I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

imperium pertinent. nam quo jure edicta proposuisset edicta vero magistratuum jussa Latiam vocant) quae videmus apud Livium lib. xl. XLI II. apud Zonaram lib. II. quo jure Senat res & Equites in ordinem cooptassent,aut legendo praeteriissent; cives ad censum vocassent, pignora cepissent, Senatum habuissent,populum universum ad lustrum coegissent,nisi imperium, vocationem , prehensionem haberent. nam Va ro libro quinto de lingua Latina negat Praetori exercitum urbanum convocare licere ; Censeri, Consuli, Interregi, Dictatori licere. jam verbabsurdum videatur, Tribunospleb. qui minores magistratus vocantur, imperium habuisse; Censores autem magistratus majores , dc qui majoribus auspiciis creabantur , imperio caruis

se. Qiidd autem Aristoteles etiam iudicandi occonsilii capiendi jure magistratum definit, nihil ad imperium. nam qui Reipublicae consilio praesunt, decernendi quidem, non imperandi jus habent: privati vero judices ac pontifices,judicare

ac decernere,non imperare possunt. nullam enim vocationem ac prehensionem , nec rursus viatorem aut lictorem habent. Pontifices, inquit Cicero ad Atticum , religionis sunt judices ; legis

Senatus. at neque Senatus ea quae decreverat

jubere potuit, ut ex Dionysio planum faciemus: nec Pontifices ullum omnino imperium aut viatorem habuerunt;sed eorum judicia exequebantur Praetores , ut videre est apud Livium & Valerium , de incestis Vestalibus dc ignibus extinctis. ita quoque nostri Pontifices, nec viatorem, nec lictorem habent: sed aut viatores & lictores a magistratu impetrant, aut capitales eorum opiniones exequuntur magistratus. Quia non licet nobis sic enim ridicule θ interficere quenquam,'uae verba sunt Iudaeorum , quibus ereptum fuerat omne imperium, re Iudaea in provinciae formam redacta, Lx annis ante secundam eversionem temeti,ut Rabini scribunt: non qui, llege Mosis prohibentur, ut nostri falso putant: cum selis sacerdotibus ac legatis,eorumqe agna-

192쪽

tis , canitates sententias de sceleratis , re capi talia judicia exercere licuerit: ut tradunt Iuris. consulti Hebraeorum in libris Talmuaicis titu- Io Sanedrim, capite Iv. & ad Hieremiam Chal- , darus interpres id notatu dignum putavit, quare cum magistratus municipales Iudaeorum animadversionem modicam in servos duntaxati haberent,ut scribit Vlpianus in l. magistratibus. de jurisdictione : rei ponderunt Publio Pontio Iudaeae Praesidi, qui Christum leniter ab illis castigari cimiebat, capitale crimen admisisse ex lege Mons , sibi tamen non licere mortem citi- quam irrogare. Ex his perspicuum sit, munerum publicorum partitionem tertio capite a nobis allatam , non minus veram quam necessariam esse. Veniamus ad imperii stimini desinitionem, in quo versatur Reipublicae status , quem Aristo

rerum , & summum imperium appellant. hoc enim percepto multae de Republica quaestiones obscuram ac dissiciles explicantur : quod tamen

est ab Aristotele , re iis qui de republica scripserunt, praetermissum. Putabant summum imperium vel magistratuum creatione , vel praemiorum ac poenarum potestate definiri : sed cum variae quoque poenae ac .praemia , voluntate ac imperio magistratuum soleant irrogari,

o γrteret ipsis magistratus imperii summi io

metate cum principe copulari; quod absurdum est. perniciosius tamen magistratui omnem Reia publicae permittere potestatem, ut Soderinus prudenter disputat apud Guicciardinum : id enim cum Florentiae heri consuevisset, Reipublicae perniciem attulit. consimiliter apud AD syrtes & majores nostros magistri palatii semel a principe creati, omnem Reipublicae potestatem tantisper gesserunt, dum ipsi regnum invaderent. non erit igitur Respublica bene consti- tuta, in qua magistratui omne iniserium tribuetur. Itaque Aristotelis, Polybii, Dianysii, ac Iu- H 4 - risco

193쪽

1 6 IOANNIS BOD IN Irisconsultorum rationibus inter se , dc cum universa Rerumpublicarum historia collatis; video summars Reipublicae in quinque partibuς versari. una est ac praecipua, in summis magistratubus creandis, dc officio cujusqne definiendo: altera in legibus jubendis aut abrogandis r tertia in bello indicendo ac finiendo : quarta in extrema procuratione ab omnibus magistratibus: postrema in potestate vitae re necis , cum lex illsa

nec facilitatis ullum,nec clementiae locum relinquit. haec enim magistratibus nunquam tribu uirtur in imperio bene constituto , nisi extra ordibilem premente necessitate.aut si de rebus iis magistratus decernat, sanctio penes cst principem aut populum pro rei cujusque publicae statu. Ac principis quidem haec propria esse I. C. opinione constat ; re quidem multo plura,puta vectigalium ac tributorum , nummique percutiendi potestatem , quam solius principis esse ajunt:.quanquam haec magistratibus antea saepe, atque his temporibus tribuuntur , quae uberius disputata 1 nobis sunt in libro De jure imperii. in c. de Iure majestatis . clim autem in democratiare aristocratia par sit imperium optimatum re populi ut in monarchia regis, consequens est,ut ea quoque imperia summa capita populo tribuantur. quae ut planius intelligi misi int', explicanda

quaestio est , diutissime a iurisconsultis agitata rnondum tamen definita : utrum scilicet magistratus habeat merum imperium, an solius principis proprium sit quam quidem ad quaestionem

definiendam , cum Henricus v II Imp. arbiter Bononiae esset electus, inter Lotharium & AZonem requi spontione facta, judicavit merum imperium solius principis esse. ex quo Lotharius aequum , Aeto iniquum tulisse dicitur. caeteri quotquot scripsere praeter Alciatum & Molinatum, Azonis sententiam veriorem esse judic

runt. sed haec quaestio ab hypothesi ad rhesin revocari debet, ut planius intelligatur : est enim merum imperium in Bla gladii potestate , ut ex ipso Ulpiano interpretantur. heic autem quaeri debet.

194쪽

ME Tiro Dus HI seto R. I debet, utrum imperium magistratui a principe

datum , sive gladii sive belli gerendi, sive pacis

sanciendae,sive creandi mag stratus,seu jubendae legis seu praemiorum ac poenarum proprium sit principis , an in magistratum quoque transferatur omnium enim idem judicium est. Lotharius usurpavit Papiniani regulam de officio ejus, cui mandata est jurisdicto, qua magistratus publici i udicii exercitium habere dicuntur, nec mandare posse: ac saepius executores re administratores in jure appellari: quibus verbis Accu

sius ipse jus principi, exercitium aliis compet re s cribit,quod in facto consistit.Aeto verba legis interpretatus est ad jus ipsum necessario pertunere , quibus Praetor dicitur pro suo imperio iquid facere: aut praesidem maximum imperium post principem habere : tum etiam praesectum AEgypti imperium quod illi datum est depone- ire. haec summa est argumentorum, quae ab omnibus interpretibus allata sunt: quae quidem quaestionem non definiunt, magis etiam ac magis ambiguam reddunt. Neque tantum haec ; sed infinitar de jure quaestiones in magna obscuritate versantur, propterea quod nullus interpretum hactenus explicavit quid inter legis: actionem & judicis ossicium intersit. at ne legis quidem actio quid esset,in tanta scriptorum mul- 'titudine quisquam videtur aperuiste , ut brevi planum me facturum spero , & quae cuj iisque vis est ac potestas. nunc illud tantum ad id quo de agitur : esse duo capita juris universi, legem re aequitatem , 1 quibus pendet legis actio, α magistratus officium i re quae ratio legis est ad ejus actionem, eadem est aequitatis ad officium magistetatus. hoc igitur Papinianus , hoc Vlpianus , hoc veteres illi Iurisconsulti voluerunt ;quaecunque lege tribuuntur, ea magistratum alteri committere non posse, sed nudam duntaxat habere legis actionem ; ac propterea non tam

ejus esse propria quam legis ipsius : quae vero ejus aequitati permittuntur,ea pro suo jure alteri committere posse, verbi gratia, Praetores ac

M e dices

195쪽

1 3 IOANNIS BOD IN Idices publicarum quaestionum hoc enim exemplum propositit Papinianusin aliis imperium illud mandare non poterant : nec in judicando legis

acerbitati aut lenitati detrahere, aut addere quicquam ; sed uno verbo, imo una litera sententiam serebant, puta A. C. N. L. abselvo, coimdemno , non liquet. idque factum est ne ab hominis cujusquam, sed ab ipsius legis arbitrio,sama,vita, fortunae denique civium penderent. at

causae civiles, propterea qudd minus periculosae essent, nec legibus omnino comprenendi ponsent: id enim est infinitum, Praetoris urbani aut peregrini arbitrio relictae sunt, ut in illis explia candis non legis actionibus , quasi vinculis com stringerentur, sed pro sua aequitate ac religione, multa praeter legem, aut etiam interdum contra Iegem decernerent, judicarent, judices darent: denique leges arbitratu suo propositis edictis,

emendarent, flecterent, lenirent, exacerbarent.

hoc igitur propriis magistratus officium , quod Bariolus nobile appellavit: dc legis actionem, ossicium mercenarium;melius servile, proPterea quod inservit duntaxat legi: ut quae privati judiaces,aut arbitri jure dati,aut delegati faciunt legis actione potius quam judicis ossicio facere dicuntur,tametsi enim Praetor Urbanus non teneretur

egis ael ionibus, attamen iis litigantes obligabat; non qu bd magistratus , qui iussa legum exequutur, ossicio non fungatur; sed minus vere ac propriis sic usurpatur, oc qui suo jure imperium aut iurisdictionem, aut quid aliud ejusmodi habet, ejus omnino proprium est : idque alteri mandore potest , ut Vlpianus scribit in l. more maj rum , de jurisdictione. is autem qui mandatum

habet, quasi rem commodatam alteri commodare non potest, alioqui surti teneretur. id quod Verum est,non modo in privato,sed etiam in m

gistratu,qui ab alio mandatam habet jurisdictionem. alienam habere scribit Iulianias in l. dc si. de officio ejus , cui mandata est jurisdictio. dc quoniam multa magistratibus sine lege permi tantur,multa legibus sunt comprehensa: planum

196쪽

METHOD Vs HISTOR. ID si ea quae suo jure habent accepto magistratu,

eorum esse propria, caetera legum, aut eorum

qui mandaverunt. Ex quo perspicitur Praetores quaestionum publicarum merum imperium non habuisse,nec gladii potestatem, sed nudam executionem,& Iegis actionem;perinde ut lictorem ipsum,ad quem Brutus verba faciens; Lictor,ti quilaege age. eum vero qui semper extra ordinem cognovit de capitali crimine, nullis vinculis constrictum fuisse,quin poenam arbitratu suo leniret aut exacerbaret,dum tamen non excederet

modum , ut scripsit Vlpianus in I. hodie de poenis : idcirco gladii potestatem habuisse. eodem modo Romani Consules accepto exercitu , bellinerendi potestatem habuerunt jure magistratus,

ut pro suo arbitrio lacesserent aut invaderent ii Bem;rationemque commeatus, ac militarem disciplinam sua voluntate regerent: bellum autem indicere aut finire non potuerunt: hoc enim plebis;illud populi proprium erat. hinc deditio Consulum , qui cum Samnitibus dc Numantinis scedera percusserant injussi .hinc Helvetiorum exercitus icto cum Tramulio foedere obsides accepit qui capite luerent, nisi princeps id ratum haberet ; quia solius principis est bellum indicere ac finire. Itaque Cato Caesarem Gallis dedendum

csse suadebat, quod injussus bellum illis indixis

set. cum vero imperatori pacis sanciendae potestas,aut indicendi belli certis legibus aut conditionibus permittitur : quod fit extra ordinem. nec mandatum Uredi potest,nec alteri mandare,

quia non habet id jure magistratus re imperii.

sed nudam legis actionem. at Dictator belli,pacis,vitae,necis,totiusque Reipublicae potestatem habuit jure magistratus : sed tamen precario. dc quandiu Reipub. dictator , qui non propriis magistratum, sed curationem gerebar. Ac tametsi proprium est imperium magistratus , nihilominus tamen, nec magistratus , nec honores quinquam habet suo jure: sed veluti depositos quousque tempus finiatur, aut is qui dedit, repetat. id eium voluit Vlpianus cum diceret, acceptum

197쪽

ID IOANNIs Bon IN Ima istratum deponi; id quod Alciatum contu bavit: quae autem singulari jure ac legis actione

magistratui aut privato creduntur,mortuo Principe, vel eo qui mandavit revocantur,si res Integra sit,ut in procuratore: 'uae autem jure magistratus competunt, non item. sed haec suo loco

fusius : re haec in libro De Imperio sunt a nobis accuratius disputata. Alia quaestio difficilior est, utrum Senatus decreta principis egeant sanctione, aut eorum qui Reipublicae summam habςnt de principe minus ambigitur, propterea quod sui Senatus x consilii caput est. itaque omnia decreta principis habent sanctionem,nec aliter vim haberent,quam si princeps ipse juberet,quia S natus nullum imperium , nullam habet iurisdictionem: nisi pri ipis aut populi patientia , qui acta Senatus probare videtur , quae non impro

bat, sed si quid gravius est quod ad majestatem

pertinet, aa principem referri silet; eo quidem Iure utimur,sed in populari dc optimatum statu, obscurius est ; quia nec populus, nec optimates omnes consiliis de Republica incessere possunt, re ut possint, perniciosa tamen res est , ac periculi plena consilium sacrosanctum manare in vulgus: sed aliter sanciri non possunt quam intelligantur e illudaamen confirmat Dionysius lib. I I. Non enim Senatus Romanorum , inquit arbiter est simo, earum rerum quas decrevit, sed populus. hinc illa frequenter apud Livium; Senatus decrevit,populus iussit, re cum Scipionis Africani potentiam indicat; Sub umbra Scipionis , ait, civitatem domitiatam orbis terra rum latere : nutus eius pro decretis patrum , pro populi jussis esse. neque vero quicquam 1acrosanctum esse potuit, inquit Cicero, nisi

uod plebs populusve jussit. itaque Senatuscoimulta cluntaxat annua fuisse , contra quam Cinnanus putat, auctor est idem Dionysius lib.vII. aeque ut apud Athenienses, quemadmodum Demosthenes adversus Aristocratem scribit nec populum aut plebem tenuisse: non aliter ac magistratuum edicta, qui levioris duntaxat mul-

198쪽

METHonvs HIs To R. 18 Iirrogationem habuerunt post legem Morbnam: Sravioris autem irrogatio ac mulctatio, fiebat iudicio plebis, ut videre est apua Livium Iibro vigesimoquinto, dc ubi me apud Valerium . quare cum solius populi eroprium esset legem habere, nec magistratuum justa , nec se natus decreta leges dicebantur , dc j legibus plurimum differe ni . tum poena, tum salami ne, tum etiam vi ac potestate .nam in lege sancienda , non modo magistratus,sed universus populus jurabat in legem, ut scribit Appianus lib. I. bellorum civilium . itaq; xii tabulis & sacraris legibus comprehensum erat, ne quis legibus selveretur , nisi per populum. dc qitemdmodum conventionis leges derogare non possunt juripublico: nec collegiorum statuta municipalibus et neque lex municipalis civitatum moribus: nec civitates legibus imperii: ita nec privati mVbstratuum imperio derogare potuerunt: nec imperia Magistratuum Senatus auctoritati: nec auctoritas Senatus , plebis potestati: nec plebis potestas majestati populi; penes quae fuit totius imperii summa. Sed quoniam periculosum videbatur consilia Reipublicae manare in vulgus id autem necesse erat, si omnia decretae Senatus a populo sancirenturὶ senatui tributum est a populo, ut caetera quae ad Rempublicam pertinerent administraret, excepta crPtione magi, stratuum, legum serendarum, belli re pacis, vitae ac necis extrema provocatione , quae propter imperii majestatem populus sibi reservavit: ut videre est in oratione M. Valerii consulis apud Dionysium, dc ex ipsius Polybii sententia : in reliquis ne Senatus potestate abuteretur, permis, sum est Tribunisplebis adversus omnia Senatul- consulta intercedere . itaque cum Senatus haberetur, stabant Tribuni pro soribus nec prius S natusconsultum ratum erat, quam Tribuni litoram T. assensionis indicem superscripsissent. p stremis temporibus in Senatum licuit venire. quae igitur Senatui vel magistratibus tribuuntur,

rationem habent 4 summo imperio divisam, H I alioqui

199쪽

18a IOANNis BoDINI alioqui fatendum sit silmmum imperium in iis esse qui ab aliis acceperunt. quae si absilrda videntur , absurdum quoque debet videri, quod Polybius φrmat , Reipublicae simmum imp

rium partim in populo, partim in senatu , pa in Consilibus suisle: ac propterea imp rium temperatum videri ex optimatibus, regno ac populo. quam opinionem , Dionysius ac CL cero arripuerunt: deinde Machiavellus , Cont renus, Th. Morus, Garisbertus, ManutiuS, ve- hem ter probarunt: qui nobis sitiat disputatione refellendi, propterea quod ad historiam Rerumpublicarum penitus intelligendam magnum nabet ea disputatio momentiam. cum enim acer rima contentione ageretur apud Florentinos delibertate poeulo restituenda, nec tutum videretur, re perniciosum esset imperii arcana manarem vulgus , decretum est oportere a populo sol sece plebeiorum , qui per leges magistra-

mota

tum capere non possent, leges juberi ac magia stratus creari, caetera per Senatum re populi, iac enim Gui tardinus

scribit. Ex quo etiam plani in fit, imperii siimmitus in his praecipue versari. Prius igitur in omni RepΡ. intuendum est, quis imperium magi-luatibus dare & adimere, quis leges jubere abrogare possit, utrum unus , an minor pars citivium, an major. hoc percepto, facile intellif-tur qualis sit Reipublicae status.nihil enim quartum eue, ac ne cogitari quidem potest . neque enim virtus aut vitium essicit Reipublicae varietatem . sive enim princeps injustus sit sive probus, monarchia tamen est. idem de optim tibus re populo judicandum , qui ut nihil aliud nabeant quam magistratuum creationem, summum imperium habent, dc ab iis status Reipulaticae pendeat necesse est. hunc igitur statum ptimatum dicemus, aut popularem his verbis utamur, ne specie virtutis ac vitiorum Aristo- Democratiae, ochlocratiar appellationibus tamus uti cogamur in multo magis si Praeter magistratus creationem , belli quo

etet

re ta

200쪽

l METHonvs Hrs To R. I 83que ac pacis, vitae ac necis potestas adsit. haec autem non modo in monarchia, sed etiam in o timatum ac eopuli statu semper suisse constat. quod enim dicitur a Senatu & Praesecto Prael rio provocandi jus non esse , ad jus ordinarium inex, quia principem vel populum extra o dinem appellare licet, quod Arcadius supplicare, dixit, cum rei novitas postulat, aut pravitas pe senarum. Sed ne infinitum sit ex historiis omnia persequi', Atheniensium, Romanorum dc Venetorum exemplis utemur , ut falsum esse doceamus , quod illi de Romanorum temperato statu tradiderunt. l Sic igitur existimo, Romanorum statum Po- lybii ac multo magis Dionysii & Ciceronis arta R'Mμηρte omnino Popularem suine. nam exactis urbel regibus, prima lex a Bruto de imperio lata est

ad populum , ut annui Consules a populo crea-i rentur, sic enim Livius ac Dionysius tradunt. exl eo constat omne imperium consulare hyopulo

peti dc impetrari debuisse. quod igitur 'unt regni speciem in consulibus suisse, tam falsum est, quam si quis dicat, Praesectum Praetorio sub' Imperatoribus Romanorum , aut Bassam maximum apud Turcas , vel etiam Palatii magistros sub regibus Gallorum, regiam potestatem habuisse, quod per se ipsi maxima quaeque in Republica gererent. dc quidem hi potestatem non

modo majorem quam consules , sed etiam pe perpetuam habuerunt: quare si absurdum est, RUiam potestatem in magistro militum, multo τ absurdius est in Consulibus collocare :postea docebimus potestatem Tribunipleb. Consulari majorem sume. venio ad Senatum , in quo Arist

cratiae speciem posuerunt. cum tamen jus omne ac imperium a populo haberet, Sen

torum delectus populi arbitrio vel Jussu fiebat.

Majores nostri, inquit Cicero , ita magistratus annuoS crearunt, ut consilium Reipublicae praeponerent sempiternum , deligerentur autem in

id consilium ab universe populo, aditusque in illum summum ordinem omnium civium indue .u γ striae

SEARCH

MENU NAVIGATION