Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. II. dit: is Abstineret prorsus a pugna, sed occupatis superioribus locis Prudens Ae-- Germanos sua praesentia deterreret, et factis pro re et tempore

... . . R . . Non temere

is incursionibus, longius Vagari ne pateretur : neque enIm cum his cum latroniis esse in ancipitem pugnam, nisi necessario , descendendum , qui si gendum. is superentur , Victorem nullum, aut certe minimum emolumentum is sit consecuturum sin victores evaserint, maximam jacturam sint il- is laturi. Atqui si Germanos devicerimus, ulciscemur quidem flagi. D tiosos homines: sed post cruentam Victoriam, exercitu nostro quod is evenire necesse est) minuto , qude Oppida, quos populos propteris ea ecclesiae , quo nomine bellum gerimus, recipiemus ' Nam si ab is ipsis victi essemus, timendum esset, ne sumitis ex infirmitate nostrari et spiritu et viribus, jacentes tyranni excitarentur , et longo laboreis parta momento temporis amitterentur. Se tamen supplementum, missurum scribit, ut aucto exercitu multitudinis terrore hostem a-D Vertat, aut si pugnare fuerit necesse, non sit victoria dubitabilis. Tunc evocari praesidia jubet, superioribus diebus per oppida disposita : paucis admodum ad arcium aistodiam relictis, quae celerrime ad Blascum pervenere. Simulque legatos ad Germanos mittiti cor questum de foedere violato, quod secum percussissent: quibus marmdat , minas precibus addant, et omni ratione nitantur ab eo cons lio deterrere. XXV. Interea Franciscus ordelaphus arrepta occasione, quod praneiseus videbat Flaminiam ecclesiastico milite vacuam , coepit ecclesiastica oppida crebris incursionibus insestare. Quo intellecto, Aegidius jubet Aisonsum Toletanum cum coacta undecumque manu tyranni violentiam compescere. Malalestis scribit, pacta subsidia suppeditent : ad cujus imperatum Galeotus cum centum equitibus mittitur qui cum ad Alsonsum pervenisset, alia oppida circumvagari, et eis praesidio esse jubetur : ipse vero milianum contendit, quippe cui oppido malus periculum a Francisco Ordelapho imminere constabat. At Franciscus , despecta etiam tunc paucitate , non contentus incursionibus , coepit Ouilianum oppugnare : illi vero eruptione facta inopinantes adorti turbant, caedunt, et in fugam conjiciunt; Franciscus cum his. qui stragi superfuere , se in Forum Livii recepit.

XXV l. Hac parta victoria, manuque non contemnenda coa Modianiticta , Galeotus se cum Alsonso Toletano conjunxit, et communi Sententia placet Modianam , quod oppidum Francisco subjacebat, Op pugn4re , cum a primoribus Montis Velli oppido id nomen est) condi

62쪽

8 RERUM GESTARUM ditio offertur Alsonso , si octingenti ducati sibi conserantur, oppidum sese ipsi tradituros. Simul igitur et de oppugnando Modianam,

et de emendo Monte Velio ad Aegidium referre, satius est visum. Qui respondit: , , Nec esse tempus conterendum in oppugnatione opinis piduli, quod in Foro Livii posset expugnari, nec in venalis oppidiis emtionem pecuniam profundendam , quippe Oppida pecunia fin,, cile parta , facile pecunia amitti solere. Eam curam deponerent, is et relicto Galeoto cum parte consectae manus, ad praesidium pὀγo torum oppidorum, Alisensus cum reliquis militibus ad Blascum prc- ,, peraret. Quod eo consilio fieri voluit Aegidius, quo supra evocasse praesidia diximus, cum inter ipsum et Germanos de condit o-nibus pacis parum conVeniret. Nam societas perditorum hominum colluvie crescebat in dies, et tyrannorum studiis efferebatur. Sed

Germanonim tandem aucto ecclesiastico eXercitu , in haec pacta Aeetidio petente

cum Aegidi - - . . . . t

foedua. descenderunt : ut ipSC quinque millia ducatorum Germanis numer

ret illi vero citra duodecimum diem fines ecclesiasticos temperantes a maleficio excederent, nec ante sex menses cuipiam ex hostibus ecclesiae quacumque ratione auxilio essent; ac de foedere non violando, depositis decem ducatorum millibus, adjuratusque Comes Laudinus c, veret . Quibus ita constitutis, Germani Flaminiam versus proficiscuntur , praecedente cum sexcentis equitibus Perucio Pepo, subsequente Alsonso cum cetero ecclesiastico exercitu, qui ipsos ab injuria et maleficio prohiberent, donec finibus ecclesiasticis excessissent. Quo in itinere Comes Laudinus cum Alsonso colloquutus profitetur , si aequa offeratur conditio, ecclesiastica stipendia mereri. Quod cum esset Aegidio delatum, non censuit flagitioso et notae perfidiae homini h bere fidem. Bh11um in 16- XXVII. Ea cura Aegidius solutus totum bellum in Joannem Mansiredum convertit: et quia Blascus Fernandus Firmum redire adique ea loca tutari jussus fuerat, Alsonsus Episcopus cum exercitu ad Faventia his oppugnandam Faventiam mittitur. Ille vero, adjunctis sibi cum milite euptu auxiliari Galeoto Malalesta et Bernaidino Poletano , Faventinum Mgrum populatus oppido insestus adest. At Joannes Mansiredus , qui nec animo desecerat, et numero militum abundabat, indignum di xit in prospectu urbis agros ab hoste se vidente agi serrique, et oppidum jam prope obsidione cingi; se vero, velut muris tantum fidentem , intra moenia contineri. Ergo milites hortatus aciem educit , et ecclesiasticis pugnae potestatem facit. Alsonsus vero hostem

63쪽

Α p ta A L B O R N O T II L I B. Ι I. η' extra moenia conspicatus, paratum praelio decernere , vix oculis habita fide , suos et ipse hortatus, partarum victoriarum et pristinae ipsorum virtutis admCnens, in hostem fiducia plenus irruit: pugna

tumque est diu summa contentione , sed demum hostes terga Vertere, et se in oppidum recepere. Quo in praelio non paucis ecclesiast, cis , pluribus ex hostibus desideratis, captus est inter ceteros vir quia

dam non obscuro loco natUS, sed ejus nomen non est traditum , cinjus consilio maxinme uti solitum esse Joannem Mansire lum constabat.

Hunc ad se Aegidius, nuntiata Victoria , adduci jubet, nec hominis conveniendi cuipiam facultatem fieri , eum vero , qui ipsuria cepisset,

centum ducatis donari.

XVIII. Eo praelio fractus Joannes Mansredus ad Episcopum hujusmodi legationem muttit: o Si liceat sibi, salvis opibus privatis, ,, ab omni publico munere Faventiae abdicatum vitam ducere priva- , , tam , oppidum se Aegidio dediturum. Quam legationem cum ad Aegidium retulisset Episcopus, hoc ab eo responsum tulit Qui

, , talia retulissent, eos putare se per speciem legationis exploratum ,, in castra venisse. Eadem enim Joannerei Mansire lum ante illam, , victoriam frustra contendisse . Proinde legatos juberet quam pri-M mum castris excedere : et, si qui praeterea Venerint, ne patereturis diu commorari; interimque suorum fidelissimum quemque eorum

,, lateri adhaerere juberet, qui occulta et perniciosa colloquia fieri proe,, hiberet; ipse vero Faventiam oppugnare pergeret Legatis itaquere infecta redeuntibus, Episcopus coepit FaVentiam Oppugnare. Ci jus cum partem muri tormentorum ictibus dirutam conspexisset Joannes Mansire ius, et prope esse , ut ecclesiastici subirent, quibus ipse cum paucis militibus resistere non poterat, legationem mittit de se dedendo , et pacemi his conditionibus impetravit: ut ipse Faventiam et cetera oppida vicosque et castella ditionis ecclesiasticae, quae ab ipso fuissent occupati, statim Aegidio tra ieret, et intra duos menses proximos, compositis rebus suis, tota Mani redorum familia nuta, quam reversura , Faventia et ejus finibus eXcederet. Interea obside filio dato , de excedendo intra praestitutum tempus caueret et iudhunc modum Faventia in Aegidii potestatem pervenit. XXlX. Interea a Jordane praeiecto Umbriae , et a Bonifacio, quem contra Joannem Vicum missum fuisse demonstravimias, Aegibdio litterae asteruntur, vastato agro Cornetano, atque Obbesso Oppi, Tom. IV. G do.

64쪽

O RERUM GESTARUM do, Joannem Vicum paratum esse deditionem facere , nisi admodum iniquae conditiones dentur. Proinde quid agendum esset, imper ret. Quibus Aegidius respondit: ,, Se vero illius belli inferendi num- quam auctorem eXstitisse , quin dissuasorem potius, multo minus igitur gerendi futurum. Proinde Pontificem consulerent, aut, si is longum videretur, quod illi gratum fore existimarent , id effice- ,, rent. Victo Joanne Manfredo , et cum familia de oppido ejecto, is ne per occasionem ab officio discederet , proxima cura erat Franci- ,, sciam Ordelaphium debellare. His igitur rebus ecclesiastico eXe citu in Flaminia occupato , Gentilis Molianus cum Rogero filio , adjuncto sibi cum latronum cohorte Guaretino latrone id temporis famosissimo , crebris incursionibus, aut grassationibus potius per Occasionem factis , coepit Picenum infestare. Quo nuntio commotus Aegidius partem copiarum contra eos mittit, a qua comprehensi, et ad Aegidium adducti, capite poenas dedere et sic tandem notissimus ille tyrannus Gentilis Molianus, qui scelus sceleri addiderat, tanta perfidia tantisque flagitiis condigna morte miserrime obiit. XXX. Dum haec apud Aegidium geruntur, Alsonsus Tolet, nus , qui exercitum Foro Livii admoverat, coepit usque ad portas incursiones facere , si posset Franciscum Ordelaphium, ut superioribus diebus Joannem Manfredum, ad pugnam elicere , qui se hactenus intra oppidum continuerat. Ille vero , ne exemplo quidem illius perterritus, pugnam detrectavit, et pugnatum est summa contentione: postremo victus Franciscus est, et in Forum Livii sese recepit, multis imtrimque intersectis, captis nonnullis, inter quos Joannes Lagarus ex Francisci Ordelaphii intimis familiaribus capitur , et ad Aegidium desertur . Qui, cum ab eo Aegidius sciscitaretur , quid consilii Franci,scus cepisset, quibus opibus fretus, cujusve auxilii spe molem belli sustinere speraret; incertis responsis, nec sibi Satis constantibus percontantem illudebat. Tandem cum Aegidius tormenta minaciter intentaret , respondit: se omnem spem Francisci Ordelaphii positam esse se in Principibus Mediolanensibus, qua si de destitueretur , nihil esse, is quod posset ejus deditionem morari : quin et magnam partem mili-

,, tum , quorum opera ad praesens uteretur , magis ecclesiasticorum, is qui exitu eos interclusissent, metu, quam Officio continere. Quibus responsis congruere litterae a nonnullis civibus Bononiensibus

rei ecclesiasticae studiosis, quibus nuntiabatur Aegidio, appropinquare

65쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. II. uerre auxilia missa a Barnabove Francisco Ordelaphio : quin et ipse Barnabos Aegidio scripserat deprecatus, ut se adversus FranciScum Or- delaphium mitiorem gereret. His igitur malis Aegidius ratus Occuserendum , ad Barnabovem hujusmodi litteras conscribit. XXXL is Audio vos Joannis Mansi edi, ecclesiae Christique si stis, quicum bellum gerimus , tyrannidem fovere , jamque missa ,, ipsi a vobis auxilia iter ingressa appropinquare. Et quidem non ,, tantum mea causa moleste sero , quod affectum jam auxilio divino,, bellum mihi ad alias res properanti diuturnius facere paratis, sedes Vestro etiam nomine non mediocriter moveor. Nam cum Luchini,, patris vestri, Joannisque Archiepiscopi fratris ejus, summa semperis in Romanam ecclesiam fides, summum studium stetisset, nec mi- ,, nor inter Archiepiscopum meque amicitia multis utrimque firmatari beneficiis intercessisset putabam sperabamque, vos illorum nonis minus virtutum atque amicitiarum fore successores, quam princiis patus fortunarumque hereditatem adituros: tanto magis cum o-

,, mnes opes Vestras et imperium, ac demum quidquid estis, Pontifi- is cibus acceptum referre debeatis, si principia requiritis a memoria ,, nOStra non ita res nota: quandoquidem Benedictus XII. principa- is tum Mediolani Luchino patri et Joanni patruo vestro , nullo Su ,, cessionis jure debitum primus detulit, existimans eos eorumque po- ,, steros tanti beneficii memores Summo semper studio erga ecclesiam is futuros, nec ea eum spes hactenus falsum habuit. Nam ut vetu- ,, Stiora taceamus, nuper Joannes Archiepiscopus ineunti mihi bellum Italicum adversus hostes ecclesiae magno opitulatus est auxilio, is quem Mediolano transeuntem gratissimis pretiosisque muneribus D prosecutus fuerat. Atque adeo post ipsius mortem reputanti mihi ,, fortunae bellicae vicissitudines, si quid detrimenti acceptum esset, D id resarciendi, vel etiam augendi spes nihilominus in Principibus Mori diolanensium reponebatur. Nunc Vero quod tantum vos ab eoo rum moribus et institutis desciscatis, ut ipsorum hostes pro amiis cis, et amicos pro hostibus habere sustineatis, magnopere doleo. Quid enim aliud his factis assequimini, nisi ut simul et majorum

D VeStrorum sententiam damnare, aut vestram inconstantiam turpi-

,, ter profiteri, et Deum spernere videamini ' quorum altero insignem ,, Vobis inter homines infamiam paritis ; altero divinam iram concit, , , sis, quae solet inimicos suos non levi jactura ulcisci. Vos igitur Tom. IV . Ga

Aegidii ad

Barnabovem litterae

66쪽

GESTARUM pro mutua benevolentia, quae nobis cum patre patri loque Vestro con)unctissima fuit, hortor , et per Deum immortalem obtestor, turpes conatuS reprimatis. Vec unius tyranni, ejusdemqtie infir-n issimi amicitiam Pontificis de vobis meritis, ac nostrae necesSitudini praeponatis. Quae si feceritis, gratissimo utrumque nOStrum ,, beneficio demerueritis; sin aliter , mementote hortantina ac Dei si

, , mill iram vobis esse eXtimeScendam.

XXXII. Alionso quoque Toletano scribit: ,, laxaret oppidum ,, obsidione , ut militibus Francisci Ordelaphii, si discedere vellent,

,, facultas esset , et Ariminum Versus agmen reduceret , ibi ite se j ,,bet exspectare, His litteris dimissis , jussisque ni intias advolare , A giditis summam spem in celeritate ponens , Si res accelerando, antequam auxilia convenirent , confici posset, cum praetoria cohorte et manu , quae tumultuario delectu confici potuit , Ancona proscictus , magnis itineribus Ariminum venit, ubi Alions isti Toletanum cum exercitu obvium habuit, inde Faventiam pervenit, et firmo praesidio opnidum sirmat, cui Episcopum praeesse voluit. Ipse ni hil moratus in agrum Caesenatem rapit agmen , ut eo Oppido eX-

pugnato , quod minus firmo praesidio tenebatur , facilior esset Fori Livii expugnatio , socia civitate amissa , et adjecta dubiis militum animis desperatione. Vastato igitur agro, et oppido pluribus par tibiis simul coepto impugnari, Oppidani ne quid gravius paterentur , se dedunt. Accepta in deditionem Caesena, Aegidius Abbatem Cluniacensem custodis loco ibi reliquit, cui firmum praesidium attribuit; ipse exercitum Foro Livii admovet quod oppidum cum oppugnare coepisset, oppidani vel invito Francisco Ordelaphio deditionem facere parant; is tamen desperatis rebus, et auxiliis retardatis , haud magnopere repugnavit. Missa igitur legalaione , imperata se iacturos, urbemque tradituros profitentur, ea conditione , ut

nullum nec capitis eXsiliive supplicium de quopiam oppidanorum sumeretur , opumVe irrogaretur mulcta. Quibus cum Aegidius respondisset : , , Ceteros facile se passurum , nullo accepto incommodo, in ,, Oppido permanere , modo Franciscus Ordelaphitis urbe statim ex-ri cederet accepta conditio est, et oppidum traditum. At Franciscus Ordelaphius Mediolanum ad Barnabovem confugit, et sortem Suam miseratus , ab eo contendit, ut agat cum Aegidio , aliquam sibi facultatem relinqueret, qua posset vitam tolerare. Cujus misertus

67쪽

AEC. ALBOR NOTII LIB. II. 13

Barnabos et Galeatius fratres, hujusmodi ad Aegidium epistolam

mittunt.

XXXllL ,, Venit nuper ad nos Franciscus Ordelaphitis patria

,, pulsus , luctu et moerore plenus qui multa de sua infelicissima ,, sorte miserandum in modum questUS, ita nos affecit, ut non secus,, ac ejusdem calamitatis socii cum eo doleremus. Demumque , cum ,, Se a tanto dolore paulum recepisset, nos ObsecraVit, quandoqui ,, dem auxilio nostro, in quo summam spem pOSuisset, cauSa Vestra, , destitutus, principatu amisso , eo infelicitatis venisSet, ut praeter ,, miseram animam nihil sibi relictum esset, tecum ageremus, pre- ,, caremurque, uti sibi, quem nuper cum deVicisses, vivum excedere,, passus esses, aliquam Vitam ducendi rationem reliquam faceres. ,, Quod et propter mutuam amicitiam , et pro cetera tua humanitate

,, a te impetratum iri non dubitabat: quippe rem non sine exemplo,, fore. Nam superioribus diebus in Joannem Vicum, Malatestas, o Bernardinum Voleranium , et plerosque aliOS a te devictos, quos ob

,, eamdem causam hostes habuisses, Summa te usum clementia demon-

,, strabat. Quibus rationibus, quaque fiducia ducti has ad te litteras, , scripsimus, tibique eum summe commendamus nec iniqua poscen- tem , et nobis magnis studiis conjunctum: ne homo claro loco nais tus, nuper potens et opulentus, a quo si tyranni nomen abstu-

- leris, nihil vel in praeteritum, quod magnopere culpare posSis, in-

,, Venias, nunc in opprobrium fortunae mendicare cogatur . In quem D Si quo praeter ceteros privato odio utereris, id uti nostrae amicitiae,, condonares, precaremur , relaturi, cum reposceris, Vel etiamsi nono, reposces, gratiam , qIlodcumque beneficium in Franciscum Ordela-

phium contuleris. Quibus lectis , Aegidius et consuetudine sua et Vicecomitum precibus ductus, duo oppida Joanni Mani redo permisit, quae ecclesiae nomine teneret, ac eorum reditibus aleretur.

XXXlU. Sic consecto bello Italico , cum singulis civitatibus proebatae fidei viros praefecisset, necessariaqtie adhibuisset praesidia, sui secto sibi Androino Abbate Citiniacensi, AVenionem contendit, exceptusque est honorificentissime ingenti omnium laetitia. Appropinquanti enim summus Pontifex cum universo Cardinalium collegio ad duo millia ab urbe passuum obviam officii gratia procedunt. Ubi in palatium Pontificium deductus est, locuplete oratione rerum gesta rum Aegidii summam complexus Pontifex, ipsum pro Sugge tu ma'gnoe

Barnabovis et Galentii ad Aegidiuim epistola. Aegidius magna se inpa

68쪽

4 RERUM GESTARUM

gnopere laudavit, et ecclesiae patrem cum magno omnium aSSensu appellavit: et tandem jubet eum omnium rerum Italicarum curam cum summa potestate habere , et Androinum, quem successorem habuisse demonstravimus, Aegidio in cunctis, quae imperasset, obtemperare : siquidem dignum esse eo honore, qui tot laboribus susceptis tam bene de ecclesia meritus esset: et si quid consulto factove opus esset, per eum maxime Italiam optimeque retineri posse, per quem recepta fuisset.

69쪽

AEGIDII ALBOR NOTII

CONCHENSIS, DUCIS CLARISSIMI,

VITAE AC RERUM PER EUMDEM GESTARUM

LIBER TERTIUS.

I. QUINTUM decimum jam mensem Aegidius Avenione apud

Pontificem morabatur, cum domesticis cognatorum seditionibus evocatus , easque sedare cupiens, profectionem in Hispaniam comparabat . Qui quo tempore a Pontifice missionem efflagitabat, eo potissimum crebri rumores afferuntur , plerasque civitates Italiae vehementer tumultuare , quibusdam hominibus novis imperiis studentibus, aliis veteribus inhiantibus. Quibus rumoribus cum litterae nuntiitque ab studiosis rei ecclesiasticae eadem nuntiantibus consentirent, causam hujus mali perquirens Pontifex , ignaviam potissimum esse reperiebat Androini, qui parum administrandis publiciS rebuS idoneus eS- Audposui stu set unumque esse Aegidium , cujus vel sola praesentia tyrannorum hi, ibit 'violentia cohiberi, ac populorum inconstantia stabiliri nullo negotio posset: quippe quem tyranni summopere formidarent, civitates diligerent simul et vererentur. II. Cum igitur de mittendo Androino successore Pontifex ad patres retulisset. una fuit omnium sententia , remittendum esse Aegi- feli-

clum , cujus prudentia VirtuSque multiS maXlmisque periculis sibi xiiudo.

aeque atque hostibus nota esset, et cujus harum rerum opinio ad continendos in officio populos satis esset per se potens , modo Aegibdius more suo ne gravaretur privatis negotiis publicam utilitatem anteferre. Porro in alio deligendo inexpertae aut industriae aut strenuitatis , periculosissime in ea rerum perturbatione peccari posse. At Aegidius, qui ab officioso itinere , comparata jam profectione, abstrahi iniquo animo ferebat, cum res suas gestas efferentibus gratias e-giSSet, et sua ipse iacta extenuasset, quidquid gessisset, Dei auxilio acceptum referens, qui tyrannis hostibiisqtie ecclesiae impune esse non fuisset passus Multos esse ostendit sapientia simulque virtute praestantes, quibus summa ejus eXpeditionis optime ac tutissime deserri posset. Se vero, si nullo magno negotio distineretur, tamenis post tot laborum discriminumque cursum hominem affecta aetate,

70쪽

16 RERUM GESTARUM o Velut militem veteranum , ejus muneris vacationem emeritum Vide , , ri posse. Quamquam , cujusmodi esset in ecclesiam animi studii- ,, que , ne has quidem causas obstituras fuisse , quo minus id quod se Silperesset aetatis, bono publico et ecclesiasticae dignitati imparti-

, , retur , si ipsius opera utilis ire Pontifici patribusque visa fidisset;

, , non, si eosdem labores remeare, totiesque cum hostibus iterum, , depugnare juberetur. Tunc vero necessario se in fratres et cognatos ossicio evocari , qui cum magno et pertinaci dissidio ad vulta ra Usque processissent, ipseque Solus tantis malis Occurrere ac mederi posse crederetur, non esse committendum , ut ea cura deposita , cognatos ac fratres deseruisse videretur , qui ipsius adventum magna cum exspectatione Opperirentur . Proinde Pontificem patresque etiam atque etiam deprecari, ut cum multi ex patribus es- ,, Sent, quibus plurium rerum usum , et magnitudinem animi longe ,, praesentiorem ad id munus obeundum. concederet , paterentur , Seo in sui arma necessitate propinquis ac fratribus suum ossiciuna impar-

,, tiri , quod ecclesiae , cum licuisset sine insigni criminis nota , libem

,, tissime praestit Sset. m. At summus Pontifex, qui in tantis difficultatibus summam spem in Aegidio collocaverat, quanto ille constantius negotium rocusabat , tanto ipse ma s desiderio accendebatur , causasque Aegidii potissimum mittendi inveniebat. Neque enim modo praesentiam ejus animi felicitatemque in certaminibus reputabat, sed meminerat etiam multo majora bellae consilio ejus fuisse conuecta, quam alter magnis viribus pugnando confecisset. Sed nec illud parum movebar, reputare in quanta saepe omnium rerum indigentia milites continuisset , sustinuissetque gravia bella , tum commeatibus parcendo , tum de Suo Sine cunctatione suggerendo , tum demum injecta sapienter Spe animos militi lina fovendo . His accedebat , quod ab omnibus jactabatur , Aegidii nomen tyrannis esse formidolosum, et in gratia

summa apud omnes civitates ecclesiasticas. Omni ergo ratione conatus in suam sententiam adducere, ostendit denique , ac multis confirmat exemplis , si necessitas optionem dederit , cognatos potius, quam aut patriam aut religionem esse deserendos. Porro ecclesiam cunctorum piorum patriam CSSe et religionem, aut certe patria multo cariorem esse debere quae si sacrilegis et sceleratis hominibus percontemtum agenda ferendaque permitteretur impune, non esse dubitandum , quin brevi religio Christiana summi ima detrimentum esset

SEARCH

MENU NAVIGATION