장음표시 사용
361쪽
PARs TERTIA. 31 quamdta morbus duraverat, exsulso veteri aere, novum in isi locum, in quo aegro S decubuerit, intromittendum, σ t . tum conclave repurgandum esse . PROBATIO.
HAEc omnia satis sunt clara. Qui vero ad ea attenderit,
graviter contra ea committi animadvertet. Quot eorum, qui satis infirmi sunt, in plateis non deambulant, aut sua sectantin negotiaὶ Hii in conclavibus dormiunt,vento undique perviis: imo non raro vidi infirmos lecto relicto leviter vestitos per senestram apertam prospexisse ad observandum quid rerum geratur in plateis. Quam necessaria autem, si diutius institerit morbus, aeris sit mutatio, de qua modo dictum, incolumes experiuntur, dum aegros invisunt, in quorum camera senestrae aliquamdiu luerunt clausae, quam fortis nimirum & ingratus tunc sentiatur odor. Contra si per apertas tantisper fenestras liber aeri transitus fuerit concessus, ac conclave suerit bene prout decet repurgatum, frigidaque conspersum aqua, non parum refici aegrotus deprehendetur.
REGULA DECIMA. Ab omni cibo tuque quantum possibile ab inendum , horis meripa i desinatis,si ciborum non ametitum , si2 aversionem potius sabuerimus, nihil quidem eorum assumendum esse. Juvat tamen eos coram praeparatos aliquantisper intueri,atio
ve eos comedentes aliquamdis ectarer quodsi vero Npet, tus oriatur, edere quidem licebit, at moicὸ θ non nisi qua bene calida, facilis digesionis, nobisque ordinaria, seu ut plurimum usitata fuerint. Ubi vero singularis S extraordinarius certi alicujus cibi, licet alias inconsueti, appetitus . in nobis fuerit excitatus, fato faciendum ei quidem eqs, si . . non nisi horis adstasum ordina rium desinatis, nec magna ni
mis copia assumpta . PROBATIO.
Hujus rationes sunt istri: quod cum valetudinis ratio in eo sit sita, ut corporis nostri vires sint sortiores rerum
362쪽
3a MEDICINAE CORPORI sexternarum continue in illud operantium viribus ; ideoque morbus nihil aliud sit quam ejusmodi status, quo vires rerum
externarum sortiores nostris evadunt, easque jam tum sensim destruere incipiunt: non consultum certe videtur, magnam rerum externarum copiam corpori nostro ingerere , praecipue quando naturam nostram maxime ab iis abhorrere deprehendimus. Huc accedit, quod. nium nostrarum
operationum debilitas in nostro tunc corpore nimn sit evidens, nec proinde suffciant ad ejusmodi partim concoquenda, & in chylum convertenda , partim per omnes corporis partes post transmittenda, & ut opus fuerit distribuendata: nam & nimis debiles sanguinis motus, cujus ope distributio ejusmodi procedit, ex tardiori arteriarum pulsu sussicienter colligitur. Hinc in sextae regulae probatione ostendi, toties observatos esse aegrotos ex nimis avida ciborum assumptione in apoplexiam incidisse. Attamen cum juxta octavam regulam nihil utilius fuerit, quam ut, pristinum corpori vigorem restituere quam potest fieri citissime, studeamus: ispius quippe usu venit, ut diversam plane naturam brevi adeptum corpus haud iacile ad priorem reducatur statum 3 optimum ergo fuerit, ut, horis ad pastum constitutis, aut cibos nobis pra
sentes mensae appositos coram intueamur , aut aliorum alacriter & appetenter comedentium spectatores simus, quo ipso amissus ciborum appetitus iacilius recuperabitur: quandoquidem in multis vidi aegre passis mentionem tantum fieri ciborum , cum primum alios conspexerint comedentes, appetitum rediisse: appetitui vero jam praesenti utique, propria natura nos ad eum solicitante, obsequendum esse ; at ex in tionibus allegatis, moderatius, idque in cibis bene adhuc calentibus, sic enim interno ad concoquendum requisito cal ri succurrituri porro cum omnes corporis nostri operati nes magna cum debilitate procedant, eorum maxime ratio habenda est, quae facilioris sint concoctionis, ut sunt carnium gallinarum, aliarumve rerum juscula, aliaque ciborum
363쪽
PARs TERTIA. Hhumoris potius quam solidi speciem reserentium genera,quin rum quidem nullum observavi meliorem, quam qui sequi tur. Variae carnium facilis concoctionis succosarumque spe cies conjungantur, discindantur in minutissima frustula, e rum ossa, quae non nimis dura fuerint, sed medullae plena inmortario bene contundantur ; haec omnia inter se commixta quoad satis est coquantur, & ut notum est praeparentur. Mul ta hic addi possent, ut: alvum, si obstricta fuerit,cibi moventes, soporiferique, si magni dolores saevierint, & sic alia adhuc alterius generis, &c. prout appetitus aegroti vel acidum vel dulce, vel salsum, vel insulsum desiderat, ejusque constitutio
requirere videtur, dummodo, ne multum aromatum aliarum
que ejusmodi rerum, quae parum succi praebent, adjiciatur. Hisce omnibus ita praeparatis, corpus succo tantum inde facto, quicquid autem in succum non evadit removendum adum morbus durat, continue nutriatur, nullo alio cibo aut
potu nisi sorte appetitus aliud quid desideraverit, ut jam mox
diceturo adhibito, tandemque siuccus iste vel spissior vel tenuior reddi ad aegri placitum potest. Quae omnia rationi
maxime consentanea videntur. Iste enim succus ciboriania essentia quasi aut virtus est, qui solus ut plurimum nutrimen tum nobis, dum edimus, praebet, ubi omne residuum, quod in succum verti non potest, a natura ut superfluum rejicitur. In regula hac supra quoque volui, ut ab extraordinariis cibis abstineatur, nisi nimis magnus eorum fuerit appetitus. Quantum hoc experientia confirmetur, in regula secunda ostendi,
quae ipsa hujusce maxime in praegnantibus evid tissime nos convincit, non semper denegandum esse infirmis id, quod tanto desiderio appetunt. Quod si vero iste appetitus non fuerit valde insolitus, aut vehemens, id quod in se ipso quis' que ficile sentie o ab hisce omnibus abstinendum est,quae ra' ro seu non semper comedere solemus, ut sunt poma, Oil reae, haleces, musta, mella, &c. cum enim, ut supra dictum Reg 7- peregrinas regiones visitando, multi tantam in se omnium, ς 3 viri-
364쪽
3 ME DI CiNAE CORPORI svirium debilitatem ex eo derivent, quod tam inconsueti rebus, vel iis saltem, quae non eo, quo assueti sunt, modo praeparatae sint, uti cogantur i quid demum alterationis procre turum creditis in statu, quo ompes vires debilitat* sunt, assumptionem variorum ciborum, quibus ordinarie non assueti sumus 3 Quocirca quivis, qui fanam secutus fuerit rationem, tanto magis pro certo mecum colliget, quam periculosum esse videatur, non tantum inconsueta tunc edere, sed& talia, quae nunquam comedimus, vel quae nullus hominum,du ni valet, edere solet. Hic aliquos forte dicturos esse suspicor : neminem fore tam omnis rationis expertem,ut aegrotus ea assumat, quibus neque ipse, neque ullus alius, dum valeret, fuerit usus. Verum merito quis mecum miretur extravagantias, quas consuetudo introducere valeat. Quid enim quaeso aliud sunt omnia chymica praeparata ex metallis,mineralibus, &c. medicamenta,ex. gr. e ferro, plumbo,an- timonio, corallis, &c. imo omnia propemodum medica menta, quae passim omnes sere tunc assia munt, quam talia rHujus conclusionem mihi sorte lectores hic negaturi sunt,licet omnibus antecedentibus, ex quibus ea sormata est, plane assenserint , idque ex hac tantum ratione, quia quaedam admodum speciosa sunt, quibus plebejorum hactenus oculi mi. rum in modum excoecati fudie. Verae enim procul dubio rationes, cur ad tam monstrosa remedia prolapsum, hinc ortae
sunt, quia in principio morbi plerumque nullum aegroti cibum desiderant, creditum fuit aliud quid esse adhibendum,
quod nullam cum cibis convenientiam haberet. Quae ratio mihi haud minus absurda videtur, quam si ad vividius inflammandam candelam semiextinctam, quia alioqui sebo,cera,&c.
abundat, nec ejusmodi opus habet, ideo quis aliud quid, &quod cum hisce pabulis non congruat, usurpandum esse ambitretur. Porro opinio fuit, non stustra Deum isthae ς per naturam produxisse, sed potius ad nostram ntilitatem : sed hoc ipso profecto obtendere velum huic rei voluerunt. Omnia enim
365쪽
PAas TERTIA. senim hujusmodi praeparata chymica ex metallis, mineralibus,& vegetabilibus natura neutiquam produxit, sed ea per pro digiosas demum praeparationes quas cur alius hoc, alius alio instituat modo, causam vix quispiam, ut credo, assignaturus est)in medicamenta evadunt. Praecipuum tandem quod ducitur est: licet ejusmodi res nullam primo intuitu cum natura convenientiam habere videantur, magnam tamen earum
utilitatem experientia satis superque confirmari. Ast si in , rebus dubiis & obscuris potius id, quod maxime experientia
utile esse confirmaverit, sequendum est, de quibusnam rebus, cedo sodes, plus e perientiae habemus, & quaenam tanta nos perspicuitate, quod corpori nostro maximopere prosint, certiores reddunt, quam ordinarii cibi. Hos enim, ubi bona fruimur valetudine, tanta in copia, totque vicibus indies as sumere licet, utilitatemque ex viribus, quas corpori nostro communicant, adeo manifeste offendimus, ut nihil horum a quopiam in dubium vocari possit. Quisquis vel de unico aliquo medicamento mihi demon straverit, me illud salvum& incolumem, ea, qua cibos consuetos, ratione & copia impune assiimere posse, causam nullam dixerim, quin me victuin asserat. Communiter hic respondetur: Qiuod si medica- menta ea ratione & quantitate, qua ordinarii cibi, usurpari possent, non essent medicamenta. Quae instantia quam nullius sit probationis, non est quod prolixius commemorem. Omnia enim eo recidunt, aliis, cum decumbimus, utendum esse, quam cum valemus , & medicamenta diversas a cibis .proprietates requirere, quod nondum prodatum ; sed potiustam absurdum videtur, quam candelam ad extimstionem vergentem aqua resecillare velle. Quanquam non negaverim, aliter cum aegroto quam cum fimo esse procedendum, quod . . ipsum maxime hoc in tractatu ostendere institui. Inde au- tem non sequitur, aliis tunc rebus, & quae cum iis, quibus recte valentes utimur, nullam habent congruentiam, Miendum esse; quin potius sanam rationem mihi persuadere posse
366쪽
MEnici NAE CORPORI snon reperio, id magis sequendum' est, quod experientia utilius esse docuerit, eaque in promptu sunt, quae in magna copia accepta non illico nocent, sed potius vires corroborant, ut alimenta communia fuerint: sique contra ad manus sunt, quae quantitate non aequali accepta semper noxia sunt, viresque debilitant, ut omnia praeparata chymica, stimul ac injusta a medicis ordinata dosis excedatur: hoc, inquam, posito utroque ut indubitato rationem canam mihi persuadere posse non reperio, ut aliquem in morbum prolapsum posteriora inconsueta remedia potius usurpemus, quam priora, quibus assueti sumus. Huc accedit probabilem su oriri suspicionem, omnia ejusmodi praeparata chymica, quorum dosis in paucis consistit guttulis aut strupulis, sorte pura puta venena ess . Qua vero stolate isti talium medicamentorum aestimatores id, quod jam propono, accepturi sint, equidem haud sciverim; attamen non facile ausus fuero cuipiam, etiam sano ac sospiti aliquod, quicquid sit, sub quantitate cochlearis me
surae propinare ita ut repente moriatur, quin omnes veneficii me reum postulaturi sint. Qui ergo causari poterunt, hujusmodi medicamenta chymica, quae licet non jam cochleari quantitate, sed minutissima portione propinentur,mortem tamen intulerint, jure non posse dici venena λ Hinc lu- .culentissime, meo quidem judicio, colligitur, cur plurimi
ea tantae utilitatis esse arbitrentur, quia nimirum, cum ejus
modi medicamenta, injuste praescripta dosi assiimpta, magnas
quidem in corpore nostro alterationes creare, non vero ideo ejus functiones plane destruendi potentiam habere vident, ex eo conjiciunt, majoris ea virtutis esse, quam ulla alia medicamenta, quae tam sensibilia operationum suarum, specimina non tam celeriter ediderint, hasque tam visibiles in corpore excitatas mutationes fieri asserunt, e tam vehementi contra morbum dimicatione, non considerantes, quodvis venenum in parva dosi sumptum eundem editurum esse
effectum, ut sunta vomitus, sudores, magnae iotestinorunia
367쪽
commotiones, &c. prout eorum, qui venena potarunt, e empla satis testantur. Quam strenue vero haec medicamenta morbos impugnent, tum demum crederent, si cognitum ipsis esset, quam multi mortem ex hoc solo obierint, quod praeparator horum medicamentorum contra praescriptam a medico do sin imprudenter peccaverit. Et edoceri vel imo, unde medici resciverint, tam parvam aegroto dosin in ejus . modi medicamentis esse ordinandamὶ Nisi valde fallor,quam plurimos internecione abreptos fuisse oportet, priusquam hoc addiscerent. Quidam etiam medicorum mihi innotuere, qui, quando aegroti medicamenta eorum assumere ex eodem metu recusarunt, ad addendum aegroto animum, &ad probandam ipsi medicamentorum suorum innoxiam in t gritatem, plus quam ad dosin constitutam requiritur,seipsos assiimpturos esse asseruerunt, reipsaque praestiterunt, per hoc autem gravissimos sibi morbos accerserunt. Quin & aliquem novi medicum juniorem idem fuisse conatum, qui, licet optima seueretur valetudine, brevi tam erinteriit. Interim, si praescripta dosis non exceditur, illudque proinde natura nostra superare valet, neque etiam tanta medicamentorum copia, quanta apud Galenicos adhiberi solet, infirmus tunc aggravatur, saepe accidit, ut aegroti brevi convalescant; idque quia ad isthaec non bene attendituo falso adscribitur talibus
medicamentis, quae propterea etiam Galenicis, utpote quae in magnis potionibus aliisque incommodis consistunt, praeferuntur. Sic multa porro referre possem, clare indicantia decumbentem non medicamentorum ope, sed sufficientibu, propriae naturae, per ordinarium ciborum usum sustentatae , viribus unice pristinam recuperasse valetudinem. Novi virum magni nominis, quod ob aegrorum curationem in mundo obtinuit: novi itidem alios multos, eorumque aliquos
exigua in aris medica experientia praeditos, qui ejus Hetho. dum secuti felicissimas praestiterunt curas, quae in his paucis consistit. Cum magni in aegroto oriuntur dolores, optatisi utilib
368쪽
AE ME Dici NAE COR FORI sutuntur, cum calor excedit, alcalibus: ubi contra frigus, depresso calore, regnat, acida usurpant. Quia igitur in aegrotantibus ex his tribus unum semper, vel plura etiam certo inveniuntur, facili negotio, quid aegroto praescribendum sit, sciunt, cum aliud non opus sit, nisi memoria retinere quaedamaicalia, acida, &c. eorumque doses, tametsi nullam quis artis medicae cognitionem habuerit. Hinc recordor, novellum medicum magnam sibi apud alios medicos praesentes,quibus methodus ista nondum erat cognita, admirationem & aestimium conciliasse, quod tantum in variis processuum, quos vocant, modis aegroto praescribendis habitum possideret. Sex enim ex. gr. alcatium: totidemque acidorum species saepe inter se commutari possunt, adeo ut si conjungantur, justa dosin non superent, facilique negotio cum aliis ista misceri& praeparari, ut sub forma vel pitularum, vel pulveris, vel massulae, vel potionis, vel succi ad aegroti palatum accommodari tradique possint. Sed vehementius adhuc mirabantur, cum ejus processus, quos sibi notaverant, in iisdem postea cassibus adhibiti, diversum plane sortirentur eventum. Non
enim adverterant, quod iste bonus vir sub unguibus optata celaret, medicamentisque clam ingereret,i quae cum aegroto somnum inducerent, id reconvalescentiae speciem apud illos, quos artificium hoc latebat, praebuit. Non tamen ideo prolixius ero in demonstrando, istam curandi methodum nullo modo securiorem esse ea, quam impraesentiarum proponendam suscepi, cum hujus rei cognitio non tantae dissicultatis sit: quia insuper manifestissimum est,per eam tolli tantum sym prinmata morbi & adhuc sub judice lis est, an vere tollantur)non etiam veram ejus causam, ideoque hanc morbi curam, non ejusmodi methodo utenti, sed potius robustae aegroti naturae adscribendam esse. Facilius tamen per sequentem refutabitur regulam, in qua modum ostensurus sum causam inor-
bificam tollendi ; tum demum palam fiet, per modum jam descriptum minime id posse expediri. Quanquam nimia mi
369쪽
PARs TERTIA.' 39hi prolixitate opus bret ad artificia quaevis narranda, quibus famam sibi idiotae majorem, quam in arte medica experiei tissimi conciliare sciunt. Nec.adeo incognita cuique tali sunt, ut ea sibi sorte imaginantur. Ex his vero omnibus satis perspicuum esse credo, admodum eos falli, qui recupera tam valetudinem medicamentis semper attribuendam, ac proinde magis tutum esse existimaverint, ingruente morbo, ad similia confugere, quam ad ea, quae in hac regula. unice
observanda supra insinuavi. Ex his quidem omnibus sequi fateor, medicamenta ex vegetabilibus praeparata minus noxia, ideoque tutiora prioribus videri; attamen non video, cur horum potius, quibus plane non assueti sumus, quam ciborum essentiis utendum sit, id est, succo ex iis, ut supra dictum, praeparato, cui natura se nostra omnino assuevit,& praeter quem naturae nostrae nihil nobis magis conducere tot experientiis
convincimur. Quanquam tanti quid refert 8 hatuerit quiliabet hac de re quicquid libuerit, per me licet, dummodo remedia, quae jam propono, omnium quae scimus tutissima esse concedat. Cum igitur si ulla in re, certe in hac, hominis aut
vitam aut mortem concernente,caute procedendum sit,ca ni
rito ante omnia arripienda sunt. Probe autem notandum est, me non ideo ullo modo improbare chymiam, sed ejus scientiam cuivis natum scrutatori maxime potius necessariam judbcare, tanquam praestantem admodum scientiam, ex qua incredibilem haurimus utilitatem , de qua nullus dubitabit, qui
consideraverit omnia metalla, varias mineralium species, vitrum, calcem, lateres, saccharum, sal, pulverem pyrium, alia
que ejusmodi non nisi chymicis parari posse operationibus. Porro bene notandum, me hic de generalibus loqui remediis,
quae, quomodo in omnibus morbis procedendum sit, indicant, non in morbis ex causis extraordinariis provenientibus,id est, a rebus inconsuetis ex imprudentia assumptis, aut quae ab ac cidentibus, quae corpori nostro extrinsecus adveniunt, ortae tuerint. Facile enim me tunc specifica quaedam haud rejectis i rum
370쪽
M MEDICINAE COR po Risrum judicabunt, ut ut maxime inconsueta fuerint, eo quod in rebus dubiis & obscuris ei utique adhaerendum, ut modo dictum quod utile laturum experientia probaverit. Quod a tem in reliquis symptomatibus, quae a rebus non tam extra ordinariis procedunt, ejusmodi specifica, quicquid alii seu stra glorientur, admodum rara sint, vel ex hoc manisestissimum est, quod, qui se talibus uti jactant esse instructos, in morbis id ipsis probandum esset maxime notis, veluti sebribus, aut levioribus etiam symptomatibus, ut odontalgia, tussi, rauc dine, &c. cum enim similibus incommodis tam crebro & imbique homines insestentur, eorum majorem sibi per tot secula cognitionem comparare debuerunt. Atqui non raro mihi obvenerunt impudenti audacia promittentes si expeterem certissima & infallibilia in hisce remedia, quae postmodum amplicata, in quibusdam quidem subjectis aliquam opem, at valde obscuram, nec aeque ac ipsi ante jactitaverant, sensibilem tulerunt; in plurimis autem subjectis plane promissis laseulerunt. Id quod nullo modo mihi admirationi fuit, considoranti, optimos quosque cibos, nobis etiam valentibus, non
omni prodesse tempore, neque si post alios atque alios assumpti fuerint: quid quaeso demum sperare licebit nobis aegrotantibus, ubi essectus in corpore nostro se exserere possunt tam singulares, ut remedia, quae heri profuissent, hodie o sint, & quae aliis proiicua, aliis contra noxia esse possint. Optime enim notari velim siquidem omnes fere in hoc quam enormissime erranto eflacta aut operationes, quae a medicamentis sperantur, dependere, non ab ipsis tantum, sed partim ab ipsis, partim etiam a corporis nostri constitutione. Et quis quaeso in tanta rerum multitudine, tantaque ob id obscuritate, aut earum ignorantia asseverare ausus fuerit multa sepoGsidere specifica indubitato certa, cuivis indisserenter & quovis tempore usurpandaὶ Ex quibus omnibus quam evidemtissimum fieri videtur, hisce in hac regula allatis remediis nihil excogitari posse generalius aut melius. Multi excellen-
