in armis autem Gonsalus Magnus et Alli,nsus Aguilarius frater, et multi praeterea clari bellorum duces; quorum bellicis laudibus posteri Priegenses Comarensesque Marchiones, et item Cabrensis et Alcaudetenses Comites gloriantur , nihil ipsi a majorum virtute degenerantes. Urbis situs, XXX. Quod vero pertinet ad ipsius urbis sedem , loco commodissimo partim pleno , partim molliter in solis ortum declivi et saluberrimo Baetis magni nobilisque fluminis ripae imposita est, et agrum habet undique feracissimum , sed maxime ab aquilone et

austro : hinc enim ager nudus quidem magna ex parte , praeter loca vitibus et olivis circa vicos consita sed totius Hispaniae maxime frumentarius, ab ipso statim Baeti longe lateque patet . A septem trione vero parva interjecta planitie saltus Marianus eXSurgit, Oleis, omnisque generis citreis, et praecipua bonitate ficubus, ceterisque frugiseris arboribus consitus, et passim largeque manantibus sontibus irriguus: quorum fontium praedulces aquae partim arbores et hortos amoenissimos in latere montis rigant, quosdam etiam in subjecta et suburbana planitie divino quodam odore , qui ex citre rum floribus afflatur, vere fragrantes; partim per subterraneoS me, tus in urbem illatae quoquo versus, tum in publica loca ad communem civitatis usum , tum in arcem nobiliumque domos et sacras aedes derivantur . In parte vero montis aversa , quae latissime patet in septemtrionem , vineta longissimo spatio diffunduntur , totusque mons in multa passuum millia longe lateque procurrens nusquam non fruticibus et arboribus vestitus est; unde mellis magna copia , et magna venandi et aucupandi, et herbosis interjectis locis pecus , praesertim capras , quae virgultis gaudent , pascendi, et inde

ficiens lignandi facultas. Ad equas enim generosas, quae in Baetica

SEARCH

MENU NAVIGATION