장음표시 사용
51쪽
petebant Quintiliano, pro nostris rationibus , aetas, iustique satis, in speciem, colores, ad petendam muneris
XVII. His ergo limitibus concludi necesse est Quintiliani omnes, quas in foro habuit, orationes. Illam in primis, quam etiam emisit ipse solam, de causa Naevii Apruniani, in qua quaesitum dicit, α praecipitata nem esset ab eo uxor, an se ipsa sua sponte iecisset . a CO -ram praetore de parricidio causam illam actam, vix
est quod dubitemus. Quis ille suerit Naevius Aprunianus , me sateor ignorare. Facile tamen inducor, ut credam sub initium Vespasiani causam illam egisse Quintilianum : se enim fatetur a iuvenili cupiditate gloriae . causam illam emisisse. o Proinde iuvenis fuerit oportet quum emitteret: minor certe anno aetatis XXXV, qui supremus erat iuventutis limes , concurrebatque cum anno aerae christianae LXXVII pro nostris saltem hypothesibus. Post finem rursus anni LXVIII quo Sintiliani reditum disposuimus: vix porro anno LXIX tumultuosissimo nec causis agendis, nedum in lucem dandis, consentaneo: proinde sub initium, ut videtur Vespasiani, sedataqiae repulitica, anno fortasse LXX, vel paulo postea, quum celebritalem nominis de arte oratoria esset in soro consecutus. Tum enim maxime iuvenili illa gloriae cupidi late illum arsisse verisimile est. . Ceteras dicit, quae sub nomine eius serebantur, actio- ω nes negligentia. excipientium in quaestum notariorum. Corruptas , minimam Sui partem habuisse. n Nempe in usum adolescentum , quos soro interfuisse iam ostendimus . illas exceperant notarii, nec aliunde quaesius illius spes quam ab illis adolescentibus.
r. Canis Naevii Apmniaui ab eo x. Quinti I l. lib. II.
aeta anno sortasse LXX iam adhue tu iuvene.
52쪽
XVIll. His etiam iisdem limitibus pro ' regina Bo- renice egit opud eam ipsam : sic enim ipse de hac causa loquitur. Ipsum Romae vel scholae munus aheo susceptum detinuit: ut proinde nec alibi, praeterquam Romae, regina Berenice esse potuerit. Venit illa Romam cum Agrippa fratre post VI Vespasiani Titique IV consulatum, ut nos docent fragmenta Dionis X iphiliniana. Erant illi in consulatibus illis collegae anno aerae nostrae LXXV. Ibi aliquantisper cum Tito in palatio versata est, ea nimirum spe sore ut Tito nuberet: uxorem corte illam Titi appellat Victor epitomator. Et quum populo romano ingratum id sensisset Titus, Dio otia tridieit illam suisse a Tito δ repudiatam , uxorem nimirum, si non posset ab eo, nisi per repudium , separari. Sed nuptias tantummodo promissas agnoscit , Suetonius. Urbe tamen, seu repudiatam, seu reiectam, discessisse innuit Dio, dum Romam dicit sub initium Titi eam suisse reversam e sic tamen ut Titi in eam iam reversam laudet continentiam. Immo rursus illam discedere coegit: sunt enim illa verba Suetonii =: α Statim, inquit, is ab urbe dimisit invitus invitam. n Vox illa statim tam ad initium Titi, quam ad redit im illum Berenices referenda est, ne parvam eius in secundo hoc adventu moram suisse dubitemus. Certe de initio imperii intelligenda esse confirmat Victor epitomator: sic enim ille: . Denique, ut subiit pondus regium, Berenicen nuptias . suas sperantem regredi domum praecepit. . Ilaec Titus anno quo patri successit aerae nostrae LXXIX. Sic
inter annum LXXV et LXXIX orationem illam oportet habuisse Quintilianum di sic item ut anno LXXIX haberet. Pro regina Bereniee apud ipsam egii antio LXXv I sortasse . vel se- enii. . Quint. lib. IV Inst. c. I.
4. Stiet. Tit. c. I. 5. Suet. Δ.
53쪽
non poluerit propter brevem illius in urbe moram: sed nec anno LXXV quo primo in Urbem appulit, si tamen vere illo consulatu , et non postea potius, appulerit. omisit enim deinceps Xiphilinus consulatus ad finem Vespasiani. Sertor enim erat illius in urbem adventus quam ut eo anno lites ab ea susceptas fuisse verisimile siti omnino ad tempus illud Nostri illa spectabat oratio, quo Berenice ita apud Titum , ac si eius fuisset uxor, omnia gerebat: sic enim Dio. Proinde antea illam dixit quam prima vice regina a Tito repudiaretur : ita anno uol LXXVI vel LXXVII vel LXXVIII. Immo certe si in Palaestinam discesserit, anno LXXVI vel sequenti. Nec nim alioqui temporis spatium illi suisset in urbem Titi initio revertendi. Nec diu illam tulisse videtur Τitus, quum illam populo sensisset ingratam. Nec diu etiam
distulit sortasse populus sententiae suae significationem, loties nimirum in theatro, ubi licentissime omnia, etiam principe praesente, agebat. Hinc etiam annorum quibus in soro egit et in schola Noster, notas habemus Cum nostris illis, quas modo dedimus, rationibus consentientissimas. XIX. Progredior iam ad tempus quo hasce, quas habemus, artis Oratoriae institutiones Noster absolverit, pro virili nostra, eruendum : id quod sane fateor esse
dissicillimum. Nec lamen alia Quintiliani tempora recte constitui poterunt, nisi illud eruatur. Itaque quo accuratius illud indagemus , erunt certe in primis Constituendi limites, extra quos ne quaeri quidem oporteat. Ait ergo Quintilianus paulo se plus quam hiennium huic operi impendisse. Hoc verbis ipse disertissimis agnoscit in epistola ad Tryphonem bibliopolam. Hinc sacile colligimus, ante anni CXΙ saltem initium , ne quidem ab-
a. Institutiones εei ipsit Noster post aliquot anncs a numere abdioato.
54쪽
solvi, nedum edi, potuisse. Esto enim; mox a deposito
munere, sese ad Opus hoc, in quo versamur, nCCinxe
rit ; sic tamen biennium a sine anni LXXXVIII dedia a
ctu in sine anni XC siue in accipiet: ita nimirum , ut quod supererat in annum sequentem inciderit. Atqui illud etiam certum, nec mox illum a deposito munere hoc opus incoepisse, nec absolutum mox in lucem emisisse. Dicit se diu amicis hoc petentibus suisso reluctatum. Agnoscit pridem se munus suum fuisse deprecatum: idque quum non magnos secisset in hoc opere Progressus, libro nimirum illius secundo β. Scriptum a se alium de causis corruptae eloquentiae librum docet ipse, quum minor nalia filius decederεt Q Sic aulem loquitur quasi non magno admodum interposito spatio dolores uxor cum duobus filiis amissa renovasset. Π rum autem ultimus paulo antea defunctus est quam VI aggrederetur Institutionum librum: otiumque, ni salior, arguit, veniamque muneris impetratam , quum illum quoque Priorem librum ederet. Tantum enim aberat alibris edendis positus in munere Quintilianus, ut ne quidem causas ' una Plures a se editas, tit vidi mds, agnoscat. Ediderant Praeterea iuvenes scholae auditores duos si eius nomine, de hac eadem arte oratoria, ipso tamen inconsulto, libros. Certe post scholae vacationem, quum nulla iam superesset spes ipsum ulterius audiendi i tunc enim dictata in schola accepta concinnarunt, edideruntque : antea tamen quam vel primam hisce , quas habemus , Institutionibus manum admovisset, ut e prooemio operis universi colligitur. Spatium ergo aliquod intercesserit oportet, quod tamen admodum mn gnum esse non potuit. Adhuc enim scholae suae audito
3. Lib. il, e. II. 4. Lib. Vt, prooena. 5. Liv. VII, Inst. e. z.
55쪽
res iuvenes 7, et suos ' adolescentes, non semel appellatraetatemque illam iuventutis nomine, ut videtur, intelligit, quae studiis, pro illius seculi more, impendi solebat, Oratoriis: a puerilia ad primam saltem harbam. Ita iuvenes qui anno XVII minores ipsum audiverant, nequidem adhuc barbam primam posuisse verisimile esti Sic infra quadriennium scripserit a munere abdicato. XX. Illud praeterea e Quintiliano ipso exploratum habemus, non mox editos fuisse Institutionum librss, postquam suissent ad finem usque perducti. Se enim fatetur, postquam illos composuisset, u usum deinde . Horatii consilio, qui .in arte, inquit, poetica suadetn ne praecipitetur editio , nonumque prematur in an- ω num . . Proinde datum illis u otium, ut, refrigeralois inventionis amore, diligentius repetitos tanquam le- . cior perpenderet. Inde lacile colligimus iam absolutos suisse tamen aliquantisper, dedita etiam opera, suppressos, quum ipse illos nondum opinaretur salis maturuisse. Sed citius quam decreverat, flagitante bibliopola , illos emisit. Proinde ante annum, Pro Horatii, cuius usus est consilio mente , Monum, Sed unum saltem annum fluxisse innuit, ex quo editionem flagitaverat bibliopola , quum illum ipsum testem advocat paulo maiori quam biennii spatio compositionem operis suisse consummatam. Vix sane suerat ita loquuturus nisi plusquam triennis suisset exspectatio. Immo nihil velat quo minus fuerit etiam quadriennis. Ita unus ad minimum annus fluxerit ab operis sine ad eiusdem editionem,
quum etiam annis et suam fuerit scriptionem emensus et lectoris etiam exspectationem.
. Pro m. . Nee tamen, quum scripsisset.
56쪽
XXI. Et tamen insen Domitiani imperium concludi omnia videntur , operis initium, suis, etiam editio. DO- miliano saepe adulatur: nec in operis initio dumtaxat, verum etiam longius provectus. Nec unquam innuit meliora tempora, ne quidem in epistola quam scripsit ultimam ad Tryphonem bibliopolam. Vix lamen habemus illorum temporum scriptorem , quin temporum mutationem, prima quaque occasione data, fuerit gratulatus. Gratulatur certe Martialis λ, gratulatur Plinius iunior : et pleni sunt in hanc sententiam coaevi muni. Itaque ediderit oportet Quintilianus Institutiones suas vel ultimo Domitiani anno, vel penultimo , aerne Dimirum nostrae christianae XCVI vel XCV. Sic etiam absolverit anno XCV vel XCIV, inceperit autem vel anno XCIll vel XCll. II is certe limitibus concludi Omnia oportet. Ego prioribus polius annis omnia conligisse censeo. Abdicavit, ut vidimus , anno LXXXVIII exeunte. Tum deinde otium nactus ad scribendum se accinxit, ita antea a scribendo ossicii molestiis impeditus, ut ne quidem
actionem plusquam unicam ediderit. Alia autem scribere vix potuit vacare, cui nequidem actiones ossicio cognatissimas scribere vacavit. Immo hanc ipsam muneris abdicationem, otiumque inde Consequuturn, pro
ratione habet Quintilianus 4 cur amici illum ad scribendas artis oratoriae Institutiones hortarentur. Proinde itinuit, ni ossicio cessisset, nullum alioqui futurum locum illis eorum hortationibus. Proinde de causis corruplae eloquentiae, nisi munere exsultas, vix potuit scribere Quintilianus, et muneris datis pariter acceptisque rationibus. Sic olium nullum plenum esse Pin
tuit ante initium anni LXXX lX. Ergo illo ipso anno
x. seripsit illas nnno, ut videtur, 3. Plin. lib. I, et ist. 5, ra.
a. Mart. lib. X ep. 6 , 7 . 3έ, ret. 4. Prooem
57쪽
. 4ANNΛLES ineunte hoc opus inchoatum ab eo sui Sse supponamus. Quum hoc scribere aggressus esset, Simili se, quo postea, ictu percussum testatur Quintilianus si, morte nimirum minoris natu filii. Quum se scribere aggressum dicit, iam coeptum opus atque aliquatenus asseclum
una significat. Ad eundem, ut videtur, modum quo, quinque prioribus Institutionum libris ad finem perductis, maiorem etiam filium amisit. Ita assecto opere, et proinde assecto etiam anno LXXXIX filius ille minor
decesserit. Sed vero quinium egressus erat, quum moreretur , annum , post paucos a matris Obitu menses elatus, quae etiam ipsa nondum aetatis suae annum undevicesimum expleverat. Proinde concurrerit cum
matris anno XIV huius silii natalis, ut paucos illos menses matris anno XIX supplendo concedamus, quibus matri filius supererat. Erant enim illi plane necessarii tam ad supplendum filii annum quintum , quam ad excessum etiam illum, quo annum aetatis V suerat egressus. Sic XIII matris anno exeunte natus suo rit filius etiam maior, qui certe antea nasci non potuit, quum ante annum aetatis XII expletum ne quidem nuptiae
feminarum , apud Romanos , fuerint legitimae. Al quislius ille maior, qui erat , quum decederet mater, Pro
his rationibus, eliam ipse sexennis , decimum Bianum ingressus est, iam adoptatus a Patre aliquo consulari , iam praetori avunculo, patris fortasse consularis fratri, gener designatus. Tres igitur a matris morte anni anno aerae nostrae XCII ineunte desinent. Pars autem illa ,
qua decimum annum ingressus est, ad annum eundem
XCII spectabit, iam utique asseclum : ut proinde anno ad minimum XCII assecto puerum illum obiisse necesso sit. Iam aulem librum operis designati V absolverat
58쪽
Quintilianus , annum nimiruin hiennii et illius quod ex Currebat saltem primum. Et primum adeo huius operis annum designabit aerae nostrae, quem diximus, XCli: secundus ergo XCIII erit. Et quod deinde supra biennium superest, anno XClli vel exeunti, vel etiam ineunti XCIV erit assignandum . . Sic matrem filiorum illorum aetate, quae per leges nubilis erat, prima du-Xerit Quintilianus , anno nimirum aetatis eius X lI uti diximus, expleto; domini nimirum LXXXII ineunte. Et recte adeo aetatem eius puellarem suisse dicit suae comparatam. Egit enim certe Quintilianus aetatis suae annum XL quum illa suae explevisset XII. Sic etiam Primo suscepti operis anno, nimirum XCII sororis nepotes Quintiliano crediderit Domitianus: quum scilicet tres suscepti operis libros priores absolvisset. Annum enim ego primum quinque prioribus libris tribuendum existimo. Tum enim dilatorum aliquantisper studiorum Veniam petit, idque pro magno habet, si post tantos dolores, posset ea, etiam mora quanta vis interposita,
moratae in hoc opere temporum notae. Ait . laudes
m Iovis Capitolini perpetuam fuisse sacri certaminis ma- is teriam. . Agones intelligit Capitolinos in perpetuum quinquennales in honorem Iovis Capitolini. In illis et prosa oratione graece latineque certatum testatur Suetonius ). Instituti illi sunt a Domitiano anno aerae nostrae LXXXVI, ut nos docet Censorinus 4. Ita binos videre potuit, quum haec scriberet, Quintilianus. Ait
r. Certa post tinntim LXXXVI quo a. Quint. Inst. lib. lIl. e. 7. instituti sunt a Domitiano Λgones Capitolini. et quo Britanniam tum 3. Suet. Dona. e. 4. Primum circum navigatasti insulam esse deprehenderat Agrieola. 4. Censori v. c. 7. i
59쪽
praeterea de Britannia, quum illain Caesar aggrederetur , in Suasoria quaerendum an insula β esset y nam tunc, inquit, ignorabatur. Et quidem nupera Quintiliani memoria , hoc ipso imperante, sub quo scripsit ille, Domitiano, primus classe Britanniam circuivit Agricola , insulamque esse deprehendit. Agricolae hoc tribuendum esse consentientem Tacito si testem habemus, ullam I Dionem. Sed quo anno hoc deprehenderit Agricola, nondum habent eruditi exploratum. Tum autem ait contigisse Dio , quum milites quidarn, sacta seditione , intersectisque centurionibus tribunisque suis ad naves confugissent, alque inde Solvissent. Tum enim vit circumnavigasse illos eam partem Britanniae, quae spectat ud Occidentem scalem, ut fluctibus ventoque ferebatitur. Quumque id fecissent atque ad altera castra Romanoruin, quae ibi erant, appulissent imprudentes ;Agricolam et alios misisse, qui navibus eundem cursum tenerent, ex quibus etiam insulam esse Comperisse.
Eadem illa procul dubio historia est, quam de Usipiis
narrat in Agricolae vita Tacitus, cap. 28. Quem nianum Proxime Superiorem eo quo victus est ab Agricola Galgacus ex eodem Tacito fuisse colligitur. Ait enim eademtiestate cohortem Vsipiorum in Britanniam traiecisse , qua victi sunt a Romanis Britanni Romanorum castra nocte nggreSSi, c. 26, 27, 28. Sic ilem in procinctu ipso pugnae in Galgacum loquitur Agricola: u Ii sunt quosis Proximo anno, unam legionem furto noctis aggressos is clamore debellastis . . Proinde terminum Britanniae, quum pugnaretur , iam patere agnoscit etiam ipse Galgacus, C. 3o. Verum id quidem de profugis Vsipiis , quos illo ipso anno Britanniam circumvectos testatur
5. Quint. lib. VII Inst. e. 3. q. Dio. lib. LXVI.
60쪽
QVL TILIA ITacitus , c. 28. Sed nondum plenam fidem Romanis se. Cerat profugorum circumvectio, donec missi etiam ab Agricola insulam circumdedissent, quod post proelium cum Galgaco contigit. Tunc enim praesecto classis ci cum vehi Britanniam praecepit Agricola , eodem auctore Tacito, c. 38. Annum illum octavum numerat apud illum Agricola adventus sui in Britanniam, C. 33.
Is autem cum quo sit Domini anno committendus, nondum viderunt eruditi. Ego cum anno aerae nostrae
LXXXVI eundem existimo. Ait Dio a rebus ab Agricola in Britannia gestis Titum imperatorem XV fuisse a pelli, tum. Sed male Dionem intelligunt qui de belli exitu illum loqui putant: immo bellum illud sub Tito fuisse idem docet Dio. Quum fuisse dicit, coepisse, ni fallor, innuit. Firmat praeterea Dionis de Titi titulo imperal Orio testimonium etiam Τacitus, qui primo huius helli
anno , quo venit in Provinciam Agricola, res ab eo ginflas docet titulo imperatorio dignissimas, pacem scilicet a Britannis petitam, ac deditam insulam Monae , unde V adiciae desectione revocatus fuerat Suetonius Paulinus. Sequitur : o Nec β Agricola prosperitate rerum inn vanitalem usus, expeditionem aut victoriam vocabat, is victos continuisse: ne laurealis quidem gesta prose- n cutus est. Sed ipsa dissimulatione famae samam auxit,n aestimantibus quanta suturi spe tam magna tacuis-n set,n c. I 8. Erant itaque res illae expeditionis nomine
victoriaeque satis dignae, et literis etiam laureatis. Nec principi, cuius auspiciis gestae erant, obstare Oportebat modestiam Agricolae. Proinde de primo huius praesecturae anno, non de ultimo , titulum illum Titus auxit imperatorium. ΙIoc etiam docent tot aliae res Domitiani rebus Agricolae posterioribus coaevae a Tacilo ipso re-