Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ror LVCVBR. ET HIC. quod st in omnibus , in infinitum abire sinen.

dum atque dimittendum esse , secus atque sophistarum mos erat , qui sapientes haberi vulgo coeperant . Nam unum temere ponebant , & multa citius aut tardius quam par erat , & post unum infinita continuo statuebant , mediis praetermissis. Summum genus est universale primumque unum 'ei subjectae species , interjecta multitudo sunt in. ter unum & infinitum ' individua singularia, quorum nullus est certus numerus , infinita sunt , ad quae cum deventum est, tum demum inquisitio conquiescit. Quod eo recidit, ut summum ac primum genus , eique subjectae species, quae natura unius reserunt , ac , nisi rite definitae sint , neque definitio neque divi sio prorsus obtineri possunt, definiantur: hujusque rationis & viae luculentum a Platone exemplum in Politico allatum est;

eum is dialogus in eo maxime versetur , ut a tium atque scientiarum series explicata oculis exhibeatur. Hic autem indicatur ea res exemplo sonorum , & corporis motuum . Vox enim una simul & infinita est , ejusque sonum gravem , acu tum, & aequilonum qui non distinguat, etsi musi- eae prorsus imperitus sit, non iccirco tamen peritus est qui tantum id noverit. At peritus erit

232쪽

qui perceperit , quot & qualia sint intervalla umcis , & intervallorum terminos , & systematum numerum , quae ex intervallis fiunt ; inque gestibus corporis inditas affectiones alias ejusmodi, quae numeris demensae rhythmi & metra appellatae sunt. Has investigari agnoscique debere : secus enim in- sinitum singulorum , dc in singulis multitudo hominem emcit intelligendi , ratiocinandi , numerandique imperitum , quippe qui mente nulla in

re certum ullum numerum assecutus sit. Sicut autem , obje flo uno , non continuo respiciendum

est ad infiniti naturam, sed ad numerum aliquem ita si eonti a initio oblatum infinitum est , non

in unum continuo , sed in aliquem numerum, qui multitudinem aliquam habeat , intendenda mem, eoque perspecto , tum esse ex omnibus in unum

demum desinendum ; ut is secit , qui primus , sive homo sive Deus quis, in voce infinita litteras vocales, liquidas, mutas distinxit singularum numerum definivit, omnesque & singulas communi vocabulo elementa appellavit: & cum videret , ne unum quidem ipsum per se percepturum quemquam, qui non omnia perciperet, arti , quae una omnia complecteretur , Grammaticae nomen indidit.

VIII. Cum , ea quorsum evaderent, Philebus

233쪽

a Socrate quaereret , & quid ad rem pro stam faceret , jamdiu ab se & Protarcho expectari diceret ; imperitiam utriusque Socrates occulte carpens , ab utroque respondet id jam tum quaerendum esse , cum disputationis initio de voluptate& prudentia sermo institutus , & utra esset eligenda pervestigari coeptum est. Nam cum unum quiddam en utraque diceretur , investigari continuo debuisse, quo pacto unum esset & multa simul utraque; & quot pacto non infinita continuo ponenda sint , sed numero aliquo certo comprehendenda , antequam in infinitum abeuntia dimittantur. IX. Protarchus nunc demum intelligens , esse

quaestioni primae secundam implicitam , ideoque

rem magnae indaginis esse , quam antea facilem& expeditam arbitrabatur , quaerendum enim esse, num voluptatis & prudentiae species plures sint, tum quot & quales ; iccirco neque se respondendo parem suturum prospicit , neque ab alterutro non responderi probro vacare putat. Itaque rogat Socratem , ut , abjecto interrogandi respondendique more , sermone non abrupto plane explicet, quid in rebus humanis optimum sit. Neque enim esse disputationis institutae finem dubitationum Ia-queis crudientes involvere , quem Socratis esse mo

234쪽

rem ait interrogationes cumulantis , quibus in te rogati sunt respondendo impares. Eorum enim incentu sese collocat , qui suam agnoscunt imbecillitatem , quo nihil est a sophistarum vanitate remotius, neque ad discendum aptius. Quare pulchrum ait esse cordato viro nosse omnia ' secundam autem esse navigationem si quis non ignoret semetipsem .X. Socratti igitur , discendi cupidum & aptum ad discendum auditorem nactus , rem non ut ante resutandi caussa principiis obliquis usus turbat, sed ex direms explicat , universamque reserat. Proponit initio neque voluptatem , ut Protarchus& Philebus contendebant ; neque prudentiam , quam ipse turbaturus utrumque voluptati opponebat ; sed aliud quiddam , & utraque metips esse

summum bonum. Quod ut evinci possit , assentiente Protarcho , statuit , boni conditionem esse persectissimam absolutissimamque omnium , ipsumque bonum satis esse sibimetipsi ; quo fit, ut qui norit ipsum , invicte expetat , & quae nihil ad illud explendum conserant , omnino negligat. Quo ex loco patet , Socratem Platonis , aut ipsum Platonem ea specie tectum , induci non semper Scepticum , sed & aliquando Dogmaticum.

Nam Tullius , etsi asserat Plato in libris nihilas

235쪽

156 L V C V B R. E T H IC. assirmari s a ὶ , & in utramque partem multa disseri , de omnibus quaeri , neque certi afferri quidquam ; alibi tamen eum ait b) reliqui se persectissimam disciplinam , Peripateticos & Academicos , nominibus differentes , re congruentes. Quae prima fronte pugnantia conciliandi viam Uarisburtonus se) expeditam obtulit : duplicem enim in Platone personam esse spectandam ait ' nam considerandum esse tamquam Socratis discipulum , & Xenocratis Aristotelisque magistrum , & veteris Academiae conditorem. Discipulum Socratis esse scepti cum , Academiae vero conditorem esse dogmaticum ; cum Tullius ipse nihil inter Peri. pateticos & Academiam illam veterem differre doceat. Ex ea duplici persona non animadveIsa fluxisse vir doctus ait , ut & veteres in definiendo charasti te Platonis abierint in diversa ; cum ,

ut est apud Laertium s d) & Empyricum se),

eum alii Dogmaticis , alii Scepticis adnumerarent ;&- recentibus in explicando Tullio aqua haeserit. Immo res eo adducta fuit , ut , nisi depravaretur

236쪽

C A P V T XIII. 2o7 emendatione falsa quod optime scriptum est , intelligi, sanumque sensum habere non posse, existimatum sit. Ad illud enim in ossiciis f), Nostra

legens non multum a Peripateticis d bsidentia , qu niam utrique Gerat et o Platon ei esse volu mus , Observat Gravius : Qui dicere potes , se utrumque esse voluisse Platonicum Socraticum ,

perinde es ae s scripssses, utrumque se velis esse,

Peripatetistim edi ri telicum. Quae cum absurda sint , esse Stoicos a Socraticis deturbatos restituendos, persuasum illi est. At Plato non alienus modo , sed & suus est. Dum personam agit alienam , nihil assirmat ipse , refutat alios ; dum suam, a perte docet ac decernit. XI. Ea natura constituta boni , quasi signo quo collineandum est , primo seorsum voluptariam, tum prudentem expendit vitam , ut aperte perspiciatui in neutra boni conditiones antea positas inveniri. Atque vitam voluptariam omni prudentia destitutam examinans ostendit , nullo gen re maximarum voluptatum humani animi appotendi vim exaequari , sed expetenda multa su-

f Lib. r. sub init.

237쪽

ro8 LUCUBR. ET HI Qperesse , quibus ablatis ne voluptas quidem nino percipi potest. Superesse cupiditatem intelligendi , ratiocinandi , atque his affinium , aut omnino perspiciendi quidpiam . Quae cum non

concederet Protarchus , quippe cum habeat omnia qui voluptatem habet ' id evincit ex eo Socrates , quod ipsa voluptas iis adjumentis egeat, eaque necessario desideret. Nam qui mente caret, ignoret oportere ipsum hoc , an gaudeat. Qui memoria destitutus cst , ei necessario obventurum,

ut neque recordetur , an umquam antea voluptatem ullam ceperit ; atque , si qua praesens adsit, eam adfuisse e vestigio recordaturus sit. Qui rectae opinionis atque ratiocinationis expers est , eum neque opinari gaudere se dum gaudet, neque conjectura assequi posse quo pacto deinceps gavisurus sit. Quae profecto vita non hominis esse, sed ostreorum , a Protarcho sponte conceditur. Quod voluptati accidit, ut ipsa sibi non lassiciat, ablata mente ac prudentia , id evenire menti ac prudentiae , dempta voluptate , pὸucis effici . Neque enim quemquam eam vitam optaturum , quae cum rerum omnium scientiam ac memoriam in

potestate habeat , ab omni undique voluptate disjuncta sit. Si neutrum vitae genus seorsum ab al

238쪽

tero vitam beatam explet , proximum erit , ut expendatur , an ex utroque mixta media quaedam id praestare possit ; & mens ne cognatior ac similior quam voluptas ei sit, quod vitam mixtam expetendam ac bonam efficit. XII. Vt autem ratio mixtionis eniteat, eorum, quae sunt in universo , aliud infinitum , aliud fini tum , aliud ex utroque commixtum ait. Quartum autem genus addendum esse, quo caussa comis mixtionis mutuae continetur. Ac finitum & inlinitum in multa divulsum ac dispersum esse , quae rursus ad unum adducenda sunt ' ut frigidius at que calidius infinita esse . Nam magis aut minus, dum in iis inest , ea finem habere nullo pacto sinit . Quod vehementer ac remisse pronunciatur eamdem habere vim , quam magis & minus habent , nam ubi sunt , haud sinunt esse quantum unumquodque: nam si non delerent quantum , sed ipsum atque moderatum enasci sinerent in ea se. de , quam occuparant ; ista e regione , in qua inerant , extemplo diffugerent , quippe quae , suscepto quanto , neque calidiora esse , neque frigidiora , neque vehementiora, neque remissiora possent. Non enim consistit umquam , sed usque progreditur calidius atque frigidius ς quantum auo tem

239쪽

ato LUCUBR. ET HIC.tem perstat & progredi desiit. Quidquid itaque magis & minus fuscipit, calidius, frigidius , siccius , humidius , tardius , velocius , majus , minus , ad infiniti genus , tam iam ad unum, esse redigenda omnia. Quae vero contraria suseipiunt, ut aequale Sc. aequalitatem , tum autem duplum,& quae reseruntur ad se invicem , ut numerus adnumerum , & mens a ad mensuram , omnia finiti genere contineri. Ad finiti naturam pertinere pariter aequalis ac dupli sobolem.& quaecum. que perficiendi vim habent , ut inter se pugnare contraria desinant ; ipsaque reddens dimensa &contara' numerum efficit . Ex progenie finiti cum infiniti natura permixta γενεσεις oriri miltiplices quippe cum utriusque recta inter se communiri in morbis sanitatem , in tardo ae celeri

cuto- Sc gravi infinitis , indita finiti natura , pe sectionem omnem harmonicam in calore & Digore ι sublato nimio , mensuram & commensum pariet . Ex eadem apta permixtione temperiem anni , pulchra demum omnia , conjunctum eum sarritate robur in corpore , virtutes in animo, inis generari ' petulantia siquidem universaque impr bitas , quibus voluptatis nullus inest expletioni Lque terminus , a natura finiti modum di ordi

240쪽

CAPUT XIII.

nem terminumque habent , quo non infici &extenuari , ut ajebat Philebus , sed expoliri servarique voluptatem asserit. Cum haec a Protarcho sic intestigerentur , ut aliquid in iis , quae tertio. generi subjicienda sint, relinqueretur scrupuli, rem

paucis expediens Socrates generatim ait, progeniem omnem , quae reseratur ad genus tertium, esse γ ἐ- νεων εἰς ουπιαν generationem in sentiam , seu quidquid ita gignitur , ut naturam certam habeat ex mensuris termino definitis. Quae vero gignuntur,

ab aliqua caussa gigni necessario debere omnia , Runum idemque esse caussam, & quod efficiens est,

etsi nomine discrepent. Porro caussam esse natura

priorem eo , quod efficitur , & caussae servit εἰς γένε ν. Quare tribus positis , nimirum iis , quae gignuntur , & iis , ex quibus gignuntur omnia,

quartum esse ponendum opificem universorum . Itaque genus primum esse α τειρον ' secundum πε-

ρας tertium ουσinin , quae gignitur ex duobus; quartum mixtionis & generationis atram . His enucleatis , expeditum & facile intellemi est , vitam ex voluptate & sapientia mixtam , quae utrique simpliciter anteferenda visa jam erat , partem esse tertii generis; mixtam enim ex infinitis omnibus esse termino colligatis ; nam voluptas pluao et ac

SEARCH

MENU NAVIGATION