Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

FRANCI s CANI.

PA N . Qualis sit aliis, nescio , mihi optimus est nam hic potat totos dies: neque quisquam plures

adducit , aut insitores combibones magno meo bono. Atque adeo demiror , illum nunc abesse. Co. Nos experti sumus parum commodum. P A N.

Quid audio 3 salutastis hominem 3 Co. Ambivimus apud illum hospitium alle non aliter quam lupos a degit a limine, & huc jussit abit e. PAN. Ha,ha,nunc intellipo. Hinc est, quod noluit adesse, quod sciret vos he1c laturos.Co. Estne mutusὶP A N . Mutusὶ Nomo illo vocatior in vaporario ; ac strenue boat intemplo: consonantem nunquam audivi. Sed quid pluribus opusὶ vos ipsi sensistis, ut intelligo, non esse mutesm. Co. Estne peritus sacrarum literarum PA N . Ait, se peritissimum: sed quidquid talium rerum didicit, didicit in i secreta consessione, sic ut fas non si proferre apud alios. . Quid multa λ Dicam in summa ; Qualis est populus , talis est sacerdos, de Flane nacta est suum α patella operculum. C o. Fo lasse non dabit locum. consonaturo. PAN. Dabit, ad me recipio; sed hac lege, ne quid in illum jacu-Jere , quemadmodum plerique soletis Go. Rei malae assueverunt, qui hoc solent: ego clam admoneo pastorem, si quid offendit: quod superest, epuscoporum est munus. PAN. At tales aves huc raro devolant. Equidem video, vos esse viros bonos.

Sed quid sibi vult ista vestium varietas λ Nam pleruque hoc ipso indieant, vos esse malos , quod sic vestiamini. C o. Vnde id Z P Α N. Nescio, nisi quod i

a Derela e. UAM J Vulgaris iocus est in ignarum. Dignum patella Verculum: proverb. eodem redit aeruod supra diximus, umiles habent labra lactvsas: quam o similia similibus sontingua.

352쪽

les mihi comperiantur.C O .Mulsi hoc ipso audicant, nos esse sanctos , quod sic vestiamur : peccant utibque ; sed tamen humanius peccant , qui ex veste bene de nobis suspicantur, quam qui male. PAN.

Esto sane. Sed quae tandem utilitas tot discrimianum 3 C o. Quid tu censes Z P A A Mihi quidem nulla videtur,nisi in ' pompiς,aut in bellis: in pom

pis enim circumferuntur variae personae, sanct rum , Judaeorum, Ethnicorum : has ex diverso cutitu dignoscimus. In bellis autem hoc praestaret cubtuum varietas, ut suum quaeque vexillum copiae sequerentur, neque fieret ordinum confiisio. C o. Pul cre dicis. & haec vestis est militaris: alius alium d cem sequimur i, sed omnes militamus sub uno Caes re Christo. Verum in veste tria spectanda sunt. PA N . QuaeΘ Co. Necessitas,usus,& decorum.Cur s mimus cibum Z PAN. Ne pereamus fame. Co. Sic aliquando sumenda vestis , ne pereamus fingore. PA N . Fateor. Co. Hoc melius praestat haec vestis, uam tua: tegit enim & caput, & collum & scapulas, unde plurimum est periculi. Vsus postulat varia vestium genera. Equitaturo convenit brevis,quiescen ei longa: in aestate tenuis, in hieme densa. Sunt Romae , qui singulis diebus ter commutant vestem:

mane sumunt duplicatam pellibus , sub meridiem accipiunt simplicem , rursus sub noctem aliquanto

crassiorem. Verum non omnibus suppetunt muta.

toria : proinde haee vestis reperta est, una ad plur mos usus accommoda. PAN. Qui sic Z Co. Si fiat Boreas, aut si servet Sol, adducimus cucullam: si e

' In ροN J pompae sunt spectaeula, quae populo exhibentur vulgo nunc vocamur processioncs; a uapo

353쪽

FRANCISCANI.

tor offendit, demittimus in tergum: si quiescendum est , demittimus vestem:si ambulandum, subduciamus, aut succingimus etiam. PAN. Non pessime s puit, quisquis hoc invenit. Co. Est autem hoc ad bene vivendum praecipuum , ut homo consuescat esse paucis contentus : alioqui si deliciis aut affectibuι indulgere coeperimus, nullus erit finis. At nulla vestis inveniri potuit, quae una tot commoditatibus subserviret. PAN. Auentior. Co. Nunc decorum

inspiciamus. Dic mihi bona fide, si tu semeres uxoris tuae vestem, nonne dicerent omnes, te facere praeter decorumὶP A N . Dicerent, me insanire. Co. bidiu diceres , si illa sumeret vestem tuam 3 PA N . Fortasse nihil mali dicerem , sed contunderem eam I b nis fustibus. Co. Atqui nihil refert, qua veste utaris. PAN. Heic plurimum reseti. Co. Nec mirum. Nam & Ethnicorum leges puniunt virum ac semianam , si diversi sexus cultum sumserint. PA N . Nec injuria. Co. Age, quid, si senex octogenarius sumeret sibi vestitum adolescentis quindecim annos nati, aut contra , si juvenis sumeret vestem senis 3 nonne dicant omnes , rem esse et fustuario dignam 3 Aut sianus coleretur ad modum adolescentesae, & contra PAN. Admodum. Co. Itidem, si laicus sumat cutitum sacerdotis, contra sacerdos laici. PA N . Vterque siceret indecore. Co. Quid si privatus sumeret o namentum principis, aut sacerdos privatus Epist pi, num faceret indecore 3 PA N . Scilicet. Co. Quid, si civis sumeret cultum militis , plumas , ceteraque x Bonus ibin J Ioeus est in eontrariis, mali & boni.

a. Fustuarium poena quae fuste infligitur : haee poena fuit militum qui ob leviora delicta fuste vel vite a centurionibus percutiebantur: qua de re Iuv. s. s. nodosam

354쪽

stultitiae 1 Thrasonicae insignia Θ PAN. Rideretur. Co. Quid , si inter milites Anglus gestaret crucem albam, Helvetius rubram , Gallus nigram Z P A N. Faceret impudenter. Co. Quid itaque miraris no- strum hunc cultum Θ P A H. Quid intersit inter pri- Vatum & principem, inter virum ac seminam, scio: quid intersit inter monachum. ac non monachum, nescio. Co. Quid interest inter pauperem & diviti temὶ PAN. Fortuna, Co. Et tamen indecorum esset,s pauper imitaretur cultum divitis. PAN. Verum, ut nunc serme coluntur divites. Co. Quid inter se- tuum & sapientem P A N. Aliquanto plus quam

inter divitem & tenuem. Co. Nonne moriones aliter

vestiuntur,quam qui sapiuntὶ PAN. Nescio quid vos

deceat, attamen vester cultus non multum abest ab

illorum cultu , si quis addat auriculas & tintinnabula. Co. Hoc plane deest: & sumus hujus mundi moriones , si modo vere sumus quod profitemur. PA N.. , Quid vos sitis, nescio : illud scio, multos esse 2 m riones , gestantes gariculas & tintinnabula, qui plus

sapiant iis , qui gestant pilea 3 suffiilia pellibus, 'ε epomides, reliquaque sapientum insignia. Itaque mihi stultissimum videtur , sapientiam profiteri ve- se potius quam ipsa re. Vidi quendam plusquam lI Thrasenicae. militaris. . la stulti . principum deliciae. Mart. t s. Muris dictis ema

viginti missibiu .mi. Is Sugultapillibiu J Hoe apud Germanos aliquot docto. res juris. in Hispania Theologi insigniuntur flocco albo in summo pileo. Lovanti pileo violaceo, & epomide, quae t imponitur humeris, nulli usui futura, nisi ut significet Μ

gistrum nostrum. Epamidei J Epomis cucullae genus, quae suffulta simi- liter pedibus aut ico, Magistus notiis ab humeris de- ' pendet.

355쪽

FRANCISCANI. I;

morionem , qui gestabat vestem usque ad talos dem illam, epontidem Magistri nostri: aderat &vultus, qui videri posset gravis Theologi : disputabat apud

omneis non sine specie gravitatis : mainatibus autem non minus erat jacundus , quam quivis alius morio , cum stultitiae generu superaret omneis. Co- ud igitur tu postulas Z ut princeps, qui ridet morionem, commutet cum illo vestem ZPA N. Fortassis hoc postularet aliquando decorum, quod tu proponis, si libeat repraesentare veste, quidquid est inania mo. Co. Vrges tu quidem, sed tamen arbitror, non sine caussa vestem suam additam morionibus. PAN.

Ob quam Θ Co. Ne laedantur a quoquam, si quid imprudenter di erint , aut fecerint. PAN. Non dicam 1nterim , quod ista res quosvis irritat potius ad lae-clendum , adeo ut frequenter e stultis fiant insani diec Iideo cur , cum bos cornupeta , qui occiderit Dominem, aut canis, aut sus, qui occiderit infantem, assiciantur supplicio ; morio qui sceleratiora coimmiterit, praesidio stultitiae sinatur vivere: illud expeto , cur vos distinξuamini cultu a ceteris , Nani si quaevis causa sufficit ad diversum cultum, oporteret pistorem aliter vestiri quam piscatorem, calcearium aliter quam vestiarium ; aliter pharmacopolam

quam i Cenopolam ,1 aliter aurigam quam nautam.

. Q secus vestimini quam re liqui facerdotes Z Si 2 laici, cur a nobis di fertis 3 Co. Olirn monachi nihil aliud eramus , quam purior pars laicorum : & hoc intererat inter monachum Mi alium laicum , quod nunc interest inter frugalem de

r Oenopalam J oenopola, qui veudit vinum. Laicus proprie, quod pommune est & non sanctum rN c haec vox significat eos qui sacris non suat initiati.

P probum

356쪽

probum virum, suis manibus alentem familiani,&inter 3 snap-hanum ex praedationum reditu jacta tem sese : Dst Romanus Pontifex addidit nobis sum honores : vestis ex nobis nacta est dignitatem, quae nunc nec laicorum est, nec sacerdotum; sed tamen huius, qualisqualis est, non puduit aliquando Cardi. nales 3c summos Pontifices. PAN. At tandem decorum illud unde sumiturὶ Co. Nonnunquam ex ipsa rerum natura , nonnunquam ex consuetudine mortalium & opinione. Nonne judicarent omnes absurdum , si quis tergore bubulo sic vestiretur, ut cornua prominerent in capite, & cauda traheretur humi 3 P A N. Ridiculum sane. C o. Rursum si quis vestem haberet, quae faciem ac manus tegeret, pudenda ostenderet P A N . Multo absurdius. C o. Ob id notati stini ab Ethnicis quoque scriptorJbus, qui multitia sumerent semiuis etiam indecora. Verecundius enim est,nudum esse, qualem te ostendimus in vaporario, quam uti veste pellucente. PA N. Ego puto , totum hoc de cultu pendere a consuetu- .diue ac perseasione mortalium. C o. Qui sic3 P A N . Non multi sint dies, quod heic diversati sunt, qui se praedicarent peragrasse varias regiones nuper in- ventas , & quas in priscorum cosnographorum picturis desideramus. Hi se narrabant pervenisse ad insulam quandam caeli temperatissimi , ubi summi dedecoris loco habebatur tegere corpus. C o. Isti fortassis belluarum ritu vivebant. PAN. Imo, ut 3 naρ-banum J Sie Germani vocant praedonum eenu,

subito ex arcibus adorientium viatorem . mitigato vocabulo.

Multitia vestis pellucida molli ae tenui sibstamine intexta, in quibus , hixta Senec. r. de benes. nihil en quo defendi corpus aut denique eador possit.

357쪽

FRANCISCANI.

alabant , humanissimam agebant vitam. Degebant sub rege , eum comitabantur ad opus mane : non

amplius quam horam , etiam singulis diebus. C o. Quid operis faciebant Θ PAN. Evellebant radicum genus, quod illic tritici loco est, & tritico tum gratius tum salubrius : quo peracto redeunt ad suum quisque negotium , & quod cujusque libitum est animo, faciunt. Sancte educant liberos, vi ant& puniunt flagitia , sed nullum acerbius quam ad alterium. C o. Quo supplicio Z PA N. Feminis ignoscut ur ; datur hoc sexui: ceterum viris adulterii convictis haec poena est , ut per omnem vitam in publicum prodeant membro pudendo velo obtecto. C' O grave supplicium l P A N. Atqui consuetudo persuasit illis , hoc esse quovis supplicio gravius. C o. bi contemplor quid possit persuasio , propemodum assentior tibi. Etenim si quis vellet starern, aut homicidam assicere extrema ignominia, nonne satis esset, si praediceret illi interulam supra nates 3 si partes pudendas turpiter prominentes lupinis pellibus

convestiret , caligas diversis coloribus variegaret; Vestem, quae thoracem tegit ac brachia, totam conscinderet, veluti rete saciens e Meste , scapulas & pectus nudaret ; barbam partim demeteret novacula,

partim demitteret , partim intorqueret ; capillos tonderet, adderet pileum undique sectum, cuni ingenti fasciculo plumarum c ac sic juberet prodire iupublicumὶ Nonne magistraduceret hominem,quam si morionis cucullam adderet cum auriculis praelougis ac tintinnabulis 3 Et tamen sic ultro sese ornant milites, ac sibi placent: & reperiunt quibus hoc pulcrum videatur, cum nihil possit esse insanius. P . N. . Imo non desunt honesti cives , qui hoc pro viribus amatiatur. c o, . Atqui, si quis nunc conetur Indo-

358쪽

ram aemulari cultum, qui plumis avium vestiuntur, nonne pueris omnibus videretur insanire 3 PAN. Prorsus. C o. Atqui quod nos miramur,etiam longe insanius est illo. Proinde ut verum est, nihil esse tam absurdum qu non commendet assuetudo : ita negari non potest , in vestibus esse quiddam decorum, quod apud sanos & cordatos semper decorum est: ac rursus indecorum . quod apud omneis , qui stapiunt, indecorum videri debet. Quis enim non ridet, quoties videt feminas onustas longa vestis 1 c Tonide, quae nobilitatem generis caudae longitudine metiuntur 3 Quanquam hoc non pudet imitari quos tam Cardinales , duntax t in palliis. Et tamen res est adeo violenta, consuetudo, ut non sit huic aut illi liberum mutare quod receptum est. PA N. Satis de αonsuetudine. Sin dic tu mihi quid sentias , utrum . existimes satius, monachos non disserre a ceteris cultu, an differreξC o. Equidem arbitror simplicius α Christianius , non aestimari quenquam eX cultu, modo sit honestus ac decorus. PAN. Cur igitur vos non abjicitis cucullas 3 C o. Cur Apostoli non statim vescebantur cibis quibuslibet 2 PA N . Nescio: dic tu. Co. quoniam obstabit invicta consuetudo. Quod enim penitus infixum est animis hominum . mult .

que utu confirmatum inveteravit, ac velut in naturam abiit, subito tolli sine magna pernicie tranquil litatis humanae non potest: sed ita paullatim subin vendum est, quemadmodum ille revulsit pilos i cau-

a Coronida 3 Quam nune caudam vorantia Caudae equinae vide Plutarch. in vita sertorii r proverbiuin hoe sibi vult, ut videlicet paulatim re assiduitate H ra posse fieri quam uno impetu: hinc Hor. Ep. a. l. . Horpermisso caudasue pilos utaequinae Paulatim Velio. demo

359쪽

FRANCISCA L 34

darequinae. PA N. Tolerarem, si monachorum omnium esset unus cultus : tot discrimina quis feratΘCo. Hoc malum usus invexit, qui nihil non invehit. Benedictus non commentus est novum cultum, sed is quo tum utebatur cum suis , erat cultus laici simplicis ac probi. Nec Franciscus, invenit novam sommam , sed haec crat vestis pauperum ac rusticorum. Posteriores additis quibusdam verterunt rem in superstitionem. Nonne videmus & hodie quasdam anus tenentes sui seculi cultum, qui magis est diversus a cultu horum temporum , quam meus cultus abest a tuo 3 P AN. Videmus. Co. Itaque cum hunc

cultum vides , vides reliquias prisci leculi. PAN. Ergo nihil habet aliud sanctimoniae cultus vester ZCo. Nihil prorsus. PAN. Quidam jactant, istos

cultus praemonstratos divinitus ἱ diva Virgine matre. Co. Ista sunt hominum somnia. PAN. Sunt qui desperent se posse a morbo revalescere , ni vestiantur cultu Dominicano: imo, qui ne sepeliri quidem velint, nisi in veste Franciscana. Co. Ista qui suadent, aut I captatores sunt, aut fatui: qui credunt, superstitios. Deus non minus dignoscit nebulonem in veste Franciscina, quam in militari. PAN. At intinor est plumarum varietas in avibus , quam iit -- bis cultus. Co. An non itaque pulcrum est imitari naturam ; sed pulcrius vilacere. PAN. Vtinam vinceretis & rostrorum vari etatel Co. Sed age', varietari quoque patrocinabor, si pateris. Nonne aliter v

stitur Hispanus, aliter Italus, aliter Gallus , aliter

i i Captator, venator, qui blanditiis donis illecebris , ob- 'quio aliquid aumpatur : Requenter pro haeredipeta N

360쪽

Germanus, aliter Graecus', aliter Turca, aliter Sarmcenus λ PAN. Scilicet. Co. Et in eadem reSione quanta varictas vestium , etiam in ejusdem sexus, aetatis , &ordinis hominibus Z Quanto alius cultas Veneto, alius Florentino, alius Romano3 Atque haec Intra unam Italiam. PAN. Credo. Co. Hinc nata est & nostra varietas. Dominicus sumsit cultum a probis agricolis ejus Hispaniae partis , in qua vixit: Benedictus a rusticis ejus Italiae partis, in qua vixit: Franciscus ab agricolis diversae partis : atque item de ceteris. PAN. Proinde quantum video , vos nu. hilo estis sanctiores nobis , nisi sanctius vixeritis. Co. Imo pejores vobis, qui parum pie viventes, gravius offendamus animos limplicium. PAN. Est igitur aliqua spes de nobis , qui nec patronum habemus, nec cultum , nec regulam, nec professionemrCo Habes,A bone. vide ut ferves:quaere et a suscepi

xibus tuis , quid prosessus sis in baptismo , quani vestem illic acceperis. Et humanam rNulam de deras, qui regulam Evangelicam profestus sis 3 Desi . deras hominem patronum , qui patronum habeas. Jesiim Christum Z Cum duceres uxorem , nihil pr fetus es 3 Cogita quid debeas conjugi, quid liberis, quid familiae ; & senties te plus habere sarcinor, quam si Francisci regulam professus esses. P A N Credisne, ullum Pandocheum ingredi caelum 3 CocQuid ni 3 PAN. Multa fiunt,at dicuntur in hac do Ino, quae parum respondent Evangelio. Co. Quae3P A N. Alius bibit plus satis,alius obscoene loquitur, quidam rixantur , quidam obtrectant: denique an

cetera sint casta, neuto. co. His occurrendum e Quos nune patrinos ae mamiros vorqui siondent pro puelli baptietatis. quantum

SEARCH

MENU NAVIGATION