M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

488 EPISTOLARUM

tibi satis commendatus sit. Etenim ex multis cognosco , meam commendationem plurimum apud te valere . Hunc ego a Caesare ) liberavi . Frequens enim fuerat nobiscum , atque etiam diutius in causa est , quam nos, commoratus e quo ' meliuste de eo existimaturum arbitror . Fac igitur , mi Rex , ut intelligat has sibi literas plurimum prosuisse . Vale .

3 Liberatii Venia impetrata. cer,ia causa Pompeii Regem suisse. 4 Μ Itur J His verbis adducor , ut suspi-

CICERO THERMO PROPR. S. D. LIII. π UCIO Genucilio Curvo jam pridem utor familiariΩ a sime , optimo viro , & homine gratissimo . Eum

tibi penitus commendo , atque trado . Primum , ut omnibus in rebus ei te commodes , quoad fides tua dignitasque patietur e patietur autem in omnibus: nihil enim abs te unquam, quod sit alienum tuis, aut etiam suis moribus, postulabit. Praecipue autem tibi commendo negotia ejus , quae sunt in

Hellesponto : primum , ut obtineat id juris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit, & dedit , 8c quod semper obtinuit sine ulla controversa : deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam ' λο ηυ reiicias. Sed non mihi videor , cum tibi totum hominem diligentissime commendarim , singulas ad te ejus caulas perscribere debere . Summa illa sit: quidquid officii , beneficii, honoris in Gen cilium contuleris , id te existimabo in me ipsum , atque in

rem meam contulisse.

ARG. Cinnini in omnibus rebuet , praeei- t Pariana eisitat 3 Parion civitas in Hel-pue in Hellespontiis negotiis commendat. le onto. Plinius , &c. Mantit. Ann. U. C. Oa. Iurisdictionem.

M. T. CICERO THERMO PROPR. S. D. LIV. HUM multa mihi grata sunt , quae tu adductus a mea commendatione secisti , tum in primis , quod

ARG. Gratias agit , quod liberaliter tra- eius rea fiat. Anno in C. γοῖ. et asset Marcilium t deinde petit , ne socrus

492쪽

A D FAMILIARES LIB. XIV. 48ρ

M. Marcilium , amici atque interpretis mei filium , liberalitas me tractavisti . Venit enim Laodiceam , & tibi apud me ,

mihique propter te gratias maximas egit . Quare , quod reliquum est , a te peto , quando apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius his commodes, operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adolescentis rea ne fiat. Ego cum antea studiose commendabam Marcilium , tum multo nunc

ibidiosius, quod ' in longa ' apparitione , singularem & pr re incredibilem patris Marcilii fidem , abstinentiam , mode

stiamque cognovi . Vale .

t In lauta apparisioue I In suo munere a An trisne J Omnes , qui appareb. ne, multorum mensium. Nam Laodiceam primum id est , praeibant magistratibus , appariterea venit prid. xal. Sex. eodem rediit ineunte dicebantur, & avaritia munus ipsum . . p mense Februario, ut coniicere licet ex epist. paritoνer autem erant scri hae , interi,retes .at. ad Att. lib. V. mansit usque ad Idus accenti, praecones, lictores, viatores, stato Naii , ut ex eadem constat. Ad eum igitur, res, & huius generis alii . Quos omnes ut cum esset iterum Laodiceae, Marcilius adolein libertos fuisse putem, multis adducor exemisseens venit. Ex qtio de anno epistola conie- plis. Idem. Eluram secimus. σ

M. T. CICERO THERMO PROPR. S. D. LV. TSI mihi videor intellexisse , cum tecum Ephesii 1 . de re M. Anneii , legati mei, locutus sum , te i

psius causa vehementer omnia velle ; tamen & M. Annejum tanti facto , ut mihi nihil putem praetermittendum , quod illius intersit e & me a te tanti fieri puto , ut non dubitem ,

quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae . Nam cum jam diu diligerem M. Anneium , deque eo sic existimarem , ut res declarat, quod ultro ei detulo. ram legationem , i cum multis petentibus denegassem e tum vero , postea quam mecum in bello atque in re militari suit, tantam in eo virtutem , prudentiam , fidem , tantamove erga me benevolentiam cognovi , ut hominem neminem pluris faciam ., Eum cum ' Sardianis habere controversiam scis e cau- Tom. VII. i i Q. q qARG. Anneium eommendat, lepatum suum , a Diaums J Sardes Lydiae civitas, de qua praecipue in causa Sardiana. Ais C. Na. Plinim , libro f. editionis Hard. novi mini J Quo veni ad xi Kal. Sext. iu To n. a. pag. 37 Ciliciam proficiscens. Comas.

493쪽

4so EPISTOLARUM

iam tibi exposuimus Ephesi e quam tu tamen coram faciliusnaeliusque cognosces . De reliquo mihi , mehercule , diu dubium fuit, quid ad te potissimum scriberem. Ius enim quemadmodum dicas , clarum & magna cum tua laude notum est. Nobis autem in hac causa nihil aliud opus est , nisi te jus imstituto tuo dicere . Sed tamen , cum me non sugiat quanta sit in praetore auctoritas , praesertim ista integritate , gravitate, clementia , qua te esse inter omnes constat : peto abs te pro nostra conjunctissima necessitudine , plurimisque officiis paribus ac mutuis, ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias, ut

M. Anneius intelligat , te & sibi amicum esse , quod non dubitat οῦ saepe enim mecum locutus est & multo amiciorem his meis literis esse factum . In tuo toto imperio , atque provincia , nihil est quod mihi gratius . facere possis . Iam , apud

ipsum gratissimum hominem atque optimum virum , quam ne positurus sis studium tuum atque ossicium , dubitare te

non existimo . Vale .

M. T. C. THERMO P R O P R. S. D. LVI. LUVIUS Puteolanus valde me observat , valdeque tala est mihi familiaris. Is ita sbi persuadet, quod in tua provincia negotii habet , nisi te provinciam obtinente , meis commendationibus consecerit, id se in perditis & desperatis habiturum . Nunc , quando mihi ab amico ossiciosissimo tantum oneris imponitur , ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis ossiciis ; ita tamen , ni tibi nolim molestus ense. Mylasi & Alabandenses pecuniam Cluvio debent. Dixerat mihi Euthydemus , cum Ephesi essem , se curaturum , ut ecdici Mylasii Romam mitterentur. Id factum non est . Legatos audio mitas esse , sed malo ecdicos , ut aliquid confici possit . Quare peto a te , ut & eos , & Alabandenses iubeas

ARG. Nestotia Cluuii Puteolani commea- in Asa minore . Vide plim lux s. cap. 18.

x tibia i J Victorii. Graeam Melinatim a Eedui J-Iustiniano defensor cinem secutus , scripsit inustas , & Aisbaam vitatis appellatus , vindex reipublicae . .eir . -iasa & Alabanda lunt Cariae o AEM in primis publieas pecunias curabant ocpςr

494쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII. 49 I

ecdicos Romam mittere. Praeterea Philotes Alabandensis υτ Cluvio dedit . Hae ' commissae sunt . Velim cures, ut aut Τ de hypothecis decedat, easque procuratoribus Cluvii tr dat , aut pecuniam solvat . Praeterea ' Heracleotae , & Bargyletae , qui item debent , aut pecuniam solvant , aut fructibus suis 1atisfaciant. 7 Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse . Id velim cognoscas , & , si intelle

xeris , eos neque ex edicto , neque ex decreto depositam habuisse, des operam , ut usurae Cluvio , instituto tuo conservem tur. His de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pom-

eji etiam , nostri necessarii , & quod is magis etiam mihi

aborare videtur , quam ipse Cluvius : cui satisfactum esse a

nobis valde volo . His de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo . Vale .

3 J myotheca proprie est pignus quouvis, quod debiti causa creditori obliga. ur i sed strictius Latinis hypotheca dicitur,)uod non traditur in manus ereditori , seu ubiicitur eius potestati εe iuri , possessione

penes debitorem remanente e contra pignus possidendum traditur creditori . Hinc dare Opotoeeas est rex immobiles creditori obligare, ut multis docet Cl. Salmas. de modo surarum , cap. I a. Idem .

nes, quoniam ad diem solutum debitum non est, venerunt in potestatem creditoris, ut illas possit vendere . Myorbeeae enim conamitti dicuntur, quae cessante solutione debiti, creditoris fiunt. Sic merrer commissae dicebantur, quas apud publicanum non professi erant, de hanc ob causam amittebantur. Vide Salmasium de modo Usuraruin, cap. 4. Idem .s De ινροiberas decedat 3 Hoc est, pollisi sones oppigneratas quoniam non solvit, creditori vendendas tradat. Isem. 6 Heracleotis er Sara/Ietae a Heraclea se Bargylos cloitates sunt Cariae. Hem. Caunii praere ea d. Mi J Catanue est Cariae oppidi.vn , valetudine habitantium infame, ut Meta ait lib. I. cap. x6. Idem .

CICERO THERMO PROPR. S. LVII. QUO magis quotidie ex literis minitisque bellum

magnum esse in Syria cognosco , eo vehementius a te pro nolira necessitudine contendo , ut mihi M. Annejum legatum primo quoque tempore remittas . Nam ejus opera , consilio , scientia rei militaris , vel maxime im

ARG. Petit, ut Anneium, legatum suum, mendat. Anno V. C. 7o I. remittat , eiusque causam nidianam eo, a Be m a Partiacum. atri I. &

495쪽

sa EPISTOLARUM telligo me & rempublicam adiuvari posse . Quod nisi tanta

res ejus ageretur , nec iple adduci potuisset ut a me discederet, neque ego , ut eum a me dimitterem . Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter Kal. Mai. Ante eam diem Anneius ad me redeat , oportet . Illud quod tecum & coram , & per literas diligentissime egi , id & nunc etiam atque etiam rogo , curae tibi lit ut suum negotium , quod habet cum populo Sardiano , pro causae veritate th pro sua dignitate conficiat . Intellexi ex tua oratione , cum tecum Ephesi locutus sum , te ipsius M. Anneii causa omnia velle . Sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse , quam si intellexero , per te illum ipsum negotium ex sententia consecisse . Idque quam primum ut efficias, te etiam atque etiam rogo.

Vale.

Μ. T. C. TITIO L. F. RUFO , PRAET. URBANO S. LVIII. T UCIUS Custidius est tribulis, & municeps, & fa-

miliaris meus . Is causam habet : quam caulam ad te deseret . Commendo tibi hominem , sicuti tua fides &meus pudor postulat a tantum ut faciles ad te aditus habeat :quae aequa postulabit, ut libente te impetret: sentiatque meam. sibi amicitiam , etiam cum longissime ablim , prodesse in primis apud te . Vale .

ARG. Ex provincia Custidium , municipem suum commendat. U. C. 7oI.

M. T. C. C. CURTIO PEDUCAEANO , PRAET. S. D. LIX. ri J ARCUM Fabium unice diligo , summaque mihi

1V1 cum eo consuetudo & familiaritas est pervetus In eius controversiis quid decernas , a te non peto , ' servabis,ARG. Commendat M. Fabium Curtio pra tori. Anno V. C. 7 3.r edictialis oe injtitutum tuum JNihil sietes aliter atque edixisti , de adhuc solitus es . Solebant autem Praetores & in urbe publice proponere , & provinciales , an te luam in provinciam venirent , praemittere edictuin de suminis expilibus iurisdictionis. superius 6, 9. ad Att. s , 2I. Postimne ζst ν-tra meum edictum ρ Erat C. Curtius Ped caeanus Praetor peregrinus , cum C. Titius Rufus Praetor ut nus esset. Ursu. . .

496쪽

AD F AMILI ARES LIB. XIII. 493vabis , ut tua fides & dignitas postulat , edictum , & instit, tum tuum sed ut quam facillimos ad te aditus habeat : quae

erunt aequa , libente te impetret : ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim , prodesse .sentiat , praesertim apud

te . Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo . Uale .

M. T. C. MUNATIO C. F. S. D. LX. V UCIUS Livineius Trypho est omnino L. Reguli , fa-l , miliarissimi mei , libertus , cujus calamitas etiam officiosiorem me facit in illum . Nam benevolentior , quam semper sui , esse non possum . Sed ego libertum ejus per se ipsum diligo : summa enim ejus erga me officia extiterunt his nostris ' temporibus , quibus facillime bonam benevolentiam hominum Sc fidem peripicere potui. Eum tibi ita commendo , ut homines grati & memores bene meritos de se commendare debent . Pergratum mihi feceris , s ille intellexerit , se , quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe

hieme summa navigarit , pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse . Uale .

ARG. Commendat Uvineium Reguli liber- a Temp-Iur J Cum exularet . Vide ep. um . increta. II. ad Att. lib.

M. T. C. P. SILIO, P R Ο Ρ R. S. D. LXI. I 'ITO Pinnio familiarissime me usum esse , scire te I arbitror , quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem , tum etiam secundum heredem instituerit . Ejus filio mire studioso , & erudito, & modesto , pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad H-S octogies : Jc, ut audio , in primis volunt ei solvere . Pergratum igitur mihi feceris , quando non modo reliqui tutores , qui sciunt quanti me facias , sed etiam puer ipse sibi persuasit, te omnia mea causa facturum esse , si dederis operam , quoad tua fides di

ARG. Commendat Pinnium Bithyniae simis caeense debebant. MMO U. C. Iaa. praIori in exigenda pecunia , quam ei Nis a Sindisse I Nota dictum simpliciter.

497쪽

EPISTOLARUM

gnitasque patietur, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine . Vale . M. T. C. P. SILIO, P R O P R. S. D. LXII. L T in Atilii negotio te amavi r cum enim sero T . venissem , tamen honestum equitem Romanum beneficio tuo conservavi : & mehercule semper sic in animo habui , ' te in meo aere esse propter Lamiae nostri conjunctionem , & singularem necessitudinem . Itaque primum tibi ago gratias , quod me omni molestia liberas r deinde ' impudentia prosequor , sed idem γ sarciam . Te enim semper sic colam , & tuebor , ut quem diligentissime . Quintum fratrem meum , si me diligis , eo numero cura ut habeas , quo me .

Ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris . Vale .

ARG. De Atilio gratias agit et suum sta. 3 Lamia J L. Lamiae , de quo vide epist. rem commendat. Anna U. C. 7oa. I 6. lib. II. Ne epist. ap. lib. I . Idem . a Venissem J In provinciam. Manue. 4 Impudentia ννosequo I Quia tibi alio in meo aere esse J Meum esse. Ducta quoque commendo, uti fratrem. tiam. similitudine a nummorum possessione . Ep. x s Sareiam J Reinunetabor officia tua . D lib. I s. ΜώIri sunt , anni , exm illa in are dem meo est. Idem .

M. T. C. P. SILIO, P R O P R. S. P. D. LXIII. TON putavi fieri posse , ut mihi verba deessent:

sed tamen in C. Laenio commendando desunt. Itaque rem tibi exponam paucis verbis , sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam . Incredibile est, quanti faciamus & ego , & frater meus, qui mihi carissimus est , M. Laenium . Id fit cum plurimis ejus ossiciis, tum summa probitate, & singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi, cum propter samiliaritatem & consuetudinis suavitatem , tum quod consilio ejus fideli ac bono libenter utebar . Sed vereor, ne jam mihi supereste verba putes , quae dixeram delatura. Commendo tibi hominem , sicut intelligis, me , de quo ea su pra

498쪽

AD F AMILI ARES LIB. XIII. puepra scHpserim , debere commendare : a teque vehementer etiatam atque etiam peto , ut , quod habet in tua provincia ne

gotii , expedias: quod tibi videbitur rectum esse , ipsi dicas . Hominem facillimum , liberalissimumque cosnosces . Itaque te rogo , ut eum solutum , liberum , consectis ejus negotiis perte , quam primum ad me remittas . Id mihi , fratrique meo gratissimum feceris . Vale . M. T. C. P. SILIO, P R o P R. S. D. LXIV. TERO meus mirificas apud me tibi gratias egit , prorsus incredibiles , ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret, qui a te praetermissus esset. Magnum fructum ex ipso capies: nihil est enim illo adolescentegratius. Sed mehercule mihi quoque gratissimum secisti . Pisris enim ex omni nobilitate neminem iacto . Itaque , si ea seceris , quae ille per me tecum agi voluit , gratissimum mihi seceris . Primum de Pausania Alabandensi , sustentes rem,

dum Nero veniat . Vehementer eius causa cupere eum intellexi . Itaque hoc valde te rogo . Deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios , diligentissimeque tuetur ac defendit , habeas tibi commendatissimos : ut intelligat illa civitas , sibi in Neronis patrocinio summum esse praesidium . Strabonem Servilium tibi saepe commendavi r nunc eo facio id impensius , quod ejus causam Nero suscepit . Tantum a

te ARG. Ti. Nerone suo honorifice tractato, gratias agit silio , eumque m gis & vehe. mentius commendat . A-na U. C. m. I Neis motis a Non vulgarem Mnevolen- iae signifieationem habet pronomen ν-υρ.Hie e. T. Claudius Nero , euius uxorem Liviam Drusillam Augustus postea praegnantem abduxit i intrimonium Tulliae , Cie ronis filiae , hoc ipso tempore videtur expetisse ἐν nec recusavit Cicero , sed , quos nomines ea de re ad uxorem & filiam miserat , ii Romam venerunt sactis eum mi bella sponsalibus , ep. 6. lib. v r. ad Attau aerat filii α Caesaris Alexandrino bello tyontifex in locum P. Scipionis substitutus i lanias Narbonam & Arelate duxit et occiso caesare , de praemiis tyrannicidarum rese. rendum tensuit e praeturam gessiit Antonios in dissensione ei vili secutus eat postremo pace iacta , in urbem reversus , uxorem suam Liviam, ante iam Tiberium, qua postea imperator suit , enixam , petenti Augusto eo cessit et nee multo post e vita tessit . Nere Sabinum voeabulum est , pro , sortit aci meis

n si ut ait Suetonius. Μan.

a Nobilitate J Nerones Claudii , & Pulchri , patrieti . Marcelli vero plebeii. Sed

nobilitas non a genere patricio. multi mnim patricii nullos gessere, aut male gessere magistratu i itaque nobiles non nere sed a parentum aut maiorum virtute sumitur, uvida plebeii multi nobiles . Uem.

499쪽

ης is EPISTOLARUM

te petimus , ut agas eam rem , nec relinquas hominem imnocentem ad alicujus tui dissiimilis quaestum . Id cum gratum mihi erit , tum etiam existimabo , te humanitate tua esse uasum . Summa hujus epistolae haec est, ut ornes omnibus rebu Neronem, sicut instituisti, atque secisti. ' Magnum theatrum habet ista provincia , non ut haec noltra , adolescentis nobilis , ingeniosi , abstinentis commendationem atque gloriam . Quare si te fautore usus erit, sicuti profecto & utetur , & usus est , amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare

poterit, & beneficiis suis obligare . Hoc in genere si eum adiuveris eo studio , quo ostendi lii , apud iplum praeclarissime potueris: sed mihi etiam gratissimum feceris . Vala .

3 Aloenum theatrum I Plus ex ista provin- tens es , cum adolescens sumnio genere -- cia petit Tiberius, quam ex nostra, magi si tus, ingenio florentissimo, sanctis At pristia oue in illa conspicietur, quam hie, ubi an moribus in tua provincia regrinatur , &secutus eis salie quae potest adolescens. Vel, per te producitur atque. ostentatur, digna i- valde conspectuin te facit & illustri loco po- pso gloria , apud avitos familia clientes init haee proviiiciat vel, quam celsus& - ut 11 , 2P. I. F. Gronstυ. . . .

M. T. C. P. SILIO, P R b P R. S. D.

LXV. UM P. Terentio Hispone , i qui operas tin stria plura pro magistro dat , mihi summa familiaritas consuetudoque est , multaque magna inter nos officia paria K mutua intercedunt . Eius summa existimatio agitur in eo , ut ' pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. Non me praeterit , nos eam rem Ephesi expertos esse , neque ab Ephesis ullo modo impetrare potuisse . Sed cum , quemadmodum omnes existimant , & ego intelligo , tua cum summa integritate , tum singulari humanitate & mansuetudine consecutus es , ut libentissimis Graecis , nutu', quod velis , consequare : peto a te majorem in modum , ut honoris mei causa, hac laude Hisponem assici velis. Praeterea cum sociis scri-

pturae

ARR Hi rem commendat, ut pactiones iis tota publicanorum , qui.vel decumas. cum civitatibus pro publicanis conficiat . vel portoria, vel pascua redimunt. U. C. Iori Pactiones I Pro meunia publicanis de-x Operas in seriptura Negotia publiea- hi tau Nam inter sociorem eivitates & pu--riam eurat . Eodem sensu dixit epiae o. hlicanos Romanos controversia sere sempete in veris Arietatis. Scriptura vero est rein oriebatur in exactione vectigalium . Idmν.

500쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. pr

pturae mihi summa necessitudo est , non solum ob eam cauia

lam , quod ea societas universa in mea fide est , sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime . Ita Sc Hisponem

meum per me ornaris , & societatem mihi coniunctiorem feceris : tuque ipse & ex hujus observantia , gratissimi hominis , & ex sociorum gratia , hominum amplissimorum , maximum smctum capies , & me summo beneficio affeceris . Sic enim velim existimes , ex tota tua provincia , omnique isto

imperio , nihil esse , quod mihi gratius facere possis . Uale . M. T. C. P. SERVILIO, PROPR. S. D.

LXVI. A ULUM Caecinam , maxime proprium clientem familiae vestrae , non commendarem tibi , cum scirem , qua fide in tuos , qua clementia in calamitolbs soleres esse : nisi me & patris ejus , quo sum familiarissime usus, memoria , & hujus fortuna ita moveret, ut hominis omnibus mecum studiis ossiciisque conjunctissimi , movere debebat.

A te hoc omni contentione peto , sic ut majore cura , majore animi labore petere non possim , ut ad ea , quae tua sponte sine cujusquam commendatione saceres in hominem tantum & talem , calamitosum , aliquem afferant cumulum meae

literae , quo studiosius eum , quibuscunque rebus possis, iuves. Quod si Romae filitas , etiam salutem A. Caecinae essemus ut opinio mea fert ) per te consecuti . De qua tamen magnam spem habemus , freti clementia ' collegae tui . Nunc , cum tuam justitiam secutus , tuti num sibi portum provinciam

istam esse duxit , etiam atque etiam te rogo atque Oro , ut

ARG. Caecinam in collinendis Asiatieae dunt libri veteres. In Palati sex.& in Men- negotiationis reliquiis commendat. Anis. V. tel. & in meo secundo scribitur recte o In 7 7. reliquis veteris uestoriationis reuisendis. ReI r Huivi fortuno J Exulabat , quia Pom- ua enim , ut notum , sunt quae rationibus peianas partes secutus erat , & Caesari praeia subductis debita solvenda remanent , ut ti crea, scripto libro, maledixerat . Epiu. ' pensones, ae vectigalia ad diem non soluta. lib. VI. Μantit. Cie. xvi. ad Att. ep. a. 3. In Pandeα RHL

a C tDein rui J Caesaris , qui secundum qua Oectitalis , resima conductionis ἰ & rei consulatum cum Servilio gessit. I. - . εὐιν. ae reli Matores de iis qui non ad diem 3 In νηιὰuiis a Veram lectionem ostenis solvunt vectigal, pensionem. Gων.

SEARCH

MENU NAVIGATION