M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

98 EPISTOLARUM

& caeteris rebus tegas, atque tueare . Hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale . M. T. C. P. SERVILIO, PROPR. S. D. LXVII. T ' X provincia mea Ciliciensi , cui scis -διοι- . Asiaticas attributas filii le , nullo sum familiarius usus, quam Androne , Artemonis filio , Laodicensi :eumque habui in ea civitate cum hospitem , tum vehementer ad meae vitae rationem Sc consiletudinem accommodatum . Qitem quidem multo etiam pluris , posteaquam decessi , facere coepi , quod multis rebus expertus sum gratum hominem , meique memorem . Itaque eum Romae libentissime vidi . Non enim te sugit , qui plurimis in ista provincia benigne fecisti , quam multi grati reperiantur . Haec propterea scripsi , ut & me non sine causa laborare intelligeres , & tu ipse eum dignum hospitio tuo judicares . Feceris igitur mihi gratissimum , si ei declararis , quanti me facias ; id est , si receperis eum in fidem tuam , & quibuscunque rebus honeste

ac sine molestia tua poteris, adjuveris. Hoc mihi erit vehementer gratum : idque ut facias , te etiam atque etiam rogo . Uale .

ARG. Commendat Andronem Laodicensem . I διε is r-J Tres iurisdictiones. M. Anus V. C. 7o7. fuere, Laodicea, Cibyra, Apamaea. Μan.

M. T. C. P. SERVILIO ISAURICO, Ρ R O C. COLLEGAE S. D.

LXVIII. RATAE mihi vehementer tuae literae fuerunt, ex a quibus cognovi cursus navigationum tuarum . Significabas enim meimoriam tuam nostrae necessitudinis , qua

mihi nihil poterat esse iucundius . Quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de republica, id est, de st tu provinciae , de institutis tuis familiariter scribes . Quae,

quanis

ARG. Laetatur felici navigationis eursu t ut de provinciae statu scribat , petit et offici sua promittit. Aono U. α γοI.

502쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII.

quanquam ex multis pro tua claritate audiam , tamen libentissime ex tuis literis cognoscam . Ego ad te , de reipublicae summa quid sentiam , non saepe scribam , propter periculum ejusmodi literarum . Quid agatur autem , scribam saepius. Sperare tamen videor , Caesari , ' collegae nostro , fore curae , & esse , ut habeamus aliquam rem publicam , cujus consiliis magni reserebat te interesse. Sed , si tibi utilius est , id est, gloriosius, Asiae praeesse , & istam partem rei piiblicae male aia1 ectam tueri , mihi quoque idem , quod tibi Sc laudi titae profuturum est , optatius debet esse . Ego , quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor , summo studio diligentiaque curabo : in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum , patrem tuum .' quod & pro vetustate necessitudinis , &pro beneficiis vestris , & pro dignitate ipsius facere debeo.

r COL, he J In aliauratu . Quanquam et im pontifex maximus suit , tamen etiam augur. Nisipp. 1. 33. Cetur.

M. T. C. P. SERVILIO, COLLEGAE S. D. LXIX. AIUS Curtius Mithres , est ille quidem, ut scis, libertus Postumi , familiarissimi mei : sed me colit , & observat aeque , atque illum ipsum patronum suum . Apud eum sic Ephesi sui , quotiescunque sui, tanquam domi

meae : multaque acciderunt , in quibus & benevolentiam ejus erga me experirer , & fidem . Itaque si quid aut mihi , aut meorum cuipiam in Asia opus est , ad hunc scribere consueviri hujus cum opera & fide , tum domo & re uti , tanquam mea . Haec ad te eo pluribus scripsi , ut intelligeres, me non vulgariter , nec ambitiose , sed ut pro homine intimo , ac mihi pernecessario , scribere. Peto igitur a te , ut in ea controversia , quam habet de fundo cum quodam Colophonio ,

& in caeteris rebus, quantum fides tua patietur , quantumque tuo commodo poteris, tantum & honoris mei causa commodes ; et si , ut ejus modestiam cognovi , gravis tibi nulla in

ARG. C. Curtium , ut in fidem recipiatur, commeruliat. Anno in C. γη.

503쪽

3oo EPISTOLARUM

re erit . Si & mea commendatione , & sua probitate assecutus erit , uti de se bene existimes , omnia se adeptum arbitrabitur . Ut igitur eum recipias in fidem , habeasque in numero tuorum, te vehementer etiam atque etiam rogo. Ego, Juae te Velle , quaeque ad te pertinere arbitrabor , omnia stu-iose diligenterque curabo . Vale . M. T. C. P. SERVILIO, COLLEGAE S. P. D. LXX. UIA non est obscura tua in me benevolentia , sic fit , ut multi per me tibi velint commendari. Ego autem tribuo nonnunquam in vulgus: sed plerumque necessariis, ut hoc tempore . Nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas , necessitudoque est . Ejus libertum , T. Ampium Menandrum , hominem ' frugi & modestum , & patrono & nobis vehementer probatum , tibi commendo majorem in modum . Vehementer mihi gratum seceris , si , quibuscunque rebus sine tua molestia poteris , ei commodaris.

ouod ut facias , te vehementer etiam atque etiam rogo . Vale .RRG. Balbi libertum Meliandrum eom- & in rege quoque Deiotaro frugalitatem Itiendat. Anno V. C. ror. Cicero laudavit . Nam in oratione pro illor Frt xi J Frugi & ne uam, opponuntur. habita , Omner , inquit , Dar in ilia res AEEst autem propria laus in servo , & in li. Oistures , fel p. clytie Fusauris Φέ-νεν berto r sed transfertur etiam ad ingenuos ἐν da Imsai s. Manutius.

M. T. C. P. SERVILIO, COLLEGAE S. D. LXXL J A ULTOS tibi commendem necesse est , quando 1V1 omnibus nota nostra necessitudo est , tuaque erga me benevolentia . Sed tamen , etsi omnium causa, quos commendo , velle debeo : tamen cum omnibus non eadem

mihi causa est . T. Agusius & comes meus fuit illo miserrimo tempore , 3c omnium itinerum , navigationum , laborum, periculorum meorum socius r neque hoc tempore discessisset a me , nisi ego ei permisissem . Quare sic tibi eum commendo,

ut Am. Commendat T. Agusum , veterem amicum. An U. C. 7 7.

504쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII. Io I

ut unum de meis domesticis , & maxime necessariis . Pergrais tum mihi seceris , si eum ita tractaris , ut intelligat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse . Vale. M. T. C. P. SERVILIO COLLEGAE, S. D. LXXII. AERELLIAE ' , necessariae meae , rem , nomina , u possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis , quam potui diligentissime : tuque mihi , pro tua consuetudine , proque tuis in me perpetuis maximisque officiis , omnia te facturum liberalissime recepisti . Meminisse te id spero e scio enim solere . Sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt , te propter magnitudinem provinciae , multitudinemque negotiorum , etiam atque etiam esse commonefaciendum . Peto igitur , ut memineris te omnia , quae tua fides pateretur , mihi cumulate recepisse . Equidem existimo , habere te magnam facultatem sed hoc est tui consilii & judicii ) ex eo senatus-consulto , quod in heredes C. Vennonii factum est , Caerelliae commodandi . Id senatus- consultum tu' interpretabere pro tua sapientia . Scio enim , eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse . Quod reliquum est , sic velim existimes , quibuscunque rebus Caerelliae benigne feceris, mihi te gratissimum esse facturum . Vale .

ARG. Caerelliae nemtia & procuratores

commendat. Auns U. C. 7O .

a J Haec mulier , philosophiae dedita , valde Ciceronem observavit , eluseque scripta libenter legit. Epist. 1 I. ad Att. lib. x Ira. Misisce C evia , m. Ao videsieri Philosophia , deseruit a itiis i ii Mψμν δε finibus babre . Dio lib. M . Caleni

verba recitat , lascivam, ac tibiditiosam eum Catellia consuetudinem Ciceroni exprobranatis. Mas uria Intremesabare ' Iudiexbis, an eam, quam ego arbitror, saeuitatem habeas ex eo S. C. Caerelliae commodandi. min.

M. T.

505쪽

EPISTOLARUM M. T. C. Q. PHILIPPO, PROCOS. S. D. LXXIII. RATULOR tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti , incolumi fama , & republica . ' Quod si Romae : te vidissem , coramque gratias egissem , quod tibi L. Egnatius , familiarissimus meus , absens, L. Oppius , praesens , curae fuisset . Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium , verum etiam summa familiaritas intercedit . Ei te vehementer succensuisse audivi , & moleste

tuli. De re nihil possum iudicare ; nisi illud mihi certe per

suadeo , te, talem virum , nihil temere secisse . A te autem, pro vetere nostra necessitudine , etiam atque etiam peto , ut ejus filios , qui in tua potestate sunt , mihi potissimum conis dones , nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam . Quod ego si arbitrarer , nunquam te rogarem : mihique tua fama multo antiquior esset , quam illa necessitudo

est . Sed mihi ita persuadeo , potest fieri ut fallar ) eam rem laudi tibi potius , quam vituperationi fore . Quid fieri posset , & quid mea causa facere possis nam quin velis , non dubito velim , si tibi grave non erit , certiorem me

facias. Vale .

ARG. Salvum ex provincia revertisse stratulatur r Eonatii di Onpii causa pratia age ut Auti tri condoiret , mirat. Anno incerta.

I Proeo J Suspicor hoc verbum abundare, & additum ab aliquo, qui putavit, cum in sequentis epistolae itis eriptione Protan υι Phitiypus vocetur, multo magis in hac, quae ordine antecedit , vocari debere r cum perversus ut iam diximus ordo sit , Si ir-Iam, quae sequitur , huic omnino praeponen dam esse constet. Quo modo enim procoarsit appellari potest , cum in urbem , depolito imperio, redierit' In urbe enim potius Philippum esse, quam ad urbem, facile eredor cum dieat Cicero : si Roma re tiri Dm, coram eratias egissem : oc quia qui ad urbe aimorabantur , triumphum expetebant i cuius rei nulla fit mentio in epistola I nec vero triumphavit unquam hie Q. Philippus. Ma-

M. T.

506쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. 3o3M. T. C. Q. PHILIPPO, P R O C. S. D.

LXXIV. TSI non dubito , pro tua in me observantia , a proqhic nostra necessitudine , quin commendatio

nem meam memoria teneaS , tamen etiam atque etiam eun

dem tibi L. Oppium , familiarem meum praetentem , & L. Egnatii , familiarissimi mei , absentis , negotia commendo . Tanta mihi cum eo necessitudo eit , samiliaritasque , ut , si

mea res esset , non magis laborarem . Qita propter gratissimum mihi seceris , si curaris , ut is intelligat me a te tantum mari, quantum ipse exiitimo . Hoc mihi gratius facere nihil potes: idque ut facias , te vehementer rogo . Uale .

ARG. Oppium praesentem, & Egnatii absentis negotia eommendat. Amνo sneerto.

Μ. T. C. T. TITIO T. F. LEGATO S. D. LXXV. TSI non dubito , quin apud te mea commenda a tio prima satis valeat , tamen obsequor homini familiarissimo , C. Aviano Flacco : cujus causa omnia cum cupio , tum mehercule etiam debeo . De quo & praesens tecum egi diligenter , cum tu mihi humanissime respondisti ,& scripsi ad te accurate antea e sed putat interesse sua , me ad te quam saepissime scribere . Quare velim mihi ignoscas ,s illius voluntati obtemperans, minus videbor meminisse constantiae tuae . A te idem illud peto , ut de loco , quo deportet frumentum , & de tempore , Aviano commodes: quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium , dum Pompeius illi negotio praesuit . Summa est , in quo mihi gratissimum sacere possis , si curaris , ut Avianus , quando se a me amari putat, me a te amari sciat . Erit id mihi pergratum.

λRG. Avianum Flaccum commendia Titio legato. Amis v. Q ror.

507쪽

5 EPISTOLARUM M. T. C. ' QUA TUOR VIR Is ΕΤ DECURIONIBUS S. D. LXXVI. ANTAE mihi cum Q. Hippio causae necessitudi

nis sunt, ut nihil possit esse conjunctius, quam

nos inter nos sumus . Quod nisi ita esset , uterer mea consuetudine , ut vobis nulla in re molestus estem . Etenim vos

mihi optimi testes estis, cum mihi persuasum esset , nihil el-

se , quod a vobis impetrare non possem , nunquam me tamen gravem vobis es e voluisse . Vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo , ut honoris mei causa liberalissime C. Valgium ' Hippianum tractetis , remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano , a vobis emptam , eam liberam & immunem habere possit . Id si a v bis impetraro , summo me beneficio vestro affectum arbitrabor . Vale .

ARG. Petit C. valgio emptae possessionis in aero Fregellano immunitatem. Eo.L Anno . I Datuor viris et decurisnibus a Fregellanis . Frecellae , colonia fuit deducta , ut ostendit Velleius, anno urbis 424. Quatuor. viri igitur non modo municipiis, verum C loniis quoque praeerant , item in consules Romae : quanqxiam & duumviri in plerisque coloniis , atque adeo in Di,nnullis municipiis suere. lib. I. de antiq. Ital. iure Carolu, S poli. e repte docuit. Man. a Hippianum 3 Hi pii stium naturalem, adoptatum autem a Q Valgio , a quo Pr nomen fic nouieti accepit. Idem .

M. T. C. P. SULPICIO IMP. S. D. LXXVII. UM his temporibus non sane in senatum Uen u litarem , tamen , ut tuas literas legi , non existi-ARG. Omeio suo in sipplicatione decer

nenda narrato, commendat M. Bolanum, iliserium fugitivum restitui curet, amanter r Lat. Anno V. C. To8.

r P. Stilpicio J Bernardinus Rutilius , qui opiniones quasdam suas in Familiares , ut vocant, Ciceronis epistolas, me puero, edidit , legendum arbitrabatur , P. Pat-s, adductus in hanc sententiam ea ratione , quia Cicero de servo suo Dionyso scribit in iac epistola ἐν de quo item Vatinius ad Ciceronem in duabus p. Io. lib. s. &-eum Cicero epist. rr. ibidem . Sensit idem postea Corraduq in suis scholiis . Mihi non satis neque Rutilii , neque Corradi sententia , quam alii postea secuti sunt , probatur . Nam , ut illud omittam , quod nare huius

epistolae verba : Salvo iure nostra vetereis a micitia r & qitae sunt infra : Pro tua perpe-ttio in me studio : non videntur in vatinium convenire, citius erva Ciceronem perpetuum certe studium non ruerat , inimicitiis , ora tione adversus eum notissimis , interruptum

in hoc , inquam , omittam , quod exigui

508쪽

AD F AMILIARES L IB. XIII. Ios

xistimavi , me salvo iure ' nostrae veteris amicitiae , multo A. rumque inter nos officiorum , facere posse , ut honori tuo deessem . Itaque ad sui supplicationemque tibi libenter decrevi ; nec reliquo tempore ullo aut rei, aut existimationi, aut dignitati tuae deero . Atque , hoc ut tui necessarii sciant, hoc me.animo erga te esse , velim facias eos per literas certio

res , ut , si quid tibi opus sit , ne dubitent mihi iure suo

denuntiare . M. Bolanum , virum bonum , & sortem , & omnibus rebus ornatum , meumque veterem amicum , tibi magnopere commendo . Pergratum mihi seceris , si curaris , ut is intelligat hanc commendationem sibi magno adjumento fuisse . Ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces . Promitto tibi , te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum . Praeterea a te peto majorem in modum , pro no

stra amicitia , & pro tuo perpetuo in me studio , ut in hac

re etiam elabores . Dionysius , servus meus , qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit , cum multos libros subripuisset , nec se impune laturum putaret , aufugit . Is est in provincia tua. Eum & M. Bolanus, familiaris meus,& multi alii ' Naronae viderunt . Sed , cum se a me man missum esse diceret , crediderunt . Hunc tu si mihi restituendum curaris , non possum dicere quam mihi gratum suturum

sit . Res ipsa parva , sed animi mei dolor magnus eli. Ubi Tom. VII. S s s si,

ponderis non est e valde me movet ea ratio, et Iseat, eodem tempore M. Bolanum com-ouod post supplicationem decretam scribit mendat . Vatinius autem in epistola sua decieero de seruo suo ad Sulpicium t at va- supplicatione sibi decreta respondens , ve tinio decreta supplicatio videtur Octobri bum de Bolano nullum facit. Consensum mense, ut ex epist. Io. lib. s. non dubiam mitto veterum librorum, quibus in omnibus facere coniecturam licet . Scripsit enim va- per spieue scriptum video , ne una quidem tinius Nonis Dec. eam epistolam cum de titera veritatem obscurante, P. Su 1 io. Maasupplicatione decreta iam e Ciceronis lite- nutius . Plaeet eoniectura Rutilii & Corraris e novisset. Ante Novembrem autem au di. Vatinium enim tum lilyrico, Sulpicium teram eiusdem epistolam acceperat Cicero, Achaiae praefuisse, prater adducta loca oste datam v. id. Quint. in qua de fuga set .i dunt libri I v. epistolae 6. I. F. Gωπου. Dionysi se audiuisse significavit. Quod cum a Nostrae veterir-J Hoc convenire ita st; cui verisimile videatur, hane episto. in Vatinium negat Μanutius, ut & pro rustam, Sulpicio inscriptam, in ova de suppliis prepetuo in me sωdio . Sed sic etiam lonuecatione decreta sit mentio, aci Vatinium de ntur, qui amiel olim , dein inimici ruis Dionysi tana, multo ante sopolicationem ei sent, propter reconciliatam gratiam , quasi cognita , ut ignota de re missam esse ' Ad medio odiorum tempore memoriae exempto. hane rationem accedit altera, ipsa quoqiae, Mem. ut arbitror , non contemnenda . Nam eum 3 Narona I Ia Dalmatia. Cieero supplicationem decretam Sulpicio si-

509쪽

stas EPISTOLARUM sit , & quid fieri possit , Bolanus te docebit . Ego si hominem per te recuperaro , summo me a te beneficio affectum arbitrabor. Vale .

M. T. C. A L L I E N Ο Ρ R o C. S. D. LXXVIII. T EMOCRITUS Sicyonius non solum hospest meus est , sed etiam , quod non multis

contingit , Graecis praesertim , valde familiaris . Est enim in eo summa probitas , summa virtus, summa in hospites liberalitas & observantia : meque praeter caeteros & colit , & o servat , & diligit . Eum tu non modo suorum civium , verum pene Achaiae principem cognosces. Huic ego tantummo do aditum ad tuam cognitionem patefacto , & munio . Cognitum per te ipsum , quae tua natura est , dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis . Peto igitur a te , ut , his literis lectis, recipias eum in tuam fidem : polliceare omnia te facturum mea caiisa . De reliquo , si , id quod confido , fore 'dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris , peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. Erit id mihi maiorem in modum gratum . Vale .

ARG. Petit ut Democritum in suam fidem recipiat. Anno V. Q ron

M. T. C. ALLIENO P R O C. S. P. D. LXXIX. T te scire arbitror, quanti secerim C. Avianumst . Flaccum : & ego ex ipso audieram , optimo &pratissimo homine , quam a te liberaliter esset tractatus . Dius filios dignissimos illo patre , meosque necessarios , quos ego unice diligo , commendo tibi sic , ut maiore studio nullos commendare possim . C. Avianus in Sicilia est , Marcus est nobiscum . Ut illius dignitatem praesentis omes , rem utriusique defendas , te rogo . Hoc mihi gratius in ista provincia

facere nihil potes: idque ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo . Vale .

ARG. Caium ti Mareum Avianos, fratres, commendat. Anna U. C. 7 7.

510쪽

AD FAMILIARES

LIBER XIV.

TULLIUS ' TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE SUAE, CICERONI SUO S. D.

T literis inultorum , & sermone omnium perfertur ad me, incredibilem tuam virtutem &sortitudinem esse , teque nec animi, nec co poris laboribus defatigari . Me miserum i te ista virtute , fide , probitate , humanitate , in tantas aerumnas propter me incidisse i Tulliolamque nostram ex quo patre tantas voluptates capiebat , ex eo tantos percipere Iuctus t Nam quid ego de Cicerone dicam 8 qui , ' cum primum sapere coepit , acerbissimos dolores miseriasque percepit . Quae si , ut tu scribis , fato facta putarem , serrem paulo facilius : sed omnia sunt mea culpa commissa , qui ab his me amari putabam , qui invidebant: eos non sequebar, qui petebant. Quod sit nostris consiliis usi essemus , neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum , aut improborum ; beatissimi viveremus . Nunc , quando sperare nos amici iubent , dabo operam , ne mea valetudo tuo labori desiit . Res quanta sit , intelligo :quantoque fuerit facilius manere domi , quam redire. Sed tamen , si omnes tribunos plebis habemus , si Lentulum tam

S s s et studi

ARGUMENTUM. Ab exule seripia, que- bio Ruso. Dio lib. s . & D. Hieronymus lib. rula ; deinde de spe restitutioni , utcunque r. adversus Ioviniani im . Vixit a nos Io . exigua: de familia , de pessilentia, Planeti Plin. lib. v I. cap. 48. Mamur. officiis , Pisonis humanitate , δι aliis stetit . a Ctim pri utim J Hoc tempoae anna n Terentiae uni, ex sensu, inscrthi debuit haec gebat a Lxtis tuae Cieero filius octavum. Na- epistola . Anno V. C. Ops. tui enim erat Cotta & Torquato coae. ut e 1 Teren tae 3 Haec quater nus, sit , Cicerm epist. r. lib. I. ad Atticam licet intellige. ni , Sallustio ni storico, Melialae Corvino, Vi- re. Idem.

SEARCH

MENU NAVIGATION