장음표시 사용
61쪽
ANNALES censitae C. 39, nec ipsae tamen imperii initio assignandae : . Falsus nimirum e Germania triumphus, emptis' per commercia , quorum habitus et crines in captivo-n vorum speciem formarentur. in Haec certe bello cum Quadis et Marcomannis et cum Decebat o Dacorum rege
assignanda esse, et Dionis fragmentis colligitur tam Xiphilinianis quam etiam Theodosianis, et Constantini Porphyrogeneti, oppresso iam Sabino consulari. Immo Decebatum illi in eo bello hostem suisse innuit certe coaevus Plinius s, dum confert invicem res Domitiani Traianique cum eodem illo hoste gestas, nempe Dece-balo. Scio Oppium illum Sabinum appellari in nonnullis
codicibus Suetonii. Sed non temere Casau bonum, verum auctore Salmasiano aliisque codicibus MSS Appium reposuisse observavit Cl. Graevius. Et Appium eundem agnoscit Eutropius vr agnoscunt etiam Fasti cum Domitiano X. Cos. collegam Appium Iunium Sabinum anno aerae christianae LXXXIV. Is in provinciam missus consularis anno sequenti LXXXV , et occisus a Dacis ita Domitiano occasionem dedit anno eodem exeunte, ut in illos expeditionem ipse susceperit. Anno autem Proximo , pro nostris rationibus, victus est ab Agricola Galgacus. Missum enim existimo in provinciam Agricolam a Vespasiatio etiamnum superstite anno aerae
nostrae LXXIX: sic tamen ut res ab eo gestae in Titi imperium inciderint. Obierat enim pater die Iunii XXIV, antea nimirum quam in provinciam venire potuerit Agricola. Inde lactum, ut res ab eci gestae Titi auxerint litulos imperatorios. Et quidem imperator XV Titus appellatus est iam Divi filius, Trib. Pot. lX quae medio anno LXXX exibat ut nos docent numi Cl. Mediobar-bi, et thesauri Palatini unus editus a Cl. Begero. Sic
62쪽
etiam ut sint etiam apud Mediobarbum numi nonnulli eadem tribunitia potestate signati, qui eum imp. tantum
XIV agnoscunt, quibus similem nos etiam unum vidiamus in thesauro Laudensi Bodleiano. Inde manifestum est hac tandem tribunitia potestale titulum illum impero torium novum accessisse. Et quidem transacta aetate debellatum eum Britannis docet Tacitus . Hoc proinde ianno, non sequenti, quo exeunte tribunitiam potestalem X Titus numeravit. Immo T. P. IX illam cum Cos. II committunt numi anno proinde LXXIX percussi. Sequenti enim anno consulatum Titus inivit VIII. Itaque primus Agricolae in Britannia is annus erat, quem numeramus Domini LXXIX, octavus autem, quo Britanniam circumnavigavit, LXXXVI aerae christianae. Idem nimirum quo victus a Dacis salsum tamen de Daricis triumphum egit Domitianus. Ipso illo anno T. P. V. Cos. XII Domitianum imp. XI, XII, XIII appellant nu- mi . unde intolligimus titulos imperatorios ad minimum XII M XIII de novo accessisse. occurrit in iisdem etiam
VICTORIA AUGUSTI SC. cum tropaeo. Desunt tamen sateor triumphi notae quadrigae, quas tamen signatas legimus in prioris anni LXXXV numis. Haec ratio fuisse videtur, cur illi potius anno triumphum illum commen- litium assignet Mediobarbus : idque sortasse reclius. Nescio enim an eo spectarint verba Taciti de excepto a Domitiano victoriae nuntio: u Inerat conscientia, deis risui fuisse nuper salsum e Germania triumphum , nc. 39. Nuper ait, non hoc ipso, quo Agricola Britannos vicit, anno, derisui fuisse salsum Domitiani triumphum, ut fuerit proinde ad superiorem potius annum sertasse reserendus. Id unum tamen in ea sententia disti cile est, quod raro admodum in provincias mitterentur , aut e
63쪽
principis latere discederent consules ordinarii per annum illum quo consulatum gesserant, magistratu ipso licet abdicato. Erant enim illi e consilio principis senatorio,
et in imperii comitiis locum habebant apud principem
ipsum celebrandis. Sic Galbae legimus astuisse collegam eius in consulatu Vinium, dum ab eo Piso ad plaretur in comitiis imperii. Ita Traiano assuit in terrae motu Antiocheno Pedo consul ordinarius , quum tamen anni fine motus ille contigerit. Ita Memmium Etiam Fuscum consulem ordinarium comitem habuit Byzantii Valerianus in expeditione Persica, diu posteaquam magistratu cessissent consules ordinarii. Sed pendebat hoc e principis arbitrio, nec adeo mullum pugna mus , quin potuerit consulem ordinarium ipso consulatus anno in provinciam mittere Domitianus, id scilicet exigente usu reipublicae, princeps ipse alioqui licentissimus. Nobis impraesentiarum satis est, si hoc anno
LXXXVI Britanniam circumnavigarit Agricola. Hinc enim colligitur postea librum huius operis VII scripsisse Quintilianum: nec enim ille quasi de re nova loquitur. XXIII. Porro de ipso Domitiano ita Quintilianus tu Germanicum Augustum ab institulis studiis deflexit
γ Cura terrarum, parumque Diis visum est esse eumn maximum poetarum. Quid tamen iis ipsis eius operin bus, in quae donatus imperio iuvenis Successerat, su-- blimius, doctius , omnibus denique numeris praeStan-m lius ' Quis enim caneret bella melius, quam qui sic η gerit Z Quem praesidentes studiis Deae propsius audiis renit Cui magis suas artes aperiret familiare nomen, Minervae tu Itaque iam erat in imperio, quum scri-ra. Tneit. Hist. lib. I, e. 14. LXXXVI, quo iuvetiis esse desierati 3. Dio. Domitianus. t 4. Pollio, Vit. Valerian. a. Quint. Iust. lib. X, CBP. 1. 1. Post octobris diem a. anni
64쪽
beret Noster, Domitianus: etiam et bella gesserat, unde pariter imperatoris honor, fictilius tamen ac poetae. Scripserat enim de bello Titi fratris Iudaeo, ut e Valerii Flacci colligimus Argonautico. Vt proinde satis apte invicem bella contulerit Quintilianus, quae gesserat Domitianus , et quae cecinerat. Ab illis bellis in propria persona gestis tot illos habemus in coaevis horum temporum numis titulos imperatorios. Ab illis cognominatio ii Germanici modo cuius meminit Quintilianus sed Dacici, quo illum ornant, non quidem numi aut inscri-
Iuvenalis 4. Et templum gentis Flaviae iam condiderat, et templi numen sic enim fortasse potius legendum γsamiliare Minervam adsciverat. Et ludos , ni fallor, i stiluerat in eiusdem numinis honorem in Albano quotannis celebrandos. Sed haec lateor primis aliquot imperii annis convenire potuisse. Non item illud quod dicit, donatum imperio iuvenem successisse: id quod ostendunt proximi ante Augusteam dignitalem numi, qui illum principem iuventutis appellant. Non utique ita appellandum , ni fuisset etiam ipse, romano saltem censu, iuvenis. Sed post supremam Augusti dignitatem neminem Iegimus, ut fuerit aetate iuvenis, qui tamen princeps invenlutis fuerit appellatus. Immo iuvenis nomen, annis etiam iuvenilibus, indignatus est Augustus Caius β, tanquam imperii maiestati parum congruum. Et alio lamen capite Augusto indignus erat titulus principis iuventutis, quod ordinis dumtaxat equestris principatum designaret, quum tamen ordinis amplissimi Princeps esset, ut alibi ostendimus si, Augustus. Non tamen illud obstabat, quo minus aetas etiam Augusti,
S. Dio, lib. LIX. 6. Prael. XVIII ad Sp. Adriaci. S. 8.
65쪽
Pro recepto Romanorum censu, haberetur iuvenilis:
pertigitque census ille ad annum aetatis XXXV. Natus est Domitianus anno aerae nostrae LI, Octobris die XXIV. Sie iuventutem absolverit natali suo octobris die itidem XXIV anni LXXXVI. Nec dedignabatur iuventutis suae
mentionem ille, qua quidem ad rerum gestarum magnitudinem augendam faciebat aetas ipsa, minorennis. Hoc certe nomine illum laudat Iosephus ab T aetate eius iuvenili, quum Capitolium occuparet: non id procul dubio iacturus, si ingratum censuisset. Immo de aetate
sua, quum triumpharet, iuvenili gloriatur ipso Domitianus ; et quidem iam Augustus. Legimus apud Cl. Me
diobarhum num uin Cos. X signatum in cuius parte postica illa sunt verba: IOVI IvvENI TRIVMPHATORI. Ila ille
anno Domini LXXXIV, quo annum egit aetatis ad minimum XXXIII. Similiter Iovi IvvENI in multis Commodi , iam etiam Augusti numis legimus. Nec vero dubium est, Deos illos Deasque qui in numis Augustorum Augustarumque occurrunt pro ipsis saepe Augustis atque Augustabus intelligi. Sic etiam IVVENTA IMPERII in nurno Caracallae cum patre iam Augusti legitur. Et IVVENTVs AUG. in numis Augustorum Gallieni atque Claudii, qui successit Gallieno. Et quae eodem spectant,
ad aetatem nempe principis iuvenilem , SPES PUBLICA et IovI CREscENTI in numis item Gallieni. Proinde non absurde Domitiano, quum succederet, iuventutem gra-lulatur Quintilianus. Idem tamen supponit, qui, quum imperio donaretur, iuvenis fuerat, iam sane amplius, quum haec scriberet, iuvenem non fuisse, sed annis aliquot aetatem illam superasse; quod nostris convenit examussim, quas dedimus, rationibus.
66쪽
XXIV. Sed et illa quoquo Quintiliani verba et Domiti uni tempora reserenda sunt: a Laudandum in quiis husdam, quod geniti immortales: in quibusdam, quod is immortalitatem virtute sunt consequuti: quod pietas i, principis nostri praesentium quoque temporum decusis secit. o IIabuit nimirum in animo illos quos sibi pi talis ossiciis coniunctos Domitianus in Deorum numerum referret: Titum nempe fratrem, et Titi filiam Iuliam, et filium e Domitia Caesarem insantem. Sed vero Titum ipso mox imperii initio consecravit, alioqui m moriae eius insensissimus. Filium a' eius consulatu Dalum testatur Suetonius 4, qui certe de Σ' ante imperium 1 consulatu intelligi non potest; quum et insantem illum, et tamen Augusti Domitiani silium , fuisse doceant nu- mi, doceat etiam Martialis L Accedo itaque viris doctissimis, qui secundum illum consulatum de a' intelligunt consulatu ordinario, post imperium, quem tertio imperii anno , Domini LXXXIV, gessit Domitianus. Et quidem utroque modo consulatus illius numerant antiqui Fasti, nunc scilicet praetermissis consulatibus su D sectis, nunc etiam illis in censum acceptis: potuitque hoc e Coaevo aliquo auctore , qui suffectos consulatus dedignatus fuerit, accipere Suetonius. Immo potuit ipse, primo post imperium consulatu, ita numerare Domitianus. Sprevit ille, fateor, suffectos suos sub patre Consulatus, unicumque inter illos ordinarium, quod sciret illis praecipitem suam dominandi libidinem fuisse
represSam. Idem tamen postea, quum consulatuum multitudinem mire assectaret, hos etiam censuit in numerum accipiendos. Postea certe num um ego inscri
a. Post anni aerae christianae XCI 3. Tranquillus Suetonius in Domisnem . quo Iulia consecrata est. liani vita, e. 3.
4. Martiat. lib. iv, ep. 3 ; lib. VI. a. Quint. I t. ith. III, e. 7. ep. a.
67쪽
ANNALES Ptionemve coaevam nullam reperio, quae priores etiam consulatus omiserit. Porro Domitia mater Divi CAesaris in numis appellatur. Inde certo constat fuisse illam postea in matrimonio Domitiani. Immo anno proximo et filiam Domitiano peperit, si tamen vera sit Iedlio, quam e codice Salmasiano alioque vetusto servavit doctissimus Graevius, filiam illam natum oportet anno nostrae
aerae LXXXIX. Post partum illum utrumque repudicitam docet Suetonius , propter adulterium cum Parido histrione , et tamen rursus in coniugium ab impatient odissidii, quasi hoc enlagitante populo, receptam. Sic aliquot annis insaniis Caesaris partu serius fuerit repudium illud Domitiae. Immo caput Domitiae Spicis Ornu tum in nurno Domitiant XI Cos. reperit Cl. Medioliar hus. Numus ille ante annum Domini LXXXV cudi non potuit. Iulia adhuc serius in capillum numerum adscripta est. Ait illam Suetonius a Domitiano devincto Domitiae nuptiis pertinacissime recusatam. Inde intelligimus solutis demum cum Domitia nuptiis ardentissimo palamque illam a Domitiano fuisse dilectam: post repudium nempe Domitiae , de quo testem habemus disertissimum Dionem β. Repudiata enim Domitia, occisoque propter adulterium eius Paride histrione, tum demum ait Domitianum cum Patris sui silia Iulia, lan-
quam cum uxore coiisse. Tantum enim abest ut post
mortem Domitiae hoc contingere potuerit ut Iuliae Domitia , immo ipsi Domitiano, superstes fuerit. Immo adscitam in consilium de caede Domitiani fuisse docet Victor epitomator: immo ante illum ipse Dio. Sed vero Iuliae consecratae duos qui meminerint numos habet Q. Mediobarbus , alium Cos. XV, alium Cos. XVI signatos : recenti, ut videtur, umbos mortis consecratio
68쪽
Disque memoria. Sic anno aerae nostrae XCI docesserit, quum iam prope. esset consulatus Domitiant XVI. Siciti ter annos LXXXV et XCI, Domitiam repudiaverit Domitianus, et cum Iulia iam palam tanquam cum Uxore consueverit, Iuvenalis si plures uno abortus Iuliam fecisse testatur, e qua causa mortuam suisse iradit Suetonius T. Ita plures uno annos in illo Domitiani seu matrimonio , seu concubinatu, Iuliam fuisse necesse
erit. Immo illo tempore violatam docet Iuvenalis 3 a Domitiano Iuliam, quo leges de pudicitia amarisSimcis revocavit Domitianus; Iuliam scilicet et Scantiniam. Illas nimirum leges, de quibus in vita eius Suetonius si, et Martialis Et paulo ante expeditionem illam in Germaniam, in qua ne quidem hostem vidit, ut videtur innuere Dio. Ego repudiatam Domitiam, violatam Iiiliam, sub sinem anni LXXXV existimo. Itaque post annum XCI scripsisse illa Quintilianum oportet, si post Iuliae consecrationem scripserit. Aliquot certe supponit consecrationes his, quas diximus, admodum amnes, et tales illas, ut praesentium, quibus Scripsit, temporum decus suerint, personarum principi pietatis ossiciis coniunctarum. Sed vero in Tili consecratione proprium nullum erat praesentium temporum decus, quum
decessores bonos olim consecrare Solerent boni successores. Itaque utramque hane consecrationem in animo
habuerit oportet, si plures una consecrationes designare voluit hominum pietatis ossiciis Domitiano coniunctorum.
Quae sane accurate cum nostris convenient, quas dedimus , hypothesibus. Pol nit etiam fortassis et gentis Flaviae templum commune omnium Flaviorum ob ocu- iIos habere. Quod tamen ipsum post aliquot imperii an
69쪽
ANNALESiros condidit. Annum autem quo absolverit, nece numis qui eius meminerunt, nec ex auctoribus, habemus exploratum. Cliponici autem Eusebiani quae sit in annorum situ fides praestare non audeo. Sero illius meminit Martialis XXV. Ita denique de Valerio Flacco idem Quintilianus : K Multum , inquit, in Valerio Flacco nuper ami- . Simus. . obierat ergo , et nuper obierat, Valerius ille Flaccus. Idem nempe Valerius cuius habemus hodieque Argonautica, qui lamen hoc opus scripsit imperantes Domitiano. Hoc certe colligimus ex illis illius ad Vespa-
Sianum verbis: Tuque o, Pelagi cui maior verti
Fama , Caledonius Postquam tua carbasa Deait incanus Phrygios Prius indignatus Iulos , Ermo me Pvulis , re habenti nilita terrae , Sancte Patre s veterumque fare Menoranda canenti Facta mirum. Versam Proles tura Pandit Idumen
Namque Potest Solymo nigrantem Pubere fratrem , argentemquo faces, et in omni rurre furentem Ius tibi eultusques Deum, deliamque genti Instituot ; quum iam genitor me bis ab omni
Parta poli : neque enim in Tyrias nostira carinas Certior , aut Graiis Helice sorManda magistris rMu tu signa dabis, seu rct duco Graecia mittet. Et Sidon , Nilusque , ratos. Nunc nostra serenus orsa iuvis 8, haec ut Latias Mox t leat urbes.
Invocat, fateor, hoc in loco, Vespasianum ipsum. Male tamen inde colligunt nonnulli scripsisse illum imperante Vespasiano. Invocat, inquam, sed sanctum iam , COH-ri. Mart. lib. IX, ep. r. a. Valer. Flacc. Arg. lib. I, v. a. Post linein an. LXXXIX quo , Elc. snem Argonauticou poemati uidetulim postiisse valetius Flaccus.
70쪽
secratum scilicet; sed in eo loco situm , unde illum P Dialis et terrae nubilosae posset eripere, caelesti procul
illabio illo. Quomodo enim ille Valerium potuit terrae
vipere, si ipse adhuc versaretur in terris' Ait praeterea , quum lucem esset ab omni poli parte daturus, tum domum illi cullus Deorum instituturum et delubra genti Flaviae , sore Domitianum. Non tamen inde colli endum , nondum illum ita illuxisse. Immo gentis Flaviae templum struxerat certe Domitianus, iam Augustus, quum illa scriberet Valerius. Sed morem ille pού-
larum sequutus est, ita de rebus iam praeteritis, quasi Ddhuc suturae essent, vaticinantium. Receptam etiam illorum temporum sententiam imitatus, receptos fuisse ἀn sidera consecratos imperatores, quae etiam ipsa sue-xint, pro principis dignitate, conspicua. Sic enim no-wulum et Remum cum sideribus, sic Castorem et Pol
lucem repraesentant hodieque antiqui numi. Sic et Ne .ronem sideribus potiturum gratulatur Lucanus r. Sic in hoc ipso Domitiani imperio puerum illum Caesarem Divum sideribus cinctum exhibent coaevae illius in numis emgies. Scio etiam aliorum hominum insignium animas in stellis constituisse Platonicos, ut e Somnio Scipionis discimus, et Macrobii in illud commentario. Sed Caesaribus e Iulio sidere petitum arbitror exemplum. Id ergo vult Valerius , sidus Vespasiani ita soro, pro animae dignitate, lucidum , ut splendidissimos nautarum duces, constellationes Cynosuram et Helicem fulgore suo fuerit superaturum , ut proinde illud potius deinceps observarent nautae, qui stellas in navigationibus suis Observabant omitium fulgentissimas. Sed unde illa resciscere potuit, si vivo illa scripsisset Vespa sianoῖ Vnde Domitianum fore, non patri modo, verum