장음표시 사용
251쪽
XIX. Investigatis expensisque voluptatis generi bus & scientiae , tum autem sinceritatis ac veritatis gradibus, quibus absunt a genere principe quaeque itis partes utrique subjectae generi dissimiles
ac multiformes ; reliquum erat , ut Socrates ad voluptatis & scientiae mixtionem inter se congruentem , & mixti suique primo conservatricem accederet. Quidquid enim ex disparatis coagmentatum' si , ob eamque rem insta principia disi, lutionis habeat , cum permanere diu non possit , a natura boni longius abest , quam ut ejus esseritSenies , ab eoque participare possit. Quonilinigitur ipsa per se voluptas Jc scientia seorsum esse non possunt , & haberi persectum id & omnibus expetendum , 3c undique bonum , quod in fastigio sumn Qque loco natui a suapte constitutum est ' eapropter ut inveniatur , quid in secundo gradu ponendum sit , esse perspectum ait oportere vel ipsum bonum, vel aliquam boni speciem Jcimaginem. Atque eum boni domicilium in vita non simsilici , sed mixta , positum esse demonstra turn sit , domum compertam ad habitatorem inveniendum afferre plurimum ad menti posse monet. Nam si bonum in mixto est , in eo sese manifestius illustriusque videndum offeret , qucd; pulis
252쪽
pulchre mixtum est . Itaque cum voluptates &scientiae sinceriores aliis aliae verioresque sint , non omnis voluptas cum omni scientia misceri potest. Quippe quod ad scientias attinet , quarum alterae contemp'mtur ea , quae gignuntur & intereunt, alterae sempiterna , quae vere sunt eademque peripetuo portiones utriusque verissimae continiscea,tur oportere tradit. Neque erum sapienti consul tum satis ad vitae humanae commoditates , si circuli sphaeraeque divinae rationem exploratam habeat , humanam autem sphaeram hanc ignoret, Sccirculos hos luimanos, artesque innocuas ae vitae utiles. Qiare non modo norit oportet , quid ipsa
iustitia sit , & rationem intelligentiae comitem habeat , & reliqua onmia , quae sint , aeque calleat ; sed etiam artibus iis instructum & expolitum esse prodest , quae tametsi conjecturis , exercitatione , sensuum experientia nitantur 3c egeant, opportunitates humanae societati plurimas esserunt.
Quippe scientiis aliis, etsi deterioribus, laedi non potest is , qui primis ac potioribus imbutus omni ris sit. Quod autem ad voluptates attinet , admittendas eas esse primo , quae verae ac sincerae sunt , & menti ac scientiae similiares atque domesticae ; tum autem eas adhiberi. posset , quae
253쪽
cum sanitate ac temperantia sponte conjunguntur, Sc virtutis universae quasi famulae sunt ac pedisse- quae . Ex dementia vero susas , & cum alia pravitate conjunctas , absurdum esse si menti sapientiaeque admisceat is , qui temperiem concordem intueri velit , & intelligere , quid in homine atque universo natura suapte bonum sit. Nam ut voluptas omni scientia adjuvatur & exporrigitur, cum ex omni digna homine libero ccinitione pura quaedam oblectatio efflorescat ; sic mens & sapientia voluptate omni acerrima nimiisque motibus implicata perturbantur , & impeditae latent.
Sic enim a Socrate interrogatae respondentes inducuntur : Q uo pacto feramus, esse nobis contuberem Ies voluptates eas , quae multa nobis ἰmpedimenta asserunt 8 Nam motibus turbulentis animos agitant , quos incolimus, neque nos in ortu ipso repressas erumpere sinunt adolescere , neque sobolem no-βram augeri ae perfici I sed, injecta socordia , --
missaque oblivione plerumque corrumpunt ac prorsus
XX. Comperto genere voluptatis , quod apte cum mente ac scientia misceri decet , in boni Vestibulo sese jam demum insistere Protarchus, indicante Socrate , intelligit ; ac si praeterea perspi
254쪽
spiciatur , quid in mixtione praecipuum, & caussa sit , cur ea constitutio pergrata sit omnibus, petaspectum iri , num id voluptati cognatius , an menti statui debeat. Caussam autem esse bonum , quod si consequi non omnino licet , una tantum idea trium ambitu circumscribi comprehendique posse tradit. Has autem esse pulchritudinem symis metriam ac veritatem g). Nam si qua mixtio,
mensurae naturaeque commensus expers sit, ea tum
mixta , tum se ipsam perdit ' non enim temportes possidentibus est , sed intemperata calamitas. Μodus autem & commensus ubique virtus & pulchritudo fit. Cui demum veritas non admiscetur, id vere neque fit umquam, neque factum est .
a omnis minis, fi recte fiat , , his triam indiget , putauristidine, veritate, ominraria. Neque enim, si turpe quidpiam irrepserit, mixtionis rectam rationem stra et , eum immo terata ct inordinata es ditaris eatissa fit ; neque segregata Hritat expuris vere possessis commixtiomem feri fuit; sed inani simula- ero , ο - , quod non est, replet imum roriam ; nequa sine on
metria communio Onjunctioque congrtiens elementorum erit. Opiat
est igitur Ommetria εαidem ad eorum, qua commiscentur, uni nem re consensionem aptam , veritate ad puritatem , ρυ ritu dina ad inrdinem , quod er ipsum totum amandum escis. ωm ex eo quia in mixtione eonvenientem tinumquod tie Deum oeelementa habeant , fit, ut quod ex ipsis ordinarum est, pulabrum appareat. Symmetria ita e caussa mixto est ut si unum . ver rar, ut vere fit, pulchritudo tit mente percipi possit, ac perceptunost. Proclus in Theolog. Platon. l. 3. c. II.
255쪽
XXI. Veritati vero , mensurae , pulchritudini propiorem esse mentem , quam Voluptatem , animum etiam oscitanter adhibenti patet. Mens enim aut ipsa veritas est , aut veritati simillima;
Voluptas autem caeca praeceps inconsiderata , praeserti m ea , cui pejeranti selere a Diis ignosci dictum est , intelligentiae nimirum & consilii prorsus impoli. Porro si mensura spectetur, nihil ut
mente ac scientia moderatius , sic immoderatius esse voluptate constat. Demum quod spectat ad pulchritudinem , nemo umquam mentem ac sapientiam deformem vidit aut finxit ; voluptates autem propter aut levitatem , aut habentem OL sensionis plurimum turpitudinem , os efferre non audent , ac latebris delitescunt. Quare voluptatineque primum esse locum , neque vero secundum a natura datum; sed in summo positam esse mensuram & moderatum , & quidquid naturam est sempiteream nactum : in secundo quod ad mensuram exactum & pulchrum & persectum & sussiciens est ; in tertio mentem & sapientiam ; in quarto quae sunt animi propria , nempe scientias, artes , opinionesque rectas , cum bono cognatae magis , quam voluptas , sint ; in quinto voluptates a dolore segregatas ac sinceras , quae
256쪽
CAPUT XIII. 227 purae sunt ipsus animi scientiae sensibus interpositis excitatae. Reliquas autem voluptates , quae dolorum sedationibus admixtae sunt , & in depravatione magis , quam in sanitate , locum habent, extra censum bonorum ejicit quippe cum ortum antegressae corruptioni naturae debeant , ac, si non solutus in animante concentus sit , non modo nihil habeant , quo verae voluptatis imitentur speciem , sed ne stirpem quidem, ex qua sundantur,& qua susae nitantur , invenire possint. XXII. Vt autem scientia bono propior , quam voluptas , in Philebo a Socrate demonstrata est , sc in Protagora rerum omnium humanarum esse potentissima dicitur, & in homine dominari ' neque si bona non agat animus , id a voluptate seu dolore superante , sed ab inscitia proficisci. Scientiam enim esse quiddam robustum , & ad regendum imperandumque natum ς & alienum a vero prorsus esse, quod vulgo fertur , superatos voluptatibus homines optima recusare , quae Corunt,& assequendi potestatem habent ρ idque refellit ipsis ita sentientium principiis usus. Nam etsi voluptate prior sit natura boni, quae ipsa per se est,
antequam reseratur ad voluptatem ex boni comis municatione lassem, ob eamque rem aliud bonum,
257쪽
aliud voluptas si , itemque malum , ac dolor 'tamen qui voluptate seu dolore victos homines a bonis amoveri asserunt , ideo solum jucundum aliquid esse concedunt non bonum, quia dolores in posterum acerbiores afferre solet ς injucundum autem bonum , quia voluptates ex eo suaviores eductae consecuturae sunt ; eoque tandem recidunt , ut existiment , aliud nihil esse bonum quam voluptatem , ac malum quam dolorem. At ineptum esse, reponit Socrates, qui statuat explorata & pe specta bona quempiam ab se rejicere voluptate victum. Nam si quis voluptate victus bonum recus et , ac malum suscipiat , perinde est ac si bonum respuat bono victus , & bono victus malum eligat , cum idem voluptas ac bonum esse ponantur,
alterumque alteri substitui possit. Quod quidem
absurdum est. At si bonum aut malum a bono vincitur, ab eo vincitur, a quo vinci non aequum est. Secus enim haud errasset is, qui dicitur a voluptate victus. Iniquum autem esse superari non alia caussa potest, quam quod majora a minoribus superata sunt. Quare superari nihil est aliud , quam mala majora seu dolores , bonis minoribus seu voluptatibus anteferre. Si quis autem inter se longe differre voluptatem ac molestiam praesentes& Ω-
258쪽
& suturas regerat ; non alia re differre posse, quam ipsa voluptate ac molestia , respondet Socrates : quo fit , ut a prudente renim aestimatore , tamquam a ponderandi perito , voluptates ac molestiae , sive propinquae sive remotae sint , expendi trutina collectae debeant ' ac si voluptaria
cum voluptariis comparata majora eligantur , m lesta cum molestis minora ; voluptaria comparata
cum molestis , si superent , admitti si superentur , omnino repudiari. Id igitur obtingere voluptati ac molestiae , quod magnitudini cominus eminusque visae , cum & ipsae longinquiores esse propioresque possint . Ut autem ad aestimandam magnitudinem arte metiendi , sc ad expendendam voluptatem opus est vi quadam analoga. Nam ars metiendi speciem offusam oculis a varia positione variam eluens , expeditam ab omni fallacia veramque magnitudinem oculis animoque perspiciendam exhibet. Itaque qum in recto voluptatis
ac doloris usu , seu pluris & paucioris , maioris& minoris , propinquioris & remotioris delectu
magnum vitae positum momentum sit; vis excessus ae desectiis & aequalitatis consideratrix haud esse alia quam scientia potest, quae vi suapte pollet plurimum ., obtinetque , cum adest, imperium
259쪽
in voluptatem ac reliqua omnia. Cum ergo dicitur voluptas etiam scienti dominari , id imperiti ratiocinatoris esse ; nam inopia scientiae peccantii , qui peccant in electione voluptatum ac dolo is rum. Quare superari a voluptate nihil est aliud quam inscitia maxima, ac falsas opiniones habere , fallique in m ni momenti rebus ac decipi:
atque ut se ipso inferiorem esse nihil est aliud quam inscitia , sic esse se ipso superiorem nihil aliud , quam sapientia est.
Cur oviri telis , eum libro Eibicorum septimo fusa de voluptate di putameris , de eadem libro deuia mo rursus disserat. I. in libris superioribus Aristoteles N affectiones animi , seu virtutes expla-2 narit , quarum est in vita civili permagnus usus , quippe quae multiplex ossiciorum genus inter se hominum administrant , aut homines ad ea praestanda paratos instructosque reddunt; libro ultimo de voluptate ac vita beata sibi disserervium esse censuit. Cur autem a Philosopho
260쪽
CAPUT XIII. 23 Ilocus fuerit voluptati datus , cum ea de re laselibro septimo disputatum sit , interpretes inter se magna in varietate ac dissensione constituti sunt. Nam haud aliam ab se caussam inveniri Giphanius aperte confitetur , quam quod in libris, qui extant Aristotelis, eadem inculcari saepe soleant. Bar yracius in Praefatione , qua philosophorum antiquorum systemata de vita regenda , tuendaque societate , contracta exhibet , ut iis impositum a Pilendorfio de Iure naturae & gentium elaboratum opus altius efferatur , & illustrius eniteat, raptim ac tamquam in transcursu disputationem ait instaurari de voluptate , latiusque porrigi , quam antea factum ab eo si ς agi postremo de felicitate , duplicemque constitui , alteram in actione positam , alteram in contemplatione , praestantem illam quidem , sed hanc praestantissimam. II. Iacobus Thomasius , qui tabulis quibusdam universam in actione positam complexus doctrinam est , id evenisse Aristoteli libro septimo dicendum arbitratur , quod iis accidisse monet, qui voluptatem ipsius animi censuerunt esse summum bonum , ac pervidere discrimen haud potuerunt inter actionem ac voluptatem , quarum inter se conjunctissimae naturae sunt . Quod aperte eapi