Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

IO ANNIS GENESII

SEPULVEDAE CORDUBENSIS DE REGNO ET REGIS OFFICIO

LIBER TERTIUS.

I. x RAECEPTA regibus multa dantur a viris sapientibus, cuncta tamen unum exitum Spectantia , ut rex tota mente Omnique Ope ruti sthii in eam curam incumbat, ut a regno Suscepto calamitatem , si qua laborat, depellat; felicitatem partam rebus omnibus conservet. Est autem regni felicitas, ut cum rerum ad usus , non modo necessarios , sed etiam liberales pertinentium copia , quae Graece dicitur , tum pace fruatur : non solum ab hostibus externis, sed etiam a seditiosis et improbis civibus ut absit omnis injuria, cives ad omne virtutum genus, quoad fieri possit, exerceantur i, Sic , ut per usum et ingenitum habitum recte factis oblectentur , quae his contraria Sunt, Odio proseuuantur : quod rex duplici ratione praestabit,

primum ferendis legibus Optimis, quae Virtuti egregiae praemia pro ' poena conti-

ponant, Improbitati poenaS constituant, auctore bolone Viro Sapien- b ica juxta

t1SSimo, cuJUS non sine magna cauSa prudentium praeconio Sententia illa commendatur , duabuS rebuS rempublicam contineri, prae ad Brutum.

meto et poena ; deinde exemplo cives ad rectam vivendi rationem cohortando . Sic enim natura comparatum est, ut proceres regis, pΟ-pulares autem procerum mores libenter imitentur. Itaque regibus prudentissime praecipitur , dent operam, ut quanto sunt honore et dignitate ceteris superiores, tanto omni genere virtutis eXcellant , summos cum infimis pari jure contineant, nemini injuriam inserri patiantur. Sic enim fiet, ut rex pariter omnibus carus habeatur , civium autem caritas maXimum est praesidium non solum ad corporis tutelam , sed etiam ad imperii perpetuitatem , cujus caritatis primum vimitecet firmissimum fundamentum est justitia , qua maxime popularium et bonorum omnium animi ad regis benevolentiam alliciuntur, si viderint tenuiores cum potentioribus pari juris aequabilitate contineri, et utrosque ab injuriis , tum internis, tum externis prohiberi: qua' rum rerum causa reges initio sunt constituti. Deinde liberalitate et Tom. IV. S mk

152쪽

Hispa niae reges ni- auisliberales. Largitio non est SatiS tuta.

Aliud est

Praemium dare bene Inerentibus. Sui conveniendi poteStatem faciat.

et 38 JOANA GENESII SE PULVEDAE magnificentia multitudinis caritas conciliatur , quarum virtutum prae ceptis pleni sunt philosophorum libri. II. Sed hoc in genere cavendum regibus est, ne largitionibus

maxime perpetuis rempublicam extenuent, et publica regiaque vectigal a magnopere minuant. Posse enim liberalitate uti, ut viri prudentissimi tradiderunt, non spoliantem se patrimonio , nimirum est pecuniae fructus maximus , cujus cautionis Henrici duo , secundus et quartus, Joannesque secundus reges nostri immemores, alienando per donationes regio patrimonio plurimum Hispanae reipublicae et posteritati nocuerunt. Itaque non temere viri sapientes largitionibus , quas corruptelas appellarunt , sermonis assibilitatem in rege praetulerunt, quae scilicet gravitatem regiamque majestatem retib

neat ad multitudinis animos conciliandos. Qua de re Philippi ad Alexandrum, Antipatri ad Cassandrum , Antigoni ad Philippum trium

prudentissimorum regum epistolae memorantur , quibus eis praecipiunt , ut Oratione benigna multitudinis animos ad benevolentiam abiiciant , militesque blando sermone appellantes deliniant. Quorum Philippus Alexandrum filium accusans , quod largitione Macedonum benevolentiam consectaretur suae te , malum, inquit, ratio in D stam spem induxit , ut eos tibi Meles putarea fore , quos mcunia corrupisses ' an tu id agis , ut Macedone S , non te regem Suum, Sed administrum et praebitorem putent ' quo quid sordidius regit III. Ceterum aliud est largitione popularium benevolentiam consectari, quod est rege indignum aliud egregiam virtutem meritis praemiis non fraudare , quod est officium regis, pertinetque ad justitiam , magis etiam , quam ad liberalitatem , quae nisi fiat cum delectu , et quemadmodum oportet, liberalitatis nomen amittit. Ad quam utramque virtutem referenda est illa Titi Vespasiani Imperatoris a multis laudata sententia , qui oportere negabat, quemquam a Sermo ne principis trutem discedere. Ut illud quoque justitiae est et humanitatis, ut se adiri rex certis temporibus facile pati tur , et sui conveniendi potestatem faciat ; ne miseris , et potentiorum injuriam passis , qui in praesidum fortasse negligentia , vel ob alias necessarias causas regis officium imploratum longo itinere et labore suscepto venerint, malum malo addatur, si vel re insecta moestissimi et desperatione pleni discedere , vel multorum dierum , aut etiam mensium solicitudinem et impensam perpeti cogantur . Quod

interdum etiam sit inscientibus regibus, regiorum administrorum, ad

153쪽

regibus. Tributa sunt principi pen-

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. III. 13yad quos negotia rejiciuntur , culpa : quorum quosdam jam vidimus, ad quos difficilior , quam ad ipsum regem aditus erat. Quod ne a cidat , justi ac prudentis regis est diligenter providere , ne alienae

superbiae vel negligentiae ratio ab ipso reposcatur severius a Deo, ab hominibus tacito judicio. Ad summam regibus est etiam at- V., irque etiam cavendum, ne ZVRre, neve superbe aut crudeliter imperare videantur. Ex his enim rebus odium et timor popularibus innascitur , quibus malis nihil est alienius ad opes regnumque tuet dum . Nam ut Ennius praeclare cecinit: Duem metuunt, oiarunt: guem quisque ossit, peritSSe expetit. Praeterea quibus rex propter saevitiam est timori, hos ut ipse timeat, necesse est: qui mutuus timor origo plerumque est maximarum in republica calamitatum. IV. Ceterum avare rex imperare, non ideo dicitur, si bonum publicum spectans tributa exigat, quae tum ad publicam dignitatem et imperium tuendum, aut etiam augendum, et populares in ossicio comtinendos , tum ad bella justa gerenda et externorum injurias repellendas sint necessaria: hujusmodi enim exactiones jure moreque gentium introductae sunt, et ratione naturali, rem Paulo Apostolo in primis commendante. Sed tunc demum avare imperare intelligitur, si triboetis inusitatis, aut non necessarii, , nec ad rempublicam pertinentibus populares gravet, aut singulorum facultates per iniuriam more tyrannorum invadat. Nec Superbe et crudeliter regnare dicendus est, qui malos et facinorosos homines legitimis poenis et capitalibus coemcet : cujus rei causa, ut Paulus idem ait, gladium portat: Sed si o- Rom. 1a.dio vel irae indulgens, aliove malo inductus in Viros probos et inno' rubii uiris, iucentes saeviat; sive in suspectos , aut etiam criminis convictos gravioribus poenis, quam leges permittunt, vel delicti magnitudo poscit, animadvertat; ad summam si se tyrannice gerat. Nam Cum ceteros, qui reipublicae judiciisque praesunt, tum maxime reges decet, ad absolvendum , quam ad condemnandum , ad misericordiam, quam ad severitatem procliviores esse, et aequitatem ubique summo juri, quatenus res patitur , praeserre . Qua aequitate introductum est, ut in delicto ad plurimos pertinente multitudini parcatur, in aucto res principesque sceleris vindicetur. Qua moderatione Carolus Cae' e. usar pater tuus optimus et humanissimus princeps cum magna Sua l- . Ibiuri de usus est in seditionibus Hispaniae popularibus, et post aliquot annos in Gandavensium desectione punienda. V. Quo in genere sapientis et humani regis est, ut beneficia , S E Vir-

154쪽

r o JOANN. GENESII SEPULVEDAEVenia inter- virtutisque praemia , Sic erratorum , cum oportet, Veniam per se ipsum tribuere , poenas autem legitimaS et Supplicia non nisi per

magistratus et judices rerum capitalium irrogare , ut boni a rege honestari et augeri, improbi autem a legum custodibus poenis legitimis plecti videantur ita fiet, ut rex beneficus et idem justus citra saevitiae suspicionem habeatur. Est enim magna pars justitiae , et reipublicae in primis salutaris scelera et fraudes , ad summam,

Injuriam fa- genus omne maleficii legitimis poenis coercere . Nam malis homini

parcit malis. bus parcere , et mitem eSSe in Iacinorosos et Iraudulentos, nihil

aliud est, quam in bonos saevire , quorum illi pacem otiumque solicitare , aut etiam saluti insidiari soliti, facilitate veniae ad facinus invitantur. Quo magis improbanda est praesidium ac judicum quorumdam seu levitas , seu ignavia vocari debet, qui precibus victi, vel animi mollitia improbis et scelestis hominibus cum magno bonorum et reipublicae malo gratiam delictorum faciunt . Ad

otalidum. quod crimen proxime accedit quorumdam bonorum alioquin humanorumque Virorum error importunus, qui humanitatis ac pietatis officium esse putant, pro pessimis et sceleratis et impiis hominibus precibus ambitiosis quotidiana consuetudine supplices esse magistratibus : quod nihil aliud est, quam leges non modo civiles, sed etiam divinas et naturales , quantum est in ipsis, frustrari , quarum legum praesidio bonorum et reipublicae otium nititur et salus. Cultus autem veritatis eX Omnibus regem plurimum decet, non dico ut fidem praestet et jusjurandum, si quod in susceptione regni de privilegiis et immunitatibus populis aut singulis civibus irrogatis, ceterisque institutis et moribus servandis dederit: quod officium sine magna injustitia et animi ad tyrannidem spectantis 2ι,.hdu, ' ' SuSpicione praeteriri non potest : nec ut a vanitate et inutilibus mendaciis abhorreat , in quo peccare futilis hominis est et summae levitatis sed ut neminem inani spe injecta deludat, neminem fallaci oratione circumveniat. Nam sententiam occultare rempublicam administrantem , saepe est magnae prudentiae , praesertim in bello , ubi etiam utili simulatione in insidias hostem praecipitare, laudi datur , et more gentium ac jure divino et naturali permittitur . Ceterum dolo malo neminem circumveniet. Fides a rege VI. Sed nec a fide temporis aratia vel hostibus , vel improbis

i . et SeditiOSIS civibus data reX lustus et prudens umquam discedet ,

ne si aliter fecerit, violato jure gentium Omnem viam pacificationis

155쪽

Dp REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. III. 1 rcum hostibus intercludat , aut uno cive per insidias capto , ceteros periculoso eXemplo deterreat, cogatque suae saluti & rebus non Suspecta pactione , sed per fraudem aut vim inita cum hostibus societate consulere ut magno claroque documento accidit Allonsi undecimi Regis nostri principatu qui cum esset adolescens, nec SatiS usu rerum peritus , occiso Joanne propinquo suo , quem ad se fide publica venire jusserat, sic ceteros proceres et conSanguineos civilium dissensionum auctores conterruit, ut saepe ab ipso data venia et bona fide pacificationis , quam Omnes cupiebant, causa ocati , venire seque suspectae regis fidei committere non audentes ,

multis jacturis , calamitatibus et indignitatibus, implorato finitimorum regum auxilio , Castellam diu atque regem ipsum affecerunt . Praeterea quia regnis, quae hereditaria successione administrantur, chi ,11 , si non semper ea selicitas contingit, ut optimi et prudentissimi reges

Sunt adhibendi.

succedant, qui per Sese omnia norint, ut ait Hesiodus poeta ; sed quidam interdum , cum quibus praeclare agitur, si recte consulentium monita sequantur illud talibus regibus etiam atque etiam ca-Vendum est, ne se unius etiam ingeniosi et rerum periti consilio voluntatique ad dicant sed complurium gravium sapientiumque virorum prudentia ducantur , multos consilio et Virtute praestantes deliberationibus de magnis quidem rebus adhibeant. Non solum quia multorum major est prudentia , gravior auctoritas, et incorruptior integritas , quam unius sed etiam quia minus vel invidiae vel indignationis in ceterorum animis exsistit: quae mala saepe ambitio-SOS Solicitant , et novarum rerum studium magnamque perturbationem inducunt: quod Joanni secundo et Henrico filio Castellae

regnum obtinentibus accidisse, in regum nostrorum monumentis legimuS .

VII. Ad haec, quia regno paulo quidem ampliore non una tan op Imatum tum , sed multae civitates, municipia et castella continentur , et suis quisque populus magistratibus gubernatur ', providendum regi

CSt, ut earum communitatum administratio rempublicam optimatum aemuletur . Hujus enim cognatum atque aemulum CSse regnum, et res ipsa docet, et philosophus testatur. ESi autem pro is , prium status Optimatum , ut magistratus viris ingenuis, probis et prudentibus mandentur ingenui vero proprie nominantur , qui nec SerVi sunt, nec libertini. Servorum autem nomine , quod ad magi tratus pertinet, mercenarios etiam et sordidarum artium opifices,

ratio habenda.

156쪽

opifices philosophis Pro

servis. Mercatores magistratumne gerant. sortiri magistratus democratiae e t.

Sortitio in quibusdam Hispanorum pagis.

1 2 JOANN. GENESII SE PULVEDAE quasi servos publicos intelligi volunt philosophi: quibus philosophis ne forenses quidem magistratibus praefici placet propter avaritiae

et vanitatis suspicionem quae institorum et minutarum mercium mercatorum comites esse solent: quo in loco Thebanis testibus utuntur , apud quos ob eas causas, qui intra decem annos mercaturam exercuisset, magistratum gerere lege vetabatur . In regno iagitur magistratus supremos quidem per urbes regio , aut eorum judicio probatis, quorum prudentia rex in rebus summis administrandis uti consuevit , ceteros vero per minora oppida Seu Vicos, unde ad urbes est provocatio , popularium suffragio delectis, sed ex aliquo censu deferri convenit, ut primum virtutis atque prudentiae ;deinde etiam divitiarum ratio ducatur . Pauperibus enim , nisi alasmtur ex publico , nec otium suppetit, quo possint rebus communi, bus vacare , et a ceteris tum ipsi, tum eorum jussa contemnuntur , praesertim a divitibus, quibus ne audent quidem imperare. VIII. Sortito vero deserre magistratus, praeter quam si fiat inter jam suffragio delectos, aut de quorum virtutibus sit anceps j dicium ; ad statum popularem pertinet, genus reipublicae depravatum ; multifariamque bono publico nocet: cum saepe improbos, stultos pudendosque homines optimis, prudentibus honoratisque viris sorte praelatos videamus, natura repugnante quae eadem nos, ususque rerum docet, summae vel dementiae vel pravitatis etiam rationi et consilio casum et temeritatem per legem anteferre. Licet enim populares nonnumquam largitione aut alio malo corrupti ineptis posthabeant meliores; plerumque tamen si non optimis , certe mediocribus suffragantur . Leges autem in bona republica , quod plerumque suaque natura justum est, et bono publico accommodatum , spectare sancireque et debent, et solent ; non siquid c su et praeter communem hominum consuetudinem possit accidere.

Qua de re , ut pluribus fortasse , quam opus erat, dissererem , me lex popularis de hujusmodi sortitionibus hortata est, quae nuper in quaedam municipia et vicos Hispaniae , nescio quo pacto, per quorumdam immoderatam cupiditatem et studium rerum novarum in malum et dedecus populorum , ut res ipsa docet, irrepsit; per speciem largitioni ambitionique occurrendi, falsam videlicet, impetrata . Quis enim locus his malis extra urbes relinquitur , ubi magistratus sine mercede geruntur, ab iis sere , quos rei familiaris an

guste sine labore quotidiano suppetentis cura solicitat, et a publita

157쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. III. I scis negotiis dehortatur Z Ceterum ea lex ut contra regiae optim, tumque reipublicae rationem et bonum publicum est introducta; sic fore spes est, ut jam usu damnata brevi tempore repudietur et

antiquetur .

IX. Verumtamen de magistratibus non solum mandandis, sed δέ ii iis hὰ etiam corrigendis, et ratione gesti muneris reposcenda reges Hispa- ζά,. niae parum praeceptis philosophorum indigent i, modo placeat, ut

placet, morem majorum et publicam Hispaniae consuetudinem tenere : adjecta praesertim ea provisione, qua pater idem tuus cum magno popularium applausu civitatibus consulere sese velle ostenderat : ut non solum ab annuis et temporariis magistratibus; sed ' i etiam a perpetuis, ut senatoribus, ratio geStorum munerum reposcatur ; ne impunitate atque licentia improborum audacia et avaritia crescat, mediocres autem esse illorum exemplo ad peccandum

invitentur. Sed ne hoc prudentissime cogitatum , et alia similia ad pacem pertinentia perficeret, bellis necessariis primum , postremo

morbis inde contractis, immaturaque morte exclusus, secit. Quam senatores corrigendi provisionem a Lycurgo in Lacedaemoniorum instituenda republica praetermissam esse, philosophus reprehendit*his verbis: Cum muneribus corrumpi senatores , et multa de rebus communibuS largiri cernantur , utique commodius erat, ut iS mag

Stratus correctione liber atque solutus non eSSet, quod nunc abest. Qua ratione ductis quibusdam , praetores aulicos , qui Quatuor nu- Praetores si- mero regem consiliaque regia per Hispaniam sequuntur, esse, ut

sunt, utique in rebus capitalibus sine provocatione et correctione, non placet: nam periculosum esse et tyrannidi simile in rebus maximis ad famam et salutem civium pertinentibus hominum arbitrium

libere et impune , ac non potius leges dominari, sapientibus viris reclamantibus . Sed horum ita disserentium ratio est illa quidem speciosa , atque adeo justa et recta , si homines injusti patrato scelere legibus vellent judicari. Sed tanta est multorum perversitas et iniquitas , ut non quid moribus et legibus constitutum sit, laborent; sed toti in eam curam insistant, ut admisso facinore , et injuriis illatis, per calumniam et dolos instituta legum , et judicum officium fru- trentur : qui judices saepe , magnis indiciis certaque ratione veritate cognita ', tamen quia reorum malitia et astutia legitimae probationes

debunt, constisntiores redduntur, severitatem correctioniS a Superioribus judicibus metuentes: quibus multa probari nequeunt , de qui

158쪽

r IOANN. GENESII SE PULVEDAEbus praesens judex omnia circumspiciens non dubitavit. X. Cum hoc igitur timore saepe judices deterreantur, saepius etiam injustis provocationibus et calumniis ab officii exsecutione

prohibeantur, summa ratione maximaque regum prudentia provi, sum est, ut praetores quidam sine provocatione et correctione constituerentur , qui non solum circa regiam aulam , quam seditionibus aut tumultibus solicitare scelus est, imminutae majestati sim,

te , facinorosis hominibus terrori essent; sed rei magnitudine poscente , quoquo Versus missi capitales causas cognoscerent, et nullis fraudibus et calumniis impedientibus pro sua prudentia in flagitiosos vindicarent, ne callido legum praesidio per versutias et dolos magna flagitia cum grandi reipublicae incommodo impunita manerent. Curandum tamen est, in primisque cavendum , ne hujusmo di ossicio quisquam , nisi prudens, gravis, integer , justitiae cultor, juris rerumque peritus praeficiatur . Quamquam enim multa horum prudentiae permittuntur: ipsi tamen et debent, et solent legibus et moribus, quoad fieri possit, servire. De nbe86- XL De liberorum procreatione non placet philosophis, nec ni-

tione. mlS adoleScenteS In matrimonium , nec Seniores copulari, cum In u- Qitando uxor traque aetate filios et corpore et animo invalidos gigni constet. Itaque Viris circa annum aetatIS trigeSimum sextum, reminis circa cle- Polit. r. cimum OctaVum tempeSti Vas esse nuptias, Aristoteles decernit. Nam

Plato vigesimum seminae, viro trigesimum nuptiis aptissimum esse libro v. de Republica prodidit, et mulieribus ad quadragesimum, viris ad quinquagesimum circiter aetatis annum filios procreare tem pestivum esse. Quae cura si ceteris hominibus adhibendae est, quanto magis regibus, quibus apud Lacedaemonios uxores etiam pro-ribeer, uxor certore Statura ducere legitimum erat, ut liberos, qui maternam qμῆμ' corporaturam plus etiam, quam paternam referre solent, gr ndio res procrearent. Quamquam in mediocri, aut etiam parva statura magnitudini tum animi, tum etiam consilii locus est, ut de Tydeo eohob istis prodidit Homerus: et item viribus ingenuis , quae viros principes Uyi' - maxime decent, nec enim in his athletarum habitus et robur desideratur. Verumtamen corporis proceritate, sine qua pulchritudo non conStat, multum accedit majestati: unde nota est Indorum Aethiopumque consuetudo , de qua meminit Aristoteles, maxima cuique statura regnum popularium suffragio deserendi: cui sententiae et consuetudini convenit, plurimumque auctoritatis addit Saulis eXem-

159쪽

DE REGNO ET REGIS OFFICIO LIB. IIL r splum, qui primus omnium regis nomine Hebraeorum genti prae

fuit . Is enim adeo per Samuelem prophetam spectata non Solum animi, sed etiam corporis praestantia delectus fuisse, sacra historia memoratur, de quo sic scriptum videmus: Erat Saul electus et bonus , et non erat Vir δε Miis Israel melior illa , ab humero et Sur Sum eminebat Super omnem populum. XIL Quod vero pertinet ad educationem , illa summa est omnium praeceptorum consentiente sapientissimorum judicio probata, ut pueri ab ineunte aetate , Virtute , ut rebus probis, Oblectari, turpes odio habere consuescant, quam curam olim in quibusdam civitatibus puerorum praeiecti παιδονομιοι Graece nuncupati publice gerebant. Est autem virtus duplex , quo puerorum educatio Spectare debet. Nam ut viri non eadem virtus est, quae mulieris ', quoniam si vir ita sortis esset, ut sortis mulier, timidus esset: sic alia est imperantis virtus, alia parentis, non solum quoniam imperantis propria virtus est prudentia , sed etiam quia ceterae Virtutes, quae utrique sunt communes, inter sese specie disserunt: exempli gratia, imperantis temperantia a temperantia obsequentis, et justitia eodem modo . Polit. III. Honoratorum igitur civium filii utraque virtute excolendi sunt , ut habeant non modo parendi, sed etiam civiliter, si magistratui praefuerint, imperandi facultatem quae recte vel togae vel militiae imperantibus parendo discitur et comparatur . Futuri autem regis educatio tota ad virtutes imperantis, perfectas scib

licet et heroicas, de quibus est in libro de Moribus septimo , dirigi

debet : et per viros tum sapientia , tum ceteris virtutibus praestantes tenerior aetas studiis litterarum imbuenda est , firmior autem ciquestribus et bellicis meditationibus, et item venationibus , quod belli genus est, exercenda , et partim sapientium praeceptis, partim summorum et clarorum virorum ac principum exemplis ad omne virtutum genus instituenda , sed religione et pietate in Deum primum omnium et per omne tempus imbuenda. Quarum rerum causa Persarum reges consuevisse refert Plato in Alcibiade majore, quatuor viros in suo quemque genere summos ad filium stirpis maximum et maximi regni heredem instituendum ex omni civium populariumque copia sapientissimum , justissimum , temperantissimum et sortissimum deligere. XIII. Neque vero solum rex futurus, ita uti diximus, paedagogorum paternisque monitis instituendus est sed ipse accepto re

Reg. 1. e. s. Liberorum educatio qualis. Virtutibus et litteris pueri imbuendi. De militia ac

venatione. Persae civium optimum

eligebant,qui regis heredis paedagogus

esset.

160쪽

1 6 JOANN. GENESII SE PULVE DARgno per omnem aetatem ita se gerere debet, ut omnes intelligant, ipsum magno excellentium Virtutum praesidio inStructum esse , tum ad otium et pacem cum regni suaque felicitate fruendum et retibnendum ', tum ad bellum, siqua necessitas impulerit, gerendum .' Nam bellum temere per avaritiam vel regnandi cupiditatem, ad e ... summam Sine justa causa Suscipere , impium habetur et nefarium . Quoniam bella , ut est sapientium consensus, a Cicerone in libro de O ciis primo eleganter , ut solet, explicatus, suscipienda Sunt, ut sine injuria in pace vivatur. Nec ullum bellum justum est, nisi quod aut rebus repetitis geratur , aut denuntiatum ante sit et indictum , etiamsi subsit, ut primum omnium subesse debet, aucto-PQJj re philosopho , justa causa . Justae vero causae belli triplici genere

Jusiae belli continentur. Nam bello justo propulsantur injuriae , ne civitas seo 'μμ' cogatur , quae gravissima ex omnibus causa eSt et marime naturalis , ad quam repetitio rerum ablatarum et injuriarum persecutio refertur. Nam se suosque defendere, et vim vi repellere cem setur , qui hostes illatae injuriae auctores , poena sumta , rebusque, cum primum potest, receptis, extenuat, cunctatioresque et infirmiores reddit ad contumelias; ut Innocentii Pontificis maximi rescripto declaratur, c. Olim , et primo f. Intelligentes , de rest. Spol. et innuit Augustinus, cum justa bella definiri solita esse testatur , quae injurias ulciscuntur , propulsationem et vindicationem injuriarum verbo uno complexus. Oportet enim , ut philosophus ait , hostibus, non solum cum fines invadunt, sed etiam cum abierint, esse formidabiles. Ahilum euin XIV. Bello item justo imperium quaeritur in eos , quorum coimmoditati consulitur , ut peccandi licentia privati barbari, et a lege naturali aversis moribus exuti primum , deinde piis exhortationbbus atque doctrina in cultum humaniorem , aut etiam Veram religionem revocati, per civile sive regiuim imperium cunctis ratio- Gennadii ex- nibus in officio contineantur: quam rationem Gennadius exarchus

secium. Africae , vir optimus et catholicae fidei ac religionis colentissimus sequebatur , cum gentes paganas interiorem Africam incolentes bello in ditionem redigere , coeptis favente Deo , nitebatur , ob eam dumtaxat causam , ut Christianorum imperio subjectae commodius evangelica praedicatione et doctrina in Christi fidem inducerentur, ut Gregorius Pontifex maximus , et idem ecclesiae doctor sanctissimus et gravissimus in epistola, quae est ad eumdem Gennadium libri primi Lxxiii. memorat: ejus generis bella maXime com

SEARCH

MENU NAVIGATION