I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3io 1 o A N N Us B o D I N r ullum haberet: itaque cum adulatoribus perniciosissimis tantisper voluptatibus indulsit, dum

ex illa tyrannide , velut ex arce deturbaretur. qui autem gloriae cupidus erit , non modo ins miam ac vitae turpitudinem fugiet,sed etiam intelliget verum decus in sela virtutis almone versari,qua quidem regat improbos, tueatur bonos,

factaque sortium re septentum laudibus ac praemiis , cum improborum ignominia sempiterna

prosequatur.

confutatio eorum qui quatuor monarchias aureaque secula saluunt.

INveteratus error de quatuor imperiis , ac my gnorum virorum opinione pervulgatus tam alte radices egit, ut vix evelli posse videaturis habet enim prope infinitos bibliorum interpretes : habet e junioribus Martinum, Melanchth nem, Steidanum, Lucidum, Funccium , Onu- rium , rerum divinarum re antiquitatis hodi

mines valde peritos : quorum auctoritate fractus aliquando minime dubitandum esse puta bam. movebar etiam oraculo Danielis , cujusdem elevare , scelps; alictoritatem instingere,

nefas est , stea tamen verba Danielis obscura dc ambigua in varios sensus torqueri posse intellexi i dc in oraculis interpretandis , malui judiciorum illam formulam , NON L I Q V E T . usurpare quam temeris ex aliorum opinione non intellega cuiquam assenti t. ac valde mihi probatur Calvini non minus urbana quam Diadens oratio ; qui de libro Apocalypseos sententiam rogatus,ingenue respondit,se penitus ignorare quid velit tam obscurus scriptor qui quapsiaque fuerit nondum constat inter eruditos:ita non video quemadmodum beluas 3c statuam Danielis ad ea, quae nunc ubique florent, quasque tot seculis noruerunt imperia traducamus. Princi-

332쪽

METHO. D Vs HISTOR. 30 pid monarchia nobis est imperii ac re onis quibusdam finibus constituenda, vel principis aut populi origine clara, ut intelligatur quid sit illud, quia monarchiam vocant: quod clim hujus di sceptationis caput esset, nesi satis apth definie

runt interprete oraculorum. posuerunt enim

ex illa visione 'uatuor beluarum ac statuae , t 'tidem imperia sigilificari: puta Assyriorum,Peris

sarum i Graecorum ac Romanorum ; nec plura fore augurantur: Germanos autem Roman

rum imperio praeesse. quod cum ita a Germanis scriberetur , ad sui nominis & imperii gloriam

scriptum esse judicavi est enim ab interpretatio. ne Danielis omnIno alienum. Placet istitur suis ipsis rationibus consulare ac primum illud quo ait Philippus Melanchthon , monarchiam sibi videri summam unius Reipublicae potentiam, quae aliarum opes copias superare possit. utendum erat igitur imperii verbo , cum mo- narchia de populari Romanorum statu dici noli possit. Ia tamen omissa verborum stibtilitate rem teneamus, profecto Germani non satis ad id

quod volunt accommodatd monarchiam Romanorum iisurpant, quum viX centesimam partem orbis terrarum sua ditione teneant, re Hispania- .rum princeps imperium habeat Germanico m jus, tum populinum multitudine , tum ampli tudine regionum ; ut omittam regiones Ameri .cas quibus ex magna parte dominatur) Europa triplo majores. at ne regi quidem Lusita, niae pares sunt, si regionum longitudine imporium definiamus. namus universam pene oram Africae armis occupavit,ac sertissimis propugnaculis barbarortam impetus si lepe repressit. heic dicet aliquis , non hominum multitudinem, aut latifundia nobis , sed vim ac robur spectandum esse : quod equidem illis assentior : non tamen video quomodo Germania Hispanornm ac It larum legionibus, duce Carolo v, resistere potitit; qui nisi Gallorum virtute revocatus esto Imperium illud in provinciae sermam redegerat , ut Germani clitissimis ac jmpiternis mo-

numentis

333쪽

312 IOANNIS BO DINI numentis testatum reliquerunt: nobisque parem gratiam retulerunt. sedad exteros veniamus. quid habet Germania quod principi Turcarum opponat i aut quis merito major monarcha diaci i test i patet hoc quidem omnium oculis. si

enim est usquam terrarum ulla majestas imperii ac verae monarchiae, liheo prosecto elucet. --cupat enim opulentissimas Asiae, Asucar,dc Europae partes , totoque mari mediterraneo dc imsulis omnibus , exceptis admodum paucis, lath regnat. armis autem ac viribus tantus est , ut unus omnibus sere Principibus par esse possit; cum Persarum ac Moschovitarum copias extra fines imporii longis repellat. Christianorum vero Irovincias & imperium Graecorum armis occupavit , at'ue etiam Germanorum. agros ρο- Pulatur. Omitto aethiopiae principem, qui a litis

Iochan Bellul, id est gemma pretiosa dicitur;

cujus imperium paulo minus est universa Europa. quid Tartarorum Imperatori qui gentes immanitate barbaras, multitudine innumer biles , viribus indomitas habet , quibuscum fi Germaniam compares, miiscam elephanto. A surdum est igitur quod Germani monarchiam, ad est , ut Philippus interyretatur, Rerum omnium publicarum potentissimam : absurdius etiam quod imperium Romanorum se tenere putant ; quod omnibus valde ridiculum videatur, qui orbis descriptionem animo penitus comprehensam habent. Fuit enim Romanotum impe-1ium sub Trajano storentissimum , neque antea majus extitit, & postea sςmper est imminutum, ut videre est ex Appiano dc Sqxt. Ruso, qui Tra- .jani temporibus scripserunt, Danubio qu dem dc Orcadibus 1 Septentrione: Gadibus ab.Occasu : Euphrate ab ortu : Oenopoli vero a Meridie terminabatur , chin Trajanus lapideo ponte supra Danubium extructo Daciam imperio 'adjecit, ac de r e Decebalo triumphavit. dei de fusis Parthorum legionibus Euphratem reano milit uic Mesepotamiam, magnamque Arabiae

fclicis partem cum imperio Rajormn conj:m-

334쪽

zara

etsi roganti Parthorum regi ut pateretur Euphratem imperii Romani ac Parinici terminum esse, respondit, Romanorum imperium non fluminibus , sed justitia terminari: at Germani nullam imperii Romani partem , praeter Noricam re Vindeliciam occupant. Germania quidem Rheno , Danubios Vistula , Carpatho dc Oceano continetur, sed omne imperium clauditur radicibus Alpium a Meridie: Rheno dc paucis quibusdam citra Rhenum urbibus ab Oc- eam: Silesia vero ab ortu : Balticis regionibus a Septentrione. quanto verius est de Turcarum rege, qui Byzantium Imperii caput, Christianis: Babylonis regionem, qua de agitur apud Danielem, Persis ademit, dc magnam suae dominationis panem ultra Danubium, iisque ad Borysth nis 'stia, veteribas Romanorum provincisis conjunxit Z Sive igitur armorum vi, sive opum magnitudine , sive fertilitate regionum, sive num ro victoriarum , sive multitudine populorHm,five nominis etymologia , sive patria Danielis, si1e in perii Babylonici sese , five ditionis ampliti ine monarchiam definiamus; profecto Danielis oraculum de principe Turcarum interpretari aequius erit. Quanquam sit ni adhuc ac Derunt non quatuor modo, sed prope infinita imperia Babylonico majora. omittunt enim imperium Chaldaeorum, 'ui primi Babylonis sundamenta jecerunt. Omittunt imperium Medorum , qui Assyrios depulerunt. re certe Nabuch d noser geriere Medus fuit , non Assyrius. obliviscuntur quoque imperii Parthorum , qui

Graecos deturbarunt,dc Romanorum potentiam. saepe fregerunt, captiVos Imperatores faene abduxerunt , saepius eorum proviiacias invaserunt. praetermittunt Arabes , qui Babylonicum imperium occuparunt , dc ma am Asiae , Asricae cc Europae partem armis domueriint. quod si Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos cadum imperii appellatione complectuntur , cur non Persas quoquc illis finitimos adjungunt: praesertim o inim

335쪽

314 I o A N N I s- B o D I. N I cum Medi lanssi suerint remotiores Parthi v ro remotissimi in Babylone, quam tamen occuparunt. nam si mutatio principum 1 Medis ad Persas imperii varietatem affert, id est unius Cyri dominatus genere ac moribus cum Medis conjunctissimi, cur non idem de Chaldaeis, Pa this, Medis, Arabibus judicandum erit i qua igitur ratione Crrus Persa novam monarchiam constituit, eaciem illi monarchias quoque essicient; dc Trajanus Hispanus monarchiam Hispanicam ; Caracalla, Carns , Carinus , Anton, nus natione Galli, monarchiam Gallicam. idem judicium erit de Alexandro re Heliogabat' SP iis : de Philippo Arabe : deque Totita, Virige, Theodato, Alarico, Gothis, qui non tantam provincias , sed etiam ipsius imperii Romani caput invaserunt, Italiam oppresserunt. Vrbem dentique ferro ac stamina vastarunt; postremo vi αarmis Italiam annos LXκ tenuerunt, cum Alexander Magnus, qui Persarum opes fregit, vix annos duodecim imperarit, sed quasi fulgur co iustans in varias partes dissiliit: ita suum imperium ad principes suatuor delatum paulo post evanuit. Illud vero ineptius visum est,quod Carolum Magnum i qui quam Monarchiam vocant primus occupavit) natione Gallum, in Gallia natum, lingua quo ne, moribus re institutia

Gallorum una cum suis majoribus educatum , modo Germanum, modo Alemanum vocant. tametsi enim a Francis veterum Gallorum c lonis originem plerique traxisse putent, non tamen negant quin Gallorum armis ac legioni-hus Germaniam , Italiam,& magnam Hispaniae partem cu* imperio Gallorum conjunxerit, ac primogenitis Galliam , velut imperii sedem, alias aliis regiones ab hoc fimperio avulsas dederit, qliousque Henricus Auceps natione Germanus, Regem se ferens, Germaniam hujus imperii partem occupavit. multo verius igitur ac iustius Gallica monarchia dici debet, quae prius. Virtute Gallorum parta est, quam Germani monarchiae verbum audissent. Quis au in negare potest teril

te a ii re

i liti

tua leti

aeti

ti fil

336쪽

potest quin Britanni suam quoque monarchiam multo verius quam Germani sub Constantino Magno stabilierint cum enim fuerit natione Britannus i tametsi Romano patre satus genere nothus : contraque Senatus & populi Roma- ni voluntatem ab ultimis oris in Italiam venit, Romanos imperatores armis fregit, religiones ac instituta majorum abolevit, Christi ili mencolendum proposuit, imperii sedem Byzantium transtulis , Romanis omnem dignitatem ademit , denique Urbem ipsam de suo nomine appellavit. quod si Persarum monarchiam facit origo Cyri sanguine patriaque A riis finitimi, Cur monarchiam non efficiet hoc tam novum , tamque in lens Constantini imperium, quod generis , locorum , legum ac religionum tantam conversionem attulit Z Sed mirum cur Ara-hum monarchiam omittunt, qui uuiversam pe ne Africam , Asiae quoque magnam partem non tantum armis ac legibus, sed etiam religionibus ac lingua uti coegerunt : Porsarumque copias fregerunt, dc in tantam servitutem redegerunt ut eos a literis re disciplinis omnibus omnino prohiberent. Mirum quoque videri debet, cur Tartarorum imperii penitus obliviscantur , cum reliquis omnibus aequari possit. an , quia longe abest a Babylone t at longius absunt Germani, qui imperii Babylonici nullam partem habent Tartari vero Bactriam dc Sogdianam vastarunt, latissimas ejus imperii provincias occuparunt, ipsamque Babylonem duce Alao funditus everterunt , ut scrabit Paulus Veneriis. ac mihi diutius cogitanti quid Prophera innuere vellet, nihil commodius occurrit , quam interpretari de Babylone , quae in potestatem Medorum, Persarum , Graecorum dc Parthorum pervenit, Quaeque saepius vastata est , ac tandem aliquat co deleta. neque enim ea quae vulg6 Baldac ap-

pellatur, eadem est cum antiqua BabyIone , sed potius Susa vetus , ut Paulus Venetus interpre- tatur. quod si ita est , non irritum fuit oraculum de Babylonis statu, conversione, exitu ; praeser-

337쪽

316 IOANNis BoDINI tim cum Danielis dc omnium Prophetarum Voces in Christum ac ejus tempora velut in sic pum dirigantur. argumento est petra illa qua quidem Christum significari diserth Paulus i Ruit his verbis ; Petra autem erat Christus in devertice montis excisa , quae statuam confremi. Cum vero interpres: ipse Daniel sui oraculi Hures belluas, plura quoque belluarum cornua interpretatur , quid vetat, quo minus ad Alexandri Magni succes res , dc ea quae illiu noruerunt imperia reserantur nihil tamen in rebus tam abditis 3c obscuris affirmare ausim. illud tantum; verba Danielis ad id quod volunt interpretes,accommodari ianito modo posse. Iosippus Hebraeus optimus , Danielis interpres , scribit; inia Medos , Persas re Graecos a Daniele ad imp 'ii prium Babylonis vocari. de Romanis, a quibus Dipse nomen Flaviae gentis , civitatem dc statuam hiat adeptus erat , nihil 1 Daniele scriptum reliquit. . Veis sed hinc error manavit, quod Danielis sacrassertes ad suam quisque opinionem , non ad hi- hunstoriae fidem retulit. hinc putarunt quinque dun- ad

taxat reges Persarum esse oportere , quod Daniel quinque duntaxat futuros esse diceret: at hes: omnium scriptorum consentiens auctoritas octo is posuit: nonnulli decem , propter seditiones ac Ili civilia bella. Consimili errore ex eadem statua H in Danielis i cujus caput aureum, thorax argen- ζaesteus, crura aenea , tibiae serreae, pedes fictiles, te Vimale cum ferro coagmentati fuisse serunturi . Quatuor, aut etiam plures aetates statuunt: Dis q. ec se quondam aurea secuta , post argentea , delim erui de aenea , tum ferrea , tandem lutea successisse. tini sed minuenda haec opinio est : nam si quis histo- quericorum , non poetarum excutiat intelligentiam, lari profecto judicabit parem esse in rebus huma- heinis , atque in omnium rerum natura conversio- unem e nec aliquid sub sole , ut ait ille sapien- 'citiae magister , novum esse. nam aetas illa quam tu. auream vocant, si ad nostram conseratur ferrea fine videri possit. quis enim dubitat, quin eluvium insiterrarum diuiuuus contigerit propter hominum scelera,

scili. ipsi

seri destiae

338쪽

METHonvs Ilis To R. 3i scelera, quae tot ac tanta suerunt, ut Deum ipuim poenituerit hominis creati Z videamus agitur illa tempora quae diluvium consecuta aurea vocantur , non selum a Poetis , sed etiam ab ipso Catone in libris originum : quibus temporibus Camesen ex Satu num floruisse tradit. at nemini dubium est quin Cameses , ab Hebraeis Nohae filius 1 Saturnus

vero Nimerodus omnium consensu vocetur hinc vero filius Iupiter Belus , auream cet. item valere jussit. ex quo planum est aureum illud tempus breve momentum videri,si annorum sex millium ratio habeatur. nam Cato Poetarum fa- , annis ducentis & quinquaginta definiit. quae autem innocentia fuit in Camese, 'ui parentis optimi pudorem nova quadam re insigui contumelia violavit nam ex eo secuta: runt patris execrationes. qualis item Nimer rius Camesis ex filio ne los , quem aurei culi nditorem vocant, satis ex ipse nomine interuligitur, quod Hebraeis signincat rebellem. αquidem 1 Mose robustus venator appellatur . quo verbo latrones ubique dc sceleratos homines appellavit. ut etiam Aristoteles latrocinium, eu posuit inter genera venationis. Se- qnitur Iupiter Belus, si majore dicam audacia an impietate, patrem senio fractum de imperio, quasi de ponte dejecit. alios quoque Ioves suisis video inam trecentos coluit antiquitas in sed quisquis ille est , quem Poetae patrem de regno ejecisse clunt, non tantlim parricidio , verum etiam stupris omnibus ac sororis incestu nobilia latus est. eisdem temporibus tyrannidem quiLque Iovi eripere conabatur: hinc conjurati coe- .lum rescindere fratres , qui turribus re aggeriabus extructis, immortali Deo nefarium bellum intulerunt, eumque de coelo praecipitem detu 'hare sunt conati, nisi tum fulmine prohiberentur, vel ipsa linguarum confusione, unde tu ri nomen Babylon ab inscitia loquendi, quam nos quoque Babit appellamus. sane Moti cum Poetis qui rei veritatem fabulis confuderunt 3O 3 Quodam

339쪽

quodammodo convenit. quid est autem aliud gigantes diis bellum inferre, quam naturae , ut ait Cicero, repugnare Z haec ipitur est illa aurea

artas, quae talia monstra nobis educavit. idem.

judico de Hercule , quem Manetho piratarum maximum fuisse traditi quique Theseum ac Pirithoum scelerum secietate sibi conciliavit, qui cum Helenam rapuissent, ac Molossi regis filiam

patri eripere conarentur, ab eo sunt in carcerem

conjecti: alter quidem a Cerbereis canibus laceratus , alter brevi lacerandus , nisi Herculis precibus quati ab inseris revocaretur , Vel po-xius ad crudeliora supplicia servaretur. quis a rem ad omne genus libidinum Hercule robustior dicam an foedior Sed ne videantur haec

fabulis similia , Thucydidi verissimo historice

parenti assentiamur. is enim testatum reliquit paulo ante sita tempora tantam fuisse hominum an ipsa Graecia barbariem ac seritatem , ut terra marique latrocinia palam exercerentur , α sine ulla contumelia quaeri 1 praetereuntibus consueverit, utrum latrones, utrum piratae essentiae ne i cum vero nullis adhuc moenibus cingerentur , nec essent ulla propugnacula , jus in armis suisse positum , veteresque colonos sub Pinde 1 novis de possessione delectos , qui mos

in Graecia paulatim inolevit. quae autem nati nes ab humanitate longius aberant, in ea barba.rie diutissime vixerunt: ut de Germanis scribla

Caesar; Latrocinia , inquit, nullam habent Fud

Germanos infamiam , quae extra fines cujusque civitatis fiunt, atque ea juventutis exercennae, ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. ex quo factum est, opinor, ut praedones, qui Brgantes vulgo appellantur, a populis Brigantinis,qui lacum P amicum seu Brigantinum tenent, di- sint i ut Assamini ab ea Persarum gente, quae Iatronum dc sicariorum infamia diutissimd laboravit. at Lacedaemonii non in furto eduli rum , sed in furti sela deprehensione scelus ii esse putabant. utraque sane opinio tauto plus

habet in se ipsa stagitii quam latrocinium, quar -

340쪽

quam licere, quod ipsa nat ira nefarium sit. haec fuerunt aurea & argentea secuta , quibus homines ferarum more in agris ac silvis disipersi, tantum haberent, quantum per vim & nefas retinere possent, quousque paulatim ab illa seritate ac barbarie sunt ad hanc , quam videmus , morum humanitatem ac legitimam societatem re-

vocati . nam surta quae olim civili tantum judicio, non modo Hebraeorum , sed etiam Graec rum & Latinorum legibus , nunc ubique gentium capite puniuntur. Quod si res humanae in deterius prolaberentur , jampridem in extremo vitiorum ac improbitatis gradu constitissemus t quo quidem antea perventum esse opinor. sed cum stagitiosi homines nec ulterius progredi, nec eodem loco stare diutius possent, sensi m regredi necesse habuerunt, vel cogente pudore , qui hominibus inest a natura ; vel necessitate, quod in tantis sceleribus secietas nullo modo coli poterat; vel etiam, quod verius est, impel-Iente Dei bonitate. quod quidem perspicuunt fit ex annalium libris ac monumentis m/orun , in quibus tot ac tam execranda stagitia prodita suim neque tamen omnia; ut quid maximumst, non facile dici possit. testes sunt Tranquil Ius, Tacitus, Lampridius , Athenaeus quid enim

magis nefarium cogitari Mest, quam foedissima quaeque vitia virtutis habere soco i id quidem videre est non modo in depravatis civit tibus , sed etiam in ea Republica , quae Lycurgi floruit institutis, quaeque omnium scriptorrum consensione laudatiis ina putatur. sed ut impuras illorum libidines omittamus quae utinam aeterna oblivione sepeliantur in quid tam impium est , quam homines tum in funeribus , tum in sacris crudelissimh mactari Z at usitatum illud fuit apud omnes pene populos. quid crudelius quam innocentissimos quosque servitutis specie, in spectaculis hublicis a belluis lacerari, aut mutuis vulneribus ad populi volu- i-ptatem trucidari nihil tamen utitatius apud id

SEARCH

MENU NAVIGATION