I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

34. IOANNIS BOD IN Iintellectus proprias, quae disciplinae vocantur,iri theoreticas, practicas,dc operum effectrices eo quo dixi modo partiemur, repudiata Stoicorum opinione. Ita fiet ut nihil in historiarum lectione currat, seu laude seu vituperatione dignum, quod non apte, suo loco accommodari possit. Quod si turpia cum honestis, utilia cum inutiliabus in historia conjungi videantur,sublata dispotatione ad popularem loquendi modum accommodare oportebit. ut consilium Romani Senatus,qui Gallo Proconsuli mandarat,ut Achatos a communi secietate divelleret, quos tametsi naturae bonitatem sequeretur; in eadem amicitia tueri ac discrecitates conciliare debuisset: R manis utile fuit se dicemus, cunt eodem consilio Lacedaemonii, veneti, ac fere populi omnes utantur: idque Atheniensibi s utile fuisse docet Demosthenes adversiis Aristocratem , dc in or

tione De libertate Rhodiorum, si tamen jura entium violarentur , inutile ac turde judicat 'um esset. ut Carolo V. Imperatori utile fuit imperitorum judicio Rinconem re Fregosium lestos occidere, aut a suis caesos dissimulare,

quod Turcarum opes re copias evocare dicerei tur : facinus tamen illud non modo turpe,sed e

iam sibi ac reipublicae perniciosum erat, & belli maximi,quo Respublica Christiana conflagravit,

Occasionem afferebat. non alia de causa Corinthiaexcidium, ac Tarentinorum clades contigerunt,

quam ob illatas legatis ostensiones. At si quis est

qui non populi, sia sapientum judicia sequi m

ιuit quanquam quid turpe ant honestumae si Pientibus quidem inter ipsis conveniti saepissime in gerenda Republicρ labetur. Extremum itiIud est , ut in legendis historicis ne saepius a loqione ad scriptionem avocemur, notas communium locorum in margine adjiciamus: deinde otiose singula in locos reseramus,nam hunc quoque studium consequemur, ut optima quaeq;

52쪽

De Historicorum delictu.

C A P. IV.

V N A res est quae maxime Scythas impulit,

ut literas omnes ac monumenta veterum Astirpe convellere conarentur , quod acerbe se rent Graecorum ac Latinorum bibliothecas, reparietes rerum a se gestarum magnitudine repleri : reliquos omnes, tametsi res quoque m gnas ac memorabiles gessissent, turpiter omisses

vel etiam atroci verborum contumelia notatos.

Iuerunt enim Graeci ac Latini suarum laudum Praecones : caeteri, praeter Hebraeos , nihil serEde te ipsis antea proeliderunt. Ac fit nescio quomodo, ut qui bellis & rebus gerendis occupantur,a 1 mone refugiant: α qui plus aliquanto te titeris dediderunt, earum illecebris ac duIc dine capti,vix unquam ab iis divellantur. & quidem lepissime contigit, ut quae nationes arma diutissime coluerant, Postea quam literas amplecti coeperunt, animi vim ac robur a scrint: via

suod otio dc inertia Ianguerent; vel quod ii qui

in rerum divinarum re naturalium contemsatione versantur, non modo a caede α sanguine abhorreant, sed etiam barbariem ac seritatem omnino deponant : quod quidem Graecis primum,deinde Latinis,post etiam aliis usu venisse constat. Itaque Phocio imperator, Athenienseabelli magis cupidos quam peritos,hortabatur,ut verborum copia qua praestabant, cum hostibus Certarent,non armis quibus inferiores erant. Demades vero tibiarum similes esse dicebat, quibus ex ta lingua nihil inesset rationis. molliores etiam Asiatici ,1 9uibus nuxit orationis ubertas. at Lacedaemonii disciplinarum M literarum omnino imperiti, res praeclaras iami fori sque gesserunt, non ab ipsis, sed ab hostibus,decantatas. Celtarum autem dc Germanorum, tum etiam Arabum ac Turcarum illustria facta, bel- oblivione sepultas, aut una pagina

53쪽

36 I o A N N I S B o D I N Icompreheiasas; idque ab eorum hostibus factum

videmus; contra quam Graecis accidit, qui Salaminiam aut Merathoniam pugnam tanta copia verborum amplihcarunt, ut nihil unquam memorabilius gestum esse videatur. sed quemadmodum. Alexander Magnus cum victor in solio regis Persarum sederet, urband respondit Grae corum legatis , qui maximo bello Graeciam a dere nuntiabant, sibi murium ac ranarum bel

la videri: similiter Alexandri bella contra molles Asiaticos & Persas quos Cato mulierculas appellare ; Caesar contemnere solebat ex uasint, prae iis quae 1 Celtis, Germanis, Turcis ac

Tartaris gesta sunt. id quod facile intelligi potest ab iis qui corum victorias ab hostibus Ie-vissime scriptas meminerunt. Vt igitur ab hiastoriis rerum veritas habeatur, singulari non

modo scriptorum delectu , sed etiam in iis Iesgendis illud meminisse debemus , quod ab Mristotele sapienter dictum est, in historia legenda , neque nimis credulum , neque plane ino dulum esse oportere, nam si omnia omnibus as sentiemur , saepe vera pro falsis habebimus, ac turpiter in Rep. gerenda labemur: sin fidem omnem historiae detrahemus , nullos ab ea fructus consequemur: in altero quidem peccarunt si qui fabulis omnia vetustatis monumenta compleverunt: in altero Turcae qui nec un Iam antiquitatis memoriam habere, re curam

penitus abjecisse feruntur: quod putant hist rias ab iis scribi non posse , qui alienam fidem

sequuntur: multo minus ab illis qui rebus a suerunt aut praefuerunt, cum de se ipsi multa mentiantur ; aut pri ipum metu , vel praemiis vel odio distracti a vero desiectant: nam quae

Plutarchus ipse sibi objecit, re quasi foveam

transiliit. sed quid vetat posteritati, non suis ar- qualibus scribere t illud autem ne verisimile

quidem est, in tanta scriptorum multitudine reperiri neminem, qui nec prece, nec pretio, nec uavidia, nec perturbatione adducatur ad scribendum. Prudens igitur historiarum lector, in-

54쪽

ME Tito D vs V Is T o R. M ter haec vitia, quorum alterum vanitatis est, auterum stilporis , medium seriet, dc optimi cujusque scriptoris delectum singularem nabebit: nec prius de historia sententiam seret, quam historici mores ac ingenium plane intellexerit:

interest Reipublicae judicia de scriptoribus qui

in publicum exeunt , incorrupta minimeque depravata videri: nec cum alienae industriae m dum ponere volumus , optimos quosque 1 striagione deterreamus. Neque vero in scriptorum electu, quem adhibere quemque oportet, lyse judicium ferre velim test illud majoris c jusdam artis ac insensiὶ sed conjectura quadam dc argumentis ad assentienaum proOMhilius uti quae si nonnullis minus proba

huntur, sententiam mutare non gravabor. quem

admodum enim pictas tabulas earumque du- s, lineamenta , colores studiose intuentem. picturae minime ignarum esse oportet, ut judicium ferat'; cum acutissimi cujusque sensus Moculos multa sugiant: ita quoque necesse est non modo in omni genere historiarum, sed etiam in rebus agendis diu versatum esse , qui virtutes h istoricorum ac vitia notare velit. Sunt autem historicorum, ut opinor, tria genera: unum eorum qui optimE a natura , uberius etiam a doctrina insormati , ad res gerendas a cesserunt: alterum eorum quibus literae quidem , sed nec ussis defuit, nec naturae postremum est eorum qui aliquantum adjuti A natura , rerum gerendarum usu caruerunt, incredit ili tamen studio ac labore se prope in libstoria colligenda iis aequarum , qui totum Vbiae suae tempus in Repub. gerenda consa serunt. est autem uniuscujusque generis infinita varietas , emue major quo quisque plus habet aut minus integritatis , eruditionis , experientiae . optimum genus est eorum qui omnibus abundant i si modo in historia sabbenda seipsos ab omni perturbatione liberare possint . dissicile est enim de sceleratis virum bonum seribentem abstinere maledicto : vel

55쪽

IOANNIS BOD IN Ibonos amore dc gratia non complem . a que haec amplificandae historiar initia suerunt, cum honesto mendacio ad laudem bonorum re malorum contumeliam uti pulcrum putare

tur. quod si in eo genere boni labuntur , quid de improbis judicandum erit Z non mum i- itur interest utrum historicus de se .lyse, an de aliis , de civibus an de yeregrinis : de hostibus an amicis : de re militari V urbana: denique utrum suae aetatis an superioris: aequalibus an posteris historias scripserit. Rerum autem serendarum peritum voco , qui consilii publici , aut imperii , aut judiciorum partis ceps est vel conscius . nam in his tribus vertitur summa Rerumpublicarum: peritior tamen futurus est, si per se Rempublicam gesserit: peritissimus, si plurimam Iiterarum ac publici Juris cognitionem cum usu conjunxerit. vix est enim ut sine literis difficillimam Reipublica: gubernandae scientiam adleiscamur , cum brevius sit vitae humanae spatium, quam diutu na regionum peragratione, dc varia cogniti ne populorum id astequamur, quod sine libris Lycurgo , Soloni re Vlyssi contigit. hic enim prudens ab Homero appellatur , quod mores

nominum multorum vidit dc urbes . plerique regionum varietatem , aut animantium ac sti pium naturas , vel aedificiorum re Pyramidum substructiones , aut erosa veterum numin mata mirantur ; leges ac jura populorum, Rerumque publicarum status re conversi nes pro nihilo ducunt. at ex his selida prudentia moderandae civitatis comparatur. N que verb imperii duntaxat aut consilii publici , sed etiam judiciorum communione maxime omnium mores ac Reipublicae status intelligitur. etenim qui in litibus versantur, ut loquitur Arcadius, omnia mala norunt , nec

mala duntaxat , sed etiam bona , sine quibus illa consistere aut percipi nullo modo possint . bonorum autem dc malorum finibus omnis humana prudentia continetur , ex quo

56쪽

iles sis intelligitur deterrimum csse genus illud historicoriim , qui sine usu rerum, sine bonarum literarum scientia manibus illatis ad scri tam historiam accedunt. atque hoc praecipuum est in historicorum delectu argumentum . sed quoniam dissicile est admodum o- mni perturbatione carere squod in eo historico quem quaerimus necesse duco ) cavendum imprimis erit, ne scriptori de se suis. 'ue civibus re amicis quae laudabilia sint, aut cie hostibus tureia scribenti facile assentiamur. contra vero minime dubia fides est eorum, quae de hostibus laudabiliter Sc gloriose gesta confitemur ; in reliquis domestica vel hostium judicia nolo: sed ut in arbitris tertium aliquem, qui ab omni perturbatione liber sit. Itaque Dionysium Halicarnasseum qui nullos in Republic. magistratus adeptus estὶ de Romanis multo verius ac melius staresse constat, quam Fabium. Sallustium aut Catonem, qui in sua Republic. Dibus re honoribus floruerunt. nam PolIbius nomo Graecus saepe mendacii coarguit Fabium re Philinum: quod alter Romanus, alter Carthaginensis de bello Punico ita scripserunt, ut hic praeclara omnia de Romanis; de Poenis contra: Philinus Poenos omnia laudabiliter ac sortiter sic enim Polybius 3 Romanos autem turpiter re ignaviter gessisse scribat. at Fabius, judicio Polybii, magna: vir inimitatis ac prudentiae suit,quemque nullaRespumicae,nulla hostium consilia latuerunt. uterque tamen ad scribendu' ita se comparavit ut oratores , qui hoc imprimi, cavent, ne quid contra seipsos dicant aut sentis t. sed fieri nullo modo Potest, ut Ndem boni oratoris ac historici ossicio fungatur. Neque eas historias priviare possum quae in petuas laudes ac virtutes ejusdem , nulla vitia

commemorant et cum nullus sit tanta integritate ac prudentia, ut non saepissime offendat. nam Eguinardus re Acciarolus Carolum Magnum. Eusebius Constantinum, Nebrissensis Ferdinat

agne

57쪽

Apollonium, Procopius Bellisarium, Staphylus

ec Leva C rotum Quintum Imperatorem inimiis laudibus cumularunt, ut oratores non hist ricos agere videantur. ergo prudens existim tor laudes cujusque non domesticorum aut micorum dumtaxat, verumetiam hostium Pomderibus examinabit. neque omnia Philippo C

minio de Lndovici XI laudibus scri nil assentietur irae etiam Mejerum Belgicarum re- rerum scriptorem adhibebit; neque hunc tam tum, verumetiam Paulum aemilium, prepterea

quod unus quidem plenus est Ludovici laudibus: alter eas omnino rejicit ': tertius mesumserit. ΜHerus perfidum hominem ac statris ii tersectorem vocat, re cui nihil prius esset quam violato jure divino re humano , scelere tyrannidem occupare: quinetiam Cominium ipsum p triae proditorem ac transfugam appellari neque huic , neque illi in eo genere amendum puto;quod alter opibus dc honoribus maximis a rege cumulatus in: alter hostisic odio m re quam

decuit historicum , ad sceleris atrocitatem ver borum contumelias radduxit . .ssimilius-h stis nec amicus fuit enim Veronensis 3 prudenter ac moderate hunc in modum i Dux, inquit,

invidiam regi constabat, parricidii insimulans, fratris filios corrupisse . per eos illum veneno necasse. nihil temere a mat: rumores ubique pervulgatos non omisit. illi florente Ludovico 1cripserunt, hic centesimo post anno,ut nulla vel gratia, vel metu , vel odio commoveri posset. iraque Cornelius Tacitus profitetur res Tiberii Claudii, Crii, Neronis , gliscente adulatione ac florentibus ipsis ob metum , dc postquam occiderant recentibus odiis compositas, falsas fuisse atque inde sibi consilium line ira vel studio ea tradere, quorum causas procul haberet. scripsit enim centesimo post anno quam illi floruerunt. ac fortasse illud voluit Aristoteles cum diceret, Historias non minus vetustate nimia , quam n vitate sabulosas re injucundas esse . sane vix est

ut qui praesentium rerum historias in vulgus

58쪽

MET I. OPUS HISTOR. Imanare patiuntur , vera scribant, ne cujusquam nomen nistoria laesura , aut famam violatura sit; ac propterea Cicero neminem eorum qui

viverent inter claros oratores enumeravit; ne,

qui ab eo praeteriti essent, ut ipse ait, succens rent. quis autem ab historicis in ea Republicaveritatem exquirat, tu qua dicere quod nolis , turpe ; quod velis, miserum ac periculosum sit tpraestat i itur omni metu sublato rerum praesentium scripta posteris mandare : aut si quis est qui suortim laiarum gloria se vivo frui malit, superioris aetatis res gestas collectis omnibus omnium commentariis publicis ac privatis, dii turnaque fama seniorum, historiam componat; id quod fecerunt clarissimi scriptores Livius, Tranquillus, Tacitus, Arrianus , Dionysius Η licarnasseus, atque hujus etiam major fides est quam illorum; quod de aliena non de sua Ropublica scripsit, re omnium commentarios, ac civitatis arcana ex actis publicis collegit: in quo genere est etiam Polybius , Plutarchus, Met sthenes, Ammianus , Polydorus , Ctesias, Igmi- Iius , Alvaresius , Ludovicus Romanus. eorum vero minus probandae sunt narrationes , qui nihil aliud habent, quam quod ab aliis audierunt,

- rων-ακροαματων, ut loquitur Polybius; nec

publica monumenta viderunt.itaque optimi scriptores quo major fides scriptis haberetur, e publicis monumentis ea se collegisse ajunt. sic Ammianus se Gallorum antiquitates Oublicis illorum . monumentis in lucem eruisse profitetur: similiter Arrianus statim initio scribit se Regis Ptolemaei, qui Alexandri Magni rebus ubique

interfuit, commentarios non prius evulgatos

legisse. itidem Appianus Augusti scripta: Meta-sthenes re Ctesias publica Persarum monumenta : Diodorus AEgyptiorum de quibus scripsit, arcana se vidisse testatur. Onesicratus & Aristobulus Alexandri Magni legatus, quae ipsi in AEgypto dc India viderunt. Itaque Palaepnatus,-pe vixi, , inquit, non quod historiar

veritas ex regum commentariis exquiri debeat:

59쪽

gr IOANNis Bon INI m de se ipsi musta jactent: sed ea quae nihil

aliud aut parum admodum ad eorum gloriam aut vituperationem pertinent i ut ratio temporum, provinciae, imperia , regum aetates, series, atque x, nino publicae rationes , in quibus imperii arcana latent. huc verba Metasthenis res renda sunt: Neque tamen, inquit, omnes probandi sunt, qui de regibus stridunt, sed selum

sacerdotes penes quos publica fides est annalium suorum, ut Berosus, qui omne timpiis As sfriorum ex antiquorum annalibus digessit. haec ille. Quod si qua nistoria tot ac tam multos tostes habet, ut refelli minime possit, tametsi videtur incredibilis, magnum prae se fert veritatis argumentum, praesertim si in reliquis alios alii refutant, quis crederet Senatum Romanorum rustici cujusdam semissio commotum , qui se ab Iove monitum diceret, ut ludi instaurarentiir, quod in prioribus praesultor indocte saltaret ad ejus somnium decrevit Senatus instaurari ludos. uni fortassis non crederetur: sed in eo Conveniunt Plutarchus , Livius, Dionysius , Valerius, Plinius; qui in tanta S. P. Q. R. consessi ne errare minime potuerunt. quci si dicat albquis , alter alterius errore ducaturZ id sane fieri potest non modo in humana, sed etiam in naturali narratione.fama vetus est, Olores morituros suaviter naeniam canere , id quod omnes non

modo poetae ac pictores inde utque ab aeschylo, sed etiam principes ipsi philosephorum , Plato, Aristoteles, Chrysippus, Philomatus, Cicero,

Seneca testantur: illud tamen Plinius primum , deii de Athenaeus sabulosum esse experientia diuturna tradiderunt, idque compertum habemus. sed historiae naturales verae sint nec lae,facillime intelliguntur.humanae vero, quae semper sui dissimiles sunt, non item. multi Carolum du-Cem Aureliorum ob laesae majestatis crimen supplicio assectum, idque Lutetiae,scripserunt: ne- 'ue irvus tantum aut alter, sed xx prope historici: quem tamen anno post trigeumo quam

ab Aulis captus fuisset, in Galliam rediisse , ac

60쪽

ea mil

atis

pacis

: si

feliciter obiisse constat: atque in eo G. Bel laius meus civis , magnam historicorum ne bgentiam coarguit: quod quae fama recens evulgarat, pro comperto scripserunt. ejusdem erroris Ponidonius, Eratosthenes , ac Metrodorus a Strabone arguuntur, quod levissimorum hominum mendacia pro vera historia tradiderunt. At Possidonius Cn. Pompeji auctoritate usus est , ne quid temere scrinerer . in qua re tur scriptores a se ipsis dissentiunt , posterioribus credendum putem, si argumentis aut necessariis , aut certe ad assentiendum pro- habilibus utantur. cst enim veritatis ea vis renatura ,'ut non nisi longo ac diuturno tempore in lucem eruatur : cum scilicet vulgi errores, adulationes re odia plane conquierunt. re quoniam capitales sunt hominum inter se de relugione discrepantium inimicitiae, non placet Ethnicorum de Iudaeis , aut Iudaeorum cie Christia, vel etiam nostrorum de Mauris ac Mahu- meticis exquirere olliniones sed collatis inter

se P batinimis quibusque scriptoribus , qui qumique sint. dc utrum res h si compertas

habeant , videre. quanquam plerique in eo genere magis errore labuntur, α antiquitatis noratione , quam quod mentiri velint. ut quae Graeci veteres de Romanis & Celtis, aut Romani de Chaldaeis re Hebraeis tradiderunt. magna ex parte refelluntur; cum alii aliorum antiquitatis ignari essent. quum vero de hostibus viti ratioue digna leguntur, cohibenda est amentio, nisi valde pers cta fides est auiioris: sed ut hostium scripta non omnino probanda di ita nec penitus improbanda sunt. ac prudenter Caligula . qui Cassii 3c Labieni de Caesare historias Senatusconsulto damnatas evulgari jussit , cum diceret, Interesse Reipubl. uniuscujusque res ab omnibus intellisti. neque tamen hujus aut illius de Caesare imonia si extarent omnino mihi probarentur : nec Cars xis , qui Pompejanos divina dc humana miscuine,pecunias farus abstulisse scribit ,cum ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION