Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. L 1 ratis, et mo signo amisso , Ceteri in fugam verterentur cum quibus Joannes equo saucio in oppidum Sese recepit. XXIL Corsidium deinde oppugnari placet , quoniam ex eo oppido ecclesiasticos commeatu prohibere facultas erat. Ergo a circumiecta manu ubi tela jaci coepta sunt, et propugnatoribus nuda tus murus, admotis scalis milites conscendunt, et vi oppido celerri, me potiuntur. Qua oppugnatione oppidanorum nonnullis occisis, ceteros nulla affectos injuria Aegidius in suam fidem recepit. Paulo Τ6,eaneliupost urbem Toscanellam cum arce , Oppidanis ad deditionem oppingnatione et Corsidiensium exemplo compulsis , recepit. XXIII. Interea pecuniarum a Pontifice praemissis subsidiis, equites etiam trecenti pervenere. Missa sunt itidem auxilia a Joanne Aochiepiscopo Mediolanensi, quae praetereunti Aegidio fuerat pollicitus. Quae res ut exercitum ecclesiaSticum numero viribusqlle auxerunt, ita hostibus magnum injecere terrorem, prorsus ut multi , tyrannorum auxiliis, quae Joanni Vico submiserant, revocatis, in suas quis que res Omnes curas intendere coeperint, et necessaria ad sui defen-Sionem comparare. Cum septingentis equitibus peditibiisque pro numero e uitum Joannes Victis in oppidum, quod Autlampenden- .J0 Πdes Vi-

tem appellant , ab Uroe veteri protectus est reparanoe eXOrci tuS gratia , et quod locus ille opportunior ad trahendum bellum videbatur. Quo cognito, Aegidius Andreae Salamoncello , viro magni animi et consilii , cujus in bello gerendo singulari opera saepe usus est , imperat , cum equitatu et parte copiarum eum antevertat, ac itinere prohibere contendat. Qui celerius omni opinione , quod jussus erat, eXsecutus , viam Occupat , et procedere pergenti hosti sese acie directa opponit. Quam pugnam cum Joannes minime detrectasset, insestis signis acriter utrinqtie concursum est pugnatumque diu est aequo Marte , hos cladis nuper acceptae indignatione , illos pristinae victoriae gloria accendentC. XXIV. Postremo Joannes multis suorum amissis, cum reliquis Vieus se istis funditur fugaturque , coactusque est iterum in Urbem Vet rem SeSe Urbem recipere. Postero die ad Arcem abbatiae producto exercitu , ubi op- est pugnare frustra tentasset, visumque esset oppidum inexpugnabile ,

Obsidione cinxit. Quam cum diutinam fore oppidani intelligerent, et sibi perniciosam , desperatis Joannis Vici rebus , sese Andreae dediderunt . Quorum exemplum secuta multa oppida finitima , quaesita in montibus, fuerant a Joanne Vico praesidiis munita , admoto Tot L IV. C tan-

32쪽

CivitatΠm, quae tyrannis serviebant , ad Aegidium legati.

Aegidii re

18 RERUM GESTARUM tantum sibi eXercitu ecclesiastico, se Aegidio dediderunt. XXV. Tunc vero multarum civitatum , quae tyrannis Serviebant , legati ad Aegidium venerunt: se Gratissimum sibi primo fuis- , , se nuntium , quando Aegidius cum exercitu in Italiam adventare,, nuntiatus esSet : nam tunc demum suae libertatis spem aliquam ,, concipere ausos fuisse , Victorias deinde ab eo de hostibus partas, , vehementer gratulari. Nam , etsi plerasque urbes ecclesiae amissas ,, a tyrannis bello recepisset, magis tamen ex suo , quam vel Ponti- ,, ficis usu evenisse, sese non ignorare : cum ille amissas urbes, ipsi ,, libertatem , quo nihil melius esse in rebus humanis, recuperassent. ,, Proinde suis malis edoctos, quam sit calamitosum tyrannis servire, ,, se suaque Aegidii Pontificisque fidei ac potestati tradere. Quid- ,, quid imperasset, libentissime se esse facturos: tantum se a violen- ,, tia ac injuria tyrannorum tueretur XXVI. Aegidvis liberali oratione legatos prosecutus, eorum animos sermone sic confirmavit: is Pontificem , ut id bellum suscipe- ,, ret , non magis amissae partis ecclesiastici Imperii indignationem, ,, quam infelicium civitatum , in quas scelestissimi homines tyranni- ,, dem eXercerent, miserationem impuli Sse. Sperare Sese quam ma- ,, xime a facinorosis hominibus, hostibus ecclesiae , qui omnia jura

,, divina humanaque violassent, tantorum scelerum poenas quam ,, primum sumturum , ac omnes ciVitates, quae aut vi tyrannica in- ,, Vitae suppressae fuissent, aut Sponte hactenus servientes, aliquan-

,, do resipiscerent , in libertatem vindicaturum satis enim liberos ,, esse , qui ecclesiae tantum ac summi Pontificis legibus inservirent. ,, Quod si qua civitas eo stultitiae ac dementiae procederet, ut obla- ,, tam libertatem recusaret, ei non impune , non magis quam ipsis,, tyrannis fore XXVII. His responsis legati laetabimili discedunt. A quorum' sententia Cornetani tam longe aberant, ut pro Joanne Vico se Pontificis hostes esse haud obscure profiterentur. Quo cognito, Aegidius, ne ejus civitatis pertinacia exemplo quoque nocere posset, hos Omnium maxime bello persequi, et prima quaque temporis opportunitate agrum Cornetanum vastare statuit. Quare Jordanem et Blas- cum nepotem suum Romam properare jubet, et copias, quae hibernandi ac praesidii gratia eo missae fuerant, in agrum Viterbiensem deducere. Quod consilium ubi Joanni Vico nuntiatum est, Reverium Victorium, quem unice diligebat, et quod erat ad nectendoS

33쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. L icidos dolos mirus artifex , magni faciebat, cum centum quinquaginta equitibus Cornetanis subsidio mittit . Is non ignarus quantam ecclesiasticis ad bellum gerendum opportunitatem Mons Faliscorum faceret , consilium inire coepit, ut Carolo, quem oppido praefectum ab Aegidio diximus, cum praesidio circumvento interfectoque, oppido potiretur. Ratio haec fuit. XXI id. Arx erat munitissima . quae a Monte Faliscorum circi- Insidiae Io-

annis Vici ad

ter tria millia passuum aberat, A X c Stellacii appellata. Cum hu- Μ0ntem Fa-

ius arcis praefecto conSilium communicat, monetque , uti litteras cesserunt ο-

nuntiumque Secreto per speciem prodItions S ad Carolum mittat, quibus polliceatur in arcem ipsum cum armatis accipere, si ad diem dictam magno cum Silentio paulo ante lucem praesto fuerit. Quibus cum Carolus, magnae sibi gloriae oblatam occasionem , quam diu captaVerat, ratus, rescripto annuisset, praestituto die, qui fuit umdecimus ante Kalendas Majas, Reverius Victorius ipse cum magno equitatu peditatuque proxima silva occultatus, Carolum exspectabat, ut praetergressum a tergo adoriretur . At Carolus , qui hostis pollicitis fidem non sine suspicione insidiarum habebat, consilia ad omnes casus comparabat: nam militibus paucis ad tutelam oppidi relictis, cum ceteris omnibus bene instructis, ac ordine servato , de tertia vibgilia proficiscitur. Signo accepto , equites decem cum centum et quinquaginta peditibus praemittit, qui fidem arcis praesidis periclitarentur ; ipse cum reliquo agmine haud ita longo intervallo in via subsistit. Praefectus antecursores prope arcem conSpicatus coepit magna voce Ecclegiam , EccleSiam inclamare , simulque ab arce in eos tela conjiciebantur. Quo signo hostes subito e silva exorti concurrunt , nec multis paucos circumsistere et comprehendere fuit perdifficile . At Carolus , qui auribus animoque intentus eventum rei subveritus exspectabat, exaudito clamore , et hostium insidiis intellectis , advolat, et impetu facto hostem in se convertit;et cum diu fuisset acriter dimicatum, tandem insidiatores profligati se fugae mandarunt , quos ecclesiastici insectati, multis interfectis, equites viginti, cumque his arcis praefectum , ceperunt. Reverius, accepto Vulbnere , cum paucis evasit. Carolus, his gestis, ac suorum paucis amissis , in Montem Faliscorum se recepit. XXIX. Hac clade Aemdius Cornetum defensoribus multum eX- Cometum

ndustum IulSSe arbitratus , conrestim eo rapit agmen , coepitque ma' bornotius.

34쪽

RERUM GESTARUM

deditionem compelleret: quod cum parum procederet, erat enim oppidum militibus differtum , misso iterum auxilio a Joanne Vico, cui praeerat Ludovicus ejuS irater, pervastato agro, copias inde abducit , et in Celenum, Vetralam , et reliqua oppida, quae circa Montem Faliscorum Joanni parebant, convertit: magna itidem his populatione incommoda inferendo.

Seditio in ca- XXX. Cum praesidium Romala una se cum reliquo ecclesiastico exercitu coniunXISSet, inter cluΟS V ros nobiles alterum Romanum, Germanum alterum , tanta seditio in castris exorta est, ut a Romunis Germanisque , dum suo quique favent, ad arma conclamato , aliquamdiu fuerit pertinaciter praelio dimicatum quod nullius oratione commonitioneve ante dirimi valuit, quam nonnullis interfectis, pluribus vulneratis, reliquae copiae ex Aegidii imperio se ex transverso inter volantia tela , iacto impetu , intulissent. Ad hunc modum seditione sedata, moxque facta pace, et gratia inter utrosqtie reconciliata , Aegidius copias propius Viterbitam movet, et crebris incursionibus magnum hostibus timorem inserebat. XXXI. Interea Joannes Vicus urbem repetit, cum nullo eam ecclesiastico praesidio teneri intellexisset, ac nemine prohibente ingressus magnam in locupletes avaritiam et crudelitatem exercebat: nam qui imperatam. magno numero pecuniam denegassent, Omnia in eos exempla cruciatus edebat. Cujus immanitatis latius fama dis sipata , quarumdam civitatum animos ab ipso multum avertit, Uiter-biensium in primis. Horum enim plerique , quorum fuerunt, qui arcem custodiebant, auxilio Aegidii, qui prope aderat, freti, die quodam sub solis eXortum , ingenti clamore sublato , Ecclesiam inceperunt conclamare. Quo audito, Aegidius propere arma Sumere, machinas. admoveri, scalis arcem conscendere jubet. Omnia tamen tyranni promtitudo ac diligentia irrita secit, qui antequam ceteri oppidani convenirent , qui clamorem eXcitarant, CXtemplo compraehensis , et magno supplicio affectis, ceteros ab instituto deterruit et qui arcem tenebant, animis consternati eam tyranno reddiderunt simulque milites disposuerat , qui subeuntes ecclesiaSticos a muris repellerent.

XX lL At Aegidius cum Uiterbium , nisi longiore obsidione, haud facile expugnari posse intelligeret, ne , dum ibi tempus terit, alia oppida in discrimeta traherentur , populabundu& agrOS, CPercitum propius Germanorum societatem, de qua supra dictum est,

35쪽

ALG. ALBOR NOTII LIB. I. 21 promovit. At ex itinere cum Urbem veterem oppugnare , si sorte resisteret, moliretur , portis patefactis, omnes oppidani obviam ei procedunt, Urbemque tradunt. Ingressum , cum Oppidum Vacuum habitatoribus reperisset, magna ejus civitatis miseratio incessisse sertur . Nam ex numerosa multitudine , qua oppidum illlud non pridem abundabat, vix trecenti homineS, qui arma ferre possent , numerabantur. Postridie re divina rite perpetrata , cum omnibus benediXisset , pacem perpetuam inter Muffatos et Marculi nos , factiones, ut diximus , contrarias, secit: jubetque omnes cives , qui a Joanne Vico ejecti fuerant , suae civitati restitui. UrbeVetanorum eXemplum Tusculani secuti, mox legatione missa , se Aegidio dediderunt.

XXXllL Ioannes Alerianus Ameriae tum temporiS tyrannuS e- J0, Alerianus

rat , qui , licet amicitiam cum Joanne Vlco confirmaSSet , non tamen rannus.

ab Aegidio palam audebat desciscere. Huic igitur Aegidius paulisper in Urbe veteri commoratus denuntiatum mittit , ad Se quam primum venire properaret habere , quae cum eo de re communi

colloqui vellet: qui si renuisset , sibi eodem loco , quo Joannem Vi-cum , futurum. Ille vero , cum se humiliorem sciret , quam ut Aegidio resistere posset, et Joannis Vici opes afflictas videret, dicto audiens Urbem veterem pervenit, multa meditatus , quibus dum Aegibdio frustra persuadere conatur, ut se ministro in populo Amerino gubernando uteretur , Joannes, Albertus et Magnus Praefectus legati clam missi Ameriam perveniunt , qui populum omnibus rationibus hortati , ut se Pontificis imperio redderent , adduxerunt. Tunc

Aegidius, magna proposita poena, interdicit Joanni Aleriano , imperatque , ne mille omnino passibus propius Ameriam de cetero appropinquaret . XXXIV. Interea societas in agro Tuder ino vagari ab explora' toribus renuntiatur. Ouam rem aegre serens Aegidius legatos ad principes ejus mittit: se Quod in eum locum copias cum magna eccles,, fide clientum jactura deduxissent , inique eos agere. Qua id ratio' ,, ne feciSsent, mirari sese. Postremo rogare , agmen inde sine ciVi',, latum ditionis ecclesiasticae injuria submoverent. Ad haec Germani pauca , sed insolenter responderunt: se Nemini suae vitae ram,, tionem in Italia ignotam esse debere, quibus cum cetera e int,, Vectigalia , praeda ac rebus bello partis vitam ducere neceSSe eS

, , Sel. Multas civitates pacem ac suorum agrorum incolumitatem obest,hiis magna Vi pecuniarum a se redemisse. Proinde, si vellet Aegidius

36쪽

RERUM GESTARUM

,, se sollicitudine, populos ecclesiasticos ea molestia sublevare, e , ,, rum civitatum Sequeretur eXemplum , quae pecunias numeras- ,, Sent. Et magnam Vim pecuniarum petunt. XXXV. Hanc Germanorum insolentiam graviter admodum tulit Aegidius, praesertim quia suspicabatur , Germanos Joannis Vici

voluntatem secutos, in id audaciae ac improbitatis adversum se processisse , cum ille victus necessitatibus, unam ex filiabus suis Anibabdo Montis Regalis fratri cum grandi dote spopondisset, existimans sic universam societatem posse in partes suas adduci. Ergo legatos Aa Germa- iterum ad societatem cum his mandatis mittit: is Mirari sese , quae

,, riarum et in tam Iniqua postulata compulISSet, cum se hoste nonis contemnendo, amico fortasse non inutili , eis liceret uti ; tanto,, magis cum Mons Regalis superiore anno , fide data , pollicitus fuis- ,, set, societatem se ab inserenda injuria civitatibus ecclesiasticis con- ,, tenturum. Nam quod sibi pecuniarum vim extorqueri posse pu-

,, tarent, non modo injuste eos facere, sed etiam imprudenter. Ne ,, que enim earum ciVitatum, quas pacem a se magno pretio rede- , , misse jactarent, et suam conditionem similem esse. Illas namque ,, multo plus, si resistere Vellent, in novum exercitum conficiendum is fuisse collaturas, et cum magno tum universi populi, tum singu- ,, lorum incommodo a pacis negotiis avocandas: se vero in armis ,, esse , et ea pecunia honestius libentiusque novum militem ad pro- pulsandas injurias, si opus esset, conducturum , quamquam ad id ,, satis Superque roboris ac virium sibi esse in veteri et exercitato mili- , , te sperare. Se ita esse semperque fuisse animatum, ut ultro num- quam novum hostem esset quaesiturus: lacessitus autem, dignitatis is suae ac civitatum, quarum patrocinium a Pontifice suscepisset,

,, commoditatis rationem haud segniter habiturus. Proinde iterumis iterumque rogare monereque per Deum justi belli semper fauto- ,, rem, ultoremque injusti, ecclesiasticis finibus, nulla amplius illata limri juria , cedere maturent: quae si secissent, magnam se illis gratiam ,, habiturum , et quae Monti Regali superiore anno fuisset pollicitus, D quam primum opere praestiturum : sin minus impetraret, ita sibi ,, persuaderent, rebus se suis et ecclesiae clientibus sociisque gnavisse ter esse consulturum Quibus auditis, Germani partim rei honestate , partim timore victi, per ecclesiasticos terminos a maleficio temperantes, in agrum Senensem iter suscipiunt. A quibus extorta

37쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. I. pecunia, deinde a Florentinis, in Pisanos terminos pervenerunt. XXXVI. Paulo post Germanorum discessum Aegidius Eustu, Aegidius te

bium , cui Joannes Cancutius imperitabat, legatos mittit, quΙ omnl- Lugubiti m.

hus modis oppidanos, ut Pontificis fidem sequantur , cohortentur. Quibus responsum est ab Eugubiensibius, o Sese paratos esse impera- D ta facere, et prima quaque occasione oppidum Aegidio traditu- ,, ros At cum interjecto tempore, diem de die proferentes, a pro missis discedere viderentur, iterum Aegidius legationem, subsequentibus copiis, mittit. Tunc vero Eugubienses, nulla facta mora , pa- Lugubienses tefactis portis, oppidum arcemque legato tradunt. Omanum quoque ditionis ecclesiasticae Stephantis occuparat: is, ut justi imperii titulum tyrannidi praetenderet , cum Aegidii quaestorem nummorum inopia premi intelleXisset, cum eo mille nummum aureorum pactus est, ut oppidi redditibus in mutui compensationem sibi frui liceret quadriennio : existimans scilicet id conventum Aegidio ratum so-re : qui tamen cum pactum rescivit, improbata re , Stephano , ut intra sex dies oppido cederet, denuntiatum mittit. Ille dicto audiens cum imperatum fecisset, nummos coepit instanter a quaestore repetere. Tunc vero Aegidius dimidium ei reddere censuit: reliquos , quia Satis constabat ex vectigalibus pontificiis plus etiam ab eo fuisse perceptum , non item.

XXXVII. His gestis, in Montem Faliscorum versus ab Urbe Veteri promovit, relicto illi custodis loco , et cum potestate oppidanis etiam juris dicendi Albornotio Richasulo , cui ducentos equites et quadringentos pedites attribuit. Harum rerum fama divagata, com-Plures civitates, quae principio Joanni Vico conjuraverant, de dedi,tione ad Aegidium legatos mittunt. Quarum defectione Joannes Vi

Cus Vehementer fractus animo, cum nec ab his, nec a Germanorum Societate spes esset, tot continuis acceptis incommodis, rebus denique desperatis, legationem et ipse de se dedendo, et quaecumque Ioanne; ys- occupasset, ad Aegidium mittit : et in fidei testimonium alterum da in re filium obsidis loco pollicetur. Preces addit magis quam pacid: ,, Quoniam ita tulisset fortuna, ut imperio et opibus amissis, ad qua ,, res non dolo irrepsisset, aut prorupisset vi, sed aut jubente Ludo- , , Vico BZVaro quasi suo jure posset, aut ipsorum populorum VO- ,, luntate , et superioribus Pontificibus quadamtenus consentientibus,

, eVectUS CSSet, in summam omnium rerum inopiam redigeretur,

, , db eo petere, nisi sorte Joannem Vicum post omnia vitali quoque

38쪽

RERUM GESTARUM.,, aura interdicendum statuisset, deposita sua clementia et mansu , , tudine , quam in aliorum malis cognovisset, tantisper dum in seri psum saeviret i Si tamen conSerVandum decreVisset, obsecrare, a-

,, liquam saltim misero vitam trahendi, alendique infelices cum comis juge liberos, reliquam iaceret facultatem. Oppidulum permitte is rei, cujus pensiuncula ad priVatae Vitae necessitates parca mediocribri tate suppeteret. Accepit conditionem Aegidius, et precibus a quievit . Acceptoque obside, Ligerium Androtum civem Perusinum, cujus fidem summam conjunctam pari prudentiae erga se perspexe rat , qui Viterbii praeturam gereret, cum ducentis equitibus pra mittit . XXXVIII. Postero die Lupum Archiepiscopum Caesaraugustanum , et Alfonsum Episcopum Pacensem cum equitum duobus millibus et multis peditibus, qui oppidum reciperent, submittit. Qui portis patentibus ingressi, claves portarum , turrium , arcisque tradi ias acceperunt. Postridie Ligerius Androtus, ut jussus ab Aegidio fuerat, advocata oppidanorum concione, populum , qui frequens

Ad vite bi conVenerat, in hunc modum ad pacem hortatus est. Non se dii-

dii ta e se bitare , quanta eo die cum exspectatione populus Viterbiensis ad se indictam sibi concionem convenisset. Nam praeter multa ac pro- ,, pe innumerabilia incommoda, quae cunctis, qui bellum gerunt, a

se cidere necessum esset, duo esse maXima mala , quae homines po , o tissimum urgere soleant. Quoniam, ut bello pendente , illam cun- ,, ctis inesse perpetuam curam Summumque timorem , ne quo 1Odo,

is aut a quovis hoste tandem superentur; sic postremo victis illumis restare timorem dissicillimum , atque haud scire , an omnium ma-- ximum , quali victoria in victos dedititiosque victor sit usurus. Cu- ,, jus cum jure belli summa sit facultas in eos animadvertendi, quos ,, justo bello devicerit, neminem latere a multis, in eos etiam, quos M injuria debellassent, ita fuisse atrociter saevitum , ut merito omneS,, victi eventum victoriae deberent eXhorrere. Viterbienses autem si is nulla antiquorum exempla , quorum CSSe plena omnia , mΟVerent,

o at certe recentia supplicia , quae ille Joannes Vicus praesto enimis aderat) de Urbevetanis superioribus diebus a se victis Sumsisset, is conterrere debuisse. Qui Joannes Vicus ex his , qui expugnatori oppido in potestatem ipsius venissent, alios securi percuti jussisset, is alios egisset in exsilium , omnibus magna vi pecuniarum imperata,

,, quorumdam bona prorsus diripuisset. Et ea quidem omnia jureo belb

39쪽

AEG. ALBOI NOTII LIB. I.

belli ipsum sibi licere putasse : quae Viterbiensibi is, quam Urbevdiri tanis tanto magis fuisse extimescenda , quanto justius bellum Aegidius gereret, quam Joannes Vicus. ibi enim , inquit, Joanneso Vice , quoniam huic concioni, quam nos ad populum Viterbienis sem Aegidius habere jussit, interesse , nec nobis invitis, volu sti, is aliqu8 sunt audienda minime quidem fortasse auribus tuis jucun- da , sed vera usque adeo , ut ne tu quidem possis inficiari. Si tuis enim , qui de miseris Urbevetanis, quod urbem suam tibi non pro-

,, derent, dum sibi eam ac summo Pontifici conservare conarentur, se quod facere omni jure tenebantur , tam graveS poenas Sumere non ,, grave putasti, qui tot in cives Romanos dudum cruciatus edebas, is quicumque imperatam a te pecuniam dare, aut posse , aut velle,, negassent, aut quidquam facere ad nutum tuum renuissent ; si tu,

,, inquam , qui modo deorum ope , quibus adversis bellum gerebas, is et Aegidii virtute ac prudentia victus jaces, hanc urbem devicis-

,, Ses, Victorque ingresSus concionem advocaSSeS: quo animo cre-

,, dimus hos omnes fuisse conventuros' Certe alios cum bonorum ,, publicatione exsilia, alios capiti metuentes , minime autem c'im,, SUOS , relegationes tantum Sperantes, aut quantamvis pecuniarum se mulctam. Vos autem , viri Viterbienses, Aegidius victor pro sua, , clementia ac mansuetudine omnem metum gaudio laetitiaque ju- ,, bet hodierno die commutare : et hanc victoriam non tam ipsi

,, Pontificique , quam vobis partam putare: libertatem modo ve- D stram vobis, otiumque perpetuum , si bona vestra cognoveritis, ,, restitui existimare. Nullam vobis pecuniarum imperat vim , nullari iniqua tributa imponere vestrae civitati cogitat. Tantum a vobis D petit, quod Vos cunctis votis , si sapitis, exoptare debetis, pacem ,, ametis perpetuam , otium quietum diligatis. Quas res hoc unon assequi potestis, si fidem ecclesiae ac summo Pontifici debitam, , perpetua constantia observabitis ; et eos patriae judicabitis hostes, ,, quos rebus novis studere cognoscetis. Quae ut faciatis, viri Vib,, terbienses, non magis vobis fides ipsa, quae est omnium virtutum ,, fundamentum , et divina humanaque jura, quibus estis obligati, ,, quam propria Vestra ac peculiaria commoda persuadere debent. ,, EA Vero quot quantaque sint in pace degentibus, tunc magis,, perspicietis, cum incommoda et detrimenta, quae bellum comb,, tantur, alta mente et intentis oculis fueritis contemplati. De quib,, bus multa mihi hoc in loco essent sortasse dicenda , nisi satis sin Tom. IV. D is per

40쪽

16 RERUM GESTARUM ,, perque vestra Vos mala hoc tempore docuissent, quam sit mise- ,, rum bellum sustinere. Quod est enim calamitatis genus , quod ve- ,, stra hoc tempore ciVitas non persenserit ' Pecora vestra hostibus,, praedae fuerunt , villae incensae , pagi diruti , agri funditus deva- ,, stati. Quibus detrimentis ad quam omnes inopiam redacti sitis, ,, ipsi videritis. Jam vero quotus quisque Vestrum numerabitur , cu- ,, jus pater , filiusve , aut frater , aut ex his, quae horum loco sunt, ,, aliquis praelio non fuerit desideratus ' Omitto negotiorum inter- ,, misSionem urbanorum et rusticorum , quae vel sola et opulentis in- ,, digentiam parere potest. Nihil dico de laboribus, fame, solicitudi, ,, ne , quae Omnia comites bellorum sunt. Atque haec quidem in- ,, fortunia , quamquam per se gravissima sunt, et quae nullam non ,, civitatem debeant a suscipiendo bello deterrere ; sed quia tempora ,, sia intelliguntur, possunt quodammodo leviora videri. Illos vero ,, cruciatus aeternos quis non exhorrescit ' quis non cogitando con- ,, tremiscit ' quibus apud inferos torquentur , ac sine fine torque- ,, buntur eorum animae , qui in hujusmodi bello ac perfidia interem- ,, ti sunt , formidandis summi Pontificis Christi vices gerentis exse- ,, crationibus ad loca damnatorum spirituum devoti. Nisi forte vos, ,, quod absit, Christiani nomine tenus adeo estis stupidi , et ab omni,, humanitate abhorretis, ut nullum esse Deum credatis , nec bonos ,, gloria , nocentes poena affici putetis ac demum Christi loco Pon- ,, tificem esse negetis. Si tamen Deus est, ut est; si Deus curat mor- ,, talia , si Christus in caelum advolans, Pontificem Max. ecclesiae,, suae praefecit: quid tandem eos exspectare convenit, qui ecclesiam, , , quam ille construxit , labefactare conantur , aut conantibus auxi- ,, lium praebent ' Haec et illa , cives Viterbienses , ante oculos ponite: ,, haec tota mente Versate , quae Vos seu Victores , seu victos futu- ,, ros , indubitata manent, quoties de rebellione adversus summum ,, Pontificem facienda cogitabitis. Nec speretis , cum iterum victi,, essetis , ut certe essetis, nemo enim adversus Deum sine sua per- ,, nicie pugnaVit, tam mansuetum victorem eSSe eXperturos, quam

,, modo Aegidium. Quin potius timendum est, ne praesentis victo- ,, ris clementia vestram tunc invidiam , et futuri indignationem ad- ,, augeat: siquidem quanto modo hujus mansuetudo major in vos ,, est , tanto illius erit tunc in ingratos justior indignatio vi e sthh- XXXIX. Quae oratio magno populi assensu gaudioque excepta est; eo: o,ille .d Joanne Vico , qui praesto, ut dictum est, aderat cum fratribus,

SEARCH

MENU NAVIGATION