Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

AT G. ALBOR NOTII LIB. I. 27 et vultu et sermone comprobata. Hujus civitatis statum deinde sic

Aegidius disposuit: in primis Joannem Vicum cum tota ipsius fami

lia Viterbio ejusque finibus in duodecim annos interdicit. Poenam add i quinque millium ducatorum , quoties contra imperium secisset . Quinque praeterea factiosis hominibus, et quos fuisse intellexerat ,

semperque fore rerum noVarum cupidos suspicabatur, ne in post rum civitatis fidem otiumque sollicitarent, ex urbe ejectis, ceteris omnibus dat veniam; et expulsos a Joanne Vico jubet restitui. Tum omni cura in populi gubernationem statuendam conversa, Consules novem aequo imperio , Senatores ducentos creat: qui jus dicerent , quot satis Visum est, constituit. Cohortem praetoriam, quae praesecti civitatis latus clauderet, et magistratus ceteros tutaretur, tercentum armatorum esse voluit. Et, quia Viterbium totius Umbriae velut caput esse videbatur , operae pretium id fore ratus, arcem praemu nitam erigendam curavit, quae mediocri praesidio firmata, eam civitatem posset in fide continere. Haec cum summo Pontifici nuntiata essent, ingens Avenione gratulatio facta est. Quando, Joanne Vico tyrannorum maxime formidabili devicto , spes cunctos incessit, ceteros omnes facile posse Aegidii virtute debellari. Tunc Pontifex ad Aegidium litteras mittit , laudibus , gratulatione ac exhortatione

XL. Paulo post Aegidius ab Arnas do ejusque fratre Jordane Su

trium recepit cum arce, quam ipsi ibi de suo aedificaverant, jussis oppidanis eos sumtus illis rependere. Deinde Interamna urbs a sim

sic appellata, deditione facta, in Aegidii potestatem pervenit. Tunc Narnienses legatos de se dedendo miserunt: item Celerium et Opignanum oppida in agro Viterbiensi . Spoletani quoque , missa legatione , eo pacto ne in quemquam animadverteretur , se dedunt. Oppidi arcem Aegidius triplici muro cinxit, medio crebris turribus nam nito : arcem deinde cum adverso monte, qui non longe aberat , ponte commisit et per superinstructum aquaeductum fontem, qui in monte scaturiebat, ad arcem derivavit . Fontem ipsum lapideo propugnaculo munivit, ac praesidio firmavit, quo tutius opus ab injuriis redderetur. Assisium deinde Episcopus Assisiensis legatus publice tradit: idem est tunc a Nucerinis factum. Vejentana urbs, quam nunc Castellanam civitatem appellant, editissimo colle praeruptis undique SaXis Sita , adeo est natura munita , ut absque ullo humano opere Sa tis per se reddatur inexpugnabilis. Hanc occupaverat Petrus Vicus:

D a, qui

sutrium de ditur. Interamna unde dicta. Assisium oc

cupatum.

42쪽

Petrus vicus devictui. Ioannes Vicus CornelificariuSo.

18 RERUM GESTARUM qui perter itus exemplo staterno , ne contra Aegidium sibi quoque pugnandum esset, urbem Lucae Sabellio vendidit. Sed quia solutio differebatur , deposita est apud Julianum civem, donec pretium sol,

veretur .

XLI. Haec cum Aegidio nuntiarentur, litteris nuntioque Lucam ad se accersivit. Qui cum se ad imperatum venturum negasset, nec ullum oppidani deditionis praeberent indicium, Aegidius detestatus conceptis exsecrationibus Petrum Vicum et Lucam cum toto populo Ve niano, vicis incensis, ac devastatis agris, oppidum obsidione cinxit, ac demum ad deditionem, desperato auxilio , compulit. Bartholotius Hispellum diu tyrannide oppressum tenuerat: aliquando tamen oppidani, saevitiam tyranni pertaesi, eum urbe ejecerunt, seque Aegidio dedunt. Ille vero coacta manu , ab vico quodam , quod aberat ab Hispello duo millia, crebris incursionibus agrum Hispelli reddebat infestum. Quod cum esset ad Aegidium delatum , equitum peditumque praesidio summisso, tyrannum longe summoVit. Eodem tempore allatum est in plerisque Campaniae, atque ejus orae invritimae ditionis ecclesiasticae civitatibus quosdam imperandi cupidi,tate rebus novis studere , et nonnulla oppida vulgo a tyrannis occupari eaque incommoda culpa atque ignavia praetoris evenisse. Quibus malis, cum ignavo et imperito strenuus et prudens praetor cum

armatorum praesidio ab Aegidio stabrogatus fuisset, facile filii obvi,

tumo

XLII. Interim Joannem Uicum Corneli vicarium in duodecim annos Aegidius creat, non tantum ut fidem instanter repetenti praestaret , sed multo etiam magis, ut suae liberalitatis ac mansuetudinissama per Italiam dissipata, veliquos tyrannos spe tutioris conditionisad pacem et deditionem alliceret. At summus Pontifex , ut erat pamla severior , et Joannem Vicum vehementer oderat, nuntio ac littoris Aegidii factus certior, rem perinique tulit, eumque per litteras monuit, ut primo quoque tempore Joannem Vicum Corneli praes ctura Submovere curaret: nec enim par esse , ut ei aliquis honos haberetur , qui ecclesiam tam diu tantisque incommodis pertinaciter v XaSSet: nec verum esse , ejus fidem sanctam sore , qui semper infidus

exstitisset. Ad quae Aegidius in hunc maxime modum respondit: se Si quidem odio suo , quo Joannem Vicum prosequeretur , indulgeri re, quam imminentibus difficultatibus consulere maluisset, non ,, modo Joannem Vicum nulla dignitate ornaturum se fuisse, sed gra-

43쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. I. 29vissima de eo supplicia sumturum; nec enim ignorare , quam male se semper ille de ecclesia Romana meritus fuisset. Sed cum supplibis cium de eo sumtum , qui se suaque in deditionem fidei ac potestari ti ecclesiae permisisset, ceterorum tyrannorum animos a Pontificeri aversurum, honor habitus ad pacem impulsurus Visus esset, omne,, odium & indignationem publicae ac majori utilitati posthabendumis putasse. Imperatores Cldrib imos magno usu id consilium . usurpase,, se commemorat. Annibalem in primis, hominem alioquin crude- exempla.,, lissimum , de quo sic LiVius scriberet, in captivos ex tradito praeis sidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil sae- ,, vitum est: et qui, pOSt Victoriam ad Trasimenum de Romanis partam, captivos nominis Latini sine pretio dimisisset. Caesarem in ,, bello Gallico, Alexandrum Macedonem in subjuganda Asia multo,, plus clementia in dedititios , quam pugnando, si vera essent hist ,, riarum monimenta, proiecisse. Praeterea Joannem Vicum multum se affinitatibus consanguinitatibusque valere, quippe cujus affines ac ,, propinqui plus quam triginta oppidis multarum virium imperarent, ,, praesenti ejus conditione quiescentes. Quos tamen, si quidquam

,, gravius Joanni Vico contra fidem datam statueretur , omnes suas ,, Opes adversus ecclesiam collatum ire , nemini dubium esse debere, se cum in propinqui simul atque amici ultionem , tum vero ut se a si- ,, mili injuria tuerentur. Non esse committendum , ut ea hostibus es imponatur necessitas , ut desperationem in Virtutem convertant. ,, Huc accedere periculum, ne Cornetum , et imulta alia oppida, quae

,, factionis Gibellinae , et summi in Joannem Vicum studii, ejus - luntate fuissent recepta, non servata ipsi fide, sibi in ecclesiam rebes,, lare licere putarent. Nam quod de Joannis fide timeret, non esse ,, dubitandum , datis obsidum loco carissimis liberis, quin ille ultro

,, nihil uimquam esset moturus. Atque eaS potisSimum eSSe rationes,

,, quibus initio Joannem Vicum indulgenter habendum putasset, et

is tunc nihil adversus id factum innovandum censeret. Quae si Pontii ,, ci non tanti essent, ut Joannem Vicum eo Statu Vivere, aequo ani- ,, mo pareretur, ab eo petere , dc per Deum Obsecrare , ne se min, ,, stro ad eum ulciscendum uteretur, qui suam fidem secutus se suae, ω que Romanae ecclesiae commisisset.

44쪽

Μalatesta tyrannuS OPPu-guatur. Albornotius a Calumnia se Purgat.

AEGIDII ALBOR NOTII

CONCHENSIS, DUCIS CLARISSIMI,

VITAE AC RERUM PER EUMDEM GESTARUM

LIBER SECUNDUS.

I. SIC Umbria recepta , Aegidius omnes suas curas et consilia

coepit in bellum Malalestae inserendum intendere. Satis enim constabat , illo superato , facilem sore de ceteris tyrannis victoriam. Sed dum ad hoc necessaria compararet, ex litteris Pontificis cognovit, se apud ipsum fuisse ab Archidiacono Anconitano insimulatum, quod cum Malalestis inita gratia foedera percussisset. Adeo viros optimos qui calumniaretur, numquam defuit. Quam calumniam Aegidius tanto iniquiore animo tulit, quanto longius aberat a crimine , quod ipsi obj ciebatur. Ergo Pontifici rationem consilii reposcenti ita respondit : se Non se mirari, si, cum tot hominum inimicitias ecclesiae is causa suscepisset, non deessent qui se factaque sua criminarentur. ,, Illud moleste ferre , quod propter quam rem magnam a ceteris hominibus laudem , a summo Pontifice gratiam quoque non parVam ,, Sperasset, eam apud ipsum Aegidio pro crimine objicere quisquam sibi licere putasset. Non quod pacem ullam fecisset cum Malat stis, nec enim umquam tantam auctoritatem fuiSse sumturum , ut ,, hoc integrum sibi esse putaret ', sed quod ab hoste minime conte- ,, mnendo per speciem spemque pacis bellum tam diu vitare non in ,, prudenter scivisset, dum Joannem Vicum satis per se potentem lio. ,, stem debellare posset. Cui rei nisi a se mature fuisset provisum, et ,, uterque tyrannus opes conjunxisset, quod maxime timendum suis- ,, se , non esse dubitandum , quin aut neuter eorum umquam Sup ,, raretur, aut bellum difficillimum aut diuturnum esset futurum. is Saepe ad se legatos a Malalestis bellum deprecantes venisse , pacem ,, cum eis secisse numquam , spem pacis semper praebuisse. Tunc id ,, agere , ut Malatestas Omni auxilio et spe a Joanne Vico destitutos ,, aggrederetur . Quae si culpanda essent, si digna censura videre11- ,, tur , nihil se habere , quod pro se posset respondere. Haec responsa Pon fiat allata, coimprobataque multum, ut par erat, apud

ipsum Aegidii opinionem auxerunt.

45쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. IL 31 II. Interea Malalesta, cognito Aegidii consilio, vel quia bellum sibi inserendum, superato Jo. Vico, conjectura prospicere facile erat, duo de vigesimo mense, quam fuerat bellum initum , legatos ad Aegidium mittit ; qui sic cum ipso egerunt. Si pacem secum Summus Pontifex faceret, et urbes, quas obtinerent, relinquendaS Statueret , decem ducatorum millia in singulos annos Apostolico fisco dare pacisci, et ad bellum gerendum Aegidio ducentis equitibus duobus mensibus auxilio esse. Negante illo, licere sibi in ea pacta descendore , duodecim millia ducatorum in annos singulos, equitum trecentum auxilium in tres menses pollicentur. Ad quod Aegidius respondit: ,, Nullas sibi a Malalestis conditiones pacis accipere dicereve, ,, Pontifice inconsulto, integrum esse. Si velint bellum deprecari, le-

,, gatos ad Pontificem mittant, seque intercessore utantur, non Se

,, dubitare pro ejus justitia, quin quae honeste poposcerint, sint im-

, , petraturi. Tunc legati: Immo id ipsum ab eo petere obsecraroque ut ipse de his conditionibus Pontificem certiorem litteris et nuntio faceret, suumque consilium et auctoritatem interponeret, ac interim bello supersederet. Id cum impetrassem, discedunt. III. Quod cum esset ad Pontificem ab eo relatum, nullas esse leges pacis respondit, civitatibus in tyrannorum potestate relictis; proinde Malatestas et ceteros Flaminiae vel Piceni tyrannos bello in- Sectari pergeret. Qua renuntiatione accepta , Aegidius nihil cunctatus ad bellum ineunte vere capessendum pro rei magnitudine pergit necessaria comparare. In primisque , cum intellexisset inter Gentilem Molianum, qui Firmianae civitati imperabat, et Malatestam continenter bella superiori tempore intercessisse , rationem coepit inire, ut alterius opibus ad alterum debellandum uteretur. Et ad Gentylem Molianum legatos mittit, qui in Malarestarum invidiam ejus amicitiam captarent ; darentque operam , ut inter se ac Gentilem pax non iniquis conditionibus fieret, et societas coiretur. Ille vero conditionem amplectitur, suae infirmitatis conscius, Simulque ut occasionem arriperet ulciscendi Malatestas, a quibus multa magnaque a

ceperat detrimenta. Pacem ergo his conditionibus accepit, ut paucis suo juri permissis castellis, nec iis magnis, cetera omnia redderet Pontifici, ac obsides daret. Quod factum cum Malalesta rescivisset, ho- tis jam ecclesiae judicatus, ceterorum omnium inimicitias odiaque instanti discrimini posthabendas ratus, pro magnitudine periculi co pit inire consilia : ac legationibus quoquo versus dimissis ad omnes

46쪽

32 RERUM GESTARUM Flaminiae et Piceni tyrannos, novos amicos conciliare, confirmare veteres. Ille vero et hostes reconciliare , communi periculo omnibus proposito, a cunctis auxilium petere i Suam invicem opem adversus ecclesiasticos polliceri . in primis habendam sibi rationem statuens, ut Gentilis Molianus ab amicitia Aegidii averteretur , atque ad suaS re-Vocaretur partes, triginta ei ducatorum millia per legatos mittit. Omnia oppida agri Firmiani se illi reddere , et per liberorum connubia

assinitatem paciscitur , si datis acceptisque obsidibus, seSe mutuo auxilio adversus communem hostem juvarent; et cum utriusque eadem esset causa , eumdem belli eventum eXperirentur. Commune esse periculum docet , utiliorem magisque fidam suam Gentili amicitiam fore quam Aegidii. Qui cum bellum pro Pontifice suscepisset, neminem eorum , qui oppida ecclesiasticae ditionis occupassent, hosteni non esset judicaturus. Nam etsi ad praesens amicitiam cum eo gerere simularet, ut facilius contra ceteros bellum gereret ; fore , ut aliis superatis, ipsum postremo excogitata causa, vel etiam non quaesita, omnibus bonis sine repugnantia eXpoliaret. IV. Quibus auditis, Gentilis vehementer est perturbatus. Neque quid consilii caperet, satis sciebat. Turpe videbatur fidem Aegidio datam fallere , sed magna erant et munera et promissa Malalestae, consiliumque ejus longe tutius reputabat. Et haec quidem pars procul dubio vicerat, nisi quidam ex Firmianis civibus, quibus Malalestae summo erant odio , restitissent: qui cum ex populi sententia legati

publice ad Aegidium missi de ancipiti Gentilis animo docuissent, A gidius ad Gentilem legatos misit, qui partim pollicitationibus, partim territando, ejus animum ab incepto revocarunt. Qui in fidei testimonium filium atque nepotem obsides dedit, et duo castella Morositim et Sanctum Benedictum tradidit. Tandem legati missi a Ma- latesta re infecta redierunt. Nec ea tantum res secit, ut rei bene gerendae , et Malatestam desperatio non parva, et Aegidium magna spes incesseret; sed illud multo magis, quod superiore tempore idem Malaresta a Germanorum societate, de qua supra demonstratum est, triginta millibus ducatorum pacem emerat: magnaque praeterea stipendia erogaverat militibus, quos ex ea conduxerat, qui fuerant supra mille quingentos equites, multique pedites, cum bellum adversus Gentilem Molianum gerebat: quibus sumtibus maxime exhaustum nummis esse Malatestam , nemini videbatur dubitabile. Cum tamen nihilo secius abundare ipsum numero militum constaret , augendum

47쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. II. 33 sibi exercitum Aegidius censebat, etiam reclamantibus, eam diligentiam nimiam esse , nonnullis, qui multum in rei militaris scientia sibi tribuebant , dum ad hostis indigentiae suspicionem illud adjicerent, ejus exercitum necessario ineunte bello esse minuendum , deductis ad oppidorum custodiam militum praesidiis. Quibus rationibus Aegidius respondere solebat: se Stulti esse Imperatoris ex dubio hostis consiri lio, aut futura infirmitate pendere, dum posset ipsum multitudineri militum superare. Nam cum fortuna belli nimis esset anceps, dissi-

cilius esse victo bellum reparare, quam cedentibus suis, aut labori rantibus sessisque integros et recentes eX multitudine submittere.

His accedere , quod expugnatis oppidis praesidia imponi ex pauci-

, , late subducta Sine magno incommodo non possent. Denique t is meritatis esse in hostem exercitatum , consilio fortasse non inserio,, rem, qualem esse Malatestam , Victoria velut explorata, irruere, si ,, militum numero Supereris.

V. Hoc inito consilio , per Umbriam Laifumque delectum haberi jubet, ut omnia ineunte vere ad bellum in Picenum transferendum essent comparata. Interea Tudertini per legatos imperata facturos polliciti, centum equites cum pari numero peditum subsidio mittunt. His rebus aucto numero , ex hibernis copias deducit: quarum parva parte sibi relicta, reliquis Blascum Fernandum praeficit; jubetque in Flaminiam Picenumque inserre signa , et quae fieri vellet, docet. Hunc ut Petrus Farnesius, Bonifacius Urbevetanus, Henricus Fessa , viri nobiles et armis exercitati subsequantur , imperat. Hujus prosectionis fama cum celerrime Picenum et Flaminiam permanasset, multi ex tyrannis per occultas legationes aut litteras pacem , alii aliis conditionibus ab Aegidio petierunt. Quorum duo maxime opulenti Rodulphus Camerinas, et Ismediicius Severinas, etiamSi Societatem nodulphu, inierant cum Malales iis, metu tamen perterriti indubitati periculi de aes. 'deditione occultum miserunt nuntium. Cum Camerino Blascus appropinquaret, Rodulphus, Joanne fratre longius praemisso, ipse ad

duo millia passuum obviam progreditur, atque in urbem eum cum exercitu introducit, ipsumque cum oppidis ac castellis subjacentibus ejus potestati permittit. Paulo post Gentilis quoque Molianus Blas- cum Fernandum cum exercitu Firmum admisit, eique oppidum tradi dit : arce tamen in adventum Aegidii sibi reservata. VI. His rebus gestis, necdum tamen Avenione nuntiatis, allatae sunt a Pontifice litterae, ne Aegidius ab Umbria promoveret, quo Tom. IV. E mi-

48쪽

3 RERUM GESTARUM

minus Joannes VIcus ceteri ilue ejus regionis tyranni, invitante occasione , rebuS novis studerent. Quamobrem consulenti Blasco per litteras , an Malatestas jam bello lacessendos censeret, Aegidius respondit ,, Abstineret a bello in vigesimum diem , tantisper videlicet, dum is de Pontificis voluntate quidquam certius afferreretur. Inter hanc sollicitudinem , qua Aegidius nimium angebatur , ut qui amplissimam

et exploratam victoriam e manibus emittere juberetur, supervenere litterae ab eodem Pontifice , qui rerum in Piceno gestarum certior

jam factus fuerat, quibus litteris, laudato consilio Aegidii , et Blascivirtute, ut pergeret bellum Malalestis inserre , hortabatur daret modo operam , ne Umbria interea in discrimen traheretur. Qua re delectatus Aegidius Blascum Fernandi im per litteras monet, uti oppida invadat agri Firmiani , quae occupata erant a Malalestis. Ille nihil moratus, et de tertia vigilia Firmum egressus in Phalaronem Oppidum contendit, et primo impetu tradito simul et expugnato potitur. Sancti quoque Angeli castellum deinde simili modo recepit. Motus etiam id oppidi nomen est) ejecto praesidio sibi imposito a Mala testa, deditionem fecit. Tria praeterea Oppida , quae ab Ancona non longe absunt , a Malalestis deficientia in Blasci potestatemperVenere.

VIL Interea Aegidius profecturus in Picenum , sic Umbriae statum constituit. Jordanem et Angelum quaestorem , quorum in populo Viterbiensi summa erat gratia, ei potissimum civitati praefich: sed et totius Umbriae La sique curam et gubernationem injungit His quadringentos equites, pedites ducentos, attribuit. Arci Montis Faliscorum Joannem Urbevetanum praeesse jubet. In arce Tuscanellae veterem probatae fidei praesidem confirmat cum militum supplemento . Joannem Albertum Florentinum cum centum equitibus et peditum pari numero in Urbeveteri custodis loco relinquit. Et ne esset interea , qui aliorum animos ad rebellionem sollicitare posset, per honoris et amicitiae speciem proficiscens jubet, nobilissimum quemque se in bellum subsequi. Ut autem Joannem Vicum , si minus fides data , at certe cara pignora in officio continerent, Franciscum ejus filium viginti equitibus praepositum sedum adducit relicto fratre , qui datus erat obses, in arce Montis Faliscorum. Fulgineum modo pervenerat Aegidius, et se cum reliquo exercitu conjunxerat, cum Episcopus Vicentinus et Senitius Comes Palatinus a Carolo quarto legati adsunt , uti Romam veniret , impiniturus ex more coronam auream

49쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. II. ' Imperatoris capiti, qui ad compescendam Ludovici Bavari insolentiam auctore Clemente Vl. Pontifice MAX. creatus erat. Qua de re non erit hoc in loco ab instituto nostro alienum pauca Verba facere, quoniam et in superioribus de Ludovico BaVaro iacta est mentio , et fiet in sequentibus de Carolo. VIII. Mortuo Henrico Imperatore , magna fuit inter Electores Imperatoris controVersia , quibusdam Eederico Austriae , aliis Ludovi. co Bavariae Ducibus suffragantibus. In tanta igitur Electorum dissensione candidati ipsi concurrunt ad arma qua in 'vana cum Ludovi, I iidovici Baci res superior fuisset, malore eXercitu coniecto, invito Joanne XXII qui tunc erat Pontifex MaX. in Italiam irruere parat: jus fore ratus quidquid per violentiam rapuisset. Primum ergo accepta CX more corona ferrea Mediolani, cui civitati Vicecomites tunc temporis auxilio ejus imperabant, Romam pervenit. Cui duo ex nobilitate Romana Stephantis Columna et Nicolaus Comes tunc moderabantur , qui magistratus Vicarii Imperatoris Romani nuncupabantur. Absente itaque collega, ab Stephano corona aurea insignitus est ad aedes L, terani, jubente clero P. O. R. Tunc vero magna Sumta audacia, per contemtum non hominum tantum , sed Dei etiam immortalis Antipapam creat in aemulationem Ioannis XXII quemdam Petrum petriis Cor

orbariensem ordinis Minorum , humili loco natum , non indoctum Fi anciscamis illum quidem , nec 10navum: Sed SceleStum et nefarium hominem, tra J0annem

. . .. XXIl. et ejus

et qui contra iura divina humanaque , reclamante UXOre , religionem, mors infra 3.

quam pessime profanaret, professus fuerat: sed relictus Pisis, abetin- 'te Ludovico in Germaniam , capitur a Bonifacio Comite Pisano , et Avenionem perductus, et Pontitat traditus, in carcere miserrime obiit . Ludovicus autem ipse , qui nullam occaSionem praetermittens, Omnes suas cogitationes in Pontificis Maximi et rei ecclesiasticae perniciem conferebat, multos tyrannos in civitatibus ecclesiasticis aut veteres confirmavit, aut denuo praeposuit. Cuius homini S im ietatem Crer61us Re- non ferens Clemens Sextus, qui fuit tertius a Joanne XXll. auctor fissit, uti Carolus Joannis Regis Hungariae filius designaretur Caesar, tiqui virtute et opibus suis Ludovici conatibus obstaret. Is igitur le- sau m. 'gationem ad Aegidium mittit, cupiens ab ipso potissimum coronari. IX. At summus Pontifex, ne Aegidius cum incommodo rei ecclesiasticae a tantis negotiis avocaretur , tres Cardinales cum potesta' te eo nomine miserat, qui paulo post Carolum consecuti perVenere in urbem , ipsumque auctoritate apostolica coronaverunt. Ea igitur E E res

Caesar Creatur contra

50쪽

Centilis. ΜοJiani defectios

36 RERUM GESTARUM res Aegidio jam antea cognita, pro responso legationis suit. Cumque nuntiaretur Carolus Senas appropinquare, Aegidius officii gratia, simul si posset ab eo quidquam auxilii impetrare, obviam procedit. A quo liberaliter indulgenterque exceptus, cum ducentos equiteS ain xiliares obtinuisset, Fulgineum, unde venerat, rediit. Paucis ibi diebus traductis, dum finitima quaedam oppida reciperet, quorum fuere Nuceria , Gualdum , Caesarium , Carolus in Germaniam regreditur . Percusso foedere cum Principe Mediolanensi, qui cum armae deposuisset , multosque tum equites, tum pedites dimisisset: Malalestae ac Franciscus Ordelaphus ceterique ejus belli socii duo millia equitum milleque pedites ex illis mercede conduxerunt: adeoque tyrannorum eXercituS auctus est, ut praeterquam quod multitudine peditum abundaret, quatuor millium numerum equitatum excedere constaret . Qua occasione fiduciaque persuasus Gentilis Molianus, quem antea non tam fides, quam metus in officio continuerat, ab Aegidio defecit , seque tyrannis aggregavit: qui coactis viribus magnaque sumta audacia , non dubitavere sese ecclesiastico eXercitui opponere, et sponte ad pugnam provocare prorsus, ut cum Nicolaus AZaiolus, vir rebus gestis insignis et summa auctoritate gravis, quem vulgo magnum architriclinum Regis Siciliae appellabant, conaretur inter introsque bellum dirimere , Malalestae , qui nuper omnibus precibus bellum deprecabantur, tunc velut exploratae Victoria, magno fastu

pacem repudiarent

X Quo cognito, Aegidius, etiamsi nummorum inopia premeretur , qui nimis parce a Pontifice suppeditabantur , exhausto , ut ipse dicebat, aerario tamen vel proprio sumtu novum militem conduc re statuit Et quidem satis opportune accidit, ut sexcenti equites, qui Bononiae praesidii gratia hiemaverant, paulo ante a Principe Mediolanensi dimissi, et conductorem exspectantes in eadem urbe Commorarentur. His itaque conductis, peditum etiam habito delectu , supplevit quidem exercitum ; sed adhuc hostibus numero militum impar, conandum statuit, si qua ratione hostium copiae possent distineri. Ipse igitur suas partitur. Majori parti Alsonsum Toletanum praeficit, et in agrum Ariminensem ducere, omniaque serro flamin, que vastare imperat. Ille non segnius, ac jussus fuerat imperata ex-Secutus , et Obvia quaeque populatus , duobus ab urbe millibus castrametatus est indeque crebris incursionibus agros infestabat: nec

quemquam urbem ingredi egredi ve patiebatur. Quod cum esset

SEARCH

MENU NAVIGATION