Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

2ia LVCUBR. ET HIC. ac minus suscipit: immo Philebus id esse necessario sibi concedendum ait , quippe cum voluptas esse non posset omne bonum , nisi multitudine si- .mul & intentione infinita suapte natura esset ' quare infiniti genere continetur. Sapientiam autem ac mentem in quo genere poni oporteret , cum Ρhilebus ignoraret, & Protarchus respondere non

auderet ut id ostendat Socrates, assentiente Protarcho , statuit a majoribus esse vere pronunciatum , universum hoc administrari non experte rationis aliqua potestate , sed mente quadam &sapientia admirabili ordinatum regi ' dignamque sole , Iuna , sideribus , eorumque motibus , ejus

esse sententiam , qui asserat , exornari a mente omnia. Atque ut cujusque corpus decerptum est ex mundi corpore, quo continentur elementa sn-

cera magis & incorrupta ; sic mentem esse progeniem caussae, quae peperit & continet omnia: quo fit , ut in quo genere ponenda sit , a Protarcho dubitari nequeat ; mentem enim esse caussae cognatam , eiusdemque pene cum ea generis cum voluptas ex adverso infinita sit , ejusque generis, quod principio , medio , fine suapte natura caret. XIII. Quia vero definienda natura voluptatis est , ex qua recte cum sapientia commixta vita

242쪽

media efflorescat , varias voluptatis species enumerat & expendit , ut quae Vera, quae pura, quae sincera sit , ubi perspectum suerit , in qua mixtione quaeri bonum debeat , agnoscatur. Naturam itaque voluptatis & originem evoluturus expendit id primo genus , quod antecedentem dolorem se. quitur , & seorsum a dolore satis examinari non posse dicitur. Nam harmonia soluta in animata specie , ex infinito ac termino mixta , dolor 'restituta vero , voluptas oritur ' ideoque natura corruptio , dolor regressus autem ad naturam , voluptas est. Genus alterum voluptatis ac doloris

est animi proprium , affectionum ejusmodi expectatio jucunda quidem & animosa , quae voluptaria I tristis autem & formidolosa , quae molesta

antecedit. Affectio tertia quaedam animantis est, cum neque corrumpitur in eo quidquam , neque restituitur , ideoque dolore pariter ac voluptate caret , qualis est ejus affectio , qui contemplationis vitam eligit. Genus autem voluptatum animi proprium omne memoria constare ait memoriam autem esse conservationem sensus , ac sensum motum esse , qui fit in passione communi corporis atque animi ' quippe corporis passiones aliae prius extinguuntur , quam transfluant in animum ; aliae

243쪽

ii 4 LUCUBR. ET HIC

per utrumque diffusae quamdam utrique concussio. nem inserunt. Ex memoria porm cupiditatem oriri ; quo fit , ut eorum , quae patitur , contrarium quid appetat qui vacuus & exhaustus est. nam impleri cupit. At id appetere non potest corpus , cum exhaustum sit , neque sibimetipsi contrarium esse possit. Reliquum est igitur , ut

appetat animus intercedente memoria, quae passionibus est contraria corporis ; ob eamque rem animi proprius est omnis conatus & cupiditas. Rurissus in vacuitatis & expletionis medio constitutum hominem dolere simul ac laetari ' nam vacuum angi , laetari vero spe repletionis : sin autem deis speret . oriri passionem circa dolores duplicem . Ex his essicit , voluptates ac molestias alias esseveras , alias falsas , quemadmodum timores, expectationes, opiniones aliae verae sunt, aliae falsae. Cui cum Protarchus assentiri detrectaret , cum ne dormientibus quidem neque furentibus accio dat , ut laetari se credant , ac non laetentur ; a Socrate multis eo adigitur , ut manus det. Nam

ut qui opinatur aliquid , etsi revera quidpiam opinetur , salso tamen opinari potest ; quia quemadmodum ut vera sit opinio, non opinio tantum,

sed qualis quaedam esse opinio debet , cum esse de

re Diqitir in hy

244쪽

CAPUT XIII. 2Isre una multae vatiaeque possint ; sic etiam si quis reapse gaudeat gaudete salso potest , quia voluptas pariter , ut vera sit . esse debet qualis quaedam cum magna, parva, remissa. vehemens esse . possit; cui si pravitas accedat , prava ut opinio, sic etiam voluptas erit. Atque cum sepe voluptas ex opinione non vera , sed filia nobis oriatur. esse falsa potest. Quod eum nondum Protarchus confiteri vellet . id extorquet ab eo Socrates , ut fateatur . interesie multum inter voluptates, quae rectam opinionem ac scientiam , & voluptates quae falsam opinionem & inscitiam consequuntur. Porro cum ex sensu & memoria pendeat opinio, &ipsum opinari posse, sensus autem falli possit, &memoria rerum salsas tua nes conservare; neque

solum id praesentibus ac praeteritis, sed etiam latum ris accidat, quippe fiebarie animis imprimi possint

rerum etiam laturarum; voluptates autem ipsius animi poopriae, voluptates corporis antecedant, cum is ob sutura praegaudere queat ' ex his efficit Socrates, non minus uoluptates , quam opiniones, esse posse salsas ; atque ut salso quis opinatur, cum id optanatur, quod neque fuit, neque umquam erit, sie falso laetari , cum quis ob ea laetatur , quae nusquam aut suerunt , aut sunt, aut erunt.

245쪽

1 15 LUCUBR. ET HIC. XIV. Praeterea cum sitne passionibus animi passione corpus occupari possit , interea dum quae dicuntur cupiditates in nobis seorsum insunt , & animus appetat contrarium corporis habitum , corpus autem dolorem excipiat , ideoque voluptates ac dolores, & eorum sensus , quae sunt contraria, simul conveniant ' tum autem voluptas ac dolor

quod magis & quod minus est suscipiant; quod

accidit in magnitudinibus , quae cominus aut eminus aspiciuntur , ut oculi varia positio deleat veritatem , etiam in voluptate ac dolore accidit, si dolor cum dolore , voluptas cum voluptate , cum voluptate conseratur dolor' nam voluptas cum dolore collata major videtur, ac dolor cum voluptate minor. Quamobrem ea pari , quae, cum non sit , apparet, apparere salso dicenda est, neque pars esse voluptatis ac molestiae vera potest. XU. Demum eo Socrates tandem evadit , ut occasione capta ex eorum sententia, qui rerum naturam optime callere crediti voluptates esse negabant , & quae a Philebi asseclis appellabantur

voluptates , omnes esse effugia dolorum contendebant, atque tum gaudere se dicebant , cum omnis esset ablata dolendi caussa ' ostendat ex eo indepravatione tum animi tum corporis voluptates

elis

246쪽

esse postas , quae maximae vehementissimaeque censeri vulgo solent. Nam eas esse voluptates acriores, quarum acriores cupiditates sunt: cupiditates autem

acriores sunt ejus, quo magis quis indiget ; affecti

vero morbis homines indigent magis; quare non insanitate , sed in morbo , constitutas esse voluptates vehementissimas & acerrimas , & ex voluptate ac dolore, vel aequali utroque, vel alterutro superante mixtas: quod ex iis probat , quae in communibus corporis passionibus extrinsecus intrinsecusque miscentur , tum ex iis, quae miscentur in animo , tum ex iis demum, quae ipse in se ipso suscipit animus. Nam iram timorem desiderium aemulationem invidiam esse dolores quosdam animi , miris quibusdam voluptatibus implicitos :quem voluptatis ac doloris congressum in animo cum ipsae tragoediae comoediaeque patefaciant, explicat in invidia suse Socrates , qua fit, ut non modo in sabulis , sed in universae vitae tragoedia comoediaque voluptates doloribus immisceantur. Invidiam enim in amicis pariter habere locum . Quod ut evincat , animadvertit , esse commune malum inscitiam rerum suarum ac sui; sibique plus, quam deceat , opinione falsa artalare homines in iis, quae ad externa , ad corpus animique

247쪽

. 2IS LUCUBR. ET HIC. dotes pertinent. Atque si qui sibi plus arrigant, in his , quae silai arrogant , robusti sint ' odioses

esse, cum proximis noxii sint, fin imbecilles, haberi & esse ridiculos. Nihil autem accidere crebrius in congressionibus homirum , quam amicos videre , qui cum imbecilli tat, sapientiae pulahrItudinisque sibi plus armant. Risum autem esse laetitiam , isnorantiam malum, laetitiam ex alieno malo ab invidia profici sei , quae tristitia quaedam est. Quare voluptatem ac dolorem inter se misceri in usu vitae quotidiano. XVI. Cum hactenus & animum sne corpore ,& corpus sine animo , dc utrumque simul in perturbationibus voluptatis ac doloris implicari posse

demonstrarit Socrates , ad irmnixtas ac puras V luptates animum applicat. Neque enim voluptatem omnem esse dolarum sedati mem , etsi pleraeque videantur esse voluptates , neque sm ' aliae magnae videantur & multae , quae mixtae tristitia sunt & ingentium dolorum sedationibus. Puras autem voluptates esse , quae capiuntur ex pulchriscoloribus, figuris , sonis , & ex iis , in quibus desectiis est quidem , sed non sentitur nec laedit;

impletio vero sitavis est , & sentitur , ac dolore vacat. Pulchra autem intelligit ea, quae sunt suapte

248쪽

, CAPUT XIII. 2 istpte natura pulchra semper , ac voluptates insitas dc a motuum oblectationibus abhorrentes habent. Ad has adjungit voluptates disciplinarum , quae doloris expertes sunt. Purum autem ac sincerum quod appellat , a maximo & plurimo longe dis- ferre monet. Quare voluptatem omnem seu magnam seu parvam , seu paucam seu multam , si dolore careat , suaviorem esse , veriorem , & pubchriorem , quemadmodum album illud est pulcher. rimum , quod ita sincerum est , ut nihil alterius coloris immixtum habeat. XVII. Constitutis generibus voluptatis , ut in quo gradu bonorum collocanda sit, definiri possit, eam esse voluptatis indolem, animadvertit Socrates, ut ejus generatio semper, essentia vero numis

quam omnino sit. Essentiam esse quod ipsum per se est , generationem autem semper quiddam aliud. appetentem . Alterum semper esse proprer aliud; alterum id esse , cujus gratia fit quod est propter aliud. Voluptatem igitur , cum generatio sit, ad aliam reserri , quam boni sortem, oportere; cum id sit in boni sorte positum, cujus gratia fit quod est propter aliud. Praeterea cum generatio corruptionem involvat , ab eo , qui amat quod gigni tur semper ac numquam est , expeti corrupti

249쪽

nem , non vitam illam tertiam , quae laetitia quidem ac tristitia caret , at intelligentiae compos est , quae maxime pura ac sincera potest : & absurdum esse, cum nullibi, praeterquam in animo, bonum sit , in eo voluptatem unam bonum existimare ; sortitudinem autem , temperantiam, intelligentiam , & alia , quae bona sortitus est animus , e boni delere censu penitus ' hominemque Voluptatis expertem , affectumque dolore , dum

dolet , arbitrari malum , etsi sit optimus ; voluptatibus autem delinitum , quo gestit & furit

magis , eo praestantiorem virtute dicere. XVIII. Etsi vero scientia bono propior quam voluptas si , in illa atque tamen ac in voluptate varios esse puritatis atque sinceritatis gradus. Nam artibus , quae imaginatione , sensuum experientia ,& exercitatione conjecturisque nituntur, ut obscuritatem plurimam , ita stabilitatem minimam admixtam esse. Numerandi contra , metiendi , ponderandique peritiam , ut evidentiae , se firmitatis habere plurimum. Numerandi artem intelligit non vulgarium , sed philosophorum ; nam a vulgaribus unitates inaequales adhiberi , eisque minima pariter & maxima designari. Quamquam autem veritate atque sinceritate maxime praestent aliis

250쪽

CAPUT XIII. 22 Iartibus numerorum & mensurarum scientiae , mul-raeque facultates aliae , quae sunt harum comites; tamen esse longe verissimam omnium cognitionem eam , quae versatur in eo, quod est , & vere est,& semper eodem modo se habet ; quippe quae non invitos sed volentes animos hominum sibi subjectos habet , & artium omnium optima est atque utilissima. Obstrepente Protarcho ex mente Gorgiae , persuadendi facultatem artibus antecellere longe omnibus , id non agi nunc , reponit Socrates, ut statuatur, quid in artibus mancimum optim im & utilissimum , sed quid perspicuum sincerum ac verissimum sit; atque praestantiam utilitatis , aut in vulgus commendationis arti Gorgiae concedi posse , veritatis autem excellentiam ei tribui oportere facultati , quae sempiterna contemplatur , eamque vim explet animi , quae ut na- . tura sua veritatis amans est , sic eius gratia cum Ela movet & agit. Atque ut firmum purum V mrum sincerum vel est in eo , quod eodem semper modo se habet , estque simplicissimum , vel ei maxime cognatum est; cetera vero omnia secunda

censeri debent ; ita , quae in eo versatur , intelligentiam , eximio mentis & sapientiae nomine debere insigniri. xta.

SEARCH

MENU NAVIGATION