I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

. I4 IOANNIs Boni Nitur : iisque similes videri scribit,qui capitis o -

etiam particulam ab animante avulsam ottendant, ut cujus sit pars illa non latis intelli- gatur. eadem reprehensione utitur Dionysius y Halicarnassaeus adversus Polybinm, Silenum, Timaeum, Antigonum, Hieronymum, qui R m ae nutoriae commetatarios laceros 5c impe Iectos reliquerant, consimili quoque oratione quis adverrus Dionysium utatur: tametsi reme- helmone carent, quia nec ab omnibus omnia

scribi debuerunt, nec certe potuerunt, cum tal

tum quisque collegerit, quantum infinito labore ac Misentia decereere potuit. nec illud opinor, ad scriptionem pertinet, sed ad lectionem hist τι um,quarum partes si distrahantur, nec secum Τλα, nec cum toto cohaerebunt. quod igitur illice Romana , idem nos de universi populorum omnium historia statuamus: imiversam historiam appello, quae vel omnium , vel maximE illustri- populorum , vel quorum facta prodita sunt, ab ortus cus usque principio, res bello domique, gestas complectitur. tametsi enim multo plura sunt emissa , quam ullius scriptione comprehensa , n lominus tot ac tam multa restant, ut iis Iegendis hominum vita quantumvis diuturna vix lumcere possit. Primum igitur communem velut omnium temporum tabulam , nudam il- . . Iam ac simplicem nobis ad intuendum propon mus, an qua mundi origines, eluviones, Rerum- que publicarum ac religionum, quae magis claruerunt, Initia duntaxat dc exitus , si modo exitum habuerunt, contineantur: quae tum Orbisec Urbis conditione, tum ΟIympiade , vel etiam sit ratio postulat, anno Christi & Arabum Hegira quae in vulgatis chronicis omissa est idenniantur. eiusm a fere sent chronica quae

vulgo seruntur, linearum spatiis distincta; br via illa quidem , seu auspicantibus facilia. ac

tametsi non exactam continent temporum rationem , proxime tamen ad rei veritatem accedunt. Post hanc descriptionem uberiore aliquantum re accuratiore ubro utemur, qui non

32쪽

fialaistis

M E T Η o D v s II I S Τ o R. tantum illustrium , sed omnium populorum initia, status , conversiones, & lapsus complectatur ; ea tamen brevitate , ut eodem pene intuitu qualis cujusque Reipublicae statua suerit, videri possit : in quo genere plures scripserunt; nemo tamen, ut mihi videtur, accuratius quam Ioannes Funcciiis , qui certissima ratione temporum ea collegit quae ab Eusebio , Beda Lucido , Sigii undo , Martino , Phrigione tradita fuerunt: in quibus multa diligenter emendavit. sed cum in rebus singulis aliquando haereat , ea praetermittenda sunt, & summa quae- qtie leviter attingenda. ab eo scriptore aliquantum informati de statu rerum omnium publicarum , Carionis aut verius Melanchthonis historiam coiisimili diligentia percurremus. Est enim aliquando copiolior in cisputationibus de religione , ut erat religioni ac pietati deditus , quae si odiosa videntur, praeteriri sacile possunt : caetera quae in unversum de Rebus. publicis clarioribus dici rotuerunt , breviter accurate complexus mihi videtur: Ac si quis alius scriptor sunt autem nonnulli a qui universam mundi historiam Melanchthone copi sius scripsit, hunc ego legendum censeo. Deinde ab universis paulatim ad singula delabemur , eo tamen ordine quo in tabulis Chronicorum sunt comprehensa. Et quoniam a Charudaeis , Assyriis , Phoenicibus, dc AEgyptiis , Reipublicae gubernandae ratio disciplinae , humanitas denique ipsa prosecta est , inprimis illorum antiquitates.investigabimus non s Ium in scriptoribus qui proprie de illis scripsemini, ut Berosus, Metastnenes , Herodotus rsed etiam in Hebraeis, quorum res g ae cum reliquis sere communes sunt. Etenim multo plura certioraque io Iosephi antiquitatibus, re in libris adversus Appionem de finitimis illis populis quam in ullis scriptoribus commem rantur. pdst Hebraeorum historias inquiremus ; sed ita, ni initio Reipublicae instituendae . rationem potius intelligamus , quam religionem, ' ἡ

33쪽

16 IOANNIs BOD IN Inem, quae tertium historiae genus spectat, re altiorem desiderat contemplationem ; deinde ad Medorum , Persarum , Indorum dc Scytharum imperia veniemus. Ab his ad Graecos , qui a Araxe, Euphrate, dc Syriae portis ad Hellespon-

. tum usque, rursus ab Hellesponto, usque ad Danubium , Acroceraunioso Aemi montes, suum

genus propagarunt; re insulas Asiae atque Europae adjacentes , tum Italiam ipsam coloniarum multitudine compleverunt. horum appellatio triplex est , primi quidem Iones : alteri Aeoles: pqstremi Dores dicti sunt.A Graecis ad Italos , 9ui Alpibus re utroque mari cinguntur. Et quoniam populos omnes imperii magnitudine ac rerum gestarum gloria superarunt, tantaque justitiae opinione valuerunt, ut non modo

legibus & institutis , sed etiam linguae dignitate reliquis gentibus adhuc imperare videantur; omnis illorum antiquitas diligenter erit excutienda ; cum autem maxima diuturnaque bella Cum Poenis gesserint, utriusque gentis historia sere in ab iisdem scriptoribus comprehensa. Ilis, opinor, proximi sunt Celtae , atque haud Icio, an Italis lysis antiquiores ; certe quidem prius militari disciplina claruerunt, quam Romani ; neque in ItaIiam modo , sed etiam in Hispaniam , Germaniam , Graeciam re Asiam colonias miserunt, ut suo loco dicemus , ac tametsi Garumna de Sequana fluminibus a Caesare definiuntur, nihilominus imperium 1 Pyrenaeis re oceano ad Rhenum dc Alpes protulerant. Sequuntur Germani, qui Alpibus , Rheno , Vistula , Carpatho monte & Suedico mari cinguntur , quique Germanis sunt finitimi Dant, Nor-vegi, Sueci, Scandi: tum populi,qui ab illi riginem trarierunt, Gothi, Franci, Vandali, Iunni, Heruli, Longobardi, Burgundiones , Angli, Normant: a quibus res maximae gestae sunt, Mimperia florentissima constituta in Gallia , BriatUnia , Hispania & Italia, tametsi enim Hispani ac Britanni sua vetustate nobiles sunt, non iramen rebus ita gestis claruerunt ut illi: quem- i

34쪽

coinneto

velaeis

umlor.

METHOD Vs HISTOR. I mdmodum Arabes, qui generis antiquitate clarissimi fuerunt sed in otio semper antea deib tuerant,quousque erumpentes e desertis , Persas re Graecos de Asiae & Africae imperio de- Pulerunt , magnasque victorias in Europa sunt consecuti, neque tantum arma , sed etiam religiones, mores, instituta, linguam denique suam toto terrarum orbe disseminarunt: vulgus Sarracenos appellavit, qui tametsi ex variis Populis coaluissent, nihilominus Arabes ipsi principatum tenuerunt, ut postea planum faciemus. Ab his ad Turcas delabemur , qui ab oris Caspiis in Asiam influentes, paulatim Asiae minoris, Graeciae totius re aegypti regiones armis invaserunt. Neque imperia Tartarorum omittemus, qui ultra Imaum montem re mare Caspium longe lateque imperant': neque Mos vitarum, qui a Volga flumine re Tanai, usque ad Borysthenem arma protulerunt, ac nuper LLvomam imperio acjunxerunt. postremi sunt Americi, re qui oras Africae Australes ac Indiae tenent, quorum historias quoque intelligere utile ac jucundum erit. Quae omnia primo quidem leviter percurrenda sunt, deinde accuratius eXaminanda : ut cum summa veluti capita rerum tenuerimus, ad singula paulatim veniamus. neque tantum maximas ea etiam medi cres ac minimas quasque Respublicas inquis mus ; puta Rhodiorum, Venetorum,Siculorum, Cretensium, Helvetiorum, Achaeorum, Genue sium,Florentinorum,dc id genus similium. Graecorum quidem singulas iatis accurate Pausanias conscripsit. Percepta historia rerum omnium publicarum; res sit ut eorum res gestas inquiramus , qui vel imyerio, vel generis 1ple dore dc opibus , vel denique virtutibus ac ingenii laude floruerunt, quorum suo quisque judicio delectum habebit, dc ad suas vitae rationes optimi cujusque dicti iactave accommodabit. Post historiam rerum humanarum, si cui tantum est otii, ac naturae pulcerrimas historias scrut ri possit, multo faciliores aditus ad historiam duvinam

35쪽

I8 IOANNIs Bod IN Ivinam habiturus est : sin rei dissicultas illum devitae rationes ab incepto revocabunt, ad res pCrendas accedet; aut si nullus est in hac vitae fabula locus ei relictus , sit aliorum spectator ;& res humanas, quarum mortuam imaginem in libris viderit, oculis ipsis intueatur , aliter fieri nequit, ut suavissimos ab historia fructus percis piamus nisi prius mediocriter in rebus agendis, aut diligenter spectandis , ut monebat PythagoraS, exerceamur. Postremum erit, ut cognata

rerum humanarum ac naturalium historia, quasi lotis manibus , ad divinam accedamus, ac primum cujusque religionis summa capita colligamus: tum videamus quis cujusque auctor fuerit , quae initia,quos progressus , quem denique statum dc exitum habuerit: quid in unaquaque 'irtuti consentaneum , quid alienum sit. ad haec

illustrium philosophorum de religionibus resummo bono sententias adjungemus , ut omnium opinionibus in medio positis , veritas ma- 'gis elucescat. juvabit etiam ex illis multa decerpere, quibus , velut Hebraei de spoliis AEgyptiorum, praepotenti Deo sacra faciemus. Sed in

eo genere historiarum . plus oratione frequenti re purgatae mentis in Deum conversione, quam ullo studio proficiemus. Haec autem quae 1 nobis de ordine historiarum dicta sunt, Cosmographiae similitudine facillimE intelliguntur. huius

enim tanta est cum historia cognatio & amnitas , ut altera alterius pars esse videatur. & vero Sytharum, Indorum, aethiopum, Americoruin historias,a geographis duntaxat hausimus,& expressimus. praeter haec historici geographicis descriptionibus utuntur , dc historici terrarum regiones semper describunt, ut si ars ulla historico necessaria sit,profecto geographia semine necessisaria videatur. quemadmodum igitur qui Cossimographiam intelligere volet, hunc necesse est mundi totius imaginem brevi tabula comprehensam stib aspectum collocare di deinde habitudinem caelestium corporum ad haec elementaria videre;-uranograpniam ab elementari divide-

36쪽

lerii

rei METHODUS HIs To R. I9

Te ; ab aere inquam , aquis ac terris : ab iisque cincmographiam, hydrographiam, re geographiam deducere: illam vero in decem orbes toticemque circulos partiri : postea ventorum ordinem ac naturam tractusque maris utriusque ac terrarum descriptionem diligenter intueri: deinde orbem terrae pingui Minerva primum in 'tiatum aut quinque partes,in Europam scilicet, Asiam, Africam, Americam & Australem terram partiri, earumque situs inter se re cum coeli sa-cie conserre : tum eam terrae partem quae temperatior est, re populorum nobilitate clarior, puta Europam, in Hispaniam, Galliam, Italiam, Graeciam, Germaniam,Scythiam,Scandiam,DMniam, re in insulas unicuique regioni adjacentes dividere, consimiliter Asiam in minorem & majorem hanc in Assyriam , Persiam , Parthiam, Mediam, Hircaniam, Arianam, Gedrosianam, Indiam dc Scythiam cis ultra Imaum tribuere: . minorem in Phrygiam, Lyβiam, Lyciam,Ciliciam , Cariam, Pamphyliam, Syriam, Galatiam . Cappadociam, Pontum, Armeniam. eodem mmdo Africam in Mauritaniam, Libyam , Cyrenaicam, AEgyptum, AEthiopiam, Numidiam, Nigritarumque regiones , in qua divisione satis erit insignes fluvios , montes, maria vel uti terminos figere , ac caeli meridianos dc parallelos cuiquercgioni congruentes designare. A Geograpnia tandem ad Giorographiam, id est regionum descriptionem, facilis erit accessus . igitur telam. subtilius retexentes , unamquamque regionem describemus , puta Hispaniam , quae prima pars est Europae , in Beticam, Lusitaniam Tarraconensem partiemur ; hanc rursus in Galliciam, Castiliam, Navarram, Aragoniam, fluviorum limitibus positis, Ibero, Anate, Tago, Beti,Durio, re eo monte vulgo Adriani vocant ) qui citeriorem ab ulteriore Hispania scjungit. tum ie- , dii regionis latitudinem partibus x I. Iongitudinem vero xv. amplitudinem in longum partibus XI v. in latum v II. definiemus. simili ratione iii aliis regionibus utendum erit. Postremo a Cho

37쪽

ro IOANNIS Bon IN Irographia ad Topographiam re Geometricam, id est, ad singulorum locorum descriptionem dcciimensionem dilabemur. ac primum claras ii des, portus, litora,freta, sinus, isthmos, promontoria, campos , colles , clivos , rupes , vertices agros, pascua, silvas,nemora,saltus,prata,virgul la,spmeta,vivaria, maria,viridaria,salicta; omniaque oppida , colonias, praefecturas , munie

pia,castella, basilicas, vicos, pagos, villas si resata postulabit complectemur. Non aliter historiam universam partiemitu ac definiemus. Ecquemadmodum falluntur, qui regionum tabulas prius antuentur, quam totius universi orbis partiumque singularum inter se & cum toto rati nem accurate didicerint; ita non minus errant,

qui singulas historias prius intelligere se posse

putant,quam universis historis omniumque tem- Porum ordinem ac seriem velut in tabula propo-nta Judicarint. eadem utemur analysi in silia ut

Pi gentis cujusque historia r ut si quis Romanorum historias pland intelligere ac memorie mancare velit Prius Sextum Rufum legat, qui quatuor paginis, totam historiam complexus est, ii ad Flori critomen i deinde ad Eutropium. αPolybium accedat. consimiliter de li ria Francorum judico, quam Io.Tillitis 'brevissim h complexus est uno libello. hunc igitur prius lesendum putem,quam Paulum Aemilium : dc Xiphilinum,quam Dionem: Iustinumquam Diodorum vel Trogum ; cujus ramina scripta penitus interciderunt. neque tamen satis universam historiam intelligere, nisi singula suoque intelligamus. utraque vero conjuncta incredibilem, inquit Polybius, asserunt utilitatem, id quod antea plerosquh sesellit, qui summa capita Rufi vel Flori collegerunt,Livium neglexerunt : qui Propterea pene totus intercidit rconsimiliter Iustinus Trogo Pompejo; Xiphilinus Dioni prope interitum attulisse videtur. P

stremum erit, ut omnia dicta factaque memoratu digna in communes quosdam memoriae loco S,

velut in Thesaurum reponamus ; ex iis quan-

38쪽

irect et a

atae tri

li criti hi

METHODvs HISTOR. 22tumcunque judicio nostro videbitur , eruamus. id autem commodius fieri nequit, quam si h manarum actionum partitionem nobis ad ii tuendum proponamus.

De locis historiarum retae instia

tuendis. ' . CAP. III.

OVoniam de humana historia potissimum sutura disputatio est, historiae verbum late patens angustis hominum actionibus, re ad popularem loquendi modum , rerum ante gesta rum vera narratione definiamus. humanarum autem actionum tanta varietas est re confusio, tanta historiarum ubertas & copia, ut nisi cem iis quibusdam generibus hominum actiones acres niimanae distribuantur , nec plane historiae percipi, nec perceptae- memoria diu contineri possunt. Mini igitur viri docti facere selent in aliis artibus , ut memoriae consulant , idem quoque in historia. faciendum judico i id est ut loci communes rerum memorabilium certo quodam ordine componantur , ut ex iis , ve lut e thesauris, ad actiones dirigendas exemplorum varietatem proferamus, re quidem nobis hominum eruditorum studia non desuere, qui ex historiarum lectione argutas sententias, quae apophthesmata vocant, expresserunt. sed

cum in humanis actionibus tria 'tissimum spectari consueverint, consilia , dicta, facta , ex quibus bene sentiendi, bene dicenti, ac bene agendi virtutes 'in uirimus; illi verba quidero collegerunt, quae vero in factis dc consiliis posita sunt, omiserunt, nonnulli dicta, factaque illustrium virorum , sed tenuiter admodum desine ordine scripserunt di tum etiam humana divinis , dic utrisque naturalia consuderunt; comsilia vero ne attigerunt quidem, cum tamen in unius consilio sepe salus Reipublicae posita iit. Itaque hiri ordinem institnendum pum, uti tribo

39쪽

tribus libris locorum omnium rationem cor Plectamur. priore quidem res humanas r altero naturales.quar in historia saepe occurrunt: tertio civinas. α quoniam major est in rebus humanis quam in relio uis obscuritas de confusio , placet omissa natigali ac divina historia , rerum humanarum reactionum partitionem a capite arcessere: deinde his ordine constitutis, indicare quo-mm modo historiarum flores apte re suo quinue Ioco accommodari possint. Actionem demaiunt quae In seipsam vertitur , nec ullum opus relinquit, ut serm': effectionem vero quae opus molitur,ut scriptio, sed remota verborum subtilit te , quoniam in populari ratione omnis nostra versatur oratio, latilis actionis verbum definiendum nobis est, ut consilia, dicta, facta, quα Πω- ceunt ab hominis voluntate, complectatur: sive

pura sit,oc ab omni aegritudine libera, qualis est an sapiente : sive perturbationibus, puta libidineu in plerisque, qui intemperantes & insani appellantur ; qui nillil scelerate ponte agunt, ut dicitur , sed alumi quadam impotentia ieruntur , volunt tamen sive metu maia ampendentis quid agatur; ut qui jamim faciunt rerum pretiosarum,nec sponte agunt et nec

aegritudine animi, sed suscepto consilio malunt

ψpus, quam seipsos interire, quod si quis amente fuerit omnino alienatus , cujusmodi sunt Iimou , ac rerum quae geruntur ignari, eorum aetiones non tam humanae, quam divinae,aut na-

h. α praVatae , aut daemonis ipsos agitantis esse videntur , dc quemadmonuin naturales actiones attrahendi, aut expellandi, non sunt humanae, ita ne illae quidem. nec rursus si Quis alterum praecipitem dederit ab altero im ullus, non eius est actio , nec peccatum ullum. consimiliter quem Deus aut suror divinus ad vaticinandum afflaverit, non humana, sed . divina est actio, quia non hominis voluntate reseisiant,quae hominum iasiliis, lictis,& factis praeeunte voluntate Oriuntur. est euiin voluntas, humanarum actionum

40쪽

plat

ma aetarnat; letalea

quis l

orea ut vianil tale it lib

M; METHOD Vs HISTOR. 23 magistra, sive ad rationem , sive ad vim animae inferiorem sese converterit in rebus expetendisoc fugiendis. Et quoniam primum studium conservandi sui natura unicuique ingeneravit, primae hominum actiones ad ea pertinent, sine quibus vivi nullo modo potest : deinde ad ea si- De quibus vivi quidem , sed non satis commode ; aut commodE , sed non splendide; aut Plendidis , non tamen ad eam, quae suavissimhsensus oblectat, voluptatem. hinc opum augendarum cupiditas. sed quia voluptatum nulla satietas , aut ea communis est beluarum reave ac hominum ; quo quisque generosior est , eo Iongius se a beluarum societate disjungit, ac pauIatim gloriae cupiditate sertur , ut reliquis praestare possit. hinc dominandi libido, re tenuioribus vis illata : hinc dissidia, bella, servitutes, caedes.sed cum hoc vitae genus turbulentum sit ac poriculis plenum, tum vero inanis ea gloria, quae hominem excelsi animi explere non possit; coim sequens est, ut homo bene a natura Insormatus, paulatim seratur ad virtutis actiones,quae in vera laude & selida gloria versantur , in qua plerique finem extremum constituunt. sed quoniam natura quietis est a petens , planum est eas virtutis actiones ad quietem aliquando dirigi oportere. quo fit ut homo paulatim a curis es hominum scicietate distractus selitudinem quaerat, ut

tranquillitate naturae consentanea fruatur. itaque res humanas despiciens earumque inconstantiam ac temeritatem , naturae caussaS certissimas intuetur , in quibus contemplandis tantam percipit voluptatem , ut talium studiorum conscientia sectus, regum opes ac fortunas negliῖat : quinetiam pleri'ue cum maxima imperia gessissent, ad hoc vitae genus -nte relabi, quam regnare maluerunt. hinc illae scientiae ac virtutes , quae quod in veri sola cognitione acct uictaint , vocantur. Neque

vero id satis est homini bene a .natura instituto, ut in iis scientiis, quarum subjecta materia sibsensum cadit, acquiescat ; sed his veluti gradibus

SEARCH

MENU NAVIGATION