I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3ro IOANNIs BoDINI Romaiacas , qui in summa justitiae' opinione fi ruerunt, ut divina . quadam ultione hominum quinquaginta millia' Fidenis in munere gladi

torio, unius theatri casu obruta sint. ac certe nostri homines multo sapientius quam Romani quod bona illorum venia dictum sitὶ caedes hominum inter ipsos , & ferarum cruenta spectacula de Christiana Republica sustulerunt , ac tinctuosiim & utile de omnibus disciplinis dis. putandi genus stabilierunt. quanto melius est

igitur ad ianas artes dc verum decus , quam ad palaestram informari Z nec propterea tamen ii

nestas corporum exercitationes omisimus, nec

militarem negleximus disciplinam,habent etiam

nostra monumenta, ut alios omittam,suos Cat

nes, Fabricios,Camillos,Alexandros : neque illis de meliore luto finxit praecordia Titan , quam nobis ipsis. ubi enim militaris gloria malor in Alexandro,quam in Carolo Magno i ille quidem magnus , sed tamen adversus molles Anaticos, ut Caesar de Pompejo nostrorum hominum vim expertus dicere solebat; hic noster ferocissimas Europae nationes perdomuit. ubi par extitit pietas in Antonino atque in Ludovico Pio Z quis autem ex omni principum vetustate D. Ludovico regi opponi potest Z ut enim leges ab eo laras, quibus fiat hoc imperium , omittam, nullius prosecto tanta Principis adversus Deum religio , fides in patriam , amor erga subditos, iustitia in omnes fuisse memoratur. Neque si um virtutes in nostris hominibus, sed etiam discit' inae pares , atque in veteribus extiterunt. est enim literarum sua Quosve vicissitudo, ut primum quibusdam in locis ingeniosorum hominum experientia dc labore artes oriantur,

deinde incrementa suscipiant. post aliquantum

in statu vigeant..tandem sua vetustate langumant , denique sensim emoriantur, & oblivione diuturna sepeliantur; vel bellorum diuturna calamitate ι vel, qudd nimia copia malum his temporibus valde metuendum j secietatem Ie-Vissimo cuique afferre aleati vel quod justo

Deus

342쪽

. METHODUS HIs To R. 3 ir Deus poenas expetit ab iis qui sese ias salut

res , in hominum perniciem convertunt. Nam

cum disciplinae apud Graecos sensim adolevis.sent, ut aa summum pervenisse crederentur,tai ta mutatio postea secuta est , ut ne ipsa quidem Graecia ubi nunc est unquam extitisse videatur. quid Latini t a)ud quos tanta fuit ingeniorum ubertas, ut iisdem pene temporibus bellica laude , ac disciplinarum omnium praestantia populos omnes superarent attamen consimili castin pristinam barbariem tum relabi coeperunt. chi' instilentes in Italiam Scytharum copiae. Bibliothecas refertissimas , & omnia vetustatis monumenta, ubique sere Incenderunt. quod immane factum tantas in omnibus disciplinis ruinas edidit, ut prostratae mille circiter annos sine ullo pretio jacuerint ac jam interiturae viderentur ; nisi Mensor Africae & Hispaniae princeps , Arabum ingenia magis propositis praemiis ad literarum instaurationem excitasset. omitto quam inultos philosephos , peometras, astrologos pepererit aegyptus , India, AEthi Pia ; quam multi aeud Chaldaeos nobiles Ma thematici antE suerint, quam ullae essent iaGraecia literae . ad nostra tempora relabor , quibus multo ebst quam literae toto pene terrarum orbe conquierant , tantus subito scientiarum omnium splendor affulsit, tanta sertilitas exstitit ingeniorum , ut nullis unquam aetatibus major. at ne Gothis quidem ipsis lectissima nuper ingenia desuerunt. Testis est o laus Magnus,lestis Holsterus , testes alii plerique: quasi

decrevisset natura scientiarum vulnera nunc ab iis ipsis , a quibus olim erant illata, sanari. Camenim se portori adhuc aetate morem majorum retinerent, ac literatos homines voce praeconis de Senatu exire juberent sic enim in illorum historia testatum habemus ) nunc undique literas accire consueverunt. haec illa est rerum

omnium tam certa conversio , ut dubitare nemo

debeat, quin idem in hominum ingeniis quod iii agris eveniat, qui majori ubertate gratiam

343쪽

322 IOANNIs BoDINI quietis refecte solent. At veteres illi, dicet alia quis , artium inventores fuere : illis gloria debetur. profecto permultas invenere : atque ii primis rerum coelestium vim: ratos orbium cursus , non tamen omnes : stellarum inerransuris, re earum quae vagae dicuntur , mirabiles trajectiones : tum naturae obscuritatem diligenter notarunt, accurate multa explicarunt: pleraque tamen ex iis imperfecta reliquerunt, quae a nostris consummata posteris traduntur. ac nemini dubium esse potest, in eam rem penitus intuenti, quin inventa nostrorum cum majorum inventis conferri, pleraque debeant ante- serri. clim enim magnete nihil sit admirabilius in tota rerum natura , usum ramen ejus plane divinum antiqui ignorarunt: dc curis illi sese abveo mediterraneo continerent, nostri quota nis terrarum orbem crebris navigationibus obeunt, re in alium orbem , ut ita dicam, colonias deduciint, jam ut intimos Indiae recessus apertos habeamus : ex quo non modo mercaturas quae antea serdida vel non satis erat cognita abundans & quaestuosa evasit , verum etiam Omnes homines secum ipsi, dc cum Republica

mundana , velut in una eademque civitate murabiliter conspirant. quantum vero incrementi acceperit una de pulcerrimis artibus Gempraphia , ex eo intelligitur, quod quae de India fabulosa plerisque videbantur nam Lactantius

re Auguitiniis insanire aiunt, qui antichthonas esse opinantur ) comperta nobis sint: tum etiam motus inerrantium siderum , ac magni orbis trepidatio. quid autem admirabilius est illa se marum a materia i ut sic dicam 1 abstractione αδι αρι mi hinc occulta naturae arcana recluduntur : hinc salutares medicinae indies eruuntur : omitto longitudinis caelestis investigandae modum ex horis aequalibus , quae ex veteribusCx eclipseos norma sine magno errore judicari non poterat: omitto catapulta veterum dc antiqua belli tormenta , quae si cum nostris conserantur , saue puerilia quaedam ludicra videri possint.

344쪽

ME Tu onus III seto R. 323 ssint: omitto denique artes infinitas, tum sa-priles, tum lanificias, quibus hominum vita

mirabilem in modum adjuvatur. una typographia cum omnibus omnium veterum inventis certare facile potest. Itaque non minus peccant qui a veteribus ajunt omnia comprehensa. quam qui illos de veteri multarum artium possessione deturbant. habet natura scientiarum thesauros innumerabiles , qui nullis aetatibus exhauriri possunt. Quae cum ita sint, re cum aeterna quadam lege naturae , conversio rerura omnium velut in orbem redire videatur, ut aeque vitia virtutibus , ignoratio scientiae, tu honesto consequens ut, atque tenebrae luci ;falluntur qui genus hominum semper deterius seipse evadere putant. & cum in eo sint errore senes , credibile est hoc illis contingere, quod florem aetatis , quae per seipsam laetitiam ac jucunditatem spirat, amissum meminerunt: cumque se ab omni voluptatum genere deseri vident , ac pro deliciis acerbissimos dolores , pro

sensibus integerrimis membrorum omnium I

becillitatem sentiunt, fit ut tristissimis obruat tur cogitationibus , & falsa rerum imagine decepti fidem re amicitiam hominum inter homines interiisse putent: ac velut ex longinqua navigatione profecti aurea secuta , auream aet tem adolescentibus narrent : sed perinde illis accidit, ut iis, qui cum 1 portu evehuntur in altum , domos urbesque a se discedere existimant: sic illi oblectationem , humanitatem, justitiam in coelum evolare, ac terras deserere opinantur.

De temporis universi rauione.

C A P. VIII. Ovi sine ratione temporum historias intelligere se posse putant, perinde falluntur,

ut ii labyrinthi errores evadere sine duce

345쪽

roris exitum reperire possunt: illi verb inter hi storiarum innumerabiles anfractus aeqvd incerti scrutatur, nec intelligunt unde coeperint, '-ve recurrant. ac temporum doctrina , omnium

dux historiarum, velut Ariadne caeca regen 6- Io vestigia , non modo nos errare non sinit, sed etiam efficit ut aberrantes historicos in rectam viam tape deducamus. itaque videmus Iectissimos quosque scriptores temporis tam magnam habere rationem , ut non solum annos , sed etiam anni singulas partes complectantur: alii ne menses quidem ipses ac dies , dierumque m menta , quibus quicquam gestum est,omittant: quod intelligunt sine temporum ratione vix uulos ab historia decerpi fructus. cum igitur historiarum potissima pars in temporum discipliana posita ut, temporis universi rationem huic methodo quam tractamus necessariam esse existimavi: tum propter lammam ejus utilitatem, tum etiam propter eam quae inter historicos versatur , de temporum antiquitate ac serie dis crepantiam : ut huic quoque disputationi lucis aliquid asterrem. Prius igitur temporis origianem , sine qua inanis haec disputatio sutura ait, non tam auctoritate, quae ni nil valet apud eos qui ratione duci volunt, quam necessariis argumentis doceamus. quanquam si ex Hebrae rum sacris sontibus ae divinae legis oraculis testatum babemus , mundum hunc originis suae principium habuisse , amplius quaerere, scelus; dubitare, nefas esse videtur. ac tanti est apud me

Mosis unius auctoritas, ut omnibus omnium

philosophorum scriptis ac sententiis longe a teponam. is enim capitali poenae subjecit eos qui

Sabbathum violarent, ea potissimum de causa , quod mundi creationem Sabbathi violatione in dubium revocare viderentur , ut Rabib oses gyptius scribit. sed quoniam improbi ejus auctoritate se vinci non patiuntur , Moracula divina temerd calumniantur, necesse est eorum argumenta consimilibus argumentis

refellere ac debilitare. nam si philosephoruria

346쪽

METHonvs HIs To R. 32sponderibus , ac rationum momentis plane intelligatur, mundum nec sempi emum , & a Deo immortali certo te T rure conditum fuisse, majore fiducia sacras historias amplectemur: deinde mundi conditio, quae tam praeclarae originis opinione nititur, augebit in nobis singularem Dei admirationem & amorem. Haec igitur doctrina non modo Hebraeorum est , sed etiam Chaldaeorum, Pythagoreorum, Stoicorum,Academicorum 1 Armum; denique multorum fraternis comprobata re confirmata sententiis quinetiam Epicurus ipse, ut est apud Plutarchum, in eadem fuit opinione . inter Latinos vero,

quamvis admodum pauci philosephiam serio

tractarint, M. Varro , qui omnium Latinorum

re Graecorum doctissimus est a Tullio appellatus , idem judicavit in libro, quem de interitu

mundi scripsisse sertur. atque haec omnium in eadem disciplina consentiens auctoritas , etiam

apud philosophos non parvi debet esse eoiaderis ac momenti. cum igitur primus omnium Aristoteles, tum a majoribus , tum a magistro Platone dissentiens , mundum aeterntim statuere ausus sit, adversus cum omnis haec suscepta disputatio est : cujus quidem rationes Galenus uno verbo refutans , veri quidem similes , non tamen necessarias videri scribit. quinetiam Aristoteles in libris de Coelo , rationes , ait, aliorum cum suis comparatas rem efficere certiorem, tam nulli sint aditus demonstrationis adipiscendae . quae verba sunt non physic6rum aut

eometrarum , sed de re proposita dubitantium talecticorum: ut Rabi Μoses AEgyptius, is qui

dubiorum interpres usurpatur , arguth animadvertit. demonstrationes enim neminem dubitare

patiuntur , sed sua luce tam perspicuae sunt, ut velut adhibita quaestione ab invitis extorqueantassensionem. quare si Epicurus dc Galenus minime religiosi homines, negant,Aristotelis argumenta vim ullam habere : Origenes , Abensena , omnium denique theologorum ac ph, sophorum semiliae contrariis argumentis ea re-

347쪽

3r6 IOANNIs Bon IN Isellunt i satis intelli tur probabilia tantiim Mincerta, non necessaria esse. sed ad Platonem venio , qui Deum post operis tanti molitionem ad res genitas orationem convertere fingit: quas ob id interituras assirmat, quod ortum haberent, sua tamen voluntate sere perpetuas. hic Aristoteles verba Platonis excipiens; Si mundus , inquit, non est interiturus, agitur ne ortum quidem ha het: propterea quia quae ortum habuerunt, aliquando sunt casura, quaeque intereidit orta suiu se necesse est . quae a Platone didicerat in Phaedro ac Timaeo : ubi propterea mentes originem habuisse negavit, quemadmodum scribit Augustinus lib. Io. de Civit. Dei, ne aliquando interiturae essent: mundi vero statum eundem semper fore jussu divino. uter igitur in Philosephia gravius labitur: alter qui praepotenti Deo liberam de rebus suis statuendi facultatem relinquit: alter , qui, quem universi moderatorem esse confitetur, re quidem causam emcientem, ei omnem adimit operis mutandi potestatem, ut si mundum quatere velit,non ponit 8 hoc Arist teles argumento, temere dicam an impid , de mundi aeternitate statuens , non modo philosephiae naturalis decreta,verum etiam diuuaar m aestatis vim penitus enervare ac debilitare conatur . at in omni disputatione quae praesertim de rebus tam arduis dc a sensu remotis suscipitur, providendum est , ut ne quiσomnino adversus Dei majestatem contumeliose dicatur, quod Aristoteles praetermisit. cum enim rationum ponderibus undique premeretur , necesseque haberer confiteri, mundum originis initium habuisse, si Deo plenam tribueret statuendi voluntatem: necessitate mundum . non voluntate regi amrmavit. huc enim omnia revolvuntur a gumenta. idem tamen contra Stoicos disputans, qui fatalem in rebus omnibus necessitatem pinsuerunt, multis argumentis docuit necessitate

quaedam , alia voluntate, multa fortuito, plurima casu fieri sortunam etiam re casus triseriam

divisit. in rebus necessariis, divinas actiones ac

348쪽

METHODvs HISTOR. 327 naturam collocavit: ex quo intelligitur ea quae disputarat , in libris de coelo , quod fatalem s perent necessitatem , in libris de Interpretatione sic temperasse , ut homini quidem arbitrium

daret omni necessitate Blutum ; Deum vero ac naturam necessitate obligaret . quid autem magis impium, magis arrogans, magis denique furiosum,quam sibi liberam tribuere voluntatem; Deo adimere vellet consequens est enim, ut ne-Que Deus Solis cursum sistere,nec ceclestium si-cerum vim prohibere, nec quicquam in universa. .' natura convertere ; at ne hominis quidem impetus ac voluntates quo velit,impellere possit. quae cum absurda sint,m impietatis plena,sequitur uti illam de mundo tollamus necestitatem, qua su lata. relinquitur Deum nulla vi obligari,sed pura voluntate omnia gubernare. at clim Aristotelem

sui ipsius puderet c est ,homini concedere,Deo

eripere voluntatem, verbo quidem voluntatem tribuit, re vera tamen necessitate coactam di id

quod Moses AEgyptius animadvertit : permittit enim voluntatem,sed ea lege ut mutari non possisit: dc ut Iupiter in fabulis Adrastiae legibus te- . neatur: cum tamen in libris De moribus eam csse' docuerit voluntatis vim dc naturam, ut nisi mutari possit, voluntatis nomen amittat. itaque cuml multa varie continpere in natura perspiceret: modo in hanc, modo in illam partem , eo delapsus est,ut sortunam dc casum ex opinione plebis it tuere mallet, quam adscribere Deo voluntatem aliud alio modo agendi. quid autem indignius esti philosepho quam putare sine causa quicquam fieri, hoc est fortunae dc casibus quicquam Per- mittere t illa sunt ex quibus se expedire nullo modo Peripatetici potuerunt: itaque 1 Plutarchoi in libro de sortiana , tum etiam 1 Lactantio esΗ-

cacissimis argumentis refelluntur videamus costis, tera cujusmodi sint, aut certe praecipua : infini- tum estet omnia persequi . posuerunt enim eX nihilo nihil gigni, tanquam rotius disputationis 'fundamentum; quod omnium errorum praebuit

sed illis aqua haereti cum hoc pro-

349쪽

bandum relinquitur.tiun illi subirascuntur,quod sua principia negari fas esse non putent,sed quae tandem ista principia sunt, quae consequentibus obscuriora videntur nullus unquam geom triae postulata negavit, quod sua luce perspicua sunt; at haec si perspicua viderentur, cur tot phi- Iosephorum scholae tam constanter ea negarent cur Philoponus falsum esse perspicuE demonstraret i quid autem ineptius quain illud ponere, quod quidem si verbo negatum fuerit, ult rius progredi non possint8 sed tamen praeclarum

Elud princietum retellamiis si placet, id quod a

nostris omissum esse miror , qui tantopere in hac disputatione se exercuerunt. nam Pnil. M lanchthon, ac Theologi distinctionem adhibent, atque id verum esse Hunt in natura ordinata: sed illud est j.-οῦρχῆα, ut sunt Dialectici. quae enim natura fingi potest incondira haec enim aut integra partibusque omnibus coagmentara , materia scilicet ac sorma,aut nusquam existet. certioribus igitur argumentis utamur. Id autem a formarum praestantia facile intelligemus : est enim serma generosa, re ut Aristot. scribit, divinum quiddam habens essentia, ipsiusque nat rae praecipua pars: quod ejus beneficio res omnes existant: haec autem non a materia ducitur; ut planum faciam : nec a seipsa ; cum formae avulsae a materia penitus intereant, nec per se existere possint , ut Aristot. in Metaph. tradit: nec Dei particula sit cum de pura sempiternaque mente corpus non oriatur. quod Maurus quidam sapiens innuit, clim diceret, Deum coelestes orbes de luce vestimenti sui condidisse. consectuens est igitur ex nihilo in materia ingenerari. itaque Aristot. lib. 2. De natura, ser-mam naturalem ipsius naturae finem , & essicia entem , dc sermam esse scribit. Deum verba naturae principiis sejunxit, re inanem privationem , quae nec essentia sit,nec verum accidens ; inter principia mediam collocavit. sed cum formae Iingulares perpetuo quodam nuxu oriantur, ἐκ occidant, ut lib. I.De natura c.9. sa tetur :

350쪽

'o l

METHOD Vs HIs To R. 3rstetur: posterioribus Peripateticis magnam di bitationem attulit, undelaam oriantur. ad e tremum de materiae sinu ac potestate duci voluerunt, quod nunquam Aristoteli venit in mentem . ex eo enim sequitur materiam primam non potestate , sed ipsb actis formas habere sibi concretas , ac temere informem ; aut formam αὐλα. appellari: tum etiam id quod informe est, seipsum informare ; formas item materiae temperatione constare , augeri denisue ac intendi; quae salsa esse docet Aristoteles lib. 8. των τ φυ r. tum etiam lib. I. c. 3. De Anima: denique formam non esse principium, sed ab ipsa materia sui ortus initium habere nec principium sim- Plex,sed concretum re compositum esse: postremo materiam dare ipsis rebus existentiam , i dest, το atini. quae si probabilia non sunt ex Ariastotelis ipsius domina, ne illa quidem unde haec manant,probanda sunt; scilicet de materiae gremio formas educi. quare extrinsecus advenire statuendum est; id quod negavit Aristoteles lib. II, p. 3. De animaliuortu, praeterquam de ii minis serma, quam ipse θυρ,3,9 ἐ-σιέ- confitetur: illud igitur ab eo extorquebimus,sormam hominis ex nihilo in materia ingenerari atquzidem in formis omnibus judicataclum relinquetur: cum revera nullam habeat materia vim strinatricem . ac prosecto tam ineptum est existimare de materiae gremio formas educi. suam de stipite Mercurii figuram; cum ab artificis mente. opera, idea proficiscatur. igitur falsum est illud quod posuerunt; De nihilo nihil derivari: eoque disputationis concus sundamento, caetera ruinam minantur . sic enim Phi- Ioponus adversus Aristotelem disputat: si non videtur absurdum e privatione pura manare sormas, cur absurdum videatur de privatione quoque materiam primam stlixisse t At Theoptarastus isse cum videret plantas non modo in terra , sed etiam in saxis sine semine nasci, nihil aliud afferre potuit lib. I, cap. S. de causis stir pium, quam coetu vim ac proprietatem: videamus

SEARCH

MENU NAVIGATION