장음표시 사용
221쪽
facere, ac si membrum corporis aliorum incolumitati necessarium suum iis ossicium deneget; quippe
cum non minus homini a natura attributum sit acl- dictumque boni communis studium , quam concoquere stomacho delapsos ex ore cibos, glandulis excernere succos varios, pulmonibus aerem ducere ac reddere.
U. His constitutis auctor deinceps in eo totus est , ut ostendat , quo tandem pacto tum affectiones , quae vergunt ad commune bonum , tum quae bono cujusque prospiciunt, apte inter se componi debeant , ne nimis illae infirmae ac debiles , hae contra nimis vehementes sint. Nam aliis consulere recte posse neminem , qui sese prorsus negligat; iccirco vero de se cuique curam habendam, ut ceteris utilis esse queat. Demum eum infelicem esse , qui studeat uni sibi , suaeque voluptati praesidium undique comparet ; hominisque felicitatem in eo versari , ut optime de omnibus merendi studio incensus sit . Nam cum Voluptates animi puriores ac diuturniores sint corporis voluptatibus , eas ex benigne juste sortiterque factis uberiores amplioresque percipi. Non enim solum exanimi recte constituti conscientia fundi, sed etiam ex pr. aedicatione communi bonorumque omnium approbatione ac laudibus augeri multiplicatas.
222쪽
Philebi, Platonis Dialogi, qui de voluptate est , Epitome. I. Ibrum Ethicorum decimum explicaturo, qui de voluptate ac vita beata est, ni-n I hil se mihi potius objecit, a quo rem auspicer, quam eximia Platonis & elaborata summa industria disputatione , quae de voluptate ac summo bono inscribi solet. Hujus enim objecta menti comprehensi paucis & continuata series id utilitatis afferre potest , ut in uno conspectu posta multa videri possint; & qua ratione rerum a ditarum investigatio institui oporteat ; quam incertae confusaeque sententiae de voluptate fuerint, antequam ejus a Platone Armae variae ac multi. plices evolverentur ' & quae natura Voluptatis universae sit , quae sint ejus species, quam dissimi. Iem ortum habeant , & in bonorum systemate qui tributus a natura sit cuique gradus. II. In Dialogo , qui Philebus inscribitur , res est Socrati cum Philebo adolescente cupiditatibus implicito sensuum ambitu circumscriptis , & e N sch
223쪽
schola sophistarum emista Protarcho , qui more sectae, qua suerat institutus, inscius elementorum , ex quibus apta rei definitio efficitur , magis errore mentis , quam animi perversitate , a vero &bono abducebatur. Ac cum in quaestione de voluptate cupiditatis aestus inquirendae veritati pertinacius obsit quam inscientia , propterea Plato, misso Philebo , qui contendebat obstinato offirmatoque animo voluptatem summum animantibus omnibus esse bonum , eamque opinionem ab se unaquam extorqueri posse pem abat , disputantem
inducit Socratem cum Protarcho, qui continuationem ordinemque notionum a Socrate propositarum
sequi constantius & incorruptius aestimare poterat ;quippe qui magis inopia principiorum , quam . vlla corrupta cupiditate , a recta veraque sententia distinebatur. Qua in re se maxime pisit exquisita prudentia , qua vario delectu personarum uti Plato solet pro varia Socrati objecta disserendi
caussa. Cum enim in actum educat Socratem , ut opiniones aut evellat insitas , aut novas inserat ; aut reflectat devios , aut arrogantes reprimat, aut ingenuos excitet ad sapientiam ς aut sapientiae recludat abditos ac remotos ab intelligentia populari sensus ' capropter urbano sapientique seni non
224쪽
omne hominum , quibuscum sermocinetur , objLcit indiscriminatim genus sed, observata decori lege, liberales adolescentes, aut viros graves , aut pervicaces elatosque disputatores , aut ex horum ludo prosectos & inaniis imbutos juvenes , aut bonorum usu receptorum illecebris allectos abductosque homines. Quo fit , ut quod est in dramate praecipuum , sententiarum atque dictorum convenientia , rerumque in scenam asserendarum ad affectiones animi personarum accommodatio ,
nullo in poeta , quam in Platone , pulchrius accuratiusque sese visendam offerat. III. Cum itaque controversa de voluptate duplex impedimentum in Philebo nancisceretur, qu rum alterum inscitia mentis , alterum impotentia animi objiciebatur ' iccirco sermonis , qui antea cum Philebo habitus a Platone innuitur , is exitus suit , ut opinioni quisque suae mordicus adhaereret , ac Philebus gaudium , voluptatem , oblectationem , & quae sunt hujus generis , extremum bonorum esse praefracte contenderet ' Socrati Vero sapere , intelligere , meminisse, & , quae sunt his cognata , recta opinio , & ratiocinatio nes verae Voluptate meliores iis omnibus, qui harum participes esse possunt , eisdemque maximas N et uti-
225쪽
utilitates afferre videri pergerent. Quare Prota cho assumpto , eoque certamen non detrectante,
Socrates , qui eo nitebatur , ut certi quidpiam definiret de bonorum gradibus , & voluptatem eo contentam esse gradu cogeret , quam ipsi natura non opinio caeca tribueret ; iccirco quid uterque sibi propositum esse velit in disputando quaerit , & assentientem Protarchum habet , id
utrique propositum esse consilium , ut eam affectionem animi proferre conetur , quae tribuere possit hominibus aeque omnibus vitam beatam. Atque cum affectionem hanc esse is Protarchi secta contenderet, Socrates autem esse Gφρονῶν assirmasset antea generatim , ubi res minus accuratam definitionem postulabat, quippe voluptati de gradu summo dejiciendae satis erat si
voluptate praestantius quidpiam ostenderetur ' modo Socrates , cui rem universam complecti constitutum est , huc animum intentum habens , ea lege communi consensu pugnandum ait , ut si qua affectio praestantior utraque comperta fuerit , confiteatur uterque depelli se quidem a felicitate, quam ille in voluptate ipte in sapientia postam opinantur ; at si affectio , quae se dederit in conspectum , voluptati cognatior appareat , a volupta
226쪽
C A PUT XIII. I97ptate sapientiam superari ' sin sapientiae , vinci a sapientia voluptatem. IV. Praestitutis his , quae disputationis limites& progressum constituunt & adumbrant , ex interiore natura voluptatis efficitur a Socrate , voluptatem abesse longius a boni finibus. Itaque voluptatem esse varium quiddam & multiplex ; ac licet unum quid esse videatur , si nomen spectetur , re tamen formas habere omnigenas , & contrarias inter se quodammodo : quippe cum tem
perans & intemperans , sapiens & insipiens assici voluptate Vulgo dicantur, quae plane dissimilis est in assemone animi plane dissimili . V. Quae cum facile disturbari posse Protarchus
existimaret , si reponeret, non voluptates inter se , sed res , ex quibus existunt , esse contrarias 'nihil enim esse voluptate voluptati similius ; ea contendi caussa posse , respondet Socrates , neque colorem esse colori , nec figurae figuram dissimilem. Verum etsi color omnis omnisque figura sint unum genere , tamen partes subjectas generi alias contrarias , alias plane diversas esse. Voluptates
autem voluptatibus esse Contrarias , ex eo patere, quod aliae bonae sint , aliae contra malae. Regerente vero Protarcho , numquam ab illo concedi
227쪽
LUCUBR. ET HIC. id posse , qui voluptatem esse bonum statuat , neoque voluptates inter se dissimiles esse , quatenus voluptates ; instat Socrates , ea ratione concludi omnia posse , tametsi maxime repugnantia , si dissimillimum dissimillimo smillimum esse concedatur. Nam ab se, qui statuerat initio sapientiam& intelligentiam esse bonum et , qui scientias &multas & dissimiles & contrarias asserat , aequo jure responderi posse , non esse scientiae scientiam dissimilem οῦ eamque viam evadendi prorsus imperiti stultique ratiocinatoris ab eo , qui contra sentiret , existimatuna iri. Quare partium esse deis ponendum ab utroque studium , neque contendenis dum , ut sive jure sive injuria quae sentiet alteruter , ea primas teneant ' sed ei , quod verissi. mum sit , ab utroque collatis viribus auxilium opemque serri oportere.
VI. Missa itaque velitatione , quae sophisticae scholae discipuli turbavit imperitiam , ostenditque , nihil ab eo sani expectari solidique posse , qui
sulla notione certa & ordinata imbutus ab se responderi apte putat, si confusi quidpiam obtrudat
magis ad inanem ostentationem ac sucum iaciendum imperitis , quam ad rem evolvendam accommodatum ; idearum doctrinam , quae sons est in.
228쪽
corruptae germanaeque scientiae, Socrates aggreditur, ut quae de bono bonique gradibus dicenda sunt, ea duce perseqtiatur & inveniat. Quae cum doctrina prorius hospes esset inter vulgares philosophos , neque paratos inlimctosque animos ad intelligendam vim suam omnem nancisci posset :obtecta proponitur a Socrate forma illa & specie, quae tametsi pugnare secum ipsa videatur , tamen
postquam in Eleatica schola prodiisset , doctorum
circulos pervagata erat , exedrisque saepe consederat. Ait enim , esse mutuo consensu firmandum . sermonem , qui turbare consuevit homines , asseritque , unum multa esse , & multa unum. Ρrotarchus cum usu pmtrita vulgares inter philosophos ea de re disceptantes obtriadi repetique arbitraretur , & eo sensu dici, quo compositum quid. piam unum dicitur , si totum ipsum ς & multa si partes , quibus constat , in censum veniant, quae tamquam puerilia , salebrasque disputanti
creantia , pmrsus abjicienda serebantur & obsoleverant ; inconsideratam Socrates & alienam abs re Pmtarchi notionem corrigens ait , unum illud, de quo sermo ab se institutus est , non esse qoaerendum inter composita , quae oriuntur & intereunt, verum de uno tuo intelligendum esse, quo
229쪽
dicitur unus homo, pulchrum unum , unumque bonum. Qua in re primo quaeri oportere , ntim esse revera quasdam τοιαυτας μοναδας existimandum sit : secundo quo pacto singulae una sint eademque semper , expersque ortus & interitus , ac smul unum id , quod firmum & constans est , aliisque firmitatem atque stabilitatem tribuit e postremo num in iis , quae gignuntur & infinita sunt, divisa & facta ex una multiplex , an totaleorsum in singulis ponenda sit ' quod abhorrere maxime videtur a populari sensu , idem nimirum& unum in uno simul & multis esse. VII. Quia vero non omnis explicanda natura tunc idearum erat , sed id solum , quod ad earum usum in pervestiganda veritate pertinebat ;ideo subsistit in primo capite , reque ipsa semas esse quasdam & species ostendit , in quas intuerimens debeat. Vnum igitur & multa , sua singula ratione genita, pervagari omnia , de quibus in . ternus externusve sermo instituitur ' idque neque nunc incepi sse, neque desiturum umquam ; sed instam quamdam ac numquam senescentem rationum harum assectionem & impressionem in nobis esse ; quam qui gustarit adolescens , tamquam sapientiat thesaurum nactus , prae voluptate gestit,
230쪽
ae modo diversa congerit in unum quiddas, mo do unum evolvit & in partes tribuit. Unam hanc esse veritatis assequendae viam , quam explicare quidem non admodum dissicile sit , usu vero pertractare dissicillimum ejusque beneficio compertum esse quidquid arti cognatum hactenus umquam
suit. A diis esse datam & impertitam, & a priscis hominibus , qui diis propiores erant , ad pinsteros transmissam praedicantibus ex uno & multis esse , quae semper esse dicuntur , inque semetipsis insitum habere finitum & infinitum. Qtiae cum ita ordinata sint , ipse per semetipsum legem statuit , quae Platonicae disciplinae se amentum est, jubetque semper in omni re pervestigandam unam
ideam quae numquam investigantem fugiet ac latebit. Vna comperta , quaerendas esse Ῥrro duas tres , aut certum alium quemdam numerum I &quod in his singulis unum est , esse similiter dividendum , quousque intelligatur , non modo unum initio positum , unum & multa & infinita esse, Verum etiam quot & qualia multa ejusmodi &infinita sint : neque ideam infiniti prius adjungendam ad multitudinem esse , quam inter unum &infinitum interjectus numerus multitudinis exploratus sit. Quo explorato , tum demum unum,