Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

acceptura. Atqui a sapientibus illud Ciceronis laudari: sui non de

fenait, aut obSiStit, Si poteSt, in ruriae, hunc tam eSSe in Titio , quum di parent ES , alit amicoS , aut patriam deSerat. Quod si fratres et cognati intestina discordia agitarentur , posse eam seditionem et per litteras et per amicos principes viros sedari, eamque curam sibi ipse deposcit, et suam Se gratiam et auctoritatem ad rem conficiendam collaturum pollicetur. IV. Tot rationibus, tantisque precibus Aegidius, admodum ali quin exorabilis, et Susamini in ecclesiam Pontificemque studii, victus, provinciam SuScepit, et prosectione comparata, magnis itineribus in Italiam contendit. Culus adventu adeo omnes, qui rebus novis stinduerant , perterriti sunt, ut non jam de imperiis Occupandis, sed magis de capitibus suis propriisque fortunis retinendis sol citi essent. Admissus itaque sine repugnantia in singula ecclesiastica oppida , sumto supplicio de his, qui tyrannidem assectarant, collaudatisque civitatibus , quod eorum conatibus obstitissent, Omnium populorum an,

MOS in ecclesiam magnopere confirmavit.

V. His rebus gestis, Aegidius , qui nullam ecclesiae juvandae occasionem praetermittebat, totum animum Omnesque curas ad religionem convertit, siquo modo abolere posset nefarium illud scelus, quod multum ea tempestate vocati Frat celli inter facinorosos homines, et Pratieello.

s et . . rum in Italia

credulas Iatuasque mulierculaS per Speciem religioniS diSSeminaVerant. haerens.

Quandoquidem , mortuo miserrime in vinculis Petro Colusio, quem a Ludovico Bavaro in aemulationem Joannis XXIL Pontificis Max.

Antipapam Romae creatum fuisse , Supra demonStraVimVS, non de- Lib. t. pansuere scelesti homines, qui Joannem XXII. ejusque successores nec jure nec sancte Pontifices factos fuisse contenderent, et in contem- tum religionis Christianae flagitiosam quamdam simul et turpissi,mam Sectam excogitarent. Nam convenientibus in antris locisque abditis, quos in eam turpitudinem allexerant, viris feminisque; qui inter ipsos sacerdotes habebantur, ut crimen honestate praeteXerent, divinas laudes Christiano more praecinebant. Quibus intempeSta nocte peractis, Sacerdos pro concione quaedam praefatus ad confirmandos in nefario errore hominum animos, in eo maxime erat occinpatus , colendam esse ante omnia caritatem , quam esse omnium Virtutum Caput Sacrae litterae testarentur : porro potissimum hanc inter homines auctore Deo conciliari posse , si Spiritu sancto invocato bini, masculus feminaque venereo complexu jungerentur. Cum ergo,2 om. IV. H quam

72쪽

18 RERUM GESTARUM

Fiatieello Quam QuisQue oculis praenotarat, e cstinctis luminibus, vitiasset tunc

tas. cemum peracta Sacra censebantur: quo compreSSII Siqua concepisset , deportari ad se partum sacerdotes jubebant, qui solemni more in loco sacrificiis dicato convenientes, infantulum subjecto igne ad cinores u3que comburebant, quOS Urna CXceptOS ceu rem Sacram reponebant : cumque erat aliquis collegio sacerdotum cooptandus, illis cineribus cum vino epotis initiabatur credo, ut poenitentiae nullus locus relinqueretur, et quem religionis persuasio continere non posset, criminis saltim societas retineret. Quod si Pontificem eorum maximum mori contigisset, ut omnis abesset invidia, et res non humano , sed divino consilio agi videretur , hic erat in demortui alterius M dux est locum subrogandi statutus modus. Iniantem illo flagitio conceptum fidem intes ad locum sceler bus destinatum jussa mater haud invita deportabat, et ubi vulgo astante sacerdotes consederant, tam diu illum per comprimentes manus in orbem tradebant, donec miserrimus infans pe necaretur, et cujus in manibus animam exhalasset, is Pontifex maX. divino numine factus esse censebatur. Quo in loco admirari succurrit, quo procedat improbitas cordis humani pudoris semel atque honosti fines egressa. Tantam ne feritatem in mortales cecidisse , ut quemadmodum in homines saevirent, non modo peccati, sed etiam intellectus eXpertes, excogitarenti Et si ceteros nullus humani generis amor tangebat, nulla humanitas a tanta Saevitia retardabat, non saltim matres vel seras multo jam mitiores imitantes visceribus suis pepercisse ' quarum plerasque non siccis tantum oculis, sed hilari editam vultu, filiorum cruciatus neceSque SpectaSSe conStat. VI. His ergo , quae non dubio multorum sermone asserebantur, commotus Aegidius, cupiensque tanta infamia non modo Christi, Neapolim nam religiolaem , Sed genus etiam humanum vindicare, Neapolim ui cum exercitu proficiscitur, qua in regione potissimum ea pestis homines invasisse nuntiabatur. Sed et eo proficiscendi causis illa quo-Joah um Re que accesSerat, quod multi viri principes ejus regni in Joannam Regibi, si es palam con SpiraVerant, contra quos cum Regina a Pontifice au- ς'*ς-kφ- xilium implorasset, datum est Aegidio negotium, uti pacem inter ipsos faceret, gratiamque reconciliaret. Quo cum perveniSSet, precibus addendo minas, facile principes in Reginae sententiam traduxit,ue Frati cellis sic enim sueorumque complicibus, i Dctaque de quibusdam quaestione, ac sociis proditis, magna turba com

Fraticelli pu- pacemni te firmavit. Tunc conquis

cerdoteS illi nerarii vulgo appellabi

73쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. III. 19prehenditur virorum mulierumque, qui omnes ingenti rogo combusti tanti facinoris poenas dedere ; et presbyteros, qui parum flagitiis istorum obstitisse comperiebantur , dignitatibus ac sacerdotiis eis abrogatis , muneribus, si quibus publice fungebantur, sese cogebat abdicare.

Vii. His rebus gestis, Aegidius cum in Flaminiam iter convertisset , obvios habuit legatos a Joanne Olegio , Bononiae id temporis imperitante. Qui cum initio huic urbi a Barnabove fuisset praefectus, quaesita paulo post causa, Vicecomitis imperata spernere coepit ac civitatem suo arbitratu Siloque nomine non tam moderabatur , quam diripiebat. Hic igitur bello a Barnabove ag tatus, ad Aegidium hujusmodi legationem mittit Bononiam Se cum magno ciri vium consensu ipsius potestati permissurum, modo suis militibus,, superioris temporis mercedem numeraret , quae Summa Satis magna , , erat, senue uni cuipiam Piceni civitati praeficeret quod se facereri dicebat Barnabovis tyrannidem pertaesum , et Bononiensis civita- ,, tis misericordia tactum, quae multa indigna magnaque detrimenta ,, avaritia atque improbitate Barnabovis, se invito, perferret. Tum ,, etiam adduci se religione et studio , quo ecclesiam prosequeretur, ,, ad quam jure Bononiam pertinere non ignoraret.

VllI. Audita legatione, Aegidius, ne quid vel cupide vel injuste

fecisse videretur, non putavit quidquam injussu Pontificis sibi esse conandum. Nam etsi sciret, Bononiam esse juris ecclesiastici, tamen quominus repeteretur , obstabat foedus non pridem factum inter Clementem VI. et Joannem Archiepiscopum simul et Principem Mediolanensem . Cum enim superioribus diebus Bononia ab ecclesia ad hunc Joannem defecisset, Clemens VI. qui tunc rerum potiebatur, misso in Italiam oratore, Florentinos et Mastinium Scalam in Mediolanensem concitavit. IX. At mortuo Massino , qui Vicecomitum Mediolanensium conatibus nimium obstabat, Joannes , captata amicitia hujus filii , qui patrem nomine tenus referebat CaniS GrandiS appellatus , omnes Gi- bilinae factionis homines in Flaminia et Etruria cum eo ad suam amicitiam societatemque traduxit: ac misso Barnabove ex fratre nepote Bononiam , qui cum magno praesidio oppidanos in officio contineret, recipiendae urbis Pontifici spem multum ademit. Joannes Vero cum successu rerum Florentinos bello persequi perrex sset;

ipsi , adjunctis sibi Senensibus et Aretinis Perusinisque, Vicecomi-H a tum

Bononia Aegidii opem

implorat. Qua ratione Bononia ad Mediolanenses devellit.

74쪽

Aegidii ad

Deliberatio facta de Bononia.

so RERUM GESTARUM

tum tamen eiusqIle sociorum coactis opibus et potentiae minime pares , externa auxilia in Italiam conVOcabant. Quo cognito , Pontifex Idax. qui ejus belli ineundi auctor eXstiterat, cum parum esset in rebus spei, atroxqtie bellum imminere intelligeret , nisi malis serpentibus occurreretur, ut Italiae quieti consuleret, Vicecomitibus Bononiam in duodecim annos ea lege permittit, ut illi annua tributa duodecim millia ducatorum Pontifici penderent. Sic facta est pax inter Florentinos et Vicecomites et utriusque partis socios. Haec cum Aegidius animo repetisset, collaudato Joanne Olegio pro ea pietate, cujus se in ecclesiam esse profiteretur: se Nulla se, respondit,

,, mandata de rebus Bononiensibus a Pontifice accepisse : eam ta- , , men legationem se ad Pontificem primo quoque tempore relaturum , et quae imperasset, administraturum.

X. His responsis, redeuntes legatos Aegidius suo more amplis muneribus prosecutus est: protinusque Pontificem litteris nuntioque de Joannis Olegii voluntate et civitatis Bononiensis, simulque de immanitate et avaritia Barnabovis certiorem facit, et quid fieri u lit, ut se doceat, perquirit. Quod cum Ρontifex ad concilium retim lisset , multum est sententiis inter patres discrepatum. Ouidam enim servare fidem Vicecomitibus censebant, quibus Bononia in duodecim annos permissa eSSet: nec longum esse, peractis jam octo, quatuor exspectare : post quod tempus sine cujuspiam perfidiae nota et sine repugnantia ea civitas ad ecclesiam esset reditura. Cui sententiae alii adjiciebant, Vicecomitum potentiam adeo opibus et clientelis increvisse, ut difficile videretur, traditum oppidum posse retineri , in quod recipiendum illos omnes suas amicorumque vires collaturos, non esset dubitandum : his accedere , quod aerarium ecclosiae adeo superioribus bellis exhaustum esset, ut huic ducendo, quod diutinum re videretur, suffecturum non esset. Sed potior apud Pontificem eorum fuit sententia, qui foedus seedifrago servare non censuerunt. Porro Vicecomites, praeterquam quod primo contra jus fasque alienam urbem rapuissent, post inita pacta, in quae Pontifex magis necessitate , quam consilio descendisset pactum tributum pendere intermisisse , ac idcirco foedus eum violasse videri: quae causae si minus subessent, tamen Barnabovis tyrannidem non esse ferendam , qui civitatem Bononiensem nullo aequi bonique respectu quotidie compilaret. Nam qui plut arent Oppidum non posse retineri,

timide eos id temporis ecclesiasticas vires metiri, parumque Aegidii,

75쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. III exercitus ecclesiastici imperatoris invicti, virtutes intelligere , deqtie eo nimium ingrate sentire , quem contra praepotentes hostes, tot ac tantis oppidis ab ipso nuper expugnatis, non putarent Bononiam ad-Versus quamcumqlle potentiam , cum sui SSet admissus, tutaturum. Quod vero de nummorum indigentia jactarent, posse id malum mimmata pecunia , vel oppigneratis aliis oppidis, resarciri nihil enim oportere inexpertum relinqui, ut Bononia Flaminiae opulentissima nobilissimaque civitas reciperetur. Quae recepta, non modo ad imperii ecclesiastici vires, sed multo etiam magis ad opinionem, qua maxime possent ceterae civitates contineri, eSSet adjectura. XI. Cum haec itaque sententia vicisset. Pontifex ad Aegidium Responsum

. . . . Pontificis de

scribit: is Si Joannes Olestius Bononiam sibi tradere voluerit, ne re' occupanda

. . . . . ibolaonia.

,, ciscatur. Stipendiis vero militaribus, quae Joannes Olegius pacisceis retur, erogandis, et si quid Barnabos movisset, conducendo novo,, militi, quaevis oppida oppignerandi potestatem tribuit. Quibus litteris allatis, Aegidius ita pepigit cum Joanne Olegio, ut in vicem suae potestati permittendae Bononiae , militibus Joannis Olegii stipendia

ipse persolveret, atque illum Firmo praeficeret. Omni ergo cura ad conquirendam pecuniam conversa , Opportune accidit, Ut eo pOtissimum tempore triginta ducatorum millia Aegidio ex suis vectigalibus ab Hispania portarentur. Quibus nummis, et quod potuit

Oppignerato instrumento congerere , eccleSiae mutuatis ', cum stipendia militaria numerasset, exercitus ecclesiaSticuS duce Gometio Bononia oe- Albornotio in urbem admiSSUS CSt. XII. Haec cum essent Barnabovi nuntiata, aegerrimo animo tulit : missaque legatione, multa de injuria in se ab Aegidio illata coimquestus , urbem jure sibi debitam ex pactis a Clemente VI. cum Joanne Archiepiscopo patruo suo reddi postulat. Quae nisi impetrasset, jam tunc grave bellum indicere. Quibus Aegidius respondit: se Se vero nullam injuriam in Barnabo verra intulisse. Nam et is se Pontificis imperata administrasse , et Pontificem suo jure impe-

,, rare potuisse : si quidem cum multa ipsius crudeliter atque avare se facta in civitatem Bononiensem commemorasset , quam ob rem ,, imperium abrogandum ei videretur, perperam ait percussas ede- ,, ra Barnabovem allegare, quae toties ipse violasset , multifariamo quidem, sed vel eo maxime , quod pacta tributa aliquot annis peimis dere intermisisset. Quare si jure agere vellet, judices eligerentur,

76쪽

6r R E R IJ M G E S T A R U M,, juris ac legum periti; qui si judicassent, Barnabovem injuriam a

is cepisse, Bononiam ei se absque mora redditurum i sin aliter , ae- , , quo animo contentus esset: nec putaret licere sibi aliena retine re , Pontificem sua repetere iniquum eSSe. XllΙ. Re igitur permissa honestorum virorum , illiusque memoriae juris peritissimorum arbitrio , pronuntiatum est , Barnabovem jure ab imperio Bononiensi fuisse submotum. Ac tunc demum Aegidius Bononiam invisere constituit ; quod antehac facere ad suae justitiae opinionem non putarat interesse ne si, non exspectato judi, clo , oppidum fuisset ingressus, adeo rebus Bononiensibus incumbere μερεdlu 1id jure Vel injuria imperium retinere statuisset. Ap

te a bono propinquanti cum Senatu totus ferme populus Bononiensis summo

mensibus ex Π Π

ς,Pixur, cum gaudio Summaque gratulatione obviam procedit: a quibus adeo

splendide exceptus est, ut nihil ad summam magnificentiam ea civitas reliqui secerit. Cum ad aedem Petri deductus est , Gollinum Galliitium , Jacobum Ramponem , Gerardum Contortum, Albertum Gallutium accinctos ensibus solemni more a Galeotio Malalesta equites auratos esse jubet , ac demum magno cum populi plausu ad Pontificias aedes deducitur. XIV. Pergratum fuit Aegidio officium sibi praestitum a Bono niensibus , ex quorum ingenti gaudio et vultu , tyrannorum improbitatem non fuit factu difficile agnoscere de quorum administratione perquirens ita reperiebat, nullam ab his tyrannicam immanitatem fuisse praetermissam ; et praeter ingentem pecuniam saepe imperatam civitati, singulorum etiam multa bona publicata , insidi, rum aut alterius criminis causis excogitatis ad haec, ex nobilitate honestissimum quemque , et eos praecipue , quorum VirtuteS tyrannicae libidini obstiturae videbantur , in exsilium missos et ne quid

huic civitati malorum abesset, ex contagione tyrannica morum e iam noxam non parvam traxi SSe nec enim tantum lenonibus, Scortis , latronibus, juventutis corruptoribuS refertam esse , sed etiam iniquis foeneratoribus redundare. Tantorum ergo malorum iniquitate laboranti Bononiae ut Subveniret , non solum innatus aequi honestique amor, et miserae civitatis lacrymae Aegidium adduxerunt, sed illud magnopere compulit, quod jam tunc collegium scholasticorumus h litoriis Hispanorum in ea urbe ob florentissimurn omnium disciplinarum, gymnasium condere Cogitabat, quod eSset Sui nominis insigne mo-

Bonotriae coradere co

dius. numentum OCCASionenὶque arripiebat demerendi multis beneficiis po

77쪽

pulum Bononiensem : ut si quando id collegium quapiam difficulta

te affectum ejus patrocinium implorasset, ipsius in se meritorum memores ab omni injuria tutarentur. Omnes igitur, qui injuria Pro- quidquid inscripti, vel in exsilium missi fuerant, jubet in patriam reVocari. QuΟ- tea a tyran-

rum fuisse accepimus Toniolum Paschalem, Nerium Pilatum, Pori- cthim est, e-nellum Supolinum , Berturelium Lapum , Guillelmum Pilatum , Bel trandum Griandonem , Ramponem Magardum, Alexium Buellam, Marabellum Donducitim , Jacobelltim Lampasium , nobiles Omnes et de patria optime meritos. Bona praeterea publicata dominis in integrum praecipit restitui. Foeneratores, quicumque solvendo esSent, rusticis etiam aut urbanis praediis distractis, exacta foenora cogit plene restituere , constituta exsilii poena , si quis in posterum crimen repetisset. Sed quoniam inveterata jam possessione , aliena reddere plerique gravissime ferebant, quidam etiam in summam inopiam redigebantur , ut utrisque , et creditoribus et debitoribus, quoad fieri posset , satisfaceret, per Summam liberalitatem magnum numerum pecuniarum de suo largitus est. Edicitque tandem , ut Scortatores, ganeones , sicarii, et ceteri id genus homines cuncti oppido evestigio cederent, capitis poena constituta , si quis deinde repertus esset,

cujus honestae vitae ratio non conStaret.

XV. Ad hunc modum reddita sibi Bononia , receptaque Aegi- dii beneficio pristina dignitate, magno tamen bono carebat, non Solum ad pulchritudinem et ornamentum, sed etiam ad quotidianos usus necessario; nullo siquidem fluvio interlabente Bononiam , sed ne praeterfluente quidem propius passuum tribus millibus, assiduo dispendio longius ab urbe oppidanos excedere ad conficiendum frumentum necesse erat. Res non modo gravis, sed bellum gerentibus minime tuta. Quo animadverso , Aegidius, ut Bononienses suo beneficio a tanto incommodo liberaret, utque urbs honestior simul et munitior redderetur, partem Rheni, qui Bononiam a tertio lapide phθnu flu- praeterlabitur, magno labore magnisque SutS impenSiS pcr mediam uiatii itidu- urbem derivavit. Qui fluvius in plurimos magnosque usus civitatis cessit : nam molae aquariae frequentes intra moenia aedificatae pi- Strinorum necessitatem , et longius eXcedendi molitionis causa incommodum sustulerunt. Machinae praeterea conStructae Sunt ad Ser Midhiiij. candum mira celeritare materiam serra trusatili , quae aquae Vi sur' hui, sum deorsumque agitata, una multorum hominum operas adaequar eo modum

ret. Quo nec minus utile , et majore etiam admiratione dignum est

78쪽

excitatum, lilia Aegiditis

Bononia eX- cederet.

frequens Bononiae machinamentum ad polienda concinnandaque te. tui fila serica, quo machinamento aquae impulsu circumacta supra quatuor millia susorum, interdum miro ordine et incredibili artificio simul versantur. Ouin ad salutem loci plurimum contulisse flumen, indubitato experimento didicerunt Bononienses. Nullis enim fontium rivis urbem discurrentibus, putealis tantum aquae copia et usus erat: qua fluviatilis tanto dulcior est, tantoque salubrior, ut huic comparata putealis humano potui damnetur a medicis. Nam quod merces onerariis cymbis Ferrariam usque secundo flumine deportentur , reportenturque adVerso, commune id et Bononiae et Ferrariae

emolumentum eSt.

XVI. Quibus rebus occupatus Aegidius, dum Bononiae commoratur , Barnabos, apud quem jura , quatenus modo conatibus subscriberent, sancta erant, iniquo animo ferens dejici se ab spe retinendae perpetuo opulentissimae civitatis, spreto arbitrorum judicio , ad arma recurrit: et, quam jure non poterat, bello repetere constituit . Sed quia Aegidio in ea commorante, dis cile admodum reputabat urbem expugnari, inito consilio Anchinum Bongarbum cum exercitu in Picenum mittit , jussum civitates ecclesiasticas bello lacessere , ut hoc irritamento Aegidius a Bononia eliceretur. Anchinus celerius omni opinione in Picenum rapit agmen , a nullo temperans maleficio , ac tria oppida Corialium , Buscharetum , Montem novum oppidanis haud admodum repugnantibus prius suae ditionis fecit, quam plane Aegidio de adventu ejus enuntiari potuisset. Tantusqtie terror inopinato bello Picentibus incussus est, ut urbibus contenti vix satis ipsarum fiderent muris. Quamobrem epistolas ad Aegidium dimittunt timoris et solicitudinis plenas, multa etiam vero periculo adjicientes, quae rumoribus metus affinxerat. Quo nuntio Aegidius

accepto, etsi Barnabovis consilium virili a prudentissimum non lateret , tamen laborantibus ci Vitatibus subveniendum ratus , cum populum Bononiensem advocata concione ad fidem et officium longa or tione cohortatus esset, Gometium Albornotium Bononiae firmo ab

tributo praesidio jubet praeesse , ipse cum rei quo exercitu in Picenum eo consilio proficiscitur, ut si Barnabos quod fore non dubitabat) Bononiensibus bellum intulisset, liberius commoditisque posset suis atque oppidanis auXilium Submittere. Magnis itaque nocturnis diurnisque itineribus ad ea oppida , quae capta nuntiabantur , pervenit : cujus adventu Anchinus perterritus, vel quia sic fuerat ipsi a

79쪽

AEG. ALBOR NOTII LIB. III. 61

Barnabove imperatum , dum Aegidius in recipiendis oppidis, ne histibus , quos bello persequi instituerat, perfugium essent, est Occ patus , comparata fuga , silentio noctis aufugit. Aegidius vero orpidis sine repugnantia receptis, in nonnullos Oppidanorum animadvertit , quos dedendi oppida auctores fuisse reperiebat. XVlL Interea Barnabos de abscessu Aegidii a Bononia certior per exploratores factus , cum Satis magno eXercitu superioribus diebus comparato in agrum BononienSem pervenit. Qui cum vicos liquot et castella suae ditionis fecisset, paucis post diebus, motibus Gallorum evocatus , Mediolanum revertitur, permissa hujus belli summa Joanni Bigaulo. Is ad Rheni ripam locatis castris, quotidie portis urbis insestus obequitabat, dum ecclesiastici numero militum inferiores se urbe continebant. Quibus rebus nuntiatis, Aegidius Galeotum Malatestam et Petrum Farnensem cum duobus equitum

millibus, et quingentis peditibus, laboranti civitati propere subsidio mittit. Qui secunda vigilia in urbem hostibus ignorantibus accepti,

tantum roboris oppidanis praesidioque addiderunt, ut statim Gometius de conserendis cum hoste cominus signiS cogitaverit : prius t men non alienum ratus, Bononiensium animos in fide oratione confirmare , et excitare ad pugnam, concionem ipsis in posterum diem indicit. XVIII. Quae cum frequens conVenisset, ipse pro suggestu, cometsi Ata,, cum multa et magna beneficia Aegidii in ipSOS commemoraSSet , Abh6hlah,ε, , , illudque longe omnium maximum , quod Bononiensem civitatem is a tyrannica et immani servitute vindicasset , tyrannorum crudelita- tem et ineXplebilem avaritiam , quae mala non pridem tanto cumri suo dolore non semel eXperti essent, jubet ad memoriam revoca- ,, re , injurias sibi illatas, accepta incommoda perpendere. Quae mala ,, cum multa indignaque fuisse demonstrasset, multo tamen gravio-

,, ra impendere , ni viri fuerint, docet : nam qui nulla lacessiti inju- ,, Da , sed summa cum indulgentia in urbem accepti , sua sponte ac ,, Suopte ingenio se tales praebuissent in eos, qui imperium ipsis,, nullo jure debitum detulerant ; quid ab his sperandum esse des ,, ctione ac rebellione exasperatis , denique multifariam irritatis ' Si,, urbem, qua exacti essent, Vi et armis recepissent, an non eos ho- ,, stili more urbem direpturos ' Et nobilitate e medio sublata, ple- , , bem , si qua gladio superfuisset, in mancipiorum formam redactuis ros ' Porro vinci utcumque miserrimum esse, at non pugna, sed Tom. IV. I ,, obS,

80쪽

gnam instructa.

Pugna ad Bononiam commi Sa.

66 RERUM GESTARUM

,, obsidione superari, multo esse turpius. Nam strenue pugnare vir- ,, tutis esse , superare fortunae : at fossa murisque hostem distinere, nisi longe paucioribus non esse virile. Se vero superioribus diebus,, non sine maXimo suo dolore tulisse eam indignitatem , ut hostes,, per agros libere ac impune populabundi vagarentur , ac urbi inferi sti adessent : ipse vero auxilia in dies exspectans se intra murosis contineret : quae cum adVentassent, ac spem dedissent, Satis superque virium esse ad praelio decernendum: statuisse se postero ,, die acie dimicare : proinde se Bononienses pro sua salute proque ,, sua libertate ad pugnam compararent: ac postridie armati et in ,,, structi in sorum accepto signo convenirent: qui si suam fidem ac ,, Virtutem praestitissent, satis scire victoriam in expedito esse de ho- is stibus: qui non tam suae virtuti confiderent, quam sperarent in- ,, ter Bononienses discordiam sore, quos cum viderint suae libertatis ,, memores, concordi acie pugnare paratos, inscissa spe animis desere

XIX. Qua oratione erecti Bononienses, indignatione simul et spe accendente animos, discedunt. Postridie omnes, qui arma serre poterant, accepto signo in forum armati conveniunt: quorum parte ad urbis praesidium relicta ; ceteri cum auxiliis Gometium sequuntur. Qui cum eo deduxisset agmen, ubi Rhenus ponte majore committitur, seque in mutuum hostium dedisset conspectum , ad hunc modum aciem instruxit. Veteranos milites in fronte collocat. Ad utrumque cornu equites consistere jubet. Laevum attribuit Blasco Fernando, ipse sibi dextrum assumit, et levis armaturae milites in medio locat. Galeotus Malalesta, cujus potissimum consilio Gometius utebatur, cum oppidanis subsistere jubetur nec primo impetu invadere, sed laborantibus subvenire, aut fessis succedere. Equitatus partem jubet extra ordinem vagari, ut quid facerent molirenturve , hostes ab editioribus locis specularentur , et siquid opus esset facto, non turbato ordine in expedito eSSent. XX. Sed nec hostes detrectavere pugnam , cujus duX erat, ut supra memoravimuS, Franciscus Estensis , qui veteranis ipse quoque in fronte pugnacissimum quemque militem opposuit. Gomotio Vincentius Laudensis, Garsiae Fernando Ludovicus Albensis cum equitatu objiciuntur. Signo utrimque dato, magnis animis concurritur. Initium certaminis equitum fuit. Laevum cornu hostium tantisper ecclesiasticorum impetum tulit, donec Vincentius Laudensis

SEARCH

MENU NAVIGATION