Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

PARs PRIMA. urata veritatem hujus regulae sum cienter manifestare videntur. Quod autem hanc regulam reddit facillimam,est,quod in tanta ciborum varietate multi ex utroque inter se pugnantium genere reperiantur ejusdem naturae & effectus, nec differt quibus utamur ad corrigendos excessus a nobis

commissos, dummodo id fiat per eos, ut dictum, qui prioribus sint contrarii; sic Lepe non sine aliorum admiratione mox carnes, mox seuetus, mox pisces, mox alia, & varia ciborum genera, maxime extravaganti ordine, assumpsi: imo vel diversas carnes tantum , vel divertos alios fluetiis tantum , ordine inusitatissimo comedi absque ullius nocumenti perceptione, ita tamen, ut regulae hujus rationem haberem, atque ita fatis quidem ordinate secundum eam processi, licet aliis inordinate factum potius videretur, eo quod ordini vulgariter consueto maxime contrarium esset. Quocirca haec regula facili omnino negotio observari potest, ut ut victu interdum perquam inordinato frui cogamur, praesertim in conviviis, in quibus tam variae totque modis diversis praeparatae dapes proponuntur , ideoque tum praecipue, cum maximi concia valetudinem excessus perpetrantur, utilis nobis erit, ad omne quod inde nasci possit ira luna evitandum. Tametsi etiam aliqua in parte limites so te egrederetur, non adeo dissicile esset per regulam antecedentem, ex qua tanquam generaliori prassens haec sequutur, eam corrigere. Quin imo firmissime mihi persuadeo eum, qui utramque regulam experientia didicerit, ex inagna ciborum copia haud dissicile cogniturum , non tantum

quid edendum sibi aut bibendum sit id quod praecipue antecedens docet regula sed etiam quo successive ordine id fieri debeat, quod proprie ex praesente apparet) ut ne valetudo, veluti communiter fit, periclitetur, idque ex seipso multo melius , quam ex alio quocunque , si vel peritissimus quisque medicus fuerit, percepturum esse. Hinc vero satius esse intelIiget, naturam ad multifaria susterendae

342쪽

xa MEDICINAE COR po Ris assuefacere ; maxime ubi a nobis ipsis absoluth non depetis demus, ut prima requirit regula, quam quatenus obsequendum ei sit in iis, quae imaginationem & gustum diversim de assiciunt, jam tum explicui. Ostendam nunc, quatenus ei obtemperandum sit, etiam in iis rebus, quae universui corpus nostrum variis assiciunt modis. Notanda igitur

REGULA QUARTA.

anquam ii, qui corpus ad eontraria quaevis si erenda assu fecerunt, valetudinem multo conservant securius ; summopeia interim cavendum , ne directo contraria immediate stainvicem subsequantur e quin imo, si vel maxime iuerimus ad ea coacti, eo tamen praecipuὸ, quoad ejus fieri poteri, aD laborandum esse, ut gradatim quasi, P pedetentim iis assuescamin.

HInc cum servefacti subitaneum frigus quaerimus, grave valetudini damnum inferimus. Reipsa hoc experiuntur ii, qui vel e balneo, vel e lecto calente egressi, vel dum alias vehementi calore sudant, stigido aeri derepente stacommittunt, aut potum stigidiorem avide hauriunt: ubi

non sine admiratione observaveris, quam subitanea vehementique alteratione vires debilitentur; adeo ut multi jam morti videantur proximi, qui ante aliquot tantum momenta persecte valuerunt i ubi contra, licet ob nimiam sudoris in lecto vehementiam omnia intestina admodum incaluerint, si tamen refrigerium pedetentim tantum quaeratur, nullum timendum sit periculum. Inde error natus est, ut sudor communiter credatur vires labefacere, cum tamen id potius adscribendum sit nimis subitaneae restigerationi, quae ex intolerantia celerius quam par est praesumitur. Saepius ausus sum a vario corporis exercitio adhuc aestuans , quis artificio congelatis, de quibus supra, me reficere, abs.que ullo, quod ob id senserim, incommodo, eo quod ob nimiam, qua palatum assicit, stigiditatem non nisi pauxillum

343쪽

singulis vicibus assumi potest, servorque interior tam exbguam liquoris gelati quantitatem illico resolvit, ut quia haeratione guttatim tantum ad stomachum pervenit, non sidsufficiens ad tantas alterationes inferendas. Contra, alios

vidi in eo statu cerevisiam avidius & copiosius inglutientes in gravissimos morbos collapsos esse , a quibus vix liberari potuerunt. Sic etiam validum frigus perpessis male conducit ad vehementem calorem sestinatio, id quod aliqui

magno suo damno comprobarunt, qui postquam manus pedesve gelu rigentes absque mora servidae immerserudi aquae, ad id extremitatis redacti sunt, ut extremorum membrorum resectione opus fuerit, ne contigua membra malo, quo jam correpta erant, quoque inficerentur. Quod ii, qui ad ce tum se alligarunt vivendi modum, si consuetudinem mutaverint , maximas cogantur subire alterationes: & rursus qui quieti nimium indulserunt, ut primum vehementia corporis exercitia aggrediuntur, in gravissimos incidant mo

bos, sufficienti nobis indicio est, quam periculosum sit ab una extremitate subito prolabi ad alteram. Ex his etianti addiscimus causam, cur, succedentibus subitaneis in aer caloris aut frigoris mutationibus, saepe varii & repentini sci,

ostendant morborum castis, eriam in corporibus satis commode valentibus, prout , exempli gratia, ex eadem ut plurumum causa plus vernis & autumnalibus quam ullis aliis temporibus corpora humana, nisi provide caveatur, aegrotam, videmus.' Per eandem hanc regulam monemur, ut probe caveamus, ne cibos, quos olim nobis gratissimos fuisse recordamur, ubi post diuturnam eorum carentiam ad eos redire concessiim fuerit, nimia appetentia & aviditate capiamus. Sic singularem semper in me certorum ciborum appetitum, ab exteris regionibus redux, persensi, a quibus nisi tantisper abstinuissem, donec pedetenti in iis reassuescerem; procul dubio morbo fuissem correptus. Et isthanc genuunam arbitror esse causam, cur multi, a peregrinationibus iti, ς patru

344쪽

3 M DICINAE CORPORI spatriam reversi, ut vi vel graves morbos, vel plane mortem subierint; non vero, quod eorum causam semper in exteris partibus sibi asciverint. Tandem valetudo valde alteratur, quoties ex aere, cui diu assi levimus, migramus in assum, sorti nobisque contrario odore. repletum, velut evenire solet iis, qui aedificia renovata aut noviter trullissata justo maturius inhabitant. Hujus generis multifariae subitarum mutationum operationes referri possent, sed haec suffecerint, satiusque suerit, ut propriae quisque saluti invigilet, suoquo sapere periculo discat. Hae igitur praecipuae sunt regulae, quas experientia addidici ad valetudinis conservationem multum facere i at probe hic notetur velim, siquidem vires nostrae valetudinis optimae nos commonefaciant, non opus esse, ut ad eos nos adeo rigorose alligemus, dummodo ne contra eas nimium multumque peccetur. Id vero, quod secunda parte jania significare constitui, multo observandum erit accuratius, si gravissimos praecavere morbos voluerimus.

MEDICINA

CORPORIS,

SEU COGITATIONES ADMODUM PROBABILES DE CONSERVANDA VALETUDINE:

SECUNDA PARS.

Um autem hoc effectiam dare praesumo, lectorurn aliquis sorte mirabitur, cur signa inqrbo: unia proxime instantium diagnos lica declarando hicta , ilimpserina, cum ea alioqui satis cuique nota esse videantur, quandoque aliud plerumque non habeatur signum, quam insignium dolorum sensus, aut debilitas virium tanti

magna

345쪽

PARs s ECuNDA. si magna, ut vel domi se continendum vel plane decumbendum sit. Verumtamen istiusmodi lunt signa morborur non proxime futurorum, sed jam actu prauentium, indicantia tantam morbum vim acquisivisse, ut valetudo ipsi resistere nequeat, non vero esse eum adhuc in ortu seu originta, ubi multo facilius fuerit iis arcere juxta commune prover bium Principiis ossea, &c. Et de his ultimis signis annotatbones jam meas in medium proseram, quae neque aliis quoque inutilia fore esse confido. Ut autem vera signa diagnostica, ut plurimum occurrentia, omniumque quasi prima, e

quibus reliqua postmodum oriuntur , bene determinemus, notandum, tres praecipue casus ordinarie cuivis homini in- dies evenire, quorum status ratione valetudinis nostrae bene ponderandus est. Ex quibus, an, & quomodo mutentur, siquidem de malo aliquo ingruente suspicio fuerit, fa

cile conjicietur. Sunt autem hi tres casus, qui sequuntur. i. Cum nullas iere actiones exercemus. 2. Cum victum sit, mimus. 3. Cum ordinaria tractamus negotia. Iuxta primum ubi valebimus, magnam omnium membrorum agiliatatem & levitatem experimur: juxta secundum, bonum ciborum appetitum, si tempus prandendi advenerit: juxta tertium ; absque ulla diis cultate aut molestia omnia consueta nos expedituros. Ex quibus clarum fit communissima, certissima, omniumque prima signa incipientis morbi diagnostica esse, cum persentimus inconsuetam aliquanti omnium membrorum gravitatem, nullum adesse ciborum appetitum, aut tandem, in ordinariis negotiis peragendis virium defatigationem 3 praecipue si haec continuaverint. Qua autem ratione in hiice nos gerere oporteat, tribus si quentibus regulis proponam.

REGULA QSINT A.

In nobis ipsis attendendum esse, an agilitas seu levitas omnium

corporis membrorum diminuatur, id ens, an memira nostra

solito minus levia Aint, poti*que valde ponderosa esse vid

346쪽

t6 MEnic INAE CORPORIS antur, non ob ante quod vel jejuni, via modico tantu πι faturato A M. auo observato, quia in corpore nostro Nut ienti, quam opus fuerit, esse videtur,su ses ud sudore expelgendum esse .

PROBATI .

uia tam i e multumque quotidie comedimus, ut ad se omnem nutrimenti stuperfluitatem expellendam c lor externus vix sussiciat, facile haec stuperfluitas as 'potest augeri, ut internis corporis nostri operationibus impedimento potius quam adjumento sit, ac proinde omnia nostra membra admodum nobis ponderosa esse videantur; Idcirco commodius excogitari medium, quod omnia simul membra tam naturaliter & homometrice assiciat, primo intuitu non possse dixeris, quam ut calori interno succurr mus , & sudore talia propellere tentemus. Haud equidem me latet, omnes hac in re tergiversari ; qua de causa infra ostendam modum, quo facillime procedi, resque sine singulari fastidio ad effectum perduci possit; attamen hoc ipso ad plurimos gravissimosique morbos praecavendos nihil utilbus esse existimo. Particulares hic, quas in me ipso obsiem Iavi, experientias recensere possem, sed malim hoc pericu-ham ab aliis quoque fiat, ut eo facilius dictis meis fidem habeant, quod nescio an alias a lectoribus meis sperare liceat tunc enim omnino reipsa experirentur, quod, si aliquis lecto bene tectus sit, tantisper immobilis ibi moretur, quoad undique sudorem profluere sentiat, idque eodem situ per horam continuet, tantam humorum copiam expulsurus sit. ut dicenti, quantum hujus humiditatis ex sola interula. qua indutus fuerit, exprimi possit, vix crederetur. Memini me aliquando istum procedendi modum, quantumvis integra fruerer valetudine, per universium octiduum continuantem animadvertiisse, non, ut vulgo creditur, vires debilitatas fuis-Le; sied potius contrarium , singularem videlicet omnium, membrorum agilitatem, adeo ut mihi ipsi quasi regeneratus vide-

347쪽

PARs SECuNDA. Uviderer, nec sorpus totum credidissem prae levitate aliquot saltem librarum pondus habuiss . Ad haec cibi appetitus

mirum in modum auctus, totaque natura tantas virςs vid in/ batur adepta, ut non jam ullum, velut antehac adversae Va' letudinis incommodum, quoscunquo excessus commisissem, experirer. Firmiterque mihi persuadeo, qui id semel sabiem, vel bis anno quovis secerit, melius se habiturum , quam scarificationibus, venae sectionibus, purgationibus, laxationibus &c. aliisque ejusmodi evacuationibus, quae minus naturalia videntur remedia, quam sudatio. Sed perfectam cuique relinquo cogitationum suarum libertatem , eique, quod optimum esse sana me ratio cum experientia docuerit, firmiter inhaereo ; sicque institutum meum pro sequor.

REGULA SEXTA.

Si mensae apparatae accumbendo ciborum praesentia ad manducandum nos licet inpasos aut Hanὰ non , aut tam parum in iracverit, ut omni Hane cibo absque usta violentia carere posmus , cibos tunc sento minus copi P assumendos ; inter oraenarios paseus a cibo planὰ abstinendum; de reliquo corpus externo motu frequentius, quam alias consuevimus , ex ercendum esse. Ubi verὰ non tantum a uitus carentiam,

sed insuper etiam aversionem seu nauseam ciborum senseri-- mus , a victu per unum diem planὰ cessandum , possimodum modico pasa incipiendum, pro ratione appetitus nos incitara iis, sudore etiam interno calori aliquanti per subveniendum

Quia rarissime hoc observamus, potiusque eandem ,

quam alias solemus, ciborum copiam, sive edendi ' cupiditate seramur, sive non, assumimus, mirum non est, tot & tantos ideo morbos in corporibus etiam sanis repente excitari. Lubens quidem concesserim febrium aliam quoque causam assignari posse, admodum tamen pro-

348쪽

G MΕDici NAE COR po RIsbabile mihi videtur, plurimas ex hac sola potissimum causa,

ut modo dixi, provenire, quod, nimirum humores, in compore nostro ad ejus nutrimentum promovendum, reperti, adeo abundent, ut eos sufferre nostri corporis constitutio

non sufficiat. Optimae enim valetudinis & aetatis personasiis videmus corripi, adeo ut nulla sere alia excogitari causa posse videatur, quam nimia succi hujus nutritivi superfluitas. Sic aliquos vidi salvos & sospites, postquam certa ciborum genera, quibus aliquamdiu caruerant , ut ost as, pisces &c. nimis avidE & copiose unico pastu ceperunt, mox sequenti post die in febrim inciaisse. Nec alius certe tunc effectus in corpore sano eo sequi posse videtur, quam ut nimia ciborum copia assiimpta, nimia quoque humoris nutritivi copia necessario accrescat, ac proinde sebris,secun dum meam quidem sententiam, generetur. Hinc f. cile vibdemus, cur jejuniis curari febres, ut plurimum, possint, &cur febri laborantes saepe diutius sere,quam credi possit, ab omni plane victu abstinere queant λ quia nimirum nutri. menti superfluitate scatent: quod autem febris aliqua proxime imminens, non subito praesentiri semper potest , e

iam si nimium comedamus, sorte ex eo accidit, quod succum nutritivum non omnes cibi augent. Multi jam anni sunt, cum singularem in me ipso omnium ciborum nauseat animadverti, postquam vero interim usitatae edendi consuetudini mos erat gerendus, repentina me invasit febris, quae

diu etiam institit. Postea, quantumvis satis quandoque inordinate vivendum milii fuerit; quia tamen ea, quae supra dixi, probe observavi, nihil tale mihi amplius contigit , aliis vero simile quid in se ipsis se subsentire narrantibus consului, a largiori pastu se temperarent, omneque superfluum,

sudore excernerent. Hoc secuti conssilium optime habuerunt, consueto comedendi appetitu brevi recuperato. Alia os vero, qui edacitate continuarunt, febris repente corripuit. In quibus omnibus tot exemplis jam adeo confirmatus

349쪽

PARs SECuNDA. 79sei, ut nulla sere amplius dubitandi occasio sit. Nequo enim, quod ciborum appetitum in bene constitutis diminu-e naaneam eorum ciere magis possit, video, quam sis , , qui nutrimentum nobis praebet, major quam nostra requirit natura, quantitas in nobis fuerit. Plus vice simplici Observavi, aliquos, in labore sibi incumbente indefessbs,

cum sedentariam ex abrupto vitam elegissent, febre repentina obrui, cujus causa ex ante dictis satis clara. Cum enim strenue laborarent, succi nutritivi superfluitas, siquidem aliqua adsuerit, expellebatur : simul ac vero a labore cessatum , nec minus interim, quam durante adhuc labore comestum fuit, succus nutritivus facile adeo crescere potuit, ut, quia non jam labore ut ante evaporabat, febrim generaret. Insuper observavi eos, quorum facies in dies solito magis irrubuit, continuante coloris hujus augmentatione, ex improviso omnium cum admiratione quia florida ejusmodi facies vulgo signum perfectae valetudinis esse judicatur) in febrim illapsos: ubi postea multis, in quibus tale quid adverti, id malum , ni a consileta victus ratione abstinerent, certo ipsis eventurum auguratus ibin; qui experientia pos, modius ejus, quod antea credere noluerant, convicti obstupuerunt, quod nullo modo comprehenderent, unde ejusmodi de ipsis satis & athletice valentibus praesagire potuerim Id quod omne meam de vera febrium origine, earumqu praecautione sententiam summopere corroborat. Pergere hic quidem possem, clariorique, quam ab ullo unquam praestitum fuit, modo, commonstrare, quo pacto post Tertiana aut Quartana earumque singularia symptomata ex eodemoriantur fundamento. Dum enim genuina morbi alicujus causa modo detegatur, omnes alii, quos generat, effectus, ab ea deduci indubitato poterunt , quos tamen jam proferre supersedeo, quia, cum in similibus nimis ad specialia proceditur, ob tot internas naturae nostrae operationes incognitas facile & graviter errari potest, ut ut admodum verisinu lenobis

350쪽

ao MEDICINAE CORPORI snobis appareat. Et quia ejusmodi porro scientia, si vel coims immatimina seret, neque ad febres praeveniendν, neque ad eas extirpandas ideo unquam serviret, quod tamen int uia hic ostendere praecipua intenti mei ratio est. Cum contra

id obtineri facile possit, cognita nobis prima ejusmodi momborum origine, quod etiam multo priore facilius detegi potest, prout clarissimis eam experientiis me insinuasse arbitror. Bene autem notandum, quod, etiamsi nimia succi nutritivi quantitas febrim plerumque progignere, plurium tamen aliorum morborum causa pro alia atque alia corporis constitutione esse possit. Suffciat hic ejus saltem, cujus experientia magnopere confirmatus sum, mentionem fieri. Saepius miratus sum, qui fiat, ut apud infantes epilepsia sit tam frequens; id autem deprehendi, videlicet cum ex multis rationibus persecte valeant, utpote ex sanis parentibus prognati, ac proinde salubri nutrimento potiti, nullam hic aliam comminisci causam posth, nisi quod superfluo fruat, tur nutrimento. Hinc Vulgo perhibetur: infantes, qui saepe vomuerint, plus aliis non vomentibus profici, quia eo ipso superfluum ejicitur nutrimentum, in aliis remanens, nec proinde hic loci tam tristis effectus, quam aput alios,

exoritur. Imo crescentibus annis hunc affectum rediisse, animadverti, quoties nimis immoderate comederint, adeo

ut, quod apud alios febrim, id apud hos epilepsiam excitarit, eo quod ab ineunte statim aetate eadem ex causa sibi jam tum eam contraxerant. Quod autem ex eadem accres

centis superflui nutrimenti causa gravior in infantibus affectus veluti epilepsia resultat, quam in provectioribus arta- te qui febre tantum affliguntur) ratio esse potest, quia san guis in infantibus ordinario activior est, ac proinde velle ruentiores edit operationes. Porro etiam inveni homine, senio consectos, valetudinarios, aut obesi corporis homines, postquam aliquandiu parcius comederunt, si unico se Io pastu contra regulam quartam peccatini, ob hanc causam

SEARCH

MENU NAVIGATION