M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

678 EPISTOLARUM

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXII. TN Halesina civitate , tam lauta , tamque nobili,

L conjunctissimos habeo & hospitio , & familiarita

te M. & C. Clodios, ' Archagathum , & Philonem . Sed vereor , ne, quia complures tibi praecipue commendo , exaequare videar ambitione quadam commendationes meas. Quanquam a te quidem cumulate satisfit & mihi, & meis omnibus. Sed velim sic existimes, hanc familiam , & hos mihi maxime eL se coniunctos vetustate , officiis , benevolentia . Qtiamobrem Peto a te majorem in modum , ut his, omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes. Id si seceris , erit mihi vehementissime gratum . Vale .

ARG. Hospites suos Archastathum & Phi. x , ct Phitiueui I M. Clo- Ionem commendat. Anno V. C. o . dium Archagathum, C. Clodium Philonem . t missio. J-ouae & -- & Horum cognomina Graeca sunt , praenominatisa scribitur , urbs Siciliae est ad fluvium vero & nomina Romana. Primum enim Si-BaLestim in colle octo stadiis a mari remo- eula cum essent , civitatis Romanae ius adeto. Hodie non nisi rudera Ee uestigia quae. pti, simul appellationem susceperunt , vete dam eius urbis supersunt, de qua vide Di re nomine retento, more libertorum . Ma

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXIII. AE NEIO Otacilio Nasone utor familiarissime ; ita

. a prorsus, ut illius ' ordinis nullo familiarius. Nam & humanitate eius, & probitate in consuetudine quotidiana magnopere delector . Nihil jam opus est expectare te , quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar, ut scripsi. Habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti , Hilarus, Antigonus , Demostratus e quos tibi , negotiaque omnia Nasonis non secus commendo , ac si mea essent. Gratissimum mihi seceris, si intellexero hane commendationem magnum apud te pondus habuisse . Vale .

M. T.

ARG. Nasonis libertosti negotia commen. r ordinia I Equestris forsan et sed Man dat. Anna U. C. 7o . tius tomiat is, aut forari interpretatur .

482쪽

AD FAMILIA RES LIB. XIII. 479M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. xxxIV. Λ VITUM mihi hospitium est cum Lysone, Ly- , sonis filio, Lilybetano, valdeque ab eo obse

vor: cognovique dignum & patre, & avo . Est enim nobilissima familia. Quapropter commendo tibi maiorem in modum rem, domumque ejus: magnoque opere abs te peto , cures, ut is intelligat , meam commendationem maximo sibi apud te Sc adiumento , & ornamento fuisse. Vale .

AR; Lysonem Lilybetanum commendat. Anno V. C. DI.

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXV. GAIUS Avianus Philoxenus antiquus est hospes u meus, & praeter hospitium , valde etiam familiaris, quem Caesar ' meo beneficio ' in Novocomenses rei lit . Nomen autem Aviani secutus est , quod homine nullo plus est usus, quam Flacco Aviano , meo , quemadmodum te scire arbitror, familiarissimo . Quae ego omnia collegi , ut intelliseres, non vulgarem esse commendationem hanc meam. Peto igitur abs te, ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes, habeasque in numero tuorum: pe fictasque , ut intelligat, has literas meas magno sibi usui. ruisse. Erit id mihi majorem in modum gratum . Vale.

ARG. Philoxenum , hospitem & familia. & Graeci maxime illustres quingenti. Phil rem suum commendat. Anno V. C. Tor. xenus autem Graecus, quia Sic tu . Suet 1 3seo Mneficio i Me rogante. --. nius & Strabo. Postea vero dictator idema In Novo menser retistit J In eos , ouos Caesar transpadanos omnes, ut stat Di , es Novumcomum deductos in primo consulatu vitate donavit. Mem. civitate donavit . Ii suere quinque millia , 3 Aviano J De quo infra , 7s , & 7

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXVI. Demetrio Mega mihi vetiistum hospitium est : familiaritas autem tanta , quanta cum S, culo

ARG. DNnetrium Megam in iure civitatis commendat . anno V. C. Io .

483쪽

culo nullo . Ei Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare imis petravit : qua in re ego intersui . Itaque nunc P. Cornelius vocatur . Cumque propter quosdam sordidos homines , qui Caesaris beneficia vendebant, ' tabulam , in qua nomina civitate donatorum incisa essent, ' revelli itississet: eidem Dolabellae, me audiente , Caesar dixit, nihil esse quod de Mega vereretur , beneficium suum in eo manere . Hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum numero haberes a caeterisque in rebus tibi eum ita commendo , ut majore studio neminem commendarim . Gratissimum mihi seceris, si eum ita tractaris, ut intelligat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse. Vale .

t Tiatium I aeneam. Manut. a Revem J Ne valeret. Idem.

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D.

XXXVII. T TIPPIAM , Philoxeni filium , Calactinum ,

La hospitem & necessarium meum , tibi commendo in maiorem modum . Eius bona , quemadmodum ad me delata res est , ' publice possidentur alieno nomine , contra leges Calactinorum . Id si ita est , etiam sne mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet , ut ei subvenias . Quoquo modo autem se res habet, peto a te, ut honoris mei causa eum expedias , tantumque ei commodes & in haere, & in caeteris, quantum tua fides dignitasque patietur. Id mihi vehementer gratum erit . Vale .

ARG. Commendat Hippiam in liberatione a Pistice posFdentin J Legem apud Cal bonorum. Amis V. Q on sinos fuisse crediderim , quae vetaret , ner Causintim I Calacta est oppidum Sici- uuidquam publice, nisi publico nomine poseliae ultra Alaesam. In secunda Verrina uderetur. Hippiae autem bona alieno nomistini male scribi pro Calactini , docet Clum ne , pura cuiuspiam absentis , vel pupilli a de SicaL antiq. II. Gram publice possidebantur. Manu .

M. T.

484쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. 48I

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXVIII. π UCIUS Bruttius, eques Romanus, adolescens L. Omnibus rebus ornatus , in meis familiarissimis est , meque observat diligentissime : cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est e sed tamen d mum ejus, & rem familiarem , & procuratores tibi sic commendo , ut majore studio commendare non possim . Gratissimum mihi seceris, si curaris, ut intelligat Bruttius, id quociei recepi , hanc meam commendationem sibi magno adjumen. to fuisse. Vale .

ARG. Bruttii negotia procuratoresque commendat. Anna U. o .

M. T. C. ACILIO PRO C. S. P. D. XXXIX. familia Titurnia necessitudo mihi interce- a dii vetus: ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus , qui mihi omni diligentia atque ossicio est tuendus. Est igitur in tua potestate , ut ille in me satis sibi praesidii

putet esse . Quapropter eum tibi commendo majorem in m dum : & abs te peto , essicias , ut is commendationem hanc intelligat sibi magno adjumento fuisse . Erit mihi vehementer gratum. Uale .

ARG. Titurnium Rufum commendat. anno V. Q on

M. T. C. Q. ANCHARIO Q. F. PRO C. S. P. D. XL. V UCIUM & C. Aurelios , L. filios , quibus & ipsis,

. & patre eorum , viro optimo , familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum , adolescentes omnibus mPtimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia di-

ARG. Aurelios fratres proconsuli Mace Hae commendat . Aum incerist .

485쪽

8a EPISTOLAR M

gnissimos. Si ulla mea apud te commendatio valuit, quod scio multas plurimum valuisse , haec ut valeat rogo . Quod si eos honorifice liberaliterque tractaris : & tibi gratissimos, optimosque adolescentes adjunxeris, & mihi gratissimum seceris.

Vale.

M. T. C. L. CVLLEOLO S. P. D. XLI. secisti L. Lucceii causa , scire te plane volo, te homini gratissimo commodasse : & cum ipsi , qtiae sectili, pergrata sunt, tum Pompeius, quotiescunque me videt, videt autem saepe ) gratias tibi agit singulares. Avido etiam illud : quod tibi iucundissimum es e certo scio , meipsum ex tua erga Lucceium benignitate , maxima voluptate assici . Quod superest , quanquam mihi non est dubium , quin

cum antea nostra causa , nunc iam etiam tuae constantiae gratia , mansurus sis in eadem ista liberalitate : tamen abs te veis hementer etiam atque etiam peto , ut ea , quae initio ostendisti, deincepsque secisti, ad exitum augeri & cumulari perte velis. Id & Lucceio & Pompeio valde gratum lare , teque apud eos praeclare positurum confirmo , & spondeo. De republica, deque his negotiis, cogitationibusque nostris perscripsi ram ad te diligenter paucis ante diebus, easque literas dederam pueris tuis . Vale .

ARG. Gratias arit & suo & Pompeii no- te eundemque denuo commendat . Annomine pro Culleoli e.ga Lucceium bellignita erero.

M. T. C. L. CVLLEOLO PRO C. S. P. D. XLII. V UCIUS Lucceius meus, homo omnium gratissimus, u mirificas tibi apud me gratias egit , cum diceret, omnia te cumulatissime & liberalissime procuratoribus suis pollicitum

ARG. Eundem Lucceium commendat Culleolo. Anno ixumo.

486쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII. 483

licitum esse . Cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam existimas lare , cum , ut spero , quae pollicitus es, feceris p omnino ostenderunt Bulliones , sese Lucceio Pompeii arbitratu satisfacturos. Sed vehementer opus est nobis, & voluntatem , & auctoritatem , & imperium tuum accedere . Quod ut iacias, te etiam atque etiam rogo . Illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Lucceii procurat res , & ita Lucceius ipse ex literis tuis , quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te audi oritatem aut gratiam valere plus, quam meam . Id ut re experiatur , iterum& saepius te rogo . Uale .

r BuIlionea J Sie omnes libri veteres, pro pra Epidamnum , a Byllide, sive Bullide ure

B=Πiones : interdum tamen Graeca litera r , de , quae est in Illyrico . Dicuntur Bullien- servatur, ut in Parrbue , quod Ci- ses, ι. Pison. 4o. ubi F. Uiiiiiiis rescribebat Cero, contra veterem eonsuetudinem, pmbat Bullidenses, ex Bullide , seu Byllide , quae in libro de persecto oratore. Populi sunt su- memoratur Phin x I. 11.

M. T. C. QUINTIO GALLO S. P. D. XLIII. 'TSI plurimis rebus spero fore ut perspiciam , quod

T . tamen iampridem perspicio , me a te amari, tamen nunc ea causa tibi datur , in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam . L. Oppius , Marci filius, ' Philomelii negotiatur , homo mihi familiaris . Eum tibi unice commendo : eoque magis, quod cum ipsum diligo , tum quod negotia procurat L. Egnatii Rufi , quo ego uno equite Romano familiarissime utor, & qui cum consuetudine quotidiana , tum ossiciis plurimis , maximiique mihi conjunctus est . Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnatii ab lentis rem ut

tueare, aeque a te peto , ac si mea negotia essent . Velim

memoriae tuae causa des literariim aliquid , qtiae tibi in provincia reddantur: sed ita conscribas, ut tum , cum eas leges, facile recordari possiς hujus meae commendationis diligentiam.

Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo . Vale .

ARG. Oppium Gallo commendat, Egnatii 3 Liitrartim Aut nondum negotia pro urantem. A/ιuo Hι certa. sus suit provinciam, ad quam 1 e parabat τι Galti J Gavis aut e provii .cia litera iubetur mittere, quae a Pώuomesi. J Philomelium oppidum magnae pollice,ntur quod Oppius petit inus erra. cel Phrygia. Sup. lib. III. epi a. s. iar.

487쪽

48 EPISTOLARUM CICERO GALLO S. XLIV. T TSI ex tuis , & ex L. Oppii familiarissimi literis cognovi, te memorem commendationis mea

fuisse , idque pro tua summa erga me benevolentia , proque nostra necessitudine minime sum admiratus e tamen etiam alisque etiam tibi L. Oppium praesentem , & L. Egnatii , mei familiarissimi , absentis negotia commendo . Tanta mihi cum eo necessitudo est, familiaritasque , ut, si mea res esset, non magis laborarem . Quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris , ut is intelligat, me a te tantum amari , quantum ipse existimo . Hoc mihi gratius facere nihil potes. Idque ut facias , vehementer te rogo . Vale .

ARG. Eundem Oppium eidein Gallo commendat , una cum Egnatii negotiis .

inceris.

M. T. C. APULE JO PRO UAESTORI S. P. D. XLV. π UCIO Egnatio uno, equite Romano , vel familia-

rissime utor . Eius Anchialum servum , negotiaquς, quae habet in Asia , tibi commendo non minore studio , quam si rem meam commendarem . Sic enim existimes velim , mihi cum eo non modo quotidianam consuetudinem summam intercedere , sed etiam officia magna , & mutua nostra internos esse . Quamobrem etiam atque etiam a te peto , ut cu res', ut intelligat me ad te satis diligenter scripsisse. Nam de tua erga me voluntate non dubitabat. Id ut facias, te. etiam atque etiam rogo . Vale .

ARG. Egnatii servum &negotia Apuleio, pro quaestori Asiae, commentat. - .

488쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII. 48s M. T. C. APULE JO PRO QUAESTORI S. P. D.

XLVI. π UCIUS Nomiis Zoilus , est coheres meus : heres autem patroni sui. Ea re utrumque scripsi, ut& mihi cum illo causam amicitiae scires esse , & hominem probum existimares, qui patroni judicio ornatus esset . Eum tibi igitur sic commendo , ut unum ex nostra domo . Valde mihi gratum erit, si curaris ut intelligat , hanc commenda tionem sibi apud te magno adiumento suisse . Vale .

ARG. Nostium coheredem commendat. Anno Incerto.

M. T. CICERO SILIO S. P. D. XLVII. ε UID ego tibi commendem eum , quem tu ipse

diligis Sed tamen ut scires eum a me non diligi solum , verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo . Omnium tuorum ossiciorum , quae & multa 3c magna sunt, mihi gratissimum suerit , si ita tractaris Egnatium , ut sentiat & se a me , & me a te amari . Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo . Illa nostra scilicet ceciderunt . Utamur igitur vulgari consolatione . Qiiid , si melius hoc Sed haec coram . Tu fac , quod facis, ut me ames , teque R- mari a me scias. Vale .

ARG. , communem amicum , iii rep. florebamus . Consoleinur Igitur nos , commendat. Atius V. C. Ioa. non exquisita aliqua ratione, sed quo modor ma n tia sciIirer ereia ruue J Abierunt solet vulgus et cuius haec sere in adversis re- illa tempora, eum ti dignitate, 6e honori- bu est sententia: st id, si hoe mes Ma-bus , Ac hominum amplissimorum amicitiis nut.

M. T. C. C. SEXTILIO RUFO, QUAEST. S. P. D. XLVIII. 'MNES tibi commendo Cyprios, sed magis P

phios: quibus tu quaecunque commodaris , erunt

ARG. Ciliciae quaestori omnes Cyprios, & ος8. in primis Paphioa commendat. Anus V. Q

489쪽

86 EPISTOLARUM

runt mihi gratissima . Eoque facio libentius , ut eos tibi commendem , quod & tuae laudi, cuius ego fautor sum , conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris , ea te instituere , quae sequantur alii : quae, ut spero , facilius consequere , si & P. Lentuli , necessarii tui, legem , & ea , quae ' a me constituta sunt, sequi volueris. Quam rem tibi confido magnae laudi fore . Vale .

1 me J Tune Procos in Cilicia, quam pist. 6. lib. I. careaa qui obtinebat , Cyprum etiam obtine l.

CICERO CURIO PROCOS. S. P. D. XLIX. UINTUS Pompeius, Sexti filius multis & vete

ribus causis necessitudinis mihi coniunctus est . Is, cum antea meis commendationibus & rem , & gratiam , &auctoritatem suam tueri consueverit , nunc profecto , te provinciam obtinente , meis literis assequi debet , ut nemini se intelligat commendatiorem unquam fuisse . Qtiam obrem a te maiorem in modum peto, ut cum omnes meos aeque ac tuos observare pro nostra necessitudine debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse intelligat , nullam rem sibi majori usui aut ornamento , quam meam commendationem , esse potuisse . Vale .

ARG. Q. Pompeium ita proconsuli Curio dat, ut quasi propter familiaritatem post cuius est libro VII. epist. a commen- let. Auno νncerto.

M. T. CICERO AUCTO PROCOS. S. D. L. UMPSI hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi , quamdiu ' Brundusii fuimus , ut ad te familiariter & quasi pro meo iure scriberem , si quae res esset, de qua valde laborarem . M'. Curius, qui Patris nego

ARG. ML Curium commendat, ut ab o- re, sacile tamen adducor , ut eredam huncmni incommodo, detrimento di molestia in- Servii Sulpitii in Aeliata succenorem suilla. egrum conservet. O .ano V. C. Iop. Corrad. J Al. Etsi nentrum nomen a BMundusii Dimue I Post victum Pompς memini me apud scriptores frequenter lege- ium. Sic eniim existimo. I .

490쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII. 48 tiatur , ita mihi familiaris est ut nihil possit esse coniuncti his.

Multa illius in me officia , multa in illuna mea : quodque maximum ell, 1 ummus inter nos amor & mutuus. Quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes : si ea, quae in me officia & studia Bri indusii contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere , quanquam sunt gratissima : si me a tuis omnibus amari vides: hoc mihi da , atque largire , ut M'. Curium, sartum & tectum , ut aiunt, ab omnique incommodo , detrimento , molestia sincerum integrumque conserves . Et ipse spondeo , & omnes hoc tibi tui pro me recipient, ) ex in ea amicitia, & ex tuo in me officio maximum te fructum, summamque voluptatem esse capturum . Vale .

s mea amicitia I H. Stephanus non male legit, ex ea Grae .

M. T. CICERO P. C AE S I O S. D. LI. DUBLIUM Messienum , equitem Romanum , omnibus

rebus ornatum , meumque perfamiliarem , tibi commendo ea commendatione, quae potest esse diligentissima . P to a te & pro nostra , & pro paterna amicitia , ut eum in tuam fidem recipias, ejusque rem , famamque tueare . Virum bonum , tuaque amicitia dignum tibi adjunxeris, mihique gratissimum seceris. Vale .

ARG. P. Messienum commendat Caesio . anno inerero .

CICERO REGI S. D. LII. A ULUS Licinius ' Aristoteles Melitensis, antiqitissi

mus est hospes meus, & praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. Haec cum ita sint, non dubito , quin

tibi

ARG. Hospitem suum, Licinium Aristotelem commeti dat. Anno lueerto.

Rυι J Cognomen gentis M.trciae r ut e Sallustio, Valerio, Sueιcinio constat, a Milo etiam te, imonio Ciceronis epist. I . ad A t. lib. t. de lutitacchi in vita Ciceroni . A surde nonnulli putant hune eme Deiotarum reaem e cum tamen. Deiotaro regi , non sit in titulo, ted tantum . Praeterea ineptas miliaritas ilia iurat in iis verbi , quae In-sra /σι. ./r, mi Rex, bcc. x A idoteιὸν I Graecus pepere , Roman no .:i te, forsan & civitate , donatas et Me. litemis, a Melita insula. Ceuari

SEARCH

MENU NAVIGATION