I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

hus ad ea sertur , quae sola mente percipiuntur, id est,ad animorum immortalium vim ac PotC- statem , quousque pernicibus alis sursum abripiatur, ac suae originis primordia repetens, Cum Deo penitus conjungatur : in quo finis human rum actionum dc quies extrema, summaque felicitas consistit: huc omnia consilia, dicta, facta: hue humanae actiones , huc disciplinae ac virtuteS referuntur. Ac tametsi contemplatio minus

proprie actio dicitur,sic tamen Aristoteles appellavit,ne a se ipse discrepans, aliter quam actione

beatam vitam definiret. Haec igitur ordine colligamus. Primi generis actiones ad eas artes re-1eruntur,quae ad tuendam hominum vitam,mor- bosque re offensiones depellendas pertinent: ut venatio,pecuaria,agricultura, aedificatio,gymnastica, medicina. secundum genus ad institoriam, gubernatoriam , lanificia cc fabriles artes. te

tium ad cultum re victum splendidiorem, atque omnino ad quaestuarias artes, quibus opes parare, & partis magnifice uti docemur: in quo superiorum artium perseetio versatur. sequuntur actiones voluptatum effectrices : quae vel sensum,vel animum , vel utrumq; molliter afficiunt ad gustum quidem Apicianae artes: ad tactum sordida Melesiacat ad odoratum unguentariae: ad visum ductus linearum & colorum varietas decenter confusa , quae pertinent ad yicturam, caelaturam,topiariam, fusoriam, statuariam; tum' etiam ad varias artes tingendi & acu pingendi: ad aures dicendi venustas , numeris aut figuris,

aut utrisque comprehensa, aut etiam mollis ac depravatus arte nimia concentus,cum simplex Icnaturae congruens graves animorum aegritudines sanare; contra vero sonorum varietate acceleritate numerorum abreptus . mentem' de

sanitate deturbare soleat, quod iis accidit, qui

aurium voluptati nimis inservientes Dorios in dos dc graves numeros aspernantur, Ionicos sectant,ud mirum videri non debeat, si multi ad

insaniam perducantur. Cum autem eas vitae ut

litates ac delicias nec singuli a singulis. muli,

42쪽

cae societatis occasio quaesita, cujus tamen nonmc nnis extitit : nam illa quoque bona coetus animantium, quae gregatim coeunt, consequuntur : homo vero cum sit immortali animorum munere a Deo subornatus , eique similitudine quadam conjunctus, alienum ab ejus est praestantia cum beluis summi boni secietate copulari : quod quidem fieret si in civitatibus beate

tantum, non etiam bene viveretur. non mirum agitur si in communi societate tuenda tot ac tantarum utilitatum es ectrice, praecipuae hominum actiones conspirant: sunt autem in civili, & morali disciplina positae r una stabripsi imperare Rocet : altera familiae : tertia Reipi licae. prius enim apud se rationis imperium stabilire consentaneum est, in quo quidem Juitatiae totius ac legum omnium summa consi-E liveris ac servis imperari ponnt: ec lamiliae prius importum habere quam meipubIicae , prima quidem hominis ad hominem : altera unius ad plures ; qui charitate mariti uxorem; pietate paterna liberos ; imperio

nerali servos moderari, tum etiam opes ad vitae praesidia parare, re partis frugaliter uti pos- m. distrema longe late patet, nec solum uniustamiliae , sed pharitim inter se conjunctionem annnitatibus, de commercioriim usu complexa fovet ac tuetur. id autem fit civili disciplina, iden imperandi prohibendique summa ratione. Civilem disciplinam voco, non jurisprudentiam.

ut plerique s est enim illius particula a sed illam

Itium omnium ac humanarum actionum in sunt capita, imperium, consilium , executio.imperium multiplex est: lunt tamen omnino quatuor partes ac totidem actionum genera, in quibus elucet imperii ma- stas prima in creandis magistratibus Zc imperio cuique tribuendo; altera in legibus juber cis aut abrogandis : tertia in bello indicendo ac praemiis ac poenis decemnendia, summaque vitae ac necis potestate. Coimi, silium

43쪽

zs I o Bon INI filium autem capi solet de iis, in quibus inmeriaum versari diximus. aliud est enim legem ferre, aliud de lege serenda consultare. hoc senatus, illud populi vel principis est, vel illorum qui Reipublicae summam habent. consulitur 'uoque de vectigalibus imperandis aut minuendis , de exercitu cogendo , de legationibus admittendis, vel dimittendis , de progugnaculis re festis tectis : postremo de aliis artibus re civium acti nibus in Republica dirigendis , quae non possunt omnia legibus comprehendi. harum autem

actionum praecipuae sunt imperandi, jus dicendi , concionandi, sacrificandi: quae quidem su- eriores ad cogendum, sequentes ad suadenum spectant: sed quae non minorem , interdum etiam majorem vim habent. iliae quidem Iegibus dc armis stilagitio deterrent, aliae rati nibus re religiose ritu ad honestatem dc vi tutem impellunt. primum enim homines agrestes ac barbaros quasi feras, litari manu a crudelitate re injuria proniberi oportuit : deinde juris disceptatione cc sequitate; postea conci nibus dc religionis metu. dc 'uemadmodum arte imperatoria , jurisprudentia, oratoria, dc religione , humana secietas maxime continetur, similites sortiter , judices aequabiliter , pontifices religiose, oratores prudenter se gerant: ita quoque facile solvitur, nisi civili arte ac imperio re-vantur. civili quoque disciplina regitur instit

ria in communium rerum evectisne Ginvectis-M: agricultura, pecuaria, medicina , guberna-eoria : pdst opificia , quibus aut necessaria ,

aut commoda vitae praesidia quaeruntur. rcinquoque literariam moderatur civilis scientia, puta divini re humani juris interpretes, re eos qui a veteribus sephistae, postea Grammatici utro verbo sunt aepellati : Rhetores, inquam , Poetas, grammaticos, philosephos, mathemati-

s, ac propterea vocarunt veteres civilem hanc

disciplinam Architectonicen proprie , qudd o nibus omnium artium magistris: l sea prae-saibat, ut ad communem utilitatem suas actio-

44쪽

METH. onus III s To R. 27im nes dirigant, neve contra Reipublicae commodalem, quid moliantur , praeterea uniuscujusque murata, nus civilis scientia definit. sunt autem urbanaae F vel militaria munera.haec rem militarem citrant: uisa illa vero domestica imperia, consilia, judicia, , urbis annonam , expensas, aerarium, vias, ista tecta, juventutis educationem, religionem. omnis autem illa partitio munerum septem gene-2 continetur. primum genus est sine hgiore, a pol, sine quaestu, sine imperio, quod subire cogunturn, qui tributa, militiam, excubias, urbis custolio diam, id genus munera sine stipendio curant: mla terum genus ad eos pertinet, qui munus qui- acta, dem nublicum habent cum quaestu, sed parum im honesto: cujusmodi sunt lictores, quique sordes Alta urbis egerere solent. tertium genus eorum est, ni Qui publicum munus cum quaestu non inhonecis ito quidem , scd sine dignitate conjunctum ha-i; bent, ut publicani, scribae, notarii, apparitores,cm coriucularii. quartum genus cum honore acera mercede conjunctum est , sed tamen sine impe-φω rao : ut pontifices ac legati. quintum in magnos et, est honore sine quaestu ac imperio, quale munus: ' est prvacipis,Senatus,aut ducis Venetorum. sex- t, i tum honorem & imperium habet sine stipendiis, i fui quod proprium est magistratuum; quales sunt ei, Consules, Praetores, Censores, Tribuni, Archonon tes, Ephori, & id genus alii. extremum est co- ' rum, qui cum honore re imperio stipendia in rentur ut cra viri litibus judicandis apud vene-enu, tos, re ubique sere ii, qui juris ictionem exeritia, mi t. quae omnia munera ejus imperio ac potei state, qui Reipubl. siunmam habet, dirigunturniis, existimare debemus religionem ili' - eo sciplina: civilis partem esse,si pontificcs re sacer-cta. dotes amperio magistratuum contineri videmus: set, pertinet, ut sacrificia ritusque in Repunis vlica probatos acerrime tueantur. religio verbire apia , id est purgatae mentis in Deum recta coi oi, versio sine crvili scientia ,sine coetu. in unius ho-,im minis solitudine esse Potest ; ah magnorum viro-lio rum consensu beatior is putatur,quo longiu s est aetas B a cxviii.

45쪽

civili secietate remotus. sed quoniam vita civilis eget actione perpetua, nec potest in contem

platione ola civitas occupari: ut neque corpus apsum aut animae vires omnes intelligere: non

erit hominis , dc totius civitatis eadem felicitas, s sola contemplatione bonum definiamus t id quod Aristotelem valde conturbavit, nec se ipsum ex ea dissicultate explicare retuit. Itaque ex Varronis auctoritate, quam Marsilius Platoni quoque tribuit, bonum hominis vitam agentis, neque otio, neque negotio; sed misto genere definiendum nobis erit,u volumus idem esse unius hominis ac totius civitatis bonum. neque enim

mens pura illa contemplatione prius frui pol ,

quam a corpore penitus avulsa suerit. His igitur

eneribus actiones humanae continentur: aut fiquae restant, ad ea referri facile possunt. mare tribus libris ad humanas, naturales ac divinas

historias accommodatis , priore libro singulares

hominum actiones re easus humanos eo , quo diximus , ordine constituemus. Primus locus erit de generis obscuritate ac nobilitate : alter

de vita I morte : tertius de vitae commodis erum de opibus & inopia: deinceps de vitae splendore ac parsimoniar de ludis & me ulis de voluptate ac dolore: de gloria oc infamia: de corporis sceditate ac serma: de robore ac imbecillitate i de barbarie & humanitate: de ignoratione ac scientia : de ingenii dotibus re inopia: tum de morali disciplina, atque omnino de virtutibus & vitiis , cons uenter de domestica dusciplina; de mutua charitate mariti re uxoris de mutua pietate parentum δc liberorum 1 de im perio herili re obsequio servorum: aur,si placet, de potentium ac ictauium mutuis inter se ossiciis de quaestuariis artibus : de amore & odio: de stacietatibus & commerciis: de affinitate euec cogit tione,postea de civili stientia. ac primum de imperio de regia potestate re tyrannide : de populi statu dc seditiosae plebis: de opthnatum Imporio M libidine paucorum: de consiliis pro Republica capiendis : de legibus rogandia aut abrogandis:

46쪽

esse ire,

M E T Η o n.v,s Η I s τ o R. 29panais : de magistratibus ac privatis : de bellore pace, atque omnitio de civibus tuendis ac arcendis hostibus : de offensione ac victoria : de praemiis ac poenis: de vectigalibus imperandis aut minuendis : de legatioiribus admittendis aut dimittendis r de collegiis re corporibus instituendis aut tollendis i cie regendis artibus ac disciplinis i de judiciis publicis re privatis: de suppliciorum acerbitate ac lenitate: de asylis re venia: de concionibus & oratoribus. post etiam de agricultura dc pecuaria; quibus Respublicae maxime juvantur : de mercatura dc re nautica: degrchitectura dc fabrili: de lanificiis dc textoriar de medicina re ρharmacopoeia r de musica dc gymnastica: de ilictura dc statuariae de ungue taria aliisque. artibus emcientibus voluptatem de re Iiterariades: uris di vini dc humani interpretibus:de philosophis dc mathematicis: de poetis re grammaticis. Liber secundus rerum naturalium historias,quae saepius in legendis histori Cis occurrunt, partitione congrua comple tuta primum de naturae principiis: de tempore dc l co de ortu dc interitu, atque omnino ue motu demutatione:de clementis se eorum natura de imperfectis corporibus de metallis re Iapidibus deIenere stirpium:de animantibus triplici ordine istin si de caelestibus corporibus: de mundi magnitudine Sc figura quae omnia subtiliori pa

titione explicare facile est, propter summam rerum naturalium certitudinem. Postremus libererit de rebus divinis, ac primum de mente humana, quae rerum naturalium culmen est divinarum autem extrema, tum de intelligentiarum triplici ordine: postea de Deo , deque illius factis dc oraculis: postremum de religione dc impietate. His locis in capite cujus ite libri hoc ordine,aut ut cuique commodius videbitur,constitutis,consequens erit, ut quicquid in historiarum lectione memoratu dignum occurret, suo loco inseramus, e in margine libri rerum humanarum notas adjiciamus consiliorum , dictorum. ac iactorum sila cnim res ipsae ad actiones com-

3 3 mode

47쪽

3o IOANNIS Bon IN Imode reserenturὶ idque literis majoribus: dein de videndum erit,quid in singulis honestum,turpe aut adlaphortim sit r re eo modo notandum,

C. H. id est consilium honestum aut si quis malit repudiata Stoicorum disciplina,honesturn ab utiali, turpe ab inutili disjungere , non repugnabo. constituet igitur quatuor genera', turpe , honei stum, utile, inutile. itaque consilium Themistoclis de navibus exurendis , quod pro Republica jubente populo Aristidi communicarat,quia utile vissim est Aristidi non tamen honestum: locum hunc ad caput de consiliis pro Republica capiendis reseremus, adjectis in margine notis C.T. U. id est consilium turpe utile. Consilium autem dictorum re factorum veluti landamentum quoddam est luod sine his consistiti illa vero sine consilio non item,nisi quid temere dicatur aut fiat: dc consilia rerum magnarum sere secreta sunt, nec sine scelere produntur . nec item nisi

re gesta plane intelliguntur . ut Cincinnati utile consilium se te rempublicam Romanorum in max linis stuAibus Se procellis servavit. cum enim plesu elata Tribunorum numerum dupliacari vellet, ebue Appius consul acerrime resisteret di tum Cincinnatus consilio cum paucis Communicato , Annue, inquit: nam quo plures erunt Tribuni, eo debilior futura est uniuicujus que potestas , cum unius intercessio potentiam omnium frangeret ac retardaret: plebs autem non intellexit se deceptam , sed veluti pro maximo beneficio Senatui gratias egit: eiusmodi consilia : de Republica , utilia honesta vocentur. factirm vero Q. Mucii cum domum em ret, ac plus venditori daret, quam peteretur, re

Iigione adductus , honestum mutile dicatur : sic consilium Themistoclis quum regem Persarum Clam admonuit, pontem illum quo Asiam Europae conjunxerat, Graecos exscindere velle,non solum honestum, scit etiam titilissimum fuit tum

ipsi Themistocli ad gratiam principis , si Graecos domuisset , retinendam tum universae Graeciae : quia de fuga statim Xerxes cogitavit. sed

soce

48쪽

MEetu onus III s To R. 3Im fere utilia cum honestis con ruunt. Interdum in eadem historia, consilia, dicta, facta, sui simidarii lia sunt. ut Sexti Tarquinii consilium adversus nua . Lucretiam turpe est, dictu etiam turpius, factubis vero turpissimum. interdum rupugnant dictana, consiliis aut factis. ut cum Augustus perpetuum D imperium stabilire vellet, victo ad Actium M. niti Antonio, mirabiles artes excogitavit, orationi iblia quam habuit in Senatu , plane contrarias. verboam quidem imperium pertinaciter recusabat, vaca. tionem a Republica petebat, ad extremum visi o ctus eorum precibus, quos subornarat,Deos ob-.II testatus est, se post aecennium pacatis rebusem imperio cessurum. hinc vota illa decennalia,qui.

stis bus imperium in annos quadraginta quinque si is, hi prorogavit. hic Cicero servitutis impatiensit it diceret, noninam orationem turpi consilio min, diata me res andere. . Et suoniam plerunque eadem' ni historiae pars in diversis capitibus censeri potest. τὸ Causam praecipuam intueri oportet: ut ea quam in i de Anti ho refert Plutarchus in vita Demetriuta re Ap Fus in Syrio cum enim Antiochus Stralest tonices inaedibili amore flagraret,iste conficis is batur,ac jam moriturus vid satiir,nisi Erasistratus Arist elis ex filia nepos, amoris vim ex Uluri s ulsu judicasset. patri Seleuco refert actumulis esse de vita filii: tum Seleucus, quid ita Z M

am, inquit Erasistratus,uxorem deperit. an ego, uita inquit Seleucus, tam male de te meritus sum, , ni, ut adolescentis amori non indulgeas t tum ille, stud tunc quidem amori alterius inservires. Vtinam. inquit Seleucus,dii suum amorem in carissimam eos Stratonicen converterent; hic Erasistratus: ergo t. t . idem dc medicus esse potes. itaque Seleucus Antiocho novercam despondit. Erasistra-in' tus veri, donatus est sexaginta millibus aureo- , ξα. rum. haec historia pertinet ad amorem, ad curationem morbi gravissimi, ad paternam pietatus tem , ad filii verecundiam , ad prodigalitatem, ;α. denique ad argutam re urbanam Erasistrati ora-γε. tionem. sed quia his omnibus causam praebuit

Au summa vis amoris , hanc historiam jucundam acia: B 6 mem

49쪽

3z IO AN NIS BOI IN. Irnemorabilem non ad capita virtutum, aut prodigalitatis,aut medicinae,sed ad caput amoris referemus , ne sit infinitum rem eandem toties

usurpare. Sunt etiam in dictis pleraque amara, putida , scurrilia, quae turpia quoque censentur: quaedam veto urbana dc faceta,quae honesta,sed quς arguta sunt aut salsa,si neque turpiqm ne que honestorum appellatione veniant,inter adlaphora collocare seleo. ut illud Demosthenis ad Phocionem : Perdet te populus, si quando larere coeperit. quin te Potius , si resipuerit. dc illud stulte quaerenti quis civium optimus t tui maxime dicumilis. haec atque similia pertinent ad dicendi lepores.Casus autem fortuitos quanquam nihil sortuitum esse potest . sed populari oratione uitimur 3 qui ad homines pertinent, re partim a rebus divinis, partim etiam a natura duci videntur, ad humanos casus . referri commodius est:

ut illud, quod scribit Tacitus apud Fidenates unius th tri casu quinquaginta nominum millia occidisse; ad Iocum quem de morte inscripsi-miis , 'ectat. idem judicandum erit de jactura, nausea diis oc sortuitis offensionibus. Contrariavem inem Iocis conjunximus, quod ea serε in historia conjunguntur. scilicet virtutes ac vitia: tu ia dc honesta,ut eorum facta divisione ,simul ac semel de contrariis dici possit,puta de stultitia, prudentia,& malitia: de ignavia, sortitudine, t

meritate : de confidentia , spe, desperatione : de lavitate, constantia, pertinacia: de stupore, temperantia, intemperantia : de arrogantia, modestia, dejectione : de crudelitate, ci ementia,misericordia , quam prudenter Seneca vitium animi uocat: de avaritia, liberalitate, prodigalitate : de

scurrilitate, urbanitate, rusticitate : de adulatione, affabilitate, contentione. ac tametsi pleraque nomine carent, mediocrium tamen appellationestatim extrema percipiuntur. ut in animi excesia magnitudine , tu amicitia, in virtute, in mansuetudine, in fide : quae aut nullum , aut unum duntaxat extremum habent nomine comprehensum. in quibusdam extrema sine mediorum ainpella-

50쪽

Μ a T v o D v s H I s et o R. Pellatione usirpantur ut invidiae, malevolentiae, garrulitatis taciturnitatis, impudentiae, pudoris; quem a virtutibus excludunt, propterea quod non quamvis decet aetatem , id quod in virtutis definitione necesse est. Quod si quem minus delectat ea vitiorum ac virtutum partitis, quatuor generibus complectatur,scilicet prudentia, tem- Derantia,sortitudine & integritate. Sic enim Plib. Io maluit verborum ambiguitate sublata justitiam illam, quae aliud nillil est quam in omibus mansiliis, dictis, re factis , rectitudo quaedam dc

integritas, vocare. cum enim Plato justitiam in se quenque prius stabilire doceret sic

enim: Hebraei charitatis a se quenque initium ducere volunt in prudentiam in anima superiore, veluti normam expetendorum ac fugiendorum collocavit; sertudinem in corde; temperantiam in hepate: justitiam vero quae rationi quidem imperium, aliis obsequium, id est sium cuique tribuere , omnium communem fecit. sed ea aut nulla est , aut omnino cum prudentia confusa. sic enim virtutem illam , quae judicare potest. quid quenque cuique praestare oporteat, jurisi consulti non virtutem moralem, 1ed prudentiam vocarunt. neque vero bonus est, qui aliis situm restituit,aut restitui jubet,cum sceleratus sit qui aliter faciat di nisi dicamus virtutem esse latronum qui jactant se iis vitam dedisse quibus non ademerunt. Illud etiam incommodum sequetur, si quis illam justitiam inferiori animae tribuat, quod animantia bruta,quae vim illam inferiorem habent, juris ac justitiae secietate cum hominiabus conjungemus. quod si qua virtus est utriuiaque animae communis , Prosecto prudentia est utriusque animae , tum etiam virtutum ac scientiarum commune vinculum: quod quidem si demus, obscuram illam disputationem, utrum prudentra virtus nec ne,de philosophia sustulerimus. ejusque opinionis auctorem habebimus Plat nem ipsum, qui extremo libro De legibus omnes omnium actiones sela virtute, virtutes Omnes Bla prudentia metitur. virtutes autem ipsius

SEARCH

MENU NAVIGATION