장음표시 사용
321쪽
vestis colorem ac figuram, cumque sic quidam osten rent sanguinem, aut praeputium Christi,& lac matris Virginis, quid credis futurum , si mansisset interris vestitus, comedens, loquens Z Quae dissidia parassent ista corporis peculiariar M. Crnis, illic,immortalitate donatum , assidere dextrum patri 3 B A . Quia lia Z ut rerum omnium dominum, & totius regni paterni consortem. Hoc ipse discipulis promiserat futurum , atque hoc spectaculum exhibuit Stephano
martyri suo. M. Cur hoc exhibuit 3 B Α . Ne nos ulla in re trepidaremus, gnari quam potentem patronum ac dominum habeamus in caelis. Au. Credis, ita Ium eodem corpore rediturum , ut judicet vivos demortuos r B L. Quam habeo certum, esse hactenus peracta, quae Prophetae de Christo praedixerant; taim: habeo certum, fore quidquid in posterum voluit nos expectare. Prior adventus exhibitus est juxta vaticinia Prophetarum, quo venit humilis, ut nos insti tueret ac servaret. Exhibebitur & secundus, quo veniet sublimis in gloria Patris ante cujus tribunali sisti cogentur omnes homines cujuscunque nationis cujuscunque status, sive reges, sive plebeii, sive Gri ci. sive Scythae : nec solum hi, quos adventus ille
et deprehendet vivos, verum etiam omnes,qui ab initio mundi usque ad illud tempus mortui fuerint, su bito reviviscent, & suo quisque corpore conspiciet judicem. Aderunt & Angeli beati, tanquam famuli ndeles : aderunt daemones judicandi. Tum e sublimi pronuntiabit illam inevitabilem siententia quae diabolum, cum his qui illi adhaeserunt, tradet aeternis suppliciis, ut postea nulli possint nocere letos transseret in consortium regni caelestis, tutos
322쪽
ab omni molestia : quanquam hujus adventus diem nobis ignotum este voluit. Au. Nihil adhuc audio' morbi. Veniamus igitur ad tertiam Personam. B A. Vt videtur. Au. Credis in Spiritum Sanctum EB A. Credo, hunc esse verum Deum, una cum Patre& Filio. Credo, hoc Spiritu assiatos fuisse, qui nobis
veteris ac novi Testamenti libros tradiderunt, sine cujus ope nemo pervenit ad salutem. Au. Cur
appellatur Spiritus B A . Quia quemadmoduni corpora nostra vivunt halhu , ita tacito Sancti Spiritus assiatu vivificantur animi nostri. Au. An non licet Patrem vocare Spiritum Z m A. Quia ni Z Au. An non igitur confunduntur personae B A. Non. Nam Pater Spiritus dicitur, quod sit imcorporeus ; id quod omnibus Personis est commune juxta naturam divinam. sed tertia Persona dicitur Spiritus, quod alicunde spiret, & per animos sese transfundat insensibiliter, velut a terra seu fi viis spirant aurae. Au. Cur Personae secundae trubuitur nomen Filiam A. Ob persectam naturae & v lantatis similitudinem. Au. Est filius similior Patri, quam Spiritus Sanctus3 B Non,iuxta naturam divitanamt,nisi quod hoc magis refert proprietatem Patris,
quod ab ipso quoque procedat Spiritus Sanctas. Au Quid igitur prohibet Spiritum Sanimam appellari filium 3 B L. Quia cum divo Fnlario nusquam hunc legi genitum , nec hujus lego Patrem ; Spiritum M procedentem lego. Au.I Cur in Symbolo solus patec' inorbi J i e.errorum Metaphora a corpore ad antinam. x Vstin Pater Oe. J Est pars illius quaestionis quae pricessit:cur in sinis Filius frequentius appellatur Dominus, quam Deus t nune , posteaquam est de Spiritus mentio fa- rorat cur in symbolo ex tribus personis selus Pater duous sit Deus. De re nulla est dubit tio, tantum de eonsum
323쪽
D E FIDE. Iosdicitur Deus 3 B , . Quod lite, ut dixi, simpliciter sit
auctor omnium quae sunt , ac totius Deitatis son
Au. Die clarius B Α . Quoniam nihil nominari potest, Cujus origo non manat a Patre. Siquidem hoc ipsum quod Filius ac Spiritus Sanctus Deus est , Patri ac-Ceptum reserunt. Praecipua igitur auctoritas , hoe est , originis ratio, est in Patre solo, quod unus ille a nullo citi In Symbolo tamen sic accipi potest, ut Dei nomen non sit Personae proprsum, sed in genere positum, quod mox per Patris, Filii, & Spiritus Saneti vocabulum distinguatur in unum Deum : quae naturae vox comprehendit Patrem, Filium, & Spiritum Sanctum, hoc est, tres personas. Au. Credis in Sanctam Ecclesiam 3 B A . Non. 2 Au. Quid ais Z non credis3 B A. Credo Sanctam Ecclesiam , quae est corpus Christi, hoc est, congregatio quaedam omnium per universum orbem, qui consentiunt in fide Evangeluca, qui colunt unum Deum Patrem, qui totam inam fiduciam collocant in ejus Filio , qui eodem hujus Spiritu aguntur; a cujus consortio resecatur,quisquis admittit crimen letale Au. Cur horres dicere)Credo in Sanctam Ecclesiam 3 B A . Quia sic me docuit divus Cyprianus, in solum Deum esse crcdendum, in quo simpliciter omnem fiduciam reponimus. Ecclesia v xo proprie dicta , quanquam non constat nisi ex bonis , tamen ex hominibus constat, qui ex bonis pocsunt fieri mali, qui falli possunt & fallere. Au. Quid
sentis de communione sanctorum Z B A . Hic articulus omnino non attingitur apud Cyprianum : cum
ille nominatim indicet, quid in quibus ecclesiis plusa credere enim in E lesiam est siliaciam nostram reponere in eam. quod sγli Deo debetur , in quem tota fides de fiducia refundi debent: eredere Ecclesiam, est credere Ε
elesiam esse quod profitemur. ἰhabeatur
324쪽
habeatur aut minus. Sic enim ille connectit: Sequitiarnamque post hunc sermonem , Sanctam e cesesiam, Te missionem peccatorum , Eujus carnis resurrectionem. Ac nonnullis videtur haec pars non esse Ziveria
a superiore , sed explicare & infigere quod modo diuctum erat, Sanctam ecclesiam: ut nihil aliud sit ecclesia , quam unius Dei, unias Evangelii, unius fidei, unius spei professio, ejusdem spiritus, eorundem sacramentorum participatio: breviter, talis quaedam communio bonorum omnium inter omnes pios,
qui fuerunt ab initio mundi usque ad finem , qualiscit membrorum corporis inter ipsa societas , sicut aliorum benefacta subveniant aliis , donec viva sunt membra corporis. Ceterum extra societatem hanc ne propria quidem benefacta conducunt cuiquam ad lalutem , nisi reconcilietur sanctae congregationi : & ideo sequitur : Remissionem peccatorum: quia extra ecclesiam non est ulla peccatorum romissio,quantumvis homo maceret se poenitentias exerceat opera misericordiae. In ecclesia , inquam, non haereticorum, sed sancta, hoc est, spiritu Christi congregata,est remissio peccatorum per baptismum,& , post baptismum, per poenitentiam & claves Ecclesiae datas. Au. Ista sunt adhuc sani hominis. Credisne, suturam carnis resurrectionem 3 B A. Frustra crederem cetera, si hoe , quod est omnium
caput, non crederem. Au. Quid semis, cum dicis camnem Θ B A. Corpus humanum , humana anima antimatum. Au. Num unaquaeque anima recipiet suunx corius, quod exanime reliquerat Z B Ao Idem hoc,
unde demigrarat. Et ideo in symbolo Cypriam additum est, Huius carnis. Au. Qui fieri potest, ut cripus jam toties ex aliis in alia versum, possit idem
325쪽
reviviscere Z B A . Qui potuit quidquid vult ex nihilo creare , an huic dissicile sit, quod ex sua sorma
mutatum est, in pristinam naturam restituere 3 Non
anxie disputo, quibus modis id fiat : mihi satis est , quod qui promisit hoc futurum, sic verax est , ut mentiri non possit; sc potens est , ut, quidquid velit, nutu valeat essicere. Au. Quid opus erit tum corpore3 BA Ut totus homo glorificetur cum
Christo, qui heic totus afflictus erat pro Christo Au. quid sibi vult, quod addit ; Et vitam aeternam B A. Nequis suspicetur nos sic revicturos, quemadmodum sub vernum t empus reviviscunt ranae, ru
sus moriturae. Nam heic duplex mors est: corporis, bonis ac malis omnibus communis, & animi. Mors autem animi peccatum est. At post resurrectionem piis erit aeterna vita, tum corporis, tum animi. Nec enim corpus erit amplicis obnoxium morbis, senio,
fami, siti. dolori, lassitudini, morti, aut ulli incommodo; sed spirituale factum, spiritus arbitrio move bitur; nec animus deinceps ullis vitiis aut doloribus solicitabitur, sed finesine stuetur summo bono, qui
est Deus. Contra,impios mors aeterna possidebit, tum corporis, tum animi. Nam & corpus habebunt ad aeternos cruciatus immortale, & animum peccatorum stimulis semper affictum absque spe veniae. Au Credis haec ex animo, ac serioὶ B A . Sic, inquam, ut mihi minus certum sit, te mecum colloqui. Au. Ego cum essem Romae, non omneis reperi aeque sincere credentes. BA. Imo si excutias , reperies & alibi multos , quibus haec non aeque persuasa sunt. Au. Cum in tam multis de arduis consentias nobiscum , quid obstat quo mianus totusss noster Z BA. Istud ex te audire cupio. Nar
326쪽
Nam ipse mihi videor 1 orthodoxus , etiarnsi via tam meam nolim 2 praestare. tametsi sedulo c. nor, ut professioni retpondeat. Au. Unde igitur tantum bellum inter vos & orthodoxos Z BA. Exquire. Sed heus, medice, si non poenite: hujus prooemii, sumes nobiscum prandiolum , & a prandio per otium percunctaberis de singulis, 3 praebebo brachium utrumque : inspicies excrementa, tum crassiora, tum liquidiora. Denique facies, si videbitur , totius hujus pectoris anatomiam, quo certius de me judices. Au. At religio est , tecum mensam habere communem. B A . Atqui id solesit medici , quo melius observent, quid affectent aut peccent aegroti. Au. Sed vereor ne videar favere haereticis. BA. Imo nihil est sanctius, quam favere haereticis. Au. Qui sicὶ B . Nonne Paulus optavit anathema fieri pro Iudaeis plusquam haereticis An non favet ille , qui studet ut quis ex malo fiat bonus, ex mortuo vivus3 Au. Maxime. B A . Sic igititur fave , hec erit quod metuas. Au. Nunquam audivi aegrotum commodius spondentem. Age, duc me ad prandium. B A . Medice accipieris, & ut d cet apud aegrotum , &sic curabimus corpuscula cibo, ut nihilo secius animus idoneus sit ad disputa dum. Au. Fiat bonis avibus. Bi. Imo malis pila . scibus fiet: nisi Arte nunc oblitus es esse diem V
1 orthodoxiu J Id est, opinionis . cui contrarium est haeretici vocabulum. 2 Proti . J praestare dicitur, qui suo periculo virium aut corripit, aut defendit. 3 A Medicis , petitae Metaphorae, qui pulsa arteriarum, excrementorum praesertim Vrinae inspectu, morborum naturam 8c eventum dignoscere se jactitant.
327쪽
COLLOQUIUM SENILE. 3osneris. Au. Id quidem est et praeter symbolum nostrum. 3 rεραντολογία , 'e o Plaer.
Em Uas s novas aves heic ego video γ Nisi me fallit animus, aut parum prospiciunt oc Ii,video tres veteres congerrones meos confidentes; Pampirum. Polygamum, & Glycionem. Certe ipsi sint. P Α. id tibi vis cum tuis 6 v treis oculis, 7 sestinator3 Congredere propius, Eusebi. Po. Sal-Ve, multum exoptate Eusebi. GL. Bene sit tibi, vir optime. Eu. Salvete vos omnes una salute, pariter mihi carissima capita. Quis Deus, aut casus Deo selicior, nosmonjunxit ' Nam nemo nostrum vidit alium annis , opinor , iam quadraginta. Mercurius caduceo suo non potuisset melius nos in unum contrahere. Quia heic agitis 3 P A. Sedemus. Eu. Video ; sed qua de caussa 3 Po. Op rimur currum, qui nos devehat Antverpiam. Eu.Σ prater Idimbolum J Rursum locus est ex ambiguo.Nam in synabolo Apostoliorum nulla mentio est de piscibus: de dicuntur Φmbola conviviorum. Id est, senile colloquium.
Eusbiim J Eusebius, 'ius, Pampirus, omnia ex 'ruti Polygamus, quisise duxit uxorem. Glycion, -liis, sive
s Nov.ω αυρι J Alludit ad peregrinas aves. Raras aves. 6 Uitreis oeulis J significat vitrea perspicilla.' Fascinum , quasi B- μνον, ct fascinare Gel. l. I 6. c. it. fascinare autem est oculorum coniecta noxiam qualitatem immittere o unis apud virg. Ecl. 3. quis re ομβιι agnor. A. Geu. l. .c. .
328쪽
Ad mercatum Z Po. Scilicet ξ sed spectatores in gis, quam negotiatores : quanquam aliis aliud est megotii. Eu. Et nobis eodem est iter. Verum quid obstat, quo minus eatis 3 Po. Nondum convenit cum I aurigis. Eu. Difficile genus hominum. Sed visne, ut illis imponamus Z Po. Liberet, si liceret. Eu. Simulemus, nos velle simul abire pedites. Po Citius credant, cancros volaturos, quam nos tarn grandes pedibus lioc iter conseisituros. GL. Vula tis rectum verumque consilium ξ Po. Maxime.
GL. Illi potant : id quo faciunt diutius, hoc plaserit periculi, necubi nos dejiciant in lutum. Po. Ad modum diluculo venias oportet, si sobrium aurigam
velis.GI. Quo maturius perveniamus Antverpiam, nobis quatuor solis currum stipulemur. Contemnendum censeo tantillum pecu,ae. Hoc damni multis commoditatibus pensabitur: sedebimus coimmodius , ac mutuis fabulis suavissime transsemus hoc iter. Po. Recte suadet Glycion; ut in vehiculo quoque jucundus comes pro vehiculo sit. Quin&, iuxta Graecorum proverbium , liberius loquemur, non de plaustro, sed a in plaustro. GL. Transegi. conscendamus. Vah, nunc mihi libet vivere, pos , quam eX tanto intervallo videre contigit mihi carissimos olim sodales. Eu. Ac mihi videor re- Iubescere. P o. Quot annos supputatis, ex quo Lux Auriga, qui currum regit: ita dicti, ab aureis regem adis: Aureae autem sunt lora, quae circa equi jugalis aures religantur. 1 plaustrum vehiculi genus, de plaustro loqui est palam ac libere convitiari: inde petitum, quod fabulae quae olim in plaustris agebantur omnes indiscriminatim laxabant. unde Hor. Epist. ι. I. Ex Err honeIM ita dumoi, impunὸ --
329쪽
tetiae conviximus Θ Eu. Arbitror, haud pauciores quadra inta duobus. PA. Tum videbamur omnes aequalec. Eu. Ita ferme eramus, aut si quid erat discriminis . perpusillum erat. P A . At nunc quanta
inaequalitast Nam Glycion nihil habet senii, &lii lias avus videri queat Polygamus. Eu. Proseo o sic res labet. Quid rei in caussa 3 P Α . Quid Θ aut hic cessavit ac restitit in cursu, aut ille antevertit. Eu.Ohe, non cestant anni, quantumvis cessent homines. P o Dic bona fide, Glycion, quot annos numeras Θ G L. Plures quam ducatos. Po. Quot tandem P G L . SeX ginta sex. Eu. O vere' quod aiunt. Eo Sed quibus tandem artibus remoratus es senect rem Z Nam 1 neque canities adest , neque rugosa cutis : vigent oculi, nitet utrinque dentium series; color vividus est, corpas succulentum. G L . Dicam a tes meas , modo tu vicissim narres nobis artes tuas,
quibus senect utem accelerasti. P o. Recipio, me s.cturum. Dic igitur, quo te contulisti relicta Lutetiar GL. Recta in patriam. Illic commoratus sere a num,dispicere coepi de deligendo vitae genere;quam ego rem non leve momentum habere credo ad selucitatem : circumspiciebam quid cuique succederet, quid secus. P o. Miror, tibi tantum fuisse mentis, cum Lutetiae nihil fuerit te nugacius. G L .Tum 2 f res at alas. Et tamen, o bone, non heic meo Marte ' Tithonus Laomedontis filius, ab aurora dilectus 3e
raptus, atque illius sueco perfusus, ad tantam pervenisse senectutem fertur. ut ipse optaverit in cicadam verti .f. hinc adagium. τι νοῦ pro longa ac vegeta. ι senectutis incommoda ac descriptionem patε o.
330쪽
rem omnem 'gessi. P o. Mirabar. G L . Prius quam quidquam aggrederer, adii quendam e civibus natu grandem, longo rerum usu prudentissimum totius que civitatis testimonio probatissimum , . ac meo quidem iudicio etiam selicissimum. Eu. Sapiebas. GL. Hujus u iis consilio , duxi uxorem. Po. Pal- cre dotatam Z G L. Dote mediocri, ac plane, juxta proverbium, φ ἀλ-ἐμ-ον. Num & mihi res crat mediocris. Ea res mihi plane cessit ex animi sententia. P o. Quot annoS tum eras natus3 G L.
Viginti ferme duos. P o. O te selicem l G L . Non totum hoc fortunae debeo , ne quid erres. P o. Qui sc 3 GL. Dicam. Alii prius diligunt quam delia fant, ego iudicio delegi quam diligerem: & tamen
anc magis duxi ad posteritatem, quam ad voluptatem. Cum ea vixi suavissime annos non plures octo. Po. Reliquit orbum Z GL. Imo superest quadriga liberorum , filii duo , filiae totidem. P o. Privatusne vivis, an magistratu fungeris 3 GL. Ea mihi munus publicum. Poterant contingere majo- . verum hoc mihi delegi, quod tantum babereti
dignitatis, ut me vindicaret a contemtu ; ceterum minime molestis negotiis obnoxium. Ita nec est,
quod quisquam objiciat, me mihi vivere ; & est un-ue nonnunquam & amicis dem operam. Hoc contentus, nihil unquam magis ambii. Verum sic gessimagistratum, ut illi ex me dignitas accreverit. Hoc ego pulcrius duco , quam ex muneris splend0re dignitatem mutuo sumere. Eu. Nihil verius. G L Sic inter cives meos consenui,carus omnibus. Eu. Isti c