장음표시 사용
291쪽
Iamque vicinas tibi sitbdat undas Vel Padus multo resonans olore, Quamlibet flentes animosus alnos Astraque jactet. Candidas ergo volucres notarat Mantuam condens Tiberinus innus , . Nempe quem parcae docuit benignae Conscia mater.
'I quod arcanis Helicon siib umbris Carmen intamim fidibus priorum Parturit, saxis iterum audiendum Arboribusque, Quale nec triplex AcheIois ausa est
Cautibus virgo residens marinis, Nec puer Phoebi Ciconum remoto Dicere in antro. Illud attritas repetita chordas Barbitos docto moduletur arcu , Dulcis interpres animi, piaeque Conscia mentis. Namque te rerum caput Innocenti Turpe vulgato cecinisse plectro est , Cujus aurata triplices refulgent
Roma cui paret, dominusque Tibris, Qui vicem summi geris hic tonantis , Qui potes magnum reserare, Sidem
Blanda cui vultu gravitas sereno Ridet, invisos abigitque fastus.. Mitis,
292쪽
CARMINA. 28 IMitis, dicelsi radios potestas
Sponte sublatos verecunda fasces Deprimit virtus, apicata tristi Nube majest as caret, & decoro est lSplendida cultu, Ergo sermosam redit in juventam, Seque jam laetos parat ad triumphos Roma, septenos hilarata coles Praeside tanto. Urbsque quae Phryxi speculatur undas , Exuet saevas propere catenas, Ac suas nobis opulenta palmas Μittet Idume. Q uippe concordes a nimos, manusque Devovent reges tibi, seque ad arma Concitat, Turci sitiens cruoris Vesper& Arctos. Scilicet tales meditatus annos
Iuppiter fesso comes it parenti, Quo tibi felix simul atque faustum
: E N TI L E s animi maxima pars mei Communi nimium sorte quid angerisλQuid curis animum lugubribus terris, Et me discrucias simul δPassi digna quidem perpetuo sumus Luctu, qui mediis cheu miseri sacris
293쪽
At sunt attonito quae dare pectori Solamen valeant plurima: nam super Est, qui vel gremio creverit in tuo Laurens Etruriae caput. Laurens quem patriae caelicolum pater Tutum terrifica Gorgone praestitit. Quem Tuscus pariter, quem venetus leo Servant, & draco pervigil . Illi bellipotens excubat Hercules , Illi fatiferis militat arcub , Illi mittit equos Francia inrtios, Felix Francia regibuS.Circunstant populus murmure dissono Circunstant juvenem purpurei patres: Caussa vincimus & robore militum.
Hac stat Iuppiter, hac favet. Quare o, cum misera quid tibi menta, Si nil proficimus 3 quin potius gravis Abstersisse bono letitiae die Audes nubi la pectori s.
Nam tunc cum gelidos umbra reliquerit Artus, non dolor hanc perpetuus retro, Mordacesve trahent sollicitudines, Mentis curaque pervicax
ΑM cornu gravidus praecipitem parat Amatus. subitis frigoribus fugam Autumnus pater, & deciduas si nuriondes excipit arborum. Cantant emeritis Bacche laboribus
Te nunc agricolae, sed male sobrios
294쪽
ventosae querulo murmure tibiae Saltatu subigunt frui. Nos anni rediens orbita sub jugum Musarum revocat dulce ferentibus , Porrectisque monent sidera noctibus Carpamus volucrem diem. I mecum docilis turba biverticis
Parnassi rapidis per juga passibus ,
Expers quo senii nos vocat& rogi Consors gloria caelitum. Nam me seu comitem, seu juvenes ducε Malitis, venio: nec labor auseret Quaerentem tetrice dissicili gradu Virtutis penetralia.
ETIDIT ut implicitum puero pater annus anguem ' Intendit dubia cornua seXa manu: Inque serae fauces calamum sic torsit, ut audaXTerruerit natum non minus angue seneX. Sed nunquam pius errat amor: puer hoste peremto Salvus erat, stupuit morte diremta salus.
Victor ab hac pharetram quercu iuspendit, di arcum
Fortunae, atque artis quae monumenta suae.
BA ss E licet veterum monimenta revolvat avorum Vix quem fama tibi conferat inveniet. Omnia nam tibi stini, fuerant quae singula priscis, Fecisset triplex qualia vix Erilus. Tu niittis Lydos aeterna in saecula fastos, Tu
295쪽
Tu conserre audes cum Cicerone manum .
Tu brevibus claudis lasciva epigrammata chartis, Et tener exiguos ludis amans Elegos . Idem & Pindaricos gaudes recludere sontes, Ut Uenusina tibi barbitos astupeat. Ecce Syracusas tentas inflare cicutas, Non jam hic in silvis Tityrus unus erit. Iam chaos antiquum, primamque evolvere molem Incipis, & grandi protinus Ore tonas. 'Iam Μaro te torva respectat fronte, secundum
Iam pavet, di sceptris gloria prisca suis. Utque intret biseri si virgo rosaria Paesti,
Quam primo carpat, vix sciat illa rosam et Sic tot fama tuae cernens miracula laudis, Palmam cui primum deferat, in dubio est.
UM referam attonito Medices tibi carmina plectro, Ingeniumque tibi serviat omne meum, Quod tegor attrita ridet plebecula veste, Tegmina quod pedibus sint recutita meis, Quod digitos caligae distupto carcere nudos, Permittunt caelo liberiore frui. Intima bombicum vacua est quod stamine vestis, Sectaque de caesa vincula fallit ove, Ridet, & ignavum sic me putat esse poetam,
Nec placuisse animo carmina nostra tuo. Tu contra effusas toto sic pectore laudes
Ingeris, ut libris sit data palma meis, Hoc tibi si credi cupis, & cohibere popellum, Laurenti vestes jam mihi mitte tuas.
296쪽
CARMINA. 28sAD EUNDEM, GRATIARUΜ ACTIO.
DU M cupio ingentes numeris tibi selvere grates
Laurenti , aetatis gloria prima tuae, Excita jamdudum longo mihi murmure tandem Adstitit arguta Calliopaea lyra: Adstitit, inque meo previosas corpore vestes Ut vidit, pavidum rettulit inde pedem: Nec potuit culti faciem dea nosse poetae, Corporaque in Tyrio conspicienda sinu. Si minus ergo tibi meritas ago carmine grates, Frustrata est calamum diva vocata meum. Mox tibi sublato modulabor pectine versus, Cultibus assuerit cum mea musa novis.
In adarim populum, quae repente ante domum Laurentii reviruit. QUOD rediviva novas diffundit vertice frondos Quae Medicam surgit populus ante domum, Cui quondam Ogygio fierent cum sacra Lyaeo, Admovit rapidas ebria turba faceS. Quid mirum Θ Herculeis nam cum Laurentius armis Aemulus, Ausenios temperet arte lareS, Ipse suas juveni Tyrinthius explicat umbraS, Implicet ut meritum lecta corona caput. Sic quoniam dextro modulatur Apolline carmen, Ante suas Lauri circumiere comaS. Nunc igitur duplici crines lambente corona, Se bello ostentet, seque valere toga
297쪽
Σ86 ANGELI POLITIANI AD XISTUM CARD.
VENDERET Hetruscam nuper cum Xystus in urbe Aurea quae magni signa leonis habet, viderat assiduis pallentes solibus herbas Et cava limoso flumina sicca sinu. Viderat & querulis poscentem vocibus imbres. Effusas populum congeminare preces. Ergo salutiferos suspendit in aethere nimbos, Dum pergit Lydas Xystus adire domos. Inde ubi jam Iaetus mediae sese intulit urbi, obtulit & Tuscis ora serena piis: iArdua laxato discussit nubilo caelo lEt liquido arentem nectare pavit humum . An quisquam neget esse deum te Xyste, tenente Imperium terris, imperiumque polo R
Λ NTE erat informis Laurens tua patria truncus, Nunc habet ecce suum te tribuente caput. Namque tuis nimia est frenata licentia nuper
Legibus hoc patriae quis neget esse caput ἔCaeca suit quondam tua dicta Fluentia, sed nunc Cuncta, oculos illi te tribuente , videt. Otia namque piis statuisti dulcia musis,
Quas patriae veros dixeris esse ocuIos.
Consilium dic esse aures, quo consulis illi: Quod fugit insidias te duce, nare valet. Cum dederit largas illi tua dextera fruges, os habet, hoc totum patria corpus alit. Impensis ductuque tuo V olaterra repulsas
298쪽
Accepit leges, haec sita dextra fuit. Pene puer laevamque manum, clypeumque dedisti,
Cum tuta a misera seditione fuit. Praemia certa manent justos, rata poena nocentes rHisce urbem pedibus comprobat ire Solon . Praeterea auratos posito squalore capillos Compsit , & aurata candida veste nitet. Hoc decus educti templorum ad sidera sumptus, Hoc Medicae praestant ardua tecta domus.
Sic patriam gignis Laurens, educis, & ornas et
Patria sic vero te vocat ore patrem .
E P I G R Λ M A. OE Go quam cupio reducis contingere dextram Laurenti, & laeto dicere laetus ave: Maxima sed densum capiunt vix atria vulgus, Tota salutantum vocibus aula fremit. Undique purpurei Medicem pia turba senatus Stat circum, cunctis celsior ipse patet. Quid faciamλ accedamst nequeo, vetat invida turba: Alloquar λ at pavido torpet in ore sonus . Adspiciamst licet hoc, toto nam vertice supra est: Non omne officium turba molesta negas. Adspice sublimi quem vertice fundit honorem Sidereo quantum spargit ab ore iubar. Quae reducis facies, laetis quam laetus amicis Respondet nutu, lumine, voce, manu. Nil agimus, cupio solitam de more salutem Dicere, & ossicium persiluisse meum, Ite mei versus, Medicique haec dicite nostro , Angelus hoc mittit Politianus, ave.
299쪽
183 ANGELI POLITIANI IN LAURENTIUΜ MEDICEM
U M commissa sibi tellus male fida negasset Semina, & agricolae falleret herba fidem: Protinus optatas patriae tua dextera fruges. obtulit, ct celerem jussit abire famem. 'Nec mora, Piseis commutas sedibus urbem Servatam, & nimio tempore lentus abis. Heu quid agis δ patriae Laurens te redde gementi: Non facta est donis laetior illa tuis. Moesta dolet, malletque famem perferre Priorem, Quam desiderium patria serre tui.
PETRI FILIO S. 'NE C tanta Oebalios tenuit concordia fratres. Nec tanto Atridas foedere junxi t amor. Implicuit quanto Medicum duo pectora neXu Mitis amor, concors gratia, pura fides. Unum velle animis, unum est quoque nolle duobus, Corque sibi alterna dant, capiuntque manu . Esse quid hoc dicam Iuli, & tu maxime Laurens, An ne duos una mente calere putem p
s ONSAM. I IvRRA M, fato sum rapta Albiera , coniux V Sismundus vitam reddidit en iterum e Nam faciem, re claram caelato marmore formam, Ingenium, di mores carmine restituit:
300쪽
VIRO UNDECUNQUE ELEGANTISSIMO. '
UT miseros quondam nautas Acheloia Siren In poenam traXit carmine blandisenor ': Sic Bernatae tuo quemvis succendis amore, rSeu quid mente agitas, seu geris, aut loqueris. Si caussam Veneti tutaris Bembe senatus, Mox Pitho in labris stat veneranda tuis. Seria si tractas, credam tractare Minervam: Si joca, dat puros gratia nuda seles: Carmina seu cantas, tibi miae in pectore eantant, Sive taces , tacito ridet in ore lepos: Si graderis, placido non dura modestia vultu Est comes, & dulcis eum gravitate modus. Blandus honos vestem surtim componit, ovansqne Te circum plena ludit amor pharetra. Fronte decor, sedet ore fides, in pectore candor, Inque tuis omnes sunt oculis Veneres. Sic nosdevincis, nec vinctos Bembe relaxas.
Sic te quisquis adit, mox tua philtra bibit. Frustra ad te florem Cylleni ferret Ulysses, Sed pro te optassςt linquere vel patriam.
MORNi A eum Saloi, di Benaci littora linquo
Dextra iter ingressu per opaca, di florida rura Me brevis, di facile acclivis via ducit apricum In collem, Cereri placitum,