Edoardi VVottoni Oxoniensis De differentiis animalium libri decem. Ad sereniss. Angliae regem Edoardum 6. Cum amplissimis indicibus, in quibus primùm authorum nomina, unde quaequae desumpta sunt, singulis capitibus sunt notata & designata deinde omni

발행: 1552년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE DIFFERENTIIS

antequam articulis discernatur membra,eiiciatur, uelut ouum in sua me- Ebranula contentum apparet detracto putamine: membrana autem ipsa uenis reserta cst.Omnia uero tum natatilia,tum pedestri tum etiam uolati

lia, silvc.animalis, siue oui forma procreentur, simili modo gignuntur: nisi quod alia umbilicum habeant uuluae adhaercntem,uidclicci quae animalis forma enascuntur, alia ovo,alia utroque modo, ut in quodam piscium Π-nere,cartilagineo scilicet.Pari quoq; modo tam in uiui paris, quam ouipa ris uocantur ca,quibus obuolutus est istus,uti inter membranas antea diximus:aliae secundς Graeci vel ιν dicunt,)aliae membranae,quas & -- Vmbiliciis, senim uocant nonnulli.Augentur omnia animalia,quibus cst umbilicus, per ipsum umbilicum .Est aute umbilicus uena in aliis simplex natus multiplex in maiore enim animali plures sunt uenae, ut in bove: binae in me- Fdiocribus:singulae in minimis,ut Aristoteles authorcsdquam uenam

tamen cuticaare ambit,quoci & umbilicus uocatur: uenae autem quali radices aguntur, per quas alimetum haurit scelus. Haec Aristoteles. Galenus, Coeunt,inquit,in unum,&uenae,& artoriae, quae a mcmbrana, id esta secundis producuntur in sectum:atque cx eo coitu,coniugiu fit utrorumque vasorum,quod in umbilicum inseritur. Animalia quae non utrinque dentata sunt omnia,etiam delatorum utrinque, quorum uterus uena non

singularem habet pertinentem grande,sed pro una plures frequentes continet,haec in utero habent,quae acetabula appellatur,in quae umbilicus de

cetabula, uenit atque adhaeret.Sunt autem acetabula,uasorum ora,quae in uulua ponetrant:& in quae ueluti in mammas reponitur a natura foetui alimentum G

sanguineum, uae ferendi uteri temtore, quandiu scilicet foetus sit minor,

nec multum alimenti assumere possit,in matrice prominet, in pustularum uocand& inflammationum morem: dc conspicua maioraque sunt,non aliter quam in recto intestino haemorrhoides solet:ketu uero ac crescente proficiscenteque ad exitum,minora subindc reddutur, demi;mque considunt,obliteranturq; cu perfectus iam cst: minuta uero & utrinq; dentata nonnulla acetabulis uteri carent: tendit umbilicus iis in uena singularem,quae per uterum maiuscula scrtur: iam quae ovo nas tur omnia incrementum foris recipere abiuncta ab utero apertum est. Situs in ut ro quadrupedum omnium cxtensus est: expedum autem obliquus, ut piuscium : bipedum uero inflexus contraebisque, ut auium, hominum. O- Hmnibus aeque animalibus,dum in utero continentur,carui primum seperius est: sed cum creucrint, & iam exitum appetat,deorsum dcducitur: ita fit,ut omnibus partus secundum naturam in caput, contra naturam in pedes,aut inflexo circvactoque corpore agatur. Animalia quoru natura imperfectior est, conccptum cum mechus iam est,scd nondum animal persectum, ras edunt pcrscetum autem est animal, cum conceptus iam aut mas ut scemina est,scilicet in quibus sexus haec disserentia habetur: sunt enim quae nec marem nec foeminam generent:uidelicet quae &ipsano ex fimina,mareque & coitu animalium proacantur. ae auicin animal

intra se generant, scilicet naturae persectae animalia, quousque animal p

riant

102쪽

ANIMALIUM LIR. III.

A riant orasquc cmittant, runt intra se innexum quod gignitur. At uero quae ras animal pariunt, ni intra se prius ouu genuerint, eoru nonullis ouum iam persectum absoluitur,ut eorum 'uae soras parium ovum,atque ita animal ex ouo intra taminam nascitur:aliis cum alimentu in ovo contentum absumptum iam est,perficitur ab utero, atque ob eam rem Ouum utero non abiugitur. Atque haec sero cartilagineorum piscium disserentia est,de quibus Post seorsum per sic disseremus. Partus caeteris animalibus minime laboriosi eueniunt: nus enim cum parturiunt infestari uidentur:at mulieribus dolores uehementissimi incidunt.Postquam conceperit ismi na, desinit lac atque extinguitur,tam in homine, quam in quadrupedum uiui paro genere. Habent quod coagulum uocatur,omnia quae plures con-B tinent uentres: carent sere quae unum haben excepto lepore. Moru actionumq; 5 assectionu quarunda aliarudisseretiae. Cap. LV.

SAngu inei generis multa temtoribus quibusdam se condunt,ut ea quae

cortice intecta sunt: serpetes dico,lacertos,stelliones crocodilos quutatiles.Piscium etiam coplures latere nouimus,alios hycme,alios cita aestate: 5 praeterca aues nonnullas,ut hirundines. Quadrupedum etiam quae animal generant,nonnulla coduntur,ut histriccs, glircs.Et ex iis non ulla exu- .unt id quod sencistus uocatur: ueluti ea quς cortice molliori intecta sunt, ut serpentes & lacerti .Maiora sunt quς sanguinem habent,quam quae non habent:&iniis magna ex parte,quae maiora persectioraq; sint animalia, C plus temporis uiuunt: sed tamen non omnia maiora sunt uiuaciora: homo enim plus temporis,quam quodvis animal uiuit,excepto clephantc:quanquam homo minoris est incrementi,quam ueterina& alia multa. Singuialis generibus pro sua natura cibus statutus est:nec omnibus eade esse in citabo idonea,cum in multis palam est,tum omnium fere consensu in ceruis patescit,qui uiperas edunt,quibus caetera moriuntur:& Lucretius, Praeterea inquit nobis ueratrum est acre uenenum: At capreis adipes,& coturnicibus auget.

Atqu8uidcre licet pinguescerc saepe cicuta Barbigenas pecudes,homini quae cst acre ui

Eorum quae in his alimenti aut medicamenti rationem obtinent,discrimina. Cap. LVI. iΛ Limenta quae ex his animalibus sumuntur,non paruam prae se serunt. 1 disserentiam:non omnium etenim caro quae maxime in usu cibaribest idem praestat nutrimentum: quaedam hoc ipsum tantum sunt, alimentum scilicet. Alia prςtcrquam quod nutriunt, habent-medicam quadam facultatem mcmpe ut excalfaciendo,restigerando,humectando,siccidi uecorpus nostrum immutent:ut uiperarum carnes,cum in anguillarum morem condiuntur,calfaciunt palam,desiccant', & corpus totum Tr cuteiii expurgrata Alia medicamenti duntaxat uim nabent:corum qu ibus quoti die uescimur,quae domestica sunt,otiose b uiuunt, carnem habent humi

103쪽

DE DIFFERENTIIS

diorem, & quae magis excremetis abundet: quae uero sylvestria, duriorem Eexcrementiri; vacuum: & quae lacustribus palustribusue locis,aut in stuminibus immundis ac turbidis lutosisq; degunt,deterrimam habent. Comune Sr hoc uoque,& uolucribus & quadrupedibus, longe praestantiorem,

concoctiaq; faciliorem essc carnem corum, quς adolescunt,quam aut reces natorum, aut iam senescentium. Haec enim dura est, neruosaque & arida:

ideoq; & concocta dissicilioriminusque alimeti Praebet: illa uero mucosa,

praehumida,atque cxcrementosa est,eorum praesertim animaliu, quae sua pic natura humidiore sunt carne,ut agni &sues:ucru hoedi &uituli, ut qui

natura sunt sicciores,melius multo de concoquuntur & nutriunt. Sicuti enim in humidioribus natura animantibus ipse ςtatis flos temperiem assere mediocrem,ita in siccioribusaetas adolescens, & quae adhuc crescat: nam Fquod praehumidum est alimetum, ut distribuitur,ita etiam celerius discutitur.Non logc post tempore, quam mactata sunt animalia sinquit Rufus coqui sol cnt,ex quadrupedibus suilla caro, & ouilla atque caprina: cxauibus turtur,columba,& turdus:diutius seruantur uenatio omnis, S: bubulacam: maiores quoque aues & palustres: & gallinaceum genus, phasianus, perdix,pauo, S attagena.Pisciu genus omne sere, uel antea quam expiret, coquendum est:liaud facile nanque seruari patitur.Castratoru animalium carnes in suo cuiusque genere praestant:auium caro,si cum quadrupedibus conseras,minus praestat alimenti .Pisces icitiorem cibu praestant, quam caro suilla, quae inter domesticas quadrupedes leuissima est :& alimentum quod ex piscibus prouenit, san inem procreat tenuiorem, quam quod Gex pedestribus animalibus,& qui non tam abunde nutriat. Ex piscibus tamen nonnulli teneriorem,sih duriorem carnem habent:quae cete appellatur,eoru caro dura cst, maliq; succi . Qiroducro ad medicas uires attinet, sylvestris suis caro uehementius cxsiccat,quam domestici: sue siccior ouis est,oue capra lianc bos superat,illum denique leo. Erinacei utriusque usticinerem ulceribus sordidis imposuere quioam: hirudinum quoque combustarum cinis,cum melle gutturis assectibus medetur. Ex animalium sanguineorum partibus,alimentorum medicaminumque uires diuersis. Cap L V II. Reliquis animalium partibus, oculi a paucis eduntur. constant autem Hex partibus dissimilibus:alia nanque tunicae sortitae sunt naturam, musculi aliam: denique humores aliam,qui crystalloides & hyaloides uocantur,in quibus soli musculi facile concoquuntur. Lingua uti diximus) ca ne substantia est rariore, minusquc continens sanguinis: huius natura sere glandulosa est: & glandulae ipsae a linguς substantia tantum reccsscre, quitum lingua ab ipsa carne. Omnibus autem glandulis illud commune est, quod in cibo suaves pariter & friabiles sentiuntur: succum gignunt cras.

tiusculum. Mammae autem lactantium certe animalium sotadiis appelland habent a lactc contraratam dulcedinem:quocirca maxime a gulosis cxpctuntur,praesertim suillae. Alimentum uero,quod ex iis gignitur,si probe fuerint

104쪽

A be suerint in uentriculo concoctae,prope ad carnis alimentum accedit, sed crassum essicit succuni. Atque si animal ipsum,ex quo sumuntur, boni habitus suerit,abunde nutriunt,& probum generant succum. sin minus probe,succum crudit aut pituitosum procreant. Sunt qui rencs quoque inter glandulas adnumerent:habent uero ij ex urina uirosi quippiam:ac proinde uitiosum gignunt succum,concoctisque dissiciles sunt. Virus quoque

habent testes a semine contractum,cx adultis saltem quadrupedibus: altilium autem gallinaceorum testes & sumes sint, & optimum praebent corpori succum .Quadrupedum quoque iuniorum testes manduntur: taurorum uero tircorum de arietum, sapore sunt ingrato,c5coctu dissiciles,malique succi . Viscera ad concoctionem dissicilia sunt,crassique succi,atque B excrementosi:in iis tamen iecur uci quadrupedum nonnullarum succum procreat non omnino malum. Cerebrum omne pituitosium crassumque est,nec probum cssicit succum.aegre concoquitur,tardeque permeat,atque a stomacho alienum cst, idque haud modice: quippe quod nauseam conci-.tat,adeo ut si cui a cibo uomitum ciere decreuerint, cerebrum postremum ciborum exhibendum suadeant medici. Idem tamen si probe concoquatur,alimentum praestabit corpori no exiguum. Aulum cerebrum paruum

quidem est, sed quod pedestrium cerebro tanto prraestantius, quanto durius est. Cerebro dulcior est, suavior quoque & pinguior, quae in ossibus reperitur medulla: ut si utrunque gustando inter se conseras,uidebitur certe cerebrum austeri in se quiddam continere: & medulla ipsa quoque si li-C beralius edatur,nauseam excitat ut cercbrum: & si probe fuerit concocta, nutrit non aliter atque cerebrum. Facillime omnium putredinem sontit medulla,ut Rusus author cst:eoque fit,ut eorum animalium ossa, quorum caro grauius ole quamprimum confrinci soleant. Emollit medulla, quae in corpore nostro dura simi: etiam quae scirrum patiuntur, siue in musculis,sive tendonibus aut ligamentis,sive etiam in uisceribus id accidat. Molliunt, inquit Dioscorides,omnes medullae, calfaciunt, rarefaciunt, ulcera explent:&,ut Plinio uidetur,exsiccant. Laudatissima est ceruina, proxima uitulina aut boum iuniorum:dein caprina, inquit Plinius. Hircorum uero, taurorumque mesus a & acrior & siccior est, quam ut stinosas durities emollire possit,uti Galeno placet: Dioscoridcs taurinam caprinae prae- D seri & ouillae. Curantur medullae hyeme,ut uult Galcnus: alij uero aestatis

exim,uel ante autumnum. Vtimur autem medulla,non ea solum quae in

ossibus,sed & quae in spina reperitur,quam & spinalem medullam nunc pant:quae altera illa & durior & siccior est. Haec pinguetudinis habet minimum,quo fit ut nauseam minime clat: non exiguum dat corpori alimentum,sed quod crassiorem succum essiciat. Pinguetudo omnis, siue adipe

dixeris,siue scuum,pauci nutrimenti est: potiusque carnis,quae nos alit,c dimentum est,quam alimentum .Excalfacit,mollit, rarefacit & humectat

omnis Pinguedo:uerum cuiusque differentia in maioris minorsi re ratione consistit.Nam pinguedo suilla, omnium est humidissima, oleiq; instar fluida: prina ob crassitiem citius concrescit. Taurinus adeps luillo longe

G iiij

105쪽

DE DIFFERENTIIS

calidior & siccior est, minus tamen, ouam sit leoninus: vitulinus quoque Etaurino minus tum calidus est, tum sccus: & hcidinus quam sit caprinus: minus quoquc hic,quam hircinus. Adeps anserinus suillo calidior est, ii rer quos medium locum obtinet gallinaccus. Piscium adipem ad sussus nes imposuere nonnulli: Massurius palmam lupino adipi dedisse antiquos

tradit.A renibus autem cst laudatissimum omne sebum. Perficitur omne sebum exemptis uenis membranissique. Sanguis omnis concoctii dissici lis est, praecipue qui crassus, qualis est bubulus: leporinus tamen, utpote mnium suauissimus, in pretio est. Suum quoq; dc iuniorum dccorum qui castrati sunt,sanguine pro alimento utuntur quidam: sicuti de gallinarum de caprarum nonnulli .agrestesque nonnunquam caprarum sanguine una cum adipe sese replent,uti oc Homerus de Penelopes procis retulit. Apro- Frum sanguinem, qui uel gustare quide uelit, nemo est: tauroru sanguis recens epotus uenenum cst.Sanguis anseris, anatis & hoedi,utilissime in anti dota miscentur:palumbi autem, turturis, columbaeque ac perdicis, oculis

cruore suffusis, de recentibus corundem uulneribus illi nuntiir. Partes animalium excarnes,ut pedes,rostra,aurcs, cartilagines, minimum praestant alimenti: de neruosae paries omnes, ut ligamenta atque tendones alimentutisnunt lentum glu tinosiimue: nec sane aliud,quam partes ipsae coctae praese ferunt.Et quae circa quadrupedum labra sunt,eandem habent naturam: glutinosum nanque,sed minime grassiam generant succum: iterum facile

concoquuntur deli deuolucrum alae. Ossa cremata digerunt atque cx

siccant egregie: maxime uero ut nonnullis placet) humana.Quidam aute Garthritim de comitialem morbum epotis ostibus ustis sanauere. Pili usticalfaciunt egregie, atque desiccant: de lanae crcinatae codem modo.

D Curandae medullae rationem uarie explicant Galenus, Dioscorides 8c Plinius. E modo curari debeat omne pinguedinis genus, docem Dioscorides x Plinius.

De excrementorum,quae in animalibus sanguineis reperiuntur, dissercntiis. Qq L V III. HVmorum omnium qui in animalibus insensibilis calidissima est: c

ius proinde uis acris excalfaciensque est. Excalfacit, inquit Plinius, Imordet,u indit,extrahit,discutit. de calidissimorum animalium fel, caete- Hira quoquc in calore superare palam cst.Quin de in animalibus, quae magis calida sitnt,colore flaua uidebitur bilis: tuae uero minus calida, pallidior ,rit. Et cum animal quod sua natura calidum cst,fame scique torquetur,ad atrum colorem vergit bilis.Porcorum sol omnium humidissimum est, ac proinde maxime imbecillum,praeterquana agrestium: hoc itaque selle tantquam ad aurium ulcera idonuo medicamento utuntur. Suillo tale acrius paulo est ovillum: ouillo caprinum,cui bubulum ursinumque similia sunt. taurinum ualentius est, 'uod tamen ab hyaenae selle uincitur: hoc quoque stiperat callionymi bilis,laorpisque marini de testudinis marinae. Minoruanimalium sellubtilius intelligitur: dc ideo ad oculoru medicamenta uitia

106쪽

ANIMALIUM L I B. III. 4t

A lius existimatur. Aulum set omne & acrius & siccius est, quam quadrupedum Perdicis set atque gallinae ad medicinς usum caeteris prςscrutur.Felicquocunque facit Ginfantibus praecipue, alui deiectionem quis molietur, si intinctum linamentum sed subiiciat.Sudor omnis salsus est: s pe uero S

amaritudinem prae se fert minime obscuram. Urinarum non minor est uarietas,quam bilis esse diximus.Et omnium quide uis calida est: magis autem eorum quae calidiora sunt icuti frigidioru minus. Hominis,ut & eriecti suis domestici,maxime est imbecillis:apri uero sylvestris ualida est,ut ex odore facile apparet,qui utique acerrimus cst. Saliua canis certe rabidi, in homine quoq; rabiem excitare potest,si in cius corpus inciderit.Hominis saliua uenenosis omnibus bestiis aduersatur. Hoc autem scire oportet, B saliuae discrimina contingerritum in animalium speciebus,tum in corum unoquoque sano aut aegro, ieiuno & sitibundo, aut cibo potu*, sumpto: a cibo nanque imbecilla est:ualida acrisque earum,quq longa inedia aut siti

uexantur:mediocris eorum,quae probe concoxere,nondum tamen cibum

potiimue hausere. Stercus fimumue omne digerendi facultate pollet:uarie tamen pro animalium temperaturis reorum naque quae sicciore sunt temperatura exsiccantius stercus est, sicuti & quae calidiore, calfaciens magis.

Quin & pro corum quae pastuntur natura, numerosa fiunt discrimina: id quod in hominibus maxime conspicuum fuerit: quandoquidem hoc animal ciborum generibus utitur maxime uariis: prarum quoq; pitulae, pro eastus uarietate nonnihil discriminis habent. orundam animalium C fimum non modo medicamentis quae seris imponuntur, sed iis quoque

quae intro in os sumuntur admiscent nonnulli: caprarum etenim fimum, earum praesertim quae in montibus uictitan in uino potum,regium mombum emendat.E sue sylvestri fimum aridum ex aqua aut uino epotum sanguinis reiectione sistit,diuturnum lateris dolore lenit: ad rupta de conuulsa ex aceto bibitur. Horum certe usus contingit nonnuquam, dum aut uenamur,aut peregre, aut ruri agimus: cum scilicet praestantius nihil assuetarit. Humanum autem stercus ob foetorem omnino reiicitur. H Taurino selli inquit Plin. praecipua potentia. A Quona modo curabitur sellis genus quodvis docet Dioscorid. lib. 2.&Plin. lib.2s. C Fimi stercorssue animalium diserimina,quod ad agrum laetificandum attinet, ostendut rei rusticae aut hores, Columelli scilicet ac Plinius lib. 17.

De lacte,&iis quae ex lacte fiunt,ut caseo,butyro,&aliis. Cap. LIX. IN lacte non parua est huius generis animalium disserentia: humanu c

enim lac corpori humano maxime accommodatum est,ut quod & suauissimum sit,&optime nutriat: aliorum uero quorundam animalium lac, homini ingratum est, ut canis,lupi, leonis, uulpis,ursi,& id genus aliorum: caprino autem ouillo, bubulo,asininoq; libetius uescimur: caseosq; nobis ex iisdem conficimus,praeterquam ex asinino. Horum animalium lac ρο-neratim omne probatissimum gignitali metum: discrimen uero est,quod crastius est bubulum,ouillum, caprinum minus aute crassiam equinum, Masininum quanquam Plinio crauissimum asininum camelinum omnium

107쪽

DE DIFFERENTIIS

liquidissimum est. Vt uero paucis eius facultatem definiamus: lac medico Erum omnium conssensu,inter omnia edulia quamoptimum gignere succii, multumque alimenti praestarc dicimus:cx contrariis quibusdam substantiis,ac facultatibus compositum uentrem scilicet mouendi,ac sistendi,o struendiq; ac tenuandi. od nanque in eo scrosum est,succos extenuat crastas,& aluum ciet:contra,quod cascosum aluum sistit luccosque reddit

crassos. o fit,ut lac,quod serosum ac tenue est,minus nutriat,suum magis moticat:sicuti contra,quod crassus est,aluum minus citat magisq; nutrit.Camelinum,asininumq; serosi humoris plus habet. plus casei ouillum: pinguetudinis bubulum: caprinum inter c tera mediocritatem obtinet,ut quod nec pingue admodum,nec crassum sit: bubulum pingue, ouillii crassius,cotra asininum tenuc.Optimi succi lac ex iis habetur animalibus,quae poptimo sunt corporis habitu:idq; si,ubi emulctum fuerit,quamprimu hauriatur:ubi nanque diutius emulctum manseri genuinae bonitatis n5nihil amittit. Quod uero postea coctu amplius fuerit, succum gignit crassiore:

multo uero maxime,si uel farinam triticeam,uel milium aut amylum incoxeris. Larine in uentriculo coagulctu mellis,aquae, S: salis nonnihil admiscent quidam: nam uel caprinum ipsum, absq; melle sumere, minime erit tutum: plerisque enim qui illud purum hauserint, in casei speciem in uentriculo coactum est:quod cum acciderit,mirum quam aggravet hominem,ac prope dixerim,strangulet.Non parua quoq; lactis discrimina sunt ab anni teporc:ab eo ipse spatio, quo a partu in luce cdito,distat:ab aetate,& a pastionibus .Quanquam sunt qui pascuorum ratione phuic pro nihilo Ghabeant,quasi nihil partimue ad lactis bonitatem conserant. Caeterv haud dubie videmus, animalium,quorum usuri lacte sumus, si scammonia aut marinarum lactucarum quapiam tithimallum uocant uescantur,in lacte quoque laxandi uires inesse.Ex quo patet,quod ex uitioso pascuo,acre,acidum,& austerum reddetur,natura uidelicet herbarum imitatu:& a uiridi pabulo lac aluum magis emollit, inquit Dioscorides. Quod uero ad anni tempora pertinet: uernum lac ut liquidissimum, ita copiosissimum: aestate uero medi ipsum etiam mediocre est: post id uero temporis, sensim iam

crassescit,quoad prorsiis deficiat. A partu dilutissimum eis: procedente deinceps tempore crassescit semper. Probi lactis improbi ue haec sunto indicia : quod optimum est, id gustanti olfacientiq; suaue dulceoue mediocri- Hier: nec amarum,nec acidum salsumue aut acre,aut grauis odoris: intuenti

candidum,aequabile, liquidi,crassi iis medium apparebit, ut si ungui instil-lctur a reatino defluat Quod uitiosum est,e diuerso crassum & cascosum: aut liquidum & serosum ac liuidum consistentia ipsa caloreque uidebitur: idem gustantibus amarorem, aut salsedinem,aut qualitatc quampiam e

traneam exhibcbit: tale uero nec olfacienti sume crit. Lac animalium si norum,aduersus acres,mordacesq; fluxiones est utilissimum: quandoquidem non solum a partibus assectis eas abluit,sed & corpora ipsa it eluti illinit: ne quod defluit in loca nuda incidat. Continet enim in sese extergente quandam humiditatem,quam serum uocat: & praeterra crassism quiadam

pinguaeq;

108쪽

A tu I M A L I V M L I B. III. 42A pingueq; quod corpori illinituriatq; adhaeret, non aliter ac pinguedo adeps

ue aut ceratu aliquod: ex triplici nanq; substatia conficitur lac omne,ut ante diximus: serosa scilicci, caseosa,& pingui.Serum abstergentem uim habet,qua uel absque rosione abluit acres Eu morcs.Pars lacti scrassior, & qu calci naturam refert,ceu illita adhaeret,n5 aliter atque pinguedo adepsue, aut ceratum aliquod,acrimoniamq; humoru ea ratione obtudit: lac uero ipsum totum lene mitigansque pharmacum cst ineli stiGν uocand dc moris

facitatis expers:praecipue uero si ex mediocri decoctione partis serose plurimum sit exhaustum. Ob succi quem lac gignit probitatem, nonnulli uelli ulmonis ulceribus afflictos sola lactis potione curari putauere: antea sci icet quam ampliora fiant ulcera ipsa,callumq; contranant.Sed in tabificis

B morbis, lac muliebre praecipuo laudatur, tanquam clusilcm naturae nobis. que accommodatis limum:maxime uero si infantium in morem ab ita affectis ex uberibus exugatur. Ad acres oculorum fluxiones ipsum lac,tum pers tum cum molliorum collyrioru aliquo imponitur: praetcrea ad hyp pia & hyposphagmata. Palpebris quoque cxtrinsecus una cu olco rosaceo de otio impositum, iis qui ophthalmia laborant,ubi somno sese dabunt, phlegmonas ipsas cocoquit:mulieris autem lac esto,quod recens ex mam mis expressum sit.Vbi uero exsiccantcni uim quampiam adiuncta habuerit,iac crassum cascosumque,optimucuadet dysenteriae, acritimq; omniuuentris fluxionum remedium:quam sane facultatem accipiet potissime a lapillis quos Ges, O uocant uel ferreis quibusdam, cylindris candentibus C laeti ante decocto iniectis.Decoqui autem lac eousque debet ut modo diximus dum serosi in eo humoris pars maxima absu inpia sucrit. Haec Ga- Ο ad smilenus: Plinius uero, Et si urat dysentcria,inquit,insunditur decoctum cum marinis lapillis, aut cum piis lana ordeacea.Item contra rosiones intestinorum bubulii in aut ouillum utilius.rcccns quoque dysentericis infunditur. Vtero quoquc ulcerato infunditur lac:atq; omnibus, quaecunque leniri postulat,prodest impositum,sive ob phlegmone, siue ob humoru acrimonia malignitatemue, ut sedis pudendorumq; ulceribus & cacerosis omnibus. Infunditur quoque lac cotra rosiones a medicamento factas. Oris,guttu risq; inflammationes lenit collutum gargari ratiimq;: ac proinde anginas mitigat, t0nsillasque & columellam,si phlegmone afficiantur Datur de ad D uenena quq crodendo interimunt,qualia sunt lepus marinus, & cantharis. Sunt qui lac exhibeant, S: iis qui aconitum de thapsiam sumpserint.Priuatim bubulum iis qui chol ciconbiberint,aut cicutam, aut doricitium ut leporcita marinum: sicut asininum contra gypsum, id cerulam,d sulphur, S: argentum uiuum .Sunt intcr exempla,inquit Plinius, qtii asininii bibendo liberati sunt podasra chiragrave. Vsius lactis ad omnia intus exulcerata,

maxime rene uesicam,interane fauces, pulmones: foris pruritum cutis,

eruptiones pituitae post abstinetiam:thoraci quoque ac pulmoni lac omne utile est. Laetis usus contrarius spleneticis, hepaticis,comitiali morbo assectis,uertiginosis,neruorum uitio laborantibus,sebres haberibus,caput dolentibus, uertigini,inquam,preterquam purgationis gratia, auedint,tus'

109쪽

DE DIFFERENTIIS

sentibus,lippis .Minus inflat quodcunque decoctum . nocet usus eius ass-Eduiis delibus & gingiuis . Lac quod seri habet plurimum linquit Galenus nihil affert periculi: quod uero seri exiguum habet, crassiumque est&ca fecissem,non sine periculo assidue cstur: ab iis prςsertim,qui renum calculo aut iecinoris obstructionibus obnoxij sint. Oxygala quod uocant, frigidum est,crassique succi :dentes,qui iusto sunt frigidiores, laedit: euenit iisque iis, qui Oxygala sumpserunt, symptoma quod detium stupore uocant:

quale post accrborum acidorumque esum accidere solet. Ventriculus Diagidior o sala haud bene concoquit:temperatus uero,quanuis aegre,conscit tamen: sed qui iusto calidior est, praeterquam quod minime lςditur, co- modi nonnihil ab eo sentit.Fit aurem oxygala uno modo,acido lacte addito in recens quod uelis acescere. Oxygala fit 3c alio modo, dum crebro ia- pctatu in longis uasis conficitur butyrum, additur paulum aquae ut acescat: quod est maxime coactum in summo fluit,atquc id exemptum addito sale oxygala appellant. Medici speciem una addidere lactis generibus, quod schiston appellauere.Id fit uel citra coagulum,cum scilicet ipsius partes lactis secernuntur,& discedit serum a lacte, cum lacti abunde calido acetum mulsum assuntanus,aut uinum mulsum. Interdum etiam citra omnem liquorem insusum vasculo frigidissimam aquam continete, in lac dum seruet dimita actis partes separamus. Ad haec lac quod statim ab edito sceluemulsum suerit,uci absque coagulo concrescit,si saper cineres calidos paulisper serueat: quod uero hoc pacto concrcuerit, ueteres cGmici meia τάν, γsatici uero uocarunt:& hoc quidem lac syncerum est,nulla admi- cista aliena natura. Cum uero una cum melle addito, per coagulum fiat id est separatio concretiόque: Ascedit certe qu od tenue & aquosum est,uerum id solum mandunt nonnulli,quod coactum est, quod tum ex caseosa lactis substantia, tum ex seruida igneatae coaguli facultate, tum uero ex melle ipsis admisto compositum est. Ath uero non hoc solum,sed una cumco quod concreuit erum cum deuorant: & id quidem uel pariter totum

serum cum eo toto quod concrctum est, uel eorundem alicro alterum c piosius. Euenitque ut his quidem magis,illis uero minus uenter moueatur

pro quantitatis scrosi humoris ratione. Ac praeterea quia,qui solii id quod

coactum est comedant,ubcrius alantur: qui uero una scrosi quicquam humoris deuorauerint,minus:ac lonFc minus ij, qui eius quod concreuit pa- Hrum ieros uero liquoris multum hauserint. Serum nanque postquam a lacte discessit,aluum egregie mouet, & ad purgationes ualentius redditur: 'datur autem potissmum, quibus sine acrimonia uolumus deiectionem moliri,ut mclancholicis,comitialibus,inlepri elephantiis, crumpcntibus ex toto corpore pustulis, articulari biisque morbis, sui sentit Pliniusὶ & paralyticis.Bibitur autem eis cissime heminis, per interualla tenareris usq; ad quinas:ita ut per interualla illa tem ris retantes ambulcnt.berum c. empto casco tum cum exiguo sale, phthiriasin a toto cortare inhibet.

Lac coagulatum expressumque cascus cst: non ita tamcn ut univcrse i

ctis moles in caseum cogatur,sed quod crassum est duntaxat, separatόque

110쪽

ψ3 ANIMALIVM LIB. III.

A eo quod serosum est.Porro dictum latracst habere lac in se nati arani quantadam pinguem &oleosam:haec ubi a reliquo lactae sciuncta fuerit, solaque per sc constiterit, butyrum appellatur: uerum si una cum crassiore lactis parte coacta coagulataque fuerit, serose duntaxat lactis humore separa toὶ caseus ipse pinguior efficitur. Abunde nutrit in cibo caseus sine sale recens stomachoque idoneus est,& facile in comus digeritur, corpus auget,& aluum leniter emollit:alius tamen alio praestat, tro lactis natura ex quo conficitur. Elixus autem & expressus,ac deinde astatus aluum sistit:oculotarum inflammationibus atque hypopiis impositus iuuat. Qui uero recens nuperque salitus est, in cibo minus alimenti praebet, carnsque minuendae aptus,stomacho aduersatur, uentrem & intestinaturbat.Vctustior aluum B sistit,corpusque minuit,& stomacho utilior est. Haec cx Dioscoride & Pli

Vo.Vt uero Galenus refert,caseus omnis crassum procreat suctum, uetus etiam malum: recens autem dc qui nuper coactus cst, neque malit gignit, nec aeque atque uetus,crassiam. Caseus cum conficitur,acrimoniam quandam ab iniecto coagulo contrahit, humiditatemque amittit,id quod maxime cum inueterauerit,conspicuum cst:quo temporc & acrior 5: manifesto calidior sentitur. quo fit, ut & sitim excitet magis, & concoctu dissicilior,deteriorisque succi euadat.Quapropter reiiciendum penitus suadent medici id genus casei:ut quod neq; ad cococtionem sit utile, aut in corpus digestioncm,nec utique ad probi sicci generatione. Malus deinde ed prae

dicto minus,iudicatur,qui nccdum uetus est,nec magnam contraxit acri C moniam:recens ut diximus, succi malignitate uacat. Crassities cum leniatore non omni caseo inest:quandoquidem no paruum cases discrimen est, tum a lacte ex quo fit,tum ab animalium ex quibus colligitur natura, tum uero a pabuli uarietate:nonnihil ite a praeparationis modo: praeterea quod alius mollior,alius durior, aut densitor laxiorue, gIutinosior aut friabilior sentitur.Sapor deinde alius acidus,acrior alius aut dulcior. Mollior duri re praestat: rarior quoque re laxior eo, qui densus admodum aut eousque friabilis est,ut&asperitatem habeat. Inter hos qui mediocritatem obtinet,praeserendus est. Quod uero ad sapores attinet,is omnium eraestantissimus esto,qui nullam rescri qualitatem insignem,ut dulcis tame alias modice exuperet.Melior quoque suauis,quam qui ingrati saporis est:& qui saDlis modicum,eo qui uel permultu habeat, aut qui expers omnino salis est. Qui oxygalactinus a nonnullis appellatur, omnium cascorum rccetium nouellariimue praestantissimus est: ut qui in cibo suauissimus, & stomacho minime omnium noxius est,essisque c5coctu facilio sed neque uitiosum, neque usqueadeo crassum praebet luccum, quod uitium omnium cascorii commune esse diximus .Huius generis est qui Romς diuitibus habetur gratissimus, sin i nomine,& alij quidam in aliis regionibus. Quae plureς qua ' ternis mammas habent,inquit Plinius,casco inutilia sunt, S: meliora,quae binas. Caprarum gregibus sua laus est in recenti maxime, eam augentegratiam sumo,qualis in ipsa urbe conficitur,cunctis Draessetadus.Trans ma ria uero Bithynius sere in glaria est. Commodum vi conficiendum repo

SEARCH

MENU NAVIGATION