Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

PARs TERTIA. qatium medicorum ultro mihi fassi sunt, medicamentis febres communes potius fieri pejores, nihilque conducibilius esse, quam ab omnibus, tum praecipue, medicamentis abstinere ipraeterea illos, qui hoc fecerint bonaeque diaetae ratione habuerint, multo citius ab ipsis, quin & a multis aliis morborum generibus liberatos filisse. Progredior jam ad propositionem remediorum multo excellentiorum, veram morbi causam tollentium, & fere universaliter omnibus morbis curandis inservientium, postquam hoc ultimum monuero, cur supra in hac regula dixerim, omnibus cibis justo utendum ordine, horisque ad pastum definitis. Videmus enim, dum prospera fruimur valetudine, escam nos paulo timc sumere appetentius, magisque nobis conducere, quam cum intempestive & inordinate pascimur. Nec satis mirari potui visitando aegrotos, maxime honoratioris conditionis, inordin tum & praeposterum eorum vivendi modum. Simul ac imfirmus tantillum queri inceperit, aliquod ipsi pharmacum imgeritur, mox hoc, mox aliud, & intra duarum horolarum spatium, quandoque tot vicibus & de rebus tam variis, ut, si s ni corporis homo huic se applicaret vivendi rationi, brevi aegrotaturum existimaverim, tantum abest, ut tam intemperato victu aegrotus convalescere possit. Sed de his dixi sufficiat.

REGULA UNDECIMA.

Omnia corporis membra in tranquin quiete conservanda , sui Orienti calore fovenda, sudoriamque exercenda essta.

PROBATIO.

Quod hic omnia membra in tranquilla quiete conservanda esse dico, non accipi velim, uti in regula octa--va, ut omnibus negotiis se abdicent: nec tantum ut

in lecto decumbendo bene quiescant , sed praecipue ut a m tu, quam potest fieri, maXime nobis temperemus. Hac enim ratione magnis saevientibus doloribus, quoties uno in situ immobilem me tenui, toties dolores notabiliter remisisse, aut

372쪽

saltem tolerabiliores saetos reperi ue contra quo plus hinc illinc

me verterem atque reverterem, hoc pejus me habui. Rationi quoque consentaneum videtur, per hoc naturae operationes, quae contra morbum omnibus sine dubio viribus pugnant,mirum quantum impediri, id quod sequenti experientia facile

colligitur: cum aliquid,quod stomacho contrarium est,comedimus, vomitum, ad quem tunc incitamur, facile avertemus, si aliam corporis posituram, ac antea habuimus,sermoverimus, id est, si, ubi antea stetimus erecti, subito consederimus: si vero in ea sessione aliquantulum quieti commoraverimus, denuo vomitum invitabimus:si rursus erigamur,iterum impediemus, & ita porro: aut si cubuerimus, itidem crebra volutatione impediri sentiemus 3 adeo ut per aliquot horas medicamenti purgantis operationes hac ratione ipse sim remoratus. Ex quibus apparet, quam aegrotis nocumento sit ex impatientia nolle vel per quartam horae sedatos in lecto se coimtinere. Quia vero diuturna ejusmodi pausa lectus nimium comprimitur, eoque magna decumbenti molestia dolorquo creatur, consultum tunc fuerit aegroto prospicere de lectis pata.

lo mollioribus, aut si iarte in alterum latus devolvendus sit,ut lente id fiat eodemque semper situ, id est,si pedibus extensis c

buerit,volvendo pedes extensos reti neat, &c. maxime si certo situ corporis constitutus aliquam molestiarum laxationem , animadverterit, in eo potissimum permaneat. Hoc igitur primum esto quod observetur. Porro, quamvis Naturam inuae omnes tunc vires suas ad

morbum debellandum impendit in operationibus suis nullo

modo impedire non levis res momenti fuerit; attamen &insuper succurrendum ipsi est. Cumque in praecedentibus mor bum ex eo provenire dixerimu quod externarum Od naturam nostram non pertinentium) rerum vires corporis nostri viribbus Drsores sinat, easque supprimere conenturi magnum

tunc auxilium praestari videtur, si calori interno seu nativo, ubi per seipam sit insuffciens rebusque externis succumbere ten

atur,

373쪽

PARs TERTIA. queatur, opem seramus, collocando decumbentem non solum in calefacto aliquo hypocausto ; sed etiam omnia ejus membra molli & calido lecto bene contegendo & socillando. Hic ma ximi iterum, ut plurimum,errores committuntur,ut, si decum' bens calorem aegrius sufferre inceperit, levato protinus Operi mento totus detectus jaceat, melioraque monentibus plerum que regerat: in calefacto se hypocausto jam morari. At me minisse oportet non parum discriminis inter teporem hypo 'causti calefacti, & calorem lecti in eo positi, beneque cooperti consistere ; & praesertim subitas tum temporis mutationes juxta reFulam quartam) sedulo esse vitandas, cum resultans inde damnum, quod per debilitates, tumores sive flatus, va riam in corpore pressionem, aut, si exitum invenerint, eructationem inducentes, oppido se prodit, attendenti liquido patescat, prout praecocium mutationum effectus & damna citius tunc, quam cum valemus, in nobis experimur. Nec ulte riore hic explicatione opus esse video,& maximopere exoptan dum soret, ut eadem facilitate id observetur, qua intelligitur. Hactenus secundum. Tandem hic hujusmodi praestitum naturae auxilium , ut ut satis notabile, multum tamen abest, ut su i5- ciens sit: cum insuper internus calor adeo sit certis temporibus augendus, ut quaecunque suis in corpore nostro operati nibus restiterint, easque impedierint, a se repellere possit. Bene igitur notandum, quaecunque Ad corporis conservationem assumimus,ejus nutritioni vel in servire, vel non: si inservit, id fieri quantitate aut insufficienti, quod plurium nutrimentorum aisumptione corrigi potest: aut justa & sufficienti,quod nullum tunc inferre damnum corpori potest: aut denique majori quam corpus susterre queat,quod magnum sane nocumen tum adserre potest, pro eo, quod supra dictum est, plerumque generari inde in infantibus epilepsiam, in provectioribus subrina communem 3 in senibus vero a poplexiam. Si autem non inservit corporis nutritioni, a natura tunc vel expellitur,

374쪽

44. MEDICINAE CORPOR is vel non. si prius, ut secessu, vel urina, exhalatione per poros,&c. nocere non possis clarum est: si posterius, seu si non expellitur, interim autem nutritioni nil conserti multorum causa morborum existere potest pro diversitate aut rerum, e quibus consistit, aut modorum, quibus diuturnitate temporis in diversis corporis partibus pedetentim coacervatur. Ex paucis hisce extra omne dubium positum videtur, generalem & primam omnium membrorum a nutrimento provenientium causam, ideoque genuinam eorum originem ex eo tantunia

scaturire, quod vel nutritioni inservientium major justo quanilitas sit, vel nutritioni non inservientium nimia itidem coa-o cervatio fiat ; propterea non generalius nec proinae utilius omnibus ejusmodi morbis comminisci remedium posse,quam quod omnia corpori nostro superflua , & ob id ejus functiones impugnantia & impedientia propulsare doceat. Id vero

neque purgationibus, neque venae sectionibus , neque aliis ejusmodi evacuationibus persecte obtinetur. Omnes enim tales evacuationes non nisi particulares sunt, id est, certas tantum res expellunt, non omnes uni sormi modo totius corporis superhuitates, prout multis postea exemplis ulterius expositurus sum. Ovia ergo per validam caloris interni augmentationem omnes superfluitates sudore ita excernuntur, ut omnia totius corporis membra simul uniformi que modo assiciantur, nec aliud nobis hactenus innotuerit remedium,quod talia praestare tanta persectione valeat,concludendum est,nullum melius & universalius nobis esse contra omnes a rebus u- statis procedentes morbos remedium, ac propterea, qua nohac regula proposuimus, media morbis adhibenda omnium

esse maximi salutaria. Haec itaque ad ea,quae in medium allata sunt, desendenda sussicere quidem possent: attamen firmiter mihi persuadeo, quod, si vel maxime mathematicae demonstrationes in ejusmodi rebus formatae fuerint, multum tamen absit, ut ad praejudicia, quae apud omnes ferme tam altas egerunt radices, extirpanda sustecturae sint: quocirca isthaeianania,

quae .

375쪽

PA A TERTIA. quae jam nudis probare rationibus allaboro, etiam per experientiam corroboranda duxi. Primo nihil notius est, quam innumeras naturam superfluitates per urinam, sedes&c. ut si

pra dictum, a se propellere : ex quibus liquido nobis patet, quam natura sit valida in iis, quae sibi necessaria non fuerint, propulsandis: quin a primis quoque annis morbillis seu variolis, bois & pustulis, scabie, aliisque ejusmodi morbis ubique

sere locorum homines fere corripiuntur, quia videlicet natura, quo tempore ejus calor suo adhuc vigore praeditus est, omnia, quae ut su perflua hoc pacto coagmentantur, ejicit, nec aliquid hisce morbis si tamen morbi dicendi sunt, non autem naturae potius emendationes periculosi subest, dummodo sufficienti calore decumbens foveatur, alias velut in variolis usu Menit, si refrigerium quaeratur, ut retro cedendo interio. ra petant, de re convalescentia vix sperare licebit. Adeo ipsa nobis natura ad oculum quasi demonstrat, quid crescentibus annis, cum calor internus hisce per se ipsum praestandis non amplius susticit, nobis faciendum sit i quia autem nihil horum fit, adhaec superfluitatum copia magis indies augetur, omnes tunc corporis quoque Operationes magis magisquo impediuntur, adeo ut quanto plus senescimus, tanto res succedat segnius, sicque internus calor pedetentim debilior in iis, quae sibi contraria fuerint, superandis evadit, quibus eventibus innumera postmodum morborum genera, ipsaque tandem mors succedit. Id ipsum multae principum aulae visibili probant experientia, in quibus tanta vini copia epotatur: ple- rotque enim Aulicorum arthritide laborare videmus, male pe- datos incedere, contractionibus assici digitorum, quos tuberibus consitos flectere ad libitum nequeant, de quibus vulgatum illud habetur: tollire nodosam, caec. nec mirum quidem: magnam enim vina tartari quantitatem alunt, qui multis eorum artubus sensim se insinuans coacervatur. Ubi contra ruri codae. iique, qui indefessis laboribus strenue exercentur, quia crebris suis sudoribus omnes corporis inutiles abundantias

376쪽

. MEDI cINAE CORPORI sevacuandi occasionem habent, raro podagia, Lariusque quam .

alii, qui laboribus parcunt, victuque lautiore utuntur, aegrescunt. Vidi tabe larios, qui, ut ut octogenarii, satis tamen , facili membrorum agilitate cursu suo defungebantur, quod continuato motu calor internus omnia sibi contraria ped tentim a se arcet: sic proprii nos docent oculi, quanta tartari copia dentibus quorundam, qui eorum munditiem negli- sunt, adhaereat; adeo ut inde non magna tantum oris de semitas, sed odontalgia etiam aliique pernitiosi resultent effectus, i quibus ii, qui dentium curam habent, immunes reperisti sunt. Alii vem tripudio excandefacti, postquam potu frigido praeproperum quaesivissent restigerium, tantam sibi visi

sunt attraxisse morbum, ut vix ullis potuissent medicamentis restitui. Contra memet id ipsum aliquando commissis se recordor, ut primum vero virium debilitatem in me augeri persentiscerem, tripudium concitatiori motu continuare perseveravi, quo ipso postea nihil ulterius mali sum expertus, aliosque novi eodem remedio non infeliciori successu usos. Hoc unum seia satis est ad ostendendum, quatenus cator internus hac ratione adjutus omnia antecellat medicamenta. Aliquibus etiam in locis equos ex itinere sudantes aquari non dubitant, quos, si statim superquiescere permitterent, utique perituros esse deprehenderent, veluti exempla satis testantur: quia vero post aquationem itinere reassumpto ad vehementem motum incitantur, nullum ipsis malum subsequitur. Luculentissimum sane exemplum adseram, admodum clare ostendens, quid valeat internus calor,si contraria sibi superare conanti sti

curratur. Saepius in compotationibus non parum exceder

fui coactus, cum postea noctu lecto, quam potui, profundissime immersus somnum immobilis caperem , postridie veta a sudore sensim remitterem, & quam lentissime ad refrigerationem redirem, vehe athletita, & tanquam quasi nihil excessunta esset, me valere sensi. Novi quempiam non minus ac alii Aulicorum in potu enormiter excedentem, qui nihilo secius non

377쪽

tantum prospera fruebatur valetudine, sed etiam apodagrae, paralyseos, aliorumque morborum, quibus multi alii aulico. rum laborabant, amictione plane liber erat: id quod mirum mihi haud visum est, ubi omnem corporis abundantiam sorticum sudore quotannis elicere rescivissem, maxime cum observarem, in sudoribus quos certo collectos modo reservar solebat postquam recrementa subsederant, tertiam ferme eorum partem in duram, & subalbicantem concrevisse materiam, tartaro vini non absimilem: unde haud obscure colligere potui, qu1m praestans sit remedium omnes a se posse superfluitates sudoribus removere, nec usquam poteram imaginari ullo id essici posse alio medicamento, ullave alia evacuatione, pumgatione, venaesectione, scarificatione,&c. Cum insuper attendissem,quantum prae aliis hic Vir annorum cumulum attigisset, quanta membrorum agin)te Omnia expediret, quam nulla timcommoditate. iter faceret, equo Veheretur, aliisque actionubiis caeteroqui senio satis molestis vacaret. Quo ipso talis in teriae, quae post adeo induruit, e sudatae exemplo apparet, sudationem singulare itidem remedium esse contra materias, quae in nobis lapidescunt, ad instar calculi renum, &c. ejusmodi enim materiae sensim & successive in corpore nostro coacervantur, donec tantum acquirant molis & durities, ut maxima

postmodum dissicultate dissolvantur , ubi contra in principio,

simul ac vel minimum ejus se exerit indicium, nondumquci. tanta ejus copia est, multo seciliori negotio calore extraordia

narim Epari, strenueque sudando expelli possit. Quando-

qui ii aliquos novi, e quibus arenosa aliqua materia,imo jam lapides per urinam secesserunt, qui tamen, postquam sudores aliquamdiu continuarint instantius,ventre inferiore bene semper socillato, hoc mali per multos post annos non sunt experti. Per hoc sudoris remedium hydropicos melius & securius tuisse curatos, quam eductione aqueorum humorum, per foramina a chirurgis facta, id quod quibusdam acceleravi t mortem, op

pido notum est. Quin & firmiter mihi persuasum habeo, g et x mul

378쪽

inultos,quorum natura ad corporis obesitatem inclina ut prumum animadvertunt, quod crassescere occipiant, mature tunc hoc remedio, nec forsitan alio quocunque, praecaver posse. Id quod haud inviti crediderint ii, quos experientia docuit, quam incredibilis humoris quantitas sudore per horae spatium eliciatur, praesertim si accuratius observaverint,vitam sedentariam agentes, & de caetero bene victitantes,plerumque impinguescere, quod aliis, qui multis negotiis occupantur, non ita facile accidit, cum natura, quae superflua sinat, hac ratione a se removere semper possit. Eoque non dubitandum,si naturae per sudorem subveniretur, multo id fieri facilius posse. Fuerunt non pauci, qui flatibus seu tumoribus, quod, exitum ubique quaerentes, meatus, per quos transeundum ipsis erat, admodum extenderent, miserandum in modum excruciati sunt; aqua quidem tortura facile lini ari potuissent, si flatibus istis per sudorem aperturam secissent, aut lecto ad minimum bene cooperti calorem sevissent. Contra alii hoc rem dio usi, a colica aliisque ejusmodi repentinis, &, ex hac causa ut plurimum procedentibus,variis aliis morbis facillimo negotio liberi sunt redditi. Vidi, quos febres diuturnae moratae sunt detentos, i ignusque medicamentorum numerus frustra habuit, cumhrimum bonae diaetae sudoribusque se applicarunt,

febri plane solutos latim Nec sine delectatione singulari hic

notavi, quam senstibiliter continuatis gradatim sudoribus, victuque juxta superiorem regulam temperassi sumpto, paroxyiami vires remitterent; quid quod alii omnia asipernati in i camenta, quamvis aliquot jam paroxysmos labriles exper cum me authore parcius victitarent, & quovis relaxationisdie non vero, quo paroxysmum rediturum sciebant, quia tunc nimium jam recruduerat malum) sudore per horam vacarent, citius, quam ipse speraveram,convaluerunt: nec postea ullos pedum ventrisve tumores, quod alias multis accidit, sunt perpessi ; sed singularem ciborum appetitum, notabilesque corporis vires . una cum consui nata valetudine, isthac ex cura reportarunt.

379쪽

PARs TERTIA. 'Imo tandem ii, quos semel tantum febrilis accessiis habuit, ubi proxime sequenti die strenue sudarunt, arbitratu citius evas runt, nullis iis subsecutis paroxysmi indiciis. Quanquam si

ullo in morborum mnere temperantia ciborum necessaria e sticerte in febribus requiritur, quae unica fuit causa tantae quartanarum diuturnitatis. Cum enim quartanae binos relaxationis

dies indulgeant, pauci sunt qui, juxta regulam decimam, bene huic inservire tempori sciant ; ubi cor ra pro certo assirmare possum, praesente me aliquando continuo fuisse cuipiam sebre laboranti quartana vehementissima, quae accessum sortiebatur hora meridiana duodecima: hic vero prudenti in victus cautela, quanquam nullo neque medicamento, neque sudore usus, id effecit, ut biduo elapso hora secunda pomeridiana, post aliud biduum quarta, tum sexta, porro octava, & ultimum deciama paroxysinus rediens singulis vicibus duarum horarum inducias faciendo hoc ipso plane cessaret. Brevi ergo temporis spatio hic labricitans post senos tantum labriles accessus tot ratos plane revaluit: ubi coatra alii hoc morbi genere amicti magnum temporis spatium, quicquid medicamentorun in a xilium vocaverint, exigant: nec ambigendum quin, si dictus febricitans uitia diaetam sudare etiam in animum induxisset, . eoque, quem mox illaturus sum, modo, multo citius malo suo rit levatus. Adhuc in memoria vorsari arbitror, quod de ap plexia, seu, ut vulgo dici solet, catarrbo a poplectico, supra in regula sexta monui,& quomodo ab ejus periculo tutos nos reddere possimus. Iam quale auxilium, si contra talia aliquid pec- 'catum tuerit, a jam saepius dicto remedio e spectandum sit, ostendam. Hic rogatum velim Leellarem, bene attendat, an ullo id alio, praeter eum, quem jam profero, modo, essectum dare liceat. . Et primo quidem observavi, est cetae aetatis homunes, tametsi aliquandiu diaetice vixerint, in uno tamen convivio magnis edendi excessibus commissis, illico mala se habere, praecipue de capitis dolore conquestos esse, tametsi, inquam, omnia eo, quo fieri posse arbitratus sum modo, suerint institu-

380쪽

o METHCiNAE COR postis ia, & in regula sex ta dictum sit, alios apoplexia sui Te correptos; attamen eorum nihil hic contigit, brevique ad pristinam rediere valetudinem, eo quod sine mora calido intrato lecto obvolatoque capite vehementer, me suadente, darent,& postridie modico pascerentur, omni posthabito medicamento ; quod nemo miretur: quamvis enim simili in casu magna nutrime ti superfluitas subtiles capitis venulas, ut supra dictum, disrumpere & aperire conaretur; nihilominus luce meridiana clarius est, si remedium tunc suppeteret venulas istas naturali modo

distendendi, id est, absque laesione ampliandi, omni malo sic

praeventum fore. Jam merito dubitaverim, an remedium tunc uspiam inveniatur, nisi cum natura sudatione bene astringitur. Estivis enim temporibus venas nobis calore servidiore magis expandi, &intumescere quam hyeme, vel ipsi oculi nostri testes sunt: ut taceam, in hoc praeterea curationis genere sudoribus omnia superflua copiose expelli, nec nutrimenta, dum aliquantulum abstinetur, ulterius augeri. Porro, quod magis est, etiam disruptis jam vel illis, loquela cessante,& paralysii tunc membra invadente, reperi, dicta nihilominus curatione absque ullius alterius rei adminiculo aegros tam persecte suisse restitutos, ut solitus alias capitis aut brachiorum motus,sive tremor in illis nullus cerneretur, quod nemini incredibile futurum est, cui notum fuerit, quantus eorum sit numerus, quorum caput manusque siquiis tremor occupat, quod claro inducto est, eorum venulas jam tum dissiliisse, atque hinc laesionem aliquam effectam, valetudinem tamen neque ex sudore,neque ex alia causa recuperasse, quam qucd suis cienti calore semper fuerint soli, & quod neque eorum constitutio, ut multa comederent, neque egestas, ut medico uterentur, passa suerit. Mul

to itaque id citius & melius absque dubio obtineri posset sudore insigni, eaque instituto ratione, quam in sequentibus indicabo. Si enim solus calor, ut in hoc praesenti exemplo membni, serosum ejusmodi cruorem progressit temporis adeo dis pavit, ut sanitati non ita multum ossicere liquid non estici putas

SEARCH

MENU NAVIGATION