Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ACCUsANDI FORMULAE. i et

habearis, sed quanti sis interest. Tanti Christianum meum facio . quanti alium neminem. Inveniuntnir& alia verba cum his genitivis M ablativis , quae natura sua non significant emptionem , aut aliquia simile. Petrus osculum puellae I scae ato emit. sit illi faustam ; nolim ego basiare tanti. Quanti luditis Quanti coenastis 3 1 Quosdam sexcentis sestertiis coenasse legimus:at Galli saepenumero stardo coenitant. Faustus quanti docet 3 Parvo: at pluris, quam Delius. Quanti igitur Z Vndeviginti aureis. Non discam imentiri tanti. Phaedria apud Terentium Screm & se ipsum perdidit. At nolim ego amare ta ti. Quidam magno dormiunt. Demosthenes plaxis siluit, quam alii loquebantur. AEqui bonique consulas oro. Est de aliud verborum genus , quaa

accusativum una cum genitivo aut amativo cauin

exigunt:quae sunt, Accuso, id est, objicio crimen, aut culpo , etiam absentem. Incuso , culpo extra iasi-cium. Arguo , reprehendo. Insimulo, impingo suspiacionem culpae. Postulo, in jus voco. Accerso, desero. damno , condemno, pronuntio illum esse in culpa. Admoneo,commonefacio. C H. Exemrii causui Scutato emit J scutatus. iiii Sissus nomisma inieri4

ris Germaniae-2 Tales erant Lucullus, M. Anthonius ut refert plutari in eorum vitis. Talis fuit Cleopatra quae unionem pretii

incredibilis aceto dilutam suo Anthomo propinavit. 3 Ambitui. crimen est affectati honoris, lege calpurnia 'coercit r.

Aecusandi sermula. Au. Scipio accusatus est 3 ambitus, aut die ambitu Arguis me impudentiae, ipse impudentissimus. M.

142쪽

pidus postulatus est repetundarum. Aecersitus est capitis. Si hominem insimulabis avaritiae, male audies. Admoneto eum pristinci fortunae. Mortales ipso vocabulo suae conditionis admonentur. Commonefacito Lepidum promissi. Sunt pleraque quae

accusativum geminum admittant. Doceo te literas. Exorat te veniam. Dedocebo te istos mores.

Poposcit me mutuum. Hic ejus rei mihi admonendus es , quod in sis secundum accusativum etiam passiva obtinent, in aliis genitivus manetZ A me doctus est literas. Postulant me surti. Postulor surti Accusas me sacrilegii. Accusor sacrilegii. Scio , te

nondum expletum. Scio , animo tuo nondum esse satisfactuna. Quando enim tantus elegantiarum

hellu satietur ξ Sed convivis parcendum est, quos haec non omnes perinde delectant. A coena inter deambulandum,id quod rationi deerit,persolvemus . ritu quid aliud centes. C H. Fiat ex tua sententia. Mamus gratias benignitati divinae, deinde paulisper deambulaturi. Mi. Pulchre dicis. Nihil enim hoc vespertino coelo amoenius, nihil salubrius. CH. P tre,agesdumi Tolle suo quaeque ordine I ac vinum cyathis infunde. PE. Iubes-ne agi gratias 3 CH. Age. PE. Graece mavis,an Latine Z CH. Vtroque modo. PGratias agimus tibi, pater coelestis, qui tua ineffabili rotentia condidisti omnia, tua inscrutabili sapientia gubernas universa, tu a inexhausta bonitate pascis ac vegetas : largire filiis tui s,ut aliquando te cum tabant in regno tuo ne hac illud immortalit

iis , quod petomisisti ac praeparasti vere diligentibus

4 Repetundae . v. simpliciter ponitur vel epniunctim secuniae repetundae. dicuntur quidquid contra leges P ctum est provincialibus ita dictae a repeteneor Atnenien- . quaestores repetiuidarum, dixti t. l

143쪽

Graece, ne ceteri, quod dicas , intelligant. PE.

ces candidissimi,. gratiam, qui ad hoc conviviolum venire dignati sitis ; oro aequi bonique consulatis. C o. Nos vicissim gratiam referre volumus, non tantum habere. Proinde ne multis agantur gratiae. Quin potius surgamus , & expatiemur. Au. Duc mus nobiscam virgines ; nam eo minus molesta erit deambulatio. CH. Recte sentis. Ne desint nobis flosc li,si sorte locus fiores non habebit. Vtrum mavis nostris in hortis' more poetico reptare, an soris alamnem eaepatiari Θ Au. Habent quidem horti tui amoenitatis permultum , verum eam voluptatem matutinis deambulationibus serva. At sole inclinato amnium aspectus oculos mirum in modum juvat. CH. Antecede igitur, Augustine, ut poeta diagnum est latus tuum claudam. Au. Bone Deus,quan-rum comitum , quantam pomam nobiscum duci .mus t Dies non potest , Christiane, quantum mihi placeam. Satrapes mihi videor. CH. Age, nunc pr mi illim praesta. Sesve quod recepisti. Au. Quid me potissimum vis dicere. CH. Ego quondam in Pollio nis oratione cum multa , tum illud in pximis sole bam admirari, quod tam facile, tam criuro,iamve

More poetico Mettaro J Alludit ad carmen noras, in Epist. Tibri. An i sit u silyas inter reptare salubres.

144쪽

nuste orationem Verteret: quae res non modo singi

laris ingenii , verum etiam multi usus mihi videtur. Au. Haud injuria istud in Pollione admiratus es, Christiane. Ille enim tum hac in re divinam qua dam vim obtinet,quam quidem illi cum ingenii de teritate quadam , tum plurimo & dicendi, & legendidi scribendi, usu contigisse opinor , potius quam

ratione aliqua, aut praeceptione. C H. At ego rationem aliquam istius rei, si fieri potest, expecto. Au.

Ita ut dixi , res habet. Verum, quia te tantopere vita deo velle, quantum potero,morem geram,ealque ratiunculas, quas in Pollionis orationibus mihi visis sum animadvertero , ut potero, reddam. CH. Age, percupio. Brevis de eopsa praecepti . 'Au. Accingor. Principio res ipsa puris , et oes ac Latinis verbis efferet da est : quod ipsum posse, non mediocris artificis est. Sunt enim pe multi, qui nescio quo modo copiam & varietatem orationis assectant, cum ne semel quidem rem ponsint apte explicare. Isti, tanquam semel balbutisse sit parum, balbutiem suam aliis atque aliis modis reddunt balbiorem, tanquam ipsi secum certamen

susceperint, ut, quam barbarissime dici possit, dicant. Itaque inepti l synonyma quaedam congerunt, adeo interdum inter se dissidentia, ut ipsa mirentur, quo pacto convenerint. Quid enim absurdius, quam Eominem patinosum , cui ne una quidem, quam sine pudore , iisduere, sit vestis , eum t men subinde suos pannos mutare, ac mendicitatem Ram pro opibus ostentare 3 At nihilo minus ridiculi videntur isti varietatis affectaetores, qui cum ba Nomitii diVeio quae idem sirtifica it.

145쪽

bare semel diκerint, repetunt idem multo barbarius ; demum iterum atque iterum indoctius. Hoc est non oratione,sed soloecismis abundare.In primis igitur,ut dixi res ipsa aptis atque electis verbis est explicanda. Deinde mutatoriis verbis utendum, si qua, quae idem efficiant, reperiantur : reperiuntur enim permulta. Demum ubi propria deficient, transsat itiis erit utendum , si modo verecunda sit transatio. Ea quoque ubi deerunt, si per adtiva dixi-m,ad passiva revertendum erit, quae nobis totidem orationes reddunt, quot ex activis constabant. Postea verba, si licebit, aut in nomina verbalia , aut in participia commutabimus. Postremo , ubi modo adverbia in nomina, modo nomina in alias atque alia, partes commutaverimus, per contrarium dic mus : aut affirmativam orationem in negativam commutabimus, aut retrorsem: aut certe quod pro nuntiative dictum, per interrogationem eGrennis. Hunc exempli causa hanc sententiam sumamus. Litera tua magnopere me delectarunt.

Litera.

. Epistola, epistolium, scripta, schedae, literulae.

Mugnopere.

Mirum in modum, miris modis, majorem in moddum , mirandum in modum, supra modum, pluriamum, non mediocriter, summopere,inaXimriere.

Animum meum, pectus meum, oculos meos, cor meum, Christianum. Delictarunt. Voluptate affecerunt,recreaverunt, exhilararunt, voluptati suerunt, oblectarunt, voluptate perfud

runt, mellitissimae fuerunt, jucundissimae &c Habes materiam , tuum erit componere. Experimur igi-

146쪽

tur. Faciamin periculum. CH.Tuae literae magnops re me delectarunt./Tua epistola mirifice nos exhi laravit. Au. Verte activum in passivum, alia crit facies. ut, Dici non possit,quam tuis sim scriptis inhia

laratus.

Item per ulla verba idem escientἱa. Tuis ex literis incredibilem cepi voluptatem. Ex epistola celsitudinis tuae plurimum volt talis ac cepi. Non mediocrem laetitiam tua mihi reripta attulerunt. Gaudio tua me scripta, quantus eram,per- suderunt. Hic non ita liceret mutare in passiva, ni, s ih illo postremo, perfusus gaudio. ouoAustate Liaritur : Capiebatur a me voluptas et Allatum est dium, non perinde usitate dixeris. Per Asielo. Singulari voluptate literae tuae me assecerunt a Muta in P simum.'

r Sum , se Nomisa Assiectis . Tuae mihi literae multis modis aucundissimae si iunt. Fuit tua illa epistola sane quam-gratissima. Per Nomina Subsantiu . . 'I Ineffabili voluptati tua nobis epistola fuit.Incro. dibili iucunditati fuerunt tuae literae,

Commuta in Negationem.

Tua scripta non mediocri laetitiae fuere. Nihil Icivita tuis literis accidit iucundius: Quanquiam hac ratione aliquoties jam usi sumus, quae non est negligenter praetereunda. Nam quoues multum, plurimum, singulariter,sgnificare via mus, per contrarium verbum idem eruiemus: ut, yaementer te amat Henrieus, Haud vulgariter te

amat

147쪽

COMPENDIUM. . V,

amat. Multum me jidvat vinum: haut parda, lavat. Est vir singulari ingenio. Est vir ingenio non vulgari. Est homo doctrina admiranda. Est homo non contemnenda doctrina. Thomas est summo aput suos loco natus: Non infimo loco natus.Augustinus eloquentissimus fuit: Non ineloquens fuit. I Carnea, des orator fuit nobilis, non ignobilis, non Obscurus. Et id genus similia, quae nunquam non usu Veniunt: sed admonuisse rem clarissimam inis est. Nec te lateat , bifariam nos hujusmodi orationum genere uiti Modestiae causa, praesertim si de nobis ipsis loqui mur. Tum etiam amplificandi gratia. Nam non in gratum, pro valde grato: non vulgariter, pro sing lariter , recte&venuste dicimus. ιModesta causa. Ego literis meis nonnullam doctrinae sum optin onem consecutus. Semper curavi, ut in literaria gloria non postremas parteis tenerem. De amplificatione superiora sunt exempla: nunc ad nostra revertamur. Nihil tua epistola unquam evenit gratius. Nulla res majori unquam voluptati sitit quam tua scripta. Nulla unquam ex re tantui dem cepi voluptatis, quantum ex tuis literis amatis sinis. , Hoc modo singulae orationes superiores, poteritne

variari per interrogationem. id tuis literis invita jucundius esse potuit 3 Quid epistola illa tua nobis evenit dulcius 3 Quid ita oblectavit unquam, ut proximae tua literae 2 a Carneades. philosophiae stoicae hosus insensissimus

tanta praeditus eloquentia ut facile quid vellet impetraret: Hinc fit ut Romam legatus tinniret. . Cato senatum mo

nuit ut ab ipsius eloquentia carent, A. Gel. l. is.

148쪽

Hoc modo rursunt singulas fere orationes variare licebit. CH. Quia deinde fiet ξ Αu. Jam paulo liaberius totam orationem vertemus, ut unam diisti 1

nem pluribus verbis circum loquamur. C A. Dic exempli causi. Au. Quod modo per nomen, incredibile, modo per adverbi: incredibiliter, dieiuneterat, unam dictionem aliquot verbis commutabi- nnus. Literis coinsequi nequeam , quantum tuis luteris sim delectatus. Et mihi scriptu, & tibi creditu, perdissicile fuerit, quantae jucunditati tua mibi scripta fuerint. Explicare prorsum nequeo, quam sim tuis literis gavisus. Et item in infinitum. Rursu malio pacto. Nam hactenus & per negationem, & per interrogationem, postremo per in itas orationes variavimus. Nunc per subi minuas sive condition las variabimis, hoc modo: Moriar, si unquam qui quam filii tuis literis aut optatius, aut dulcius Peream, fi ulla res maiori voluptati filix, quam tuae lit Ise. Ita me deus amet, ut nihil in vita tuis literis a

cidit iucundius, Et item alia multa in hunc mo- excogitare licebit. CA. Quid deinde3 Au. Nunc ad translationes, similitudinea, emela fugiem

dum est. Trans7 aula est in his. I ccepi literas tuas, quae mellitae sierunt. Nihil nisi merae deliciae tua mihi scripta videntur. Mera voluptas sunt tuae literae. rt hujusmodi plurima. Sed cavendum, ne obsoletis, aut durioribus transi conitius utamur quale est illud: Iupiter hiberna. cana nive conspuit Alpes.

i Et quale est illud : Coena tuorum str torum me suavissimis epulis resecti

149쪽

Comparatio a simili. 7 Tua scripta omni vel ambrosa, vel n ate, sita viora fuere. Literae tuae quovis melle mihi siere dulciores. Epistola humanitatis tuae α siti quan

omnem, & mel atticum, & faccharum omne nectar 3 ambrosiamque deorum, longe superavit. Hic quidquid dulcedine nobilitatum est, in medium adduci potest. Ab exemplo. Nunquam adducar , ut credam, Ero Leandri sui literas aut majori voluptate, aut pluribus osculis,ac cepide, quam tuas accepi. Vix crediderim , aut Sci pionem everse Carthagine , aut Paulum AEmyliuim capto Perseo, magnificentiorem egisse triumphum, quam ego, simul ac suavissima tua lcripta tuus mihi tabellarius reddidit. Hujusmodi tum ex fabulis, tum ex historiis infinita possunt inveniri . E Physica vero sumuntur rerum similitudines, quarum quam

plurimarum naturas memoriter tenere neccup est Nunc si libet, in alia sententia tentemus. Nuuquam dum vivam , tui ero immanrari Semper, dum vivam, tui meminero. Quoaduam, nunquam me tui capiet oblivio. Prius viveredesiuam, quam tui memin ste.

Per comparationem.

Si umbram corpus poterit effugere & bic animus

a Siliquam J siliquae, fruMs praedulcis: sed malus sto,

macho. Arbor Graecis Latinis arbutus, vocatur, Ductus non absimilis quantitate mespilo , sed: rubicundus

.est . .

3 Ambrosia. Grare. immortalitas ex a priv. ω mortalis. ferunt esse deorum cibum ; ut Nemr p tus eorum est hinc prov. Ambrosia alendus, de viro egres ac statine dui aequiparando.

x x tui

150쪽

iueo COPIA COMPENDIUM.

tui cruiuit oblivisci. Tui memoriam. ne ' Lethaena quid in amnispoterit abolere. Dum juga montis aper, fluvios dum piscisam

bit. Ante leves ergo, &c. quae non est multi negotiuexcogitare. Verum ne immodici videamur , his in praesentia contenti simus. Alias si voles, copiosius. hac de re colloquemur: C H. Ego te, Augustine, jam plane exhaustum putabam , sed tu praeter expectationem novum thesaurum indi casti, quem si pergas explicare , nox ante occupaverit, quam tibi eaderivde re desint verba. Au. Si eno hoc meὸiocri & doctri Ma & ingenio praesto, i quantum Ciceronem a plumi valuisse cresis, qui cum Roscio Eistrione certasse legitur 3 Sed sol nos relinquit. Humescit caelum, pree statio litari aviculas, tem,quo ac lecto nos condere. Proinde vale, mi Christiane suavissime, in crastinum . Tu itidem bene valeas ,'Augustine omnium:

doctissime.

' Lathaus amnis J Quem poEix interpretantur omnemi ablivionum fontem. . A 'ναον 3. Impossibile , quod fieri nequit. Horum

eopiam Ovidius totus sussi cete potest. I M---- coetonim J Lege Macrob lib. . satur Dio Praterea per ψ ἀδυνα ', aut mo repoetis per contraria.

Convia

SEARCH

MENU NAVIGATION