장음표시 사용
551쪽
LIBER III. Jue T anatam , fuerit contingens, an necessaria ' Si quoniam sic sutu'rum erat, etiam Deo nesciente erat necessaria , perinde utique fuerit ad futurorum necessitatem , praecognoscat Deus, an non prae cognoscat. Si contingens , potest nimirum aliter evenire. Fas ita esse : numquam igitur recipiet, et tamen recipiet : alioquin hos, qui nunc recepturum fuisse certo scimus, fallemur. Recipiet igit*r et non recipiet, quod fieri non potest: erat ergo necessaria. Hunc, qui est haud diab e paralogismus, et eadem via eademque ratione
idem , quod ille de praecognitione Dei, concludit , fac, Luthere, quod tibi erit et cuivis dialectico perfacile , ut mihi refellas , et tuis ego verbis istud , quod in praescientia Dei innititur sophisma, refutabo : ut dubium esse non possit, quin uterque manifestus sit paralogismus , et praecognitio futurorum divina nullam in rebus nec inducat , neque arguat necessitatem. Nam profecto nihilo coactius concluditur illo modo , Deus rem sore praecognoscit, reS ergo neceSs,rio erit, quam sic , res erit, ergo necessario erit. Quare si nescis, Martine, praecognitio Dei non magis est causa , ut res contingenseVeniat, quam mathematicorum , ut luna verbi causa deficiat. Nam quemadmodum nullius vel affirmatio vel negatio rebus assert mutationem , sic nulla cujuspiam cognitio vel ignoratio rerum pervertit ipsarum naturam , ut eas reddat ex contingentibus necessarias, aut e diverso. Res enim praecognitae eodem prorsus modo , quo si non praecognoscantur, eveniunt, sive contingenter fiant, ut nostrates,
sive necessario , Ut motus caeleSteS.
XXVIIL Nec potest esse necessitatis suturorum aliter praecogniblio Dei argumentum, quam si Deus idcirco futura praecognoscat,
quod sic ordine constanti, et necessaria connexarum cauSarum consecutione ita contineri, ac praefinitum esse cognoscat , ut Chrysippus disserebat , cujus auctoritatem et doctrinam apud te longe plus valere certum habeo , Luthere , quam sacrarum litterarum deci eta. Sed istius et ceterorum Stoicorum error superiore libro palam et aperte est a nobis refutatus. Itaque propter Dei praecognitionem velle suturorum necessitatem inducere, quasi Deus aliter ea scire non
possit, quam si necessario sint futura, hominum est vim divinam ignorantium , et intellectui divino paulo plus, quam magno cuidam astrologo tribuentium. Nobis autem , qui Christiani sumus , non
Stoici vel Chrysippei, Dei optimi maximi cognitionem non placet eX consertarum causarum necessaria consecutione pendere sed
552쪽
Gea. 27. Diogenis pnidentiSSi-- me factum.
uer 8 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO Deum sutura praecognoscere confitemur , quia ineffabilis est divina potentia, infinita vis ejus intellectus, ut nihil apud ipsum sit praeteritum , nihil futurum , sed cuncta in aeternitate praesentia , sitque ipsius cognitio quaedam velut praesentium rerum consideratio , qua res quaeque pro sua natura contingenter vel necessario proprium munus Obire , nisi sorte cum vis eXtrinsecus affertur , ut multis in rebus interdum fieri notamus , tamquam oculo divino perspiciatur; quae consideratio nisi Deus, cujus nutui universus mundus, et ejus singulae partes obtemperant, quidquam privatim in naturam, Seu rem aliquam statuat) non magis motibus sive naturalibus , sive Voluntariis vim facit, quam gestibus histrionum spectatorum in theatro contemplatio. Quo fit, ut Deus neminem absque sua culpa damnare , neminem sine aliquo suo merito qualecumque id esse potest conservare exemplo Esau et Jacob argui possit , excepto quorum' dam gratuito privilegio , de quo supra memoravimus. Qui ut Esau Jacob minori natu serviret, ob eam rem statuisse videri potest, quoniam Esau peccata , et officia Jacob tam praesentia erant ipsi Deo in aeternitate post factum , quam antequam uterque naSceretur. Nam cum homo pro libera sua voluntate hoc velit, illud nolit , hoc efficiat , illud omittat, Deus motibus ejus cunctis simul in aeternitate spectator et cognitor adest, et pro suis quemque operibus vel damnat in supplicia sempiterna , vel pacta et promissa felicitate liberaliter prosequitur : quamquam male agere totum sit improbitatis nostrae , honesta perficere gratiae Dei peculiari plurima ex parte tribuatur , nonnihil studio nostro , quod et ipsum tamen Deo reserimus acceptum , qui nobis est ut ad vitium , sic ad virtutem liberam largitus voluntatem. XXIX. Atque ad hunc quidem modum paralogisnarum , cui praecognitio Dei occasionem suppeditavit, abunde et aperte arbitroresSe resutatum. Quamquam, Deus immortalis i estne quisquam tam stupidus, a communi hominum intellectu tam alienus , ut etiamsi captiones hujusmodi confutare nesciat, ob eas tamen manifestiSSimo rerum usui inducat animum refragari ' et majorem fidem sophi Starum praestigiis, quam communi sensui hominum adhibere ' quorumdam , de quibus est apud Aristotelem , stultitiam imitatus, qui
cum argumenta Zenonis acerrime in motum disputantis solvere nescirent , motum, quem cunctis sere sensibus percipiebant , rationibus victi nullum esse confitebantur. In quo Diogenis philosophi
553쪽
LIBER III. 339 factum a prudentissimis viris merita laude vehementer commenda, tur, qui, cum, in frequenti consessu talia Zenone disputante , se multi victos esse confiterentur , assurgens coepit coram cunctis inambulare , et quid ageret a Zenone interrogatus, respondisse fertur :An non intelligis, Zeno , me argumenta tua deambulando refutare tHoc enim uno responso simul Zenoni impudentiam , simul ceteris stultitiam sapienter exprobravit: illi quod sustineret captiosis ratiunculis quidquam in usu manifestissima constituere , his quod ingeniosorum hominum commentis temere se in eam opinionem induci paterentur, cui sensus omnis repugnaret. Quod Diogenis prudentissime factum omnes homines diligenter in primis imitari censeo, qui modo veritatis non adumbratam imaginem , sed solidam et ex pressam effigiem in omni quaestione naturali sive mores vel religionem attingente conquirunt, ne vafrorum hominum captionibus, et praestigiatorum fraudibus imprudenter capiantur. Sed haec prudentia cum sedulo sit nobis cunctis in rebus adhibenda , nescio tamen, an usquam alias utilior esse possit, aut magis necessaria , quam
ubi de fato et libero arbitrio disseritur, sive res inter Philosophos agatur , sive inter Christianos Theologos , qui simul solent de prae
destinatione disputare. XXX. Quamobrem, Martine, huc et illuc te versa , tende Ο-mnes versutiae calliditatisque nervos , necte dolos , fraudes para, congere Pauli vel Joannis quamlibet acute , sed malitiose interpretata loca , ut hominis neque operam , nec studium quidquam facere concludas ad consequendam selicitatem , ut hac persuasione lentos pigrosque nos reddas ad virtutes capessendas, et ab honestis studiosisque laboribus ad socordiam voluptatesque traducas , et sic quam plurimos habeas socios tuorum flagitiorum efficies fortasse, ut tardiores et minus eruditi nesciant laqueos et decipulas tui sermonis eXplicare , nec pari orationis acumine refellere numqllam tamen homini cuipiam prudenti et cauto persuadebis, ut magis credat tuis dolis, quam simplicibus, planis apertisque sacrarum litterarum testimoniis, quae homini libertatem , optionemque tribuunt,
rectene , an Secus agere Velit, Vitam, an mortem , praemium , an poenam malit, qualia multa supra memoravimus ut illud Eccle
siastici : neque enim me quaedam repetere pigebit Deus ab ini
554쪽
o DE FATO ET LIBERO ARBITRIO caelum et terram , quod propoSuerim TobiS vitam et mortem , hynedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut UiUas. Et Zachariae : Convertimini ad me , ait DominuS exercituum , et conUertar ad Tos. Et Jonae nil ertatur vir a via Sua mala , et ab iniquitate , quae egi in manibuS eo Am. Et Sidit DeuS opera eorum , quia condei Si Sunt de Sia Saa mala: et misertus est Deus. Et illa ex. Novo testamento : Si etiS ad Sitam ingredi, SerSa mandata. Et
alibi: Dedit eis potestatem Aios Dei seri ut cetera non minus aperta trica praeteream , quibus est scriptura divina reserta. Adde tot praecepta , tot adhortationes, dehortationesque , quibus , ut
docuimus, numquam Deus sacras litteras, quas ad hominum institutionem constat esse ab Spiritu sancto exaratas, replevisset , nisi recte , an secus homines agant, in ipsorum esset potestate.
XXXI. Pari ratione si sophisma , quod a Dei praecognitione
cunctarum rerum necessitatem colligere molitur , refellere , quamquam Supra est a nobis plane et aperte refutatum , et jam pridem consensu doctissimorum hominum reiectum , si tamen ignorantia sorte , aut ingenii tarditate huic verbis occurrere, et oratione refutare nescirem ; sic tibi, Martine, responderem : Quomodo Deus futura praecognoscat , nescio: ipsius praecognitio quam vim habeat , ignoro : hoc certo scio , pleraque fieri confingenter liberam
esse hominum voluntatem , et in quibuscumque rebus Versatur, aeque sese in utramque partem flectere posse : rerum videlicet usu, ac indubitatis experimentis edoctus, cunctorum sensuum adductus argumento, omnium hominum doctorum et indoctorum judicio, hoc est, lege naturae in eadem sententia confirmatus , quia video , si non sit vaga liberaque nostra voluntas, esse cunctas legeS super-
Vacaneas , quae petenda justaque praescribunt, ab oppositis deterrent ac dehortantur ludum esse mortalium vitam , et persectissimum animalium hominem ad ludibrium esse natum : prudentiae nullum locum relinqui: perire virtutes omnes, et secum laudes inter, mere, nullum quamlibet turpe facinus crimen esse, nihil quod jure valeat vituperari: consultationem hominum esse prorsus inutilem : postremo Deum et naturam, a quibus frustra nihil effici constat, nequidquam hominibus tribuisse vim consultandi , quam si quis a natura mortalium auserat, is ego non video , quomodo possit humanitantem in hominibus relinquere.
XXXII Haec fere mihi, pater gravissime, in mentem venerunt,
555쪽
LIBER III. 1 iquae de fato et libero arbitrio conscriberem. In qua quaestione disserenda si tibi sorte vel longior aliquanto, vel taxando Luthero concitatior visus fuero , illud tribues difficultati, quae cum maxima sit
judicio omnium in utraque philosophia , sermonis angustias non patitur ; hoc intolerabili procacitati Lutheri, quo nemo umquam haereticus furiosius contumeliosiusque in Catholicos Christianos est debacchatus , nemo sacras litteras aeque impudenter perVertere, nec tam aperte Christianam religionem labefactare tentavit.
556쪽
AD GRAVISSIMUM PRAESULEM ET II L. DOM.
RODULFUM PIUM , EPISCOPUM FAVENTINUM,
PRAEFATIO IN ANTA POLOGIAM PRO ALBERTO PIO PRINCIPE CARPENSI
Umquam putaram, Rodulse Pie , praesul gravissime, post Alberti Ρii Principis Carpensis patrui tui, meique patroni obitum, qui
nuper nobis, id est, suis, justissimum maximumque dolorem attulit, illi vero ingentium laborum et molestiarum finem imposuisse videbatur , quidquam evenire posse , quod Vel nostrum moerorem augeret , vel ejus quoquo modo quietem et tranquillitatem solicitaret. Vir enim ut sapientia et doctrina , omni denique humanitate prae-d tus , et animi magnitudine ceterisque virtutibus praestans , sic rebus gestis praeclarus, obiit procul a patria , paterna ditione atque opibus iniquitate fortunae dejectus, quae plerumque solet invidere summae Virtuti , et viris optimis ac sapientibus bellum indicere,
eosdemque velut studiose et pertinaciter insectari , quam calamitatem vehementer augebat diuturnus morbus articularis, quo atrocibter idem et frequentissime vexabatur. Tantis igitur molestiis et calamitatibus exhaustis, quis non putasset, illum saevitiae suae fortunae , dum ex hac vita , suo quidem optabili , sed suorum incommodissimo tempore migraret , satisfecisse ' At ecce iterum fortuna eadem renovat bella pristina post mortem , nec illius manes sinit in optata pace , hoc est, nomen ejus in mentibus hominum cum dignitate quiescere , quasi Volens claro documento docere , verum esse quod Aristoteles tradidit, etiam in mortuos licere quidquam fortunae temeritati. Neque enim defuerunt importuno pravoque homines ingenio , qui technis et calumniis ejus famae insidiantes, Eras-mium virum alioquin ut de egregia ejus eloquentia doctrina ite taceam) et probum et moderatum eo compulerint falsis et calumniosis
delationibus, ut librum ediderit in Albertum Pium utroque ipsorum indignissimum, quo virum praestantiastinum , quantum quidem in ipso
557쪽
PRAEFATIO. ueipso fuit , infamaret, et sui oblitus, maledictis atque conviciis praeter omne decorum incesseret. Quorum conatibus ut occurrerem , officii mei ac pietatis potius erga illum esse multis justisque de causis existimavi. Istorum igitur calumniis respondere , ac Erasmi querimoniis satisfacere constitui hoc libello , quem ad te mitto , qui patrui gloriam atque praestantiam honestissimis, sed felicioribus, ut spero et precor , studiis ingentibusque virtutibus aemularis , et es ipsius , ut ceterarum rerum , Sic familiaritatum et clientelarum legitimus heres : ne cum ejus in me meritorum et benevolentiae optimus ipse sis testis, ingrati animi vitium , a quo semper abhorrui, jure mihi posses objecta re , si minus adversus istorum , a quibus Summa injuria fama illius in discrimen vocatur, criminationes patrono cliens quando sic tulit praepostera fortuna) quantum ingenio et industria consequi possem , patrocinarer, in causa praesertim ipsiustam honesta et expedita , ut commoda oratio neminem quamlibet indisertum deficere posse videatur.
558쪽
PRO ALBERTO PIO PRINCIPE CARPENSI ANTA POLOGIA
L .. Pologeticum librum , Erasme, proxime editum a te in Albertum Pium Principem Carpensem , invitissimus perlegi , ac certamen , quod cum ipsius manibus instituisti, cum meo magno dolore spectavi. Dolui enim, et quidem Vehementer utriusque vestrum nomine : tuo , cujus semper sui studiosus , propter elegans ingeritum , et praestantem doctrinam tuam, quod oblitus theologici decori , non satis e tua modestia , et, quae tibi frequens in ore est, Christiana caritate , acerbitatem animi tui utcumque illatam temperaveris : illius, quod Princeps singulari pietate , gravissimus et doctissimus iis conviciis et contumeliis incessitur , quae vix cadant in semissem ac dissolutum hominem , leviculum , et ab omni litteratura abhorrentem. Histrio enim a te fit, et quidem ineptus, dum ipsum facis aliena persona indutum fabulam frigide saltare : extrema levitate notatur, dum alieno non labore tantum , sed etiam ingenio inanem ac puerilem gloriam eumdem captare jactas. Jam vero litterarum quid ei relinquis, cui theologiae ac philosophiae cognitionem demis, et politioris litteraturae , omnemque ingenuarum artium notitiam detrahis, cum constet ipsum ceteris studiis non inservisse tQuae
' Antapologia istaee edita est primum Parisiis apud Antonium Augerellum anno Μ. D. XXXII. XI. Kal. Aprilis 4. cujus rarissimae editionis eXemplar nobiscum communicavit Cl. vir Μichael Maria de Nava alibi a nobis laudatus. Hanc subsecuta est Romana ejusdem anni apud Antonium Bladum , etiam in 4. quam nobis videre non contigit , sed humanissimi Collegii Bononiensis Sodales manu exaratum exemplar ad nos transmisere desumtum ex impresso , quod in Bibliotheca instituti Bononiensis asservatur , et eum editione Coloniensi diligenter comparatum , notatis illis locis, quibus auctor transverso calamo signum illeverat , aut mitiorem sententiam , ne EraS- mi animum exasperaret , subjecerat. Qua de re vide Sepulvedae epistolam I. lib. I. Edita est rursus Antapologia cum aliis opusculis Parisiis typis Simonis Colinaei anno Μ. D. XLI. 8. demum Coloniae Μ. DCII. 4. Nos vero cum editiones inter se omnes
contulerimuS, Romanam ae Ρarisiensem presso pede sequimur , adjectis Sodalium noviensis Collegii Observationibus.
559쪽
ΙN ERA SMUM. Jqs Quae conviciorum importuna jactatio , quamquam apud eos , qui hujus summi viri ingentes virtutes , ac omnis doctrinae praeStantiam perspexerunt, non plus habeat ponderis, nec minore cachinno excipiatur , quam Vana quondam pronuntiatio Zopyri in Socratem virum divinum , multa vitia ex ejus forma colligentis, apud Alcibiadem et ceteros Socratis familiares talium in eo vitiorum ne vestigium quidem agnoscentes; tamen apud ceteros, quantus esset Albertus Pius ignorantes, ipsamque posteritatem , tam dirum habet Sponte sua Venenum , tam gloriae et existimationi illius perniciosum, ut ab iis, quibus Alberti nomen debet esse curae , memoriaque chara , sine scelere et impietate negligi non posse videatur. II. Scio igitur multos fore , qui velint et possint maledicta tua refellendo famae ejus patrocinari ; hoc tamen osticium magis a me Video , et potiore quodam jure , quam a ceteris eXSpectari. Primum, quia nemo me familiarius Albertum Ρium coluit, nemini major fuit Occasio mores illius et doctrinam cognoscendi. Deinde quoniam
cum illi Principi multi multa debeant, ego nihil me non debere
profiteor, qui me Bononia ex Collegio Hispanorum propter nonnullam fortasse , quam de studiis meis habebat opinionem , ad se sponte sua vocatum ut vir doctissimus hominum non indoctorum familiari consuetudine delectabatur ) tam humane semper , tamque amanter multos annos tractavit, ut nihil vel honoris, vel benignitatis , nil denique favoris cuiquam suorum tribuerit , quod mihi non fuerit sane lubens impartitus: quorum beneficiorum immemorem agere, hominis esset non solum ingrati, sed etiam inhumani. Postremo , quod caput est , quoniam ubi tu conaris ingenii ejus atque doctrinae laudem ad alios detorquere , aliquot te nominare posse nimis artificiose dixisti, sed me unum nominasti, cujus ille abuteretur opera ad fabulam istam peragendam , quam tu, Vel, quod magis credo , homines aliqui calumniosi, qui ad te tam impudens mendacium detulerunt , ut a te gratiam aliquam inirent, stulte admodum commenti sunt. Quam de me praedicationem falsam in primis si dissimulanter et silentio praeteriissem : an non merito argui possem , arrogare mihi alienam gloriam , et per summum flagitium
istorum artificum technis obsecundare III. Provinciam igitur, quam recusare sine scelere non poteram , sponte suscepi, sed eo animo , non ut Erasini famam laederem , cujus ingenio faveo acuto in primis et eleganti, et doctri- To n. IV. Z Z Z nam
560쪽
3 6 ANT APOLOGIA PRO ALB. ΡIO nam magni facio ; sed ut me istorum conatibus opponerem , qui mei, dum viveret, amantem patronum , et Optime de me meritum infamare tentarunt: nec paterer ab importunis ingemis viro optimo, illustri , atque doctissimo turpissimam notam inuri , et ejus nominis splendorem tenebris commentitiis obfuscari. Quod si absque animi tui offensione aliqua praestari non poterit, tibi assignabis , Eras- me, qui nos libello tuo in tam iniquas angustias conjecisti, ut inde aliter exire non liceat, nisi facta eruptione per eas copias, quas acie infesta , sed parum firma in Albertum collocasti, dum partim indulgeres stomacho tuo, partim vanissimorum hominum figmentis adquiescereS.
IV. Neque enim adduci possum ut paulo ante dicebam ) Eras-
- mum virum probum et pium eo ' caeci furoris processisse , ut quae falso jactat de Alberto Pio , ipse sit per malitiosam calumniam comis, tim Ss6 mentuS , Sed ab aliis ad se vanissime et flagitiose delata referre. ibui, noui, 'quo tamen ea culpa tua est. Primum quod delatione , non dico fis, o, , i,hu Vera, sed ne probabili quidem Omnino , temere credita animumq*ὲς 'm induxeris, ea litteris mandare , quae ut vanissima esse omnes sciunt, .esbi . his' - Albertum Pium noVerunt, Sic nec probare valeas ullo modo,
cordato cuiquam homini de tanto viro persuadere. Deiladeyri in D ii quod tuo malueris stomacho indulgere, quam judicio obtemperare: qui, cum scires turpe atque impium haberi, veteri etiam proverbio
vetante, mortuis maledicere , levissima tamen excusatione usus,
quod mortui in te scribant, Alberti Pii manes improperiis et conviciis exagitare decreveris. Non est turpe , Erasme , in mortuOS scribere , si parcas famae , falso dicta vel acriter, si libeat, insecte ris. Hoc enim non veteres tantum philosophi , verum etiam Christiani , et egregia pietate viri , quod ipse non ignoras , factitarunt. Sed mortuos incessere maledictis, et nomini ipsorum insidiari, turpe habetur et nefarium. V. At responsurum te carptim citra Alberti nominis contumeliam , in ipsa libri praefatione polliceris , idque tum in epistola , tum
in responsione abunde a te praestitum profiteris. Quid promissum Verbaque audiam , cum facta videam ' Rudem theologiae illum fuisse contendis , philosophastrum vocas, nugatorem , mendacem , Surdam aspidem , senem delirum , impudentem , calumniatorem appellas , et dicis te a contumeliis temperare ' An postulas haberi agique modestiae tuae gratias, quod virum innocentissimum , re non
