Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LUCUBR. ET HIC.

tuetur , omnisque temporis ac naturae contemis

plator est , ei magnum quid ista , immo vitam ipsam , videri posse : quare timiditatem & ambitionem ab eo procul ablaturas. Qtii demum non intemperans , non illiberalis , non timidus , non ambitiosus est , ei nihil esse caussae cur in rebus contrahendis injustus st. Quamobrem cui dux est veritas , eum necessario sncerum sequi justumque

morem.

VIII. diae cum indoles sit hominis ad sapientiam & prudentiam a natura facti , animi perse.ctio , quamdiu corporis instrumento utitur, in eo sita est , ut quae numquam mutantur, ac mutabilium exemplum sunt ac regula , penitus introspiciat ; & quae perpetuo fluunt , ea stabili consilio moderetur , & , quantum cujusque natura patitur, ad normam exigat immutabilium. Sed , ut recte Plato monet , partes eae , quae inesse in rctore

rerum atque contemplatore debent, una raro conis

veniunt , sed oriri plerumque divisae solent. Nam iis , qui dociles , acuti , memores , ingeniosi sunt , iisque prediti , quae sere consequuntur haec, non facile obvenit , ut sortes ac magnanimi snt,& moderata tranquilla constantia consilia pati possint sed eos impetus ingenii abripit, ae sere

52쪽

CAPUT II. 23 stabilitas animi gravitasque deserit. Contra stabiles animorum habitus , & a levitate alieni , sicut considcrati constantesque in rebus agendis , ita ad celeres ingenii motus sere tardiores hebe. tesque sunt & oscitantur ac torpent , si quando contemplationi rerum a consuetudine vitae dissita. rum iis invigilandum est. IX. Quousque vero progredi posse vim intelligendi Platonici existimarent , id paucis Plotinus I in expedit, ubi ingenium insita indole gmerosum ad virtutum persectionem qua via ducendum sit indicat. De omnibus , inquit, non opinioue , sed scientia tractat , oe de unoquoque potes disere quid ipsum sis , quo ab aliis disserat , quo cum aliis conisniat. Ab errore , qui in sensilibus obvenit , dissium intelligibili adhaeret , in 'eoque diligenister occupatur , nutriens animum in pso veritatis campo , fretum disinctione Platon ea ad idearum atque formarum discretionem , ae rerum definitionem Iascendensque ad genera summa, quae ex his sunt, ordine nectit , quoad univirsum intelligibile emetiatur , ω nexa rursus in id resolvens , a quo

53쪽

processerat ab initio I ac tum demum conquiescit , quippe quod, eo cum pervenerit , quietem assecutum es , er in unum redactum n bu ultra quaerit ac

movet.

X. Quid autem illa st Platonica diviso, Plato ipse in Phaedro docet. Ait enim Socrates : Ex mium opus es , si quis in unam Meam contuens dijsipata colligat , ut singula defuire possi : aceosiecta rursus n speeses articulat im pro rerum n rura dispertiat , ita tamen , ut imperisi eoquἰ -- re nulla membra frangat. Hujusmodi divisionum atque collectionum sese amore incensum esse pros-tetur , quo & intelligendi & loquendi compossi : ac si quem sorte viderit , qui perspicere pro rerum natura possit unum & multa , genus nimirum , atque partes ipsi subjectas , ejus tamquam numinis cujusdam sese vestigia sequi. XI. Quare mentis acumen atque prosunditas tanto major est , quanto longius in analysi notionum progredi quis potest , sive notionis distinctas in alias simpliciores usque resolvere. Quo autem quis plura distinguit in sngulis , eo paratior est ad intuendum , quid cuique proprium si, &quid cum aliis commune habeat : ex quo fit, ut una notione complesti plurima possit. Quanto

54쪽

vero notiones solvere magis potest , tanto usque ad genus summum lacilius pervenit gradatim. Generum enim alterum alteri porro subjicitur , ut a singulis ad genus maxime universale ascendatur gradibus infinitis , quorum quo plures quis perspectos habet , eo clariores atque distinctiores rerum notiones comparavit sibi. Omnes autem in promptu habere, intelligentiae nullius, praeterquam divinae, est.

CAPUT II L

Praefatis in secundum Ethisae suae librum. I. Xploratis muneribus ficultatum humanarum, rei pmgressus ordinisque ration postulat , ut earum limites statuamus, nempe quousque quaeque progredi possit interea dum munere suo fungitur , vel quantum operae ac temporis tribui cuique possit aut debeat. Nam si sorte cujuspiam usus eatenus intenderetur , quatenus ipsa per se spectata intendi potest , reliquae

plane exares rent incultae ac desides, & una qua piam immoderatius dominante , non modo ceteris

spatium deesset ad fungendum munus suum , sed ejus

55쪽

LVCVBR. ET HIC

ejus ipsius , quae dominatur , usus corrumperetur, si una praestaret quae praestanda ab omnibus sunt vel totum ipsum labefieret, si carendum illi seret Opera ea , quae a partibus sngulis afferri debet, ut numeris illud suis expleatur, & conservetur in optimo statu. Nam , ut eos praetermittam, qui omne suum tempus excolendis sensibus tribuunt, &iis , quae ad corpus unice pertinent, consectandis ,

illi ipsi , qui deserunt omnia menti , & ita a corpore quasi seg andam putant , ut, quod ait in Phaedone Plato , ipsa apud se maneat corpore valere juta, ac nihil ab ipso participans , neque attingens illud , unice persequatur quod vere est ;illi, inquam, ipsi , etiamsi splendida quaedam proserant, tamen praeter quam quod majora sectantur, quam quae viribus assequi possint a natura datis, dum hominem efficere student integrum & absolutum , evertunt ac destruunt. Rescindunt enim societatem eam mentis & corporis , qua natura ipsa partes ab se mutuo divulsas devinxit, &, qua rescissa, mens tam distat ab homine, quam elementa singula seorsum ab eo, quod ex elementorum inter se permixtione coalescit. II. Id autem ex eo fluxit, quod in origine mali dispicienda dum nimis intendere conarentur ocul

56쪽

itim aciem, ii quasi dissultantes inania spectra ceranerent : nam cum malorum gradus describerent, materiar primum ; secundum formae, qua materia m dificatur ; tertium animae, quatenus ea quidpiam a materia participare putabatur , attribuerunt. --ltim inveniri neeesse es, inquit Plotinus sa), primo in iis , quae vere non sutat, quasi formam quamdam ejus , quod vere non es ς deinde , in iis, quae per-m xta cum illo sunt , quod vere non es I demum , in iis, quae quomodocumque cum .uo , quod vere non es , commune aliquid babent. Vere autem non esse, sive smulacrum quoddam ejus esse , quod est , autumabatur ab his sensile omne, sensiliumque affectio omnis , & quidquid huic aut obvenit, aut Ortum tribuit , aut complementum adjicit. Ideo vero materiam esse malum ipsum existimarunt, quod eam considerarent tamquam quid immoderatum, ac nullo termino circumscriptum , informe, numquam non egenum , semper indefinitum , nusquam consistens , omnia undique patiens , insatiabile ; quae non aliunde accidunt ipsi , sed ejus ipsa natura sunt. Quare constituerunt id esse perseca n. r. l. s. c. a. Diuitigod by Corale

57쪽

18 LVCVBR. ET HIC. se malum, quod subjectum est & Armis, & fguris , & mensuris ac terminis, & nihil in se boni possidet , praeter ornamenta haec extrinsecus obvenientia . Immo vero materiae ne ipsis quidem ornamentis his induendi sui potestatem concessere. In ea materiae plane commentitia descriptione tam imaginationis intemperantiae redundantiarque indulserunt , ut a poetarum nemine superari

possint. Nam Plotinus ib) ex eo , quod materia sit ipsa per se mala, essicere studet, esse nullo pacto posse boni participem.

III. Porro cum statuissent materiam esse vi suapte malam, naturam etiam corporis, quatenus est materiae particeps, iccirco malam esse censuerunt,

quod inanem istum quamdam ejus, quod est, speciem praeserat , & vita careat , & mutuam inter corpora corruptionem ingeneret , & per corpora temere nulloque ordine vagari soleat , & animae actiones impediat, & numquam non fluens a stabilitate constantiaque prorsus abhorreat. Animam demum nec ipsam per se, neque omnem esse malam , sed irrationalem tantummodo malam fieri

58쪽

CAPUT III. 29propterea judicabant , quod extra materiam omisnino non sit , sed immoderationi admisceatur , &expers sit formae , quae modum statuit immoderatis , quippe cum in corpore materiam habente demersa sit. Rationalem autem animam laedi dum. taxat in eo posse , quod affectibus , ac materiae tenebris impedita minus expromptam habeat intelligentiam ' neque se plane convertat ad illud

quod semper est , sed inspiciat id quod oritur interitque, cujus principium est natura materiae mala tam ipsa per se , ut id etiam , quod in ipsa non est , sed tantum ad ipsam respicit , inficiat

impleatque malo suo. Quibus positis efficere necessario debuerunt, animum tum persectum ac purum fore, cum ab se materiam omnem eliminarit, atque ad id , quod interminatum immoderatumque est , neque accesserit , neque se cretiando converis terit ; sed intellectu undique circumfusus st. Ex quo demum ultro oritur, scin hominem praesertim probum non esse quiddam ex animo δc compore compositum ; eumque propterea , qui probus futurus sit, debere attenuare corpus & infirmare,

ut ce) Plotin. Enn. 1. l. 44 c. I

59쪽

ao LVCVBR. ET III C. ut appareat ejusmodi hominem esse quidpiam ab

externis aliud. Quare virtutem omnem in eo verti tandem, ut animus a corpore seiungatur, animi

que s d) justitiam esse , sese ad intellectum in

agendo dirigere ; temperantiam , interiorem ad intellectum conversionem ς sortitudinem , apathiam ad similitudinem ejus, in quod inspicit extra pausonem omnem situm ; sapientiam , contemplationem eorum, quae in intellectu sunt. 4ua in mentis a corpore divulsione cumque intellectu coniunctione si quis virum probum non constituerit ;eum obtrudere nobis hominem mixtum ex bono ac malo, ex bonoque ac malo mixtam ei vitam tribuere, quippe cui nihil tribuat omnino magnum , & excellentia sapientiae, bonique puritate dignum. IV. Grandia quidem & elata haec , sed ex positione salsa ducta : quod enim a Deo factum si, esse nullo modo potest ipsum per se malum , neque mens ob ipsum id, quod corpus adjunctus a habeat, in malo sita est; & sejunmo illa, quarti

magnifice efferunt , mentis a corpore naturae nostrae vires exsuperat , immo vero naturam ipsam

60쪽

repugnantem habet . Eis enim animus ipse per se consistere possit, quia tamsi numquam sine corpore extitit , quod non instrumentum animi est, neque custodia vindex scelerum , sed aeque ac animus pars nostri , & iunctiones animi cum corporis motibus conjunctae sunt lege naturae, ac motus hujus vicissim ad ejusdem sunmones admirabiliter accommodati ' nisi qua vis major intercedat , ipse se ab eo separari minime patitur. Neque vero sne providenti consito conjunctio ejusmodi instituta est ; nam ex ea nova iunctionum in universo series efflorescit, quae numquam ex alterut m ab altero distracto proficisci potuisset. Immo necessaria quodammodo sitit illa consociationaturae duplicis , intelligentis atque corporea' , ne rerum continuatio abrumperetur , & pmgressionis apte cohaerentis interscinderentur gradus . Nam , ut pia clare Simplicius sej , inter ea , quae semper sursum , semperque deorsum sunt , quaedam existerent oportebat media, quae, ne quid universi perfectioni deesset, extrema inter se quasi conjungerent , nempe ne qua rerum desideraretur compositios e In cap. Epicteti a 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION