M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

EPISTOLARUM CICERO SERVIO S.

XXII. ITUM Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo . Nam & semper me coluit, diligentissimeque observavit , & a studiis nostris non abhorret. Accedit eo , quod Varro Murena magno re eius causa vult omnia : qui tamen existimavit , etsi suis literis , quibus tibi Manlium commendabat , valde confideret , tamen mea commendatione aliquid accessionis sere . Me quidem cum Manlii familiaris, tum Varronis studium commovit, ut ad te quam accuratissime scriberem . Gratissimum igitur mihi seceris, si huic commendationi meae tantum tribueris, quantum cui tribuisti plurimum ; id est , si T. Manlium , quam maxime ,

quibuscunque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris , iuveris atque ornaveris. Ex ipsius praeterea gratissimis 3c humanissimis moribus confirmo tibi , te eum , quem soles fructum a bonorum virorum officiis expectare, esse capturum . Vale .

ARG. T. Manlium sis ει Varronis no- a Thespiis J Uria Boeotiae , sub Helicone , mane commendat. Amno α α Ioue ad sinum Cri Bum , Musis sacra. G-v.

CICERO SERVIO S.

XXIII. UCIO Cossinio, amico & tribuIi tuo, valde sa- ia miliariter utor. Nam & inter nosmetipsos vetus usus intercedit , & Atticus noster majorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. Itaque iota Cossinii domus me diligit, in primisque libertus eius L. Cossinius Anchialus , homo & patrono , & patroni necessariis , quo in numero ego sum, probatissimus. Hunc tibi ita commendo , ut, si meus libertus esset, eodemque apud me loco esset, quo & est apud patronum suum , maiore studio commendare non possem . Qua re pergratum mihi seceris, si eum in amicitiam tuam receperis : atque eum , quod sine molestia tua fiat , si qua in re opus ei fuerit , iuveris . Id & mihi vehementer gratum erit,

472쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. 69

& tibi postea jucundum . Hominem enim summa probitate , humanitate , observantiaque cognosces . Vale .

CICERO SERVIO S.

XXIV. antea capiebam ex ossicio meo voluptatem , quod memineram , quam tibi diligenter Lys nem , hospitem & familiarem meum , commendatam ; tum vero postea quam ex literis ejus cognovi, tibi eum fallo suu pectum suisse , vehementissime laetatus sum , me tam diligentem in eo commendando suisse . Ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse , quoὸ ad te delatum diceret , sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse . De quo , etsi pro tua facilitate & hum nitate purgatum se tibi scribit esse; tamen primum, ut debeo , tibi maximas gratias ago, cum tantum literae meae potuerunt , ut his lectis, omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, ὸ oneres: deinde credas mihi assirmanti velim, me hoc non pro Lysone magis , quam pro omnibus scribere , hominem esse neminem , qui unquam mentionem tui sine tua summa laude secerit . Lyso vero cum mecum prope quotidie esset , unaque viveret, non istum quia me libenter audire arbitrabatur, sed quia iliantius ipse loquebatur , omnia mihi tua & facta & dicta laudabat. Quapropter , etsi a te ita tractatur , ut iam non desideret commemdationem meam , unisque se literiς meis omnia consecutum putet, tamen a te peto in majorem modum , ut eum etiam

atque etiam tuis ossiciis, liberalitate complectare. Scriberem ad te , qualis vir esset, ut superioribus literis feceram , nisi eum iam per se ipsum tibi satis esse notum arbitrarer . Vale.

ARG. Gratias agit, quod sua commenda. rogat, ut eum oumbus officiis compleruIur. tiora insoni offentionem remiserit i deinde Mna in Q DI.

473쪽

so EPISTOLARUM CICERO SERVIO S.

XXV. T TAGESARETUS Larissaeus magnix meis benefici ix 1 ornatus in conlulatu meo , memor & gratus fuit , meque postea diligentissine coluit. Eum tibi magnopere comis mendo , ut & hospitem meum , L familiarem , & gratum hominem , & virum bonum , & principem civitatis tuae, & tua necessitudine dignissi.num . Pergratum mihi feceris, si dederi x

operam, ut is intelligat hanc meam commendationem magnum apud te pondux habuisse . Uale

ARG. Hagesaretum breviter, sed accurate commendaria Ahisa in C. γ D.

CICERO SERVIO L

XXVI UCIUS Mescinius ea mecum necessitudine conjun-L. Eius est , quod mihi quaelior fuit Sed hanc ca iam , quam ego ut a majoribus accepi , semper gravem duxi, fecit virtute & humanitate sita justiorem . Itaque eo sic utor, ut nec familiarius ullo , nec libentius. Is quanqtiam confidere videbatur, & sua causa , qu. e honeste posses, libenter esse facturum ; magnum esse tamen speravit apud te meas quoque literas. Id cum ipse ita iudicabat , tum pro familiari contu tudine saepe ex me audierat , quam suavis esset inter nos &quanta coniunctio . Peto igitur a te , tanto scilicet studio, quanto intelligis debere me petere pro homine tam mihi ne

cessario , Sc tam familiari , ut eius negotia , quae sunt in Achaia , ex eo quod heres est M. Mindio , fratri suo , qui ' Eli negotiatus est , explices & expedias cum jure & pote

state

ARG. Mescinii Rufi Aetalea negotia e-- μm isam ineem uasi mendat . U. C. TO . tue nee, pro ea subme iatiantur, υν in eor en et Mi J Nonnullis visum est remit hie rar te praecipue faών ieie , se inca Elim re La Elide te i , quam Eli , adeo ut in sterio- ectioiooem . Eadem ignorantia dccepti itarum extitionum codicibus ita fere scriptuin emend.irunt hunc locum in NI. de Natura iit , qu d miror, cum frequenter huiu urbis Deorum, Veisue prima C t. oe Die nomen in obliquis casibu parem sellabarum ναν Eitti deIM-mus vidimur: eam in veterio numerum cum recto haheat . Plinius lib. xv r. bus exemplaribus ibi etiam Eli legatur. ν -

474쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. I

state , quam habes , tum etiam auctoritate & consilio tuo . Sic enim praescripsimus iis , quibus ea negotia mandavimus , ut omnibus in rebus, qliae in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro , & , quod commodo tuo fieri posset, te di sceptatore uterentur . Id ut honoris mei causa suscipias, vehementer te etiam atque etiam rogo . Illud praeterea , si non alienum tua dignitate putabis et se, seceris mihi pergratum: siri difficiliores erunt, ut rem sine controversia confici nolint, eos , quando cum senatore res est , Romam reieceris. Quod quo minore dubitatione facere possis, literas ad te a M. Lepido contule , non quae te aliquid juberent neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) led quodam modo quasi commendat itias sumpsimus. Scriberem , quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses , nisi & te scire confiderem , & mihi peterem . Sic enim velim exiitimes , non minus me de illius re laborare, quam ipsum de sua. Sed, cum illum studeo , quam facillime ad suum pervenire , tum illud laboro ,

ut non minimum hac mea commendatione se consecutum aris bitretur . Uale.

a Disceptatuνe I Rei , quae in controver--est Asinius , euius haec reeitiit DIntil. siam vocatur, miaeratoteia in Partitionibus lib. I x. cap. vlt. Si , Caesar omnibus u-hoe uerbum Cicero ipse interpretatur e πιι υIGων, φωρ sint ac fueνim, posses επιe eat saaUcultator est n is, qua audis, aut dis ta- disce'tator ιυν, nou ευν quam te potius optantur, id es rei sentemia tis moderatoν . Eo in dias nobis fuit. Manut.

CICERO SERVIO S. XXVII. π ICET eodem exemplo saepius tibi huius generis

literas mittam , cum gratias agam , quod meas commendationes tam diligenter observes : quod feci in aliis,& faciam , ut video , saepius: sed tamen non parcam operae ,& ut vos soletis in formulis, se ego in epistolis de eadem re alio modo. C. Avianus igitur Hammonius incredibiles mi

Am. Gratias kgit . quod Avianum e-- sequendae vias eomplures esse , & actio sinendatione sua lineraliter tractasset i eum. vatias posse institui. Ideo Cicero ad S. Sui que L mmendat iterum. Anno V. C. D . pleium , Iurisconsultum primitum , icribens.. m re otio J Est sermula tu. ait, Mi suetis in f,mti,ito eo in m it risconsultis antiqui usitata in praescribendis δε eadem re με - . missi inionibus , cum ostendemat eiusdem rei con.

475쪽

4 a EPISTOLARUM

hi gratias per literas egit, & suo , & AEmilii Aviani, patroni sui , nomine , nec liberalius, nec honorificentius potuisse

tractari, nec se praesentem , nec rem familiarem absentis patroni sui. Id mihi cum iucundum est eorum causa , quos tibi ego summa necessitudine & summa conjunctione adductus com mendaveram , quod M. AEmilius unus est ex meis familiarissi mis atque intimis, maxime necessarius homo, & magnis meis beneficiis devinctus , & prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus: tum multo jucundius , te esse in me tali voluntate , ut plus prosis amicis meis, quam ego praesens fortasse prodessem et credo , quod magis ego dubitarem , quid illorum causa facerem , quam tu, quid mea . Sed hoc non dubito, quin existimes mihi esse gratum. Illud te rogo, ut illos quoque gratos homines esse putes : quod ita esse tibi promitto , atque confirmo . Quare velim , quidquid habent negotii , des operam , quod commodo tuo fiat, ut, te obtinente Achaiam , consciant . Ego cum tuo Servio iucundi iasime coniunctissimeque vivo: magnamque cum ex ingenio eritus, singularique studio, tum ex virtute & probitate voluptatem capio . Vale .

x cum tuo D is J Epist. 3. lib. N. .

CICERO SERVIO S.

XXVIII. I libenter hetere a te soleo , si quid opus est V . meorum cuipiam; tamen multo libentius gratias tibi aso , cum secisti aliquid commendatione mea ; q iod

semper facis. Incredibile est enim , quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati : quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum . Sic enim est mecum locutus, te, ut meas literas legeris , statim procuratoribus suis pollicitum esse omnia , multo vero plura & majora secisse . Id igitur puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse ) velim existimes, mihi te secisse gratissimum .

Quod

ARG. A'it gratias, quod Mescinio eo- ei bene sacere. Deinde eommendat Laceda tuendatio sua profuerit , rogatque ut pergat minios. Anus V. C. Zor.

476쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. 473

Qiiod quidem hoc vehementius laetor , quod ex ipso Mescinio

te video magnam capturum voluptatem . Est enim in eo cuiuvirtus & probitas, & luminum ossicium , summaque observantia , tum studia illa nostra , quibus antea delectabamur, nunc etiam vivimus . Quod reliquum est , velim augeas tua in eum beneficia o nnibus rebus , quae te erunt dignae . Sed duo quidem te nominatim rogo . Primum , ut , si quid satilia dandum erit, ' amplius eo nomine non peti , cures, ut satis- detur fide mea . Deinde , cum sere consistat hereditas in iis rebus, quas avertit oppia , quae uxor Mindii suit ; adjuves , ineasque rationem , quemadmodum ea mulier Romam perducatur . Quod si putarit illa fore , ut opinio nostra est , negotium conficiemus. Hoc ut assequamur , te vehementer etiam

atque etiam rogo . ' Illud , quod supra scripsi , id tibi confirmo , in meque recipio , te ea, quae fecisti Mescinii causa , quaeque seceris, ita bene collocaturum , ut ipse judices, homini te gratissimo, iucundissimo benigne secisse . Volo enim ad id , quod mea causa secisti , hoc etiam accedere . Nec Lacedaemonios dubitare arbitror, quin ipsi sua majorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei & justitiae tuae : Κego, qui te optime novissem , non dubitavi , quin tibi notissima & iura & merita populorum essent . Itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius , ut tibi civitatem commendarem : etsi memineram , me ei civitati omnia debere , tamen respondi , commendatione Lacedaemonios apud te non egere . Itaque sic velim existimes, me omnes Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione selices, quod his tu praesis: eundemque me ita judicare , te, quod unus optimerim. VII. O o o . nos

. 1 studia I Philosephiae. Mantina Amplius eo uomine non peti J Est solemnis sommila Iurisconsultorum qiram e iam Cicero alludit in Bruto , Mihi εuoque ,

in uir Brutus , er expectando sum ea , qua At.tico piaιiereis, θ' 6νt se ego a te Ati ius v Itintarius pro rator peram , quod 1 e , evi δε- er, se incommode exacturum negar. At vero , inquam , tibi ego , Brute , non solvam , nisi prius a te cavoo , amplius eo nomine .em nem , νυν periris sit , initurum . Graema lilia quia supra ferias , id rabs confidim. I Id non abundat , sed additum conis

firmationis gratia r ut epistola quinquagesima septima r IIIus , quod ieeum er eouam , re νεν ιiteras diligenti me exi , id ει nune

etiam atque etiam roga. Et lib. νII. epist.26. Lex sumptuaria , - videtur λιτοτητα at

tulisse , ea misi fraudi Dis. Et pro Caelio rutad tempus araris , quod ipsum sua spono infirmum , aIiarum ιibidine infestum est , id iste Ioea defendo. Plaut. in Psevd. Tibicina

477쪽

EPISTOLARUM

nostes non nostra solum , sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua sponte amicum Lacedaemoniis & esse , & fore . Quare

tantum a te peto, ut, cum ea facies Lacedaemoniorum cauasa, quae tua fides , amplitudo , justitia pollulat, ut his, si tibi videbitur, significes, te non moleste ferre, quod intelligas , ea quae facias , mihi quoque grata esse . Pertinet enim

ad officium meum , eos exilii mare , curae mihi suas res esse. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale .

M. T. CICERO L. PLANCO S. D. XXIX. dubito , quin scias, in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum , non his modo causis, quae speciem habeant magnae conjunctionis, sed iis etiam , quae familiaritate & consu tudine tenentur e quam scis mihi jucundissimam cum ' patre tuo & summam fuisse . Ab his initiis noster in te amor prosectus, auxit paternam necessitudinem , & eo magis , quod intellexi , ut primum per aetatem judicium facere potueris quanti quisque tibi iaciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari , coli, diligi . Accedebat non mediocre vinculum cum studiorum , quod ipsum est per se grave ; tum eorum studiorum , earumque artium , quae per se ipsae eos, qui voluntate eadem sunt, etiam familiaritate devinciunt . Expectare re arbitror, haec tam longe repetita principia quo spe Elent. Id primum ergo habeto, non sine magna justaque causa hanc a me commemorationem esse factam . C. Ateio Capitone utor familiarissime. Notae tibi sunt varietates meorum temporum . In omni genere & honorum , & laborum 'aeorum , Sc animus, & opera , & auctoritas , & gratia , etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit , 3: patuit &temporibus, & fortunae meae . Huius propinquus fuit T. Amtistius: qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret , neque ei

ARG. Vapitonem pro Antistii hereditata est, ad quem sunt epistola lib. T. diligetitissime commendat . U. Q o . a Patre I Epist. lib. Mi J Cum sata in Africa eontra 3 Patuu a Manutius, νε- . Scipionem & Iubam regem pugnante . Hic

478쪽

AD F AMILIARES L IB. XIII. 473

ei successiim esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. Facere Antistius nihil potuit . Nam si potuisset, nihil ei fuisset antiquius, quam ad Capitonem , quem ut parentem diligebat , reverti : praesertim cum sciret, quanti is

Caesarem saceret, semperque secisset . Sed oppressus tantum attigit negotii, quantum recusare non potuit . ' Cum signare-- tur argentum Apolloniae , non possum dicere eum praesuisse , neque possum negare affuisse , sed non plus duobus, an tribus mensibus. Deinde abfuit a castris: fugit omne negotium . Hoc mihi, ut testi, velim credas. Meam enim ille moestitiam in illo bello videbat , mecum omnia communicabat. Itaque abdidit se in intimam Macedoniam , quo potuit longissime a castris , non modo ut non praeesset ulli negotio , sed etiam ut ne interesset quidem . Is post praelium se ad hominem necessarium , A. Plautium , in Bithyniam contulit . Ibi eum Caesar

cum vidisset, nihil aspere , nihil acerbe dixit. Romam jussit

venire. Ille in morbum continuo incidit , ex quo non convaluit . A ger Corcyram venit, ibi est mortuus. Testamento ,

quod Romae Paulo & Marcello consulibus secerat, heres ex parte dimidia & tertia est Capito. In sextante sunt ii , quorum pars sine ulla cuiusquam querela ' publica potest esse : ea est ad H-S xxx. Sed de hoc Caesar viderit. Te, mi Plance, Pro paterna necessitudine , pro nostro amore , pro studiis, &omni cursu nostro totius vitae simillimo , rogo , & a te ita puto, ut maiore cura, majore studio nullo possim, ut hanc rem suscipias,

meam putes esse , enitare , contendas, efficias, ut mea com

mendatione , tuo studio , Caesaris beneficio , hereditatem pro-O o o a pin-

s Ex parte dimidia, ex tertia a Tota limreditas nomine assis vocatur , partes autem

hereditatis pari ibus assis . Dividitur in unciam , sextantem , quadrantem , trientem , quincuncem, semissem, septuncem, bellam, dodrantem, dextantem, deuncem. Pars igitur hereditatis dimidia, Fc tertia, si ab anss partibus vocetur, erit semis, sc triens , vel , unico vocabulo , dextans . Quanquam neque dextantem , neque deuncem , neque quincuncem , septuncem , bessem , pro parti bus hereditatis usi ari a veteribus video tsed tantum liaec. unci Mn, sextantem , qua drante. i, trientem , semissem, dodrantem ,

a se na

Pompeiani, publica e se, victore Caesare , de bebant . Parten Capitoni relictim Cieero conservare conatur , ali itore Planco. Reliquum sextantein , ait, nome Caesirem capere, nulla cuiusquim querela, si irrasse quoi ii , quibus sexta hereditatis par legata sue ae , P :inia iraruin partium suiment: cam Capito abstinui Tet omnino ab armis , Caesaremque

potius quain Pompeium dilexisset. IILm .

479쪽

76 EPISTOLARUM

pinqtii sui C. Capito obtineat . Omnia , quae potui in hac 1umma tua gratia ac potentia a te impetrare, si petiissem, estro te ad me detulisse putabo, si hanc rem impetravero . ILlud fore tibi ad jumento spero, cujus ipse Caesar esse optimus judex potest: semper Caesarem Capito & coluit , R dilexit. Sed ipse hujus rei testis est, novi hominis memoriam . Itaque nihil te doceo . Tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem , quantum ipsum meministe senties. Ego , quod 7 in me ipso experiri potui, ad te deseram : in eo quantum sit ponderis, tu videbis. Quam partem in republica causamque defenderim , per quos homines, ordinesque steterim , quibusque munitus fuerim, non ignoras. Hoc mihi velim credas, si quid secerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluntate , quod intellexerim scire ipsum Caesarem , me invitissimum secisse . Id seci aliorum consilio , hortatu , auctoritate . Quod

fuerim moderatior, temperatiorque , quam in ea parte quinquam , id me fecisse maxime auctoritate Capitonis : cujus similes si reliquos necessarios habuissem , reipublicae fortasse nonnihil , mihi certe plurimum prosuissem . Hanc rem , mi Pla ce , si effeceris, meam de tua erga me benevolentia spem confirmaveris ; ipsumque Capitonem , gratissimum , officiosissimum, Optimum virum , ad tuam necessitudinem , tuo summo bene inscio adjunxeris. Vale .

In me ipsa experiri J Quanti Caesarem peianus; id auctore Capitone potissimum se. fecerit Capito , in me ipso sum expertus . ci. Mem. iod enim suerim moderatior , ae tempera- 8 Munitus 3 Hunc locum vacase mendo , aior in civili bello , quisquam Pom- persuaderi mihi vix potest. Idem .

M. T. C. A C I L I o P R O C. S. P. D. XXX.

UCIUS Manlius est Sosis . Is ' fuit Catinensis: sed est una cum reliquis Neapolitanis civis Roma

ARG. L. Manlium in fraterna vereditate commendat. Anno V. Q o . a Sosii δ' siculum Manlii nomen, quod solum habuit antequam civitate donaretur . Qui enim peregrini Romanam civitatem a sequebantur, eorum assumebant ει nranomiis , di nomi- , quorum opera di beneficio cives Romani facti erant, vetere nomine coa.

servato. Ma tit.

a Ftiit Catine sis I Ese desit, posteaquamia municipium Neapolitanum adscriptus est . Civis enim duariun civitatum esse nemo pol est . IAm.

480쪽

AD F AMILI ARES LIB. XIII. ann7

nus factus, decurioque Neapoli . ' Erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis & Latinis datam . Ejus frater Catinae nuper mortuus est. Nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum ' est hodie

in bonis: sed , quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, & hanc hereditatem fraternam & omnia eius tibi commendo , in primisque ipsum virum optimum , mihique s miliarissimum , his studiis literarum dodtrinaeque praeditum ,

quibus ego maxime delector . Peto igitur abs te , ut eum , sive aderit, sive non venerit in Siciliam , in meis intimis , maximeque necessariis scias esse : itaque tractes, ut intelligat meam commendationem sibi magno adjumento filisse . Vale.

3 Erat enim I Rationem affert , quo mo- r Aod e .n bo is J Arguine Mum , eurdo, Catinensis eu:n fuerit , ei vis Romanus nutum sit habiturus de ea hereditate contro factus sit. Quo tempore , inquit , sociis & versiam et quia nemo prohibuit , quo minus Latinis data civita in , datam esse le- eam adirete eum facilius esset exeludere , Iulia, ostendit Cieero , in oratione pro quam de possessione deiicere. R . i. Mnιν , Libo adseriptus iam erat Manlias in mu- ego in bo/-um , bona possidere , nicipium Neapolitanum i ita cum reliquis idem sunt, de aeque Tulliatis. Hem. Neapolitanis civitatem est adeptus. Idem.

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXI. AIo Flavio , honesto & ornato equite Romano, utor valde familiariter. Fuit enim generi mei , C. Pisonis , pernecessarius , meque diligentissime observat Ripse, & L. Flavius, frater ejus . Quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus honeste & pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime , & quam liberalissime C. Flavium tractes. Id mihi sic erit gratum , ut gratius esse nihil possit. Sed praeterea tibi affirmo , neque id ambitione adductus facio , sed cum familiaritate & necessitudine , tum etiam veritate ; te ex C. Flavii officio , & observantia , & praeterea splendore , atque inter suos gratia , magnam voluptatem esse

capturum. Vale . M. T.

G. Flavium , Pisonis generi sui per cessarium, commenda . annω U. C. 7M.

SEARCH

MENU NAVIGATION