Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

stem magna vis psalteriorum ac missarum perageretur Quod ruperesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Jam totus erat in thesauro Fauni animus , illum toto petitore devorarat. TH. Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter ina a Ie audiunt sacerdotes. AN. Ubi nihil esset omissili quod ad pecuniae negotium pertineret, exorcista submonitus a Polo, coepit animam de curiosis arti bus percunctari, de I alcumistica , deque α magia. Et ad haec anima quaedam respondit pro tempore, ce- Pterum pollicita, se plura indicaturam , simul atque illius opera liberata suisset a paedagogo daemone. Sit hic, si videtur, tertius fabulae altas. In quarto Faunus coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nil ut aliud crepare in colloquiis, in convi viis ; polliceri monasteriis magnifica quaedam : α omnino nihil jam humile loquebatur. Adit locum, reperit signa, non ausus tamen est effodere thesau vum, quod anima injecisset scrupulum , ingenti periculo Amirum, si prius , quam essent peractae mis

sae, thesaurus attingeretur. Iam multis nasutioribu isdbolebat sucus. Cum tamen ille nusquam non depraedicaret suam stultitiam, clam admonitus est Gamicis, praesertim ab Abbate suo, ne qui hactenus habitus esset vir prudens, nunc diversum de se specimen daret omnibus. Ille tamen nullius oratione pP tuit commoveri, quo minus crederet, rem esse seriam et adeoque penitus haec imaginatio occupavit animum hominis , ut praeter spectra& malos genios

x Aleumistica quid sit vide subsequens colloquium.

a Magia, perseetii ac abdita rerum naturalium scientia rsignificat quoque nefandam Daemonum invocationem, quam Plinius artem intestabilem vocat. hanc γηni At :anagia aurem vox Persica.

382쪽

366 EXOR. sIVE SPECTRUM.

nihil somniaret, nihil loqueretur. Abierat mentis habitus in ipsam faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic dejecta, ut larvam esse diceres, non hominem. Quid multis Θ minimum aberat a vetara dementia, ni celeri remedio succursum fuisset. T. I. Nimirum hic erit extremus actus fabulae. AN. Eum tibi reddam. Polus & hujus gener hujus m di technam commenti sunt. Essinxerunt epistolam raris literis descriptam ; idque non in chartis 'vulgaribus, sed in his, in quibus aurifices reponunt bracteas auri, subrubentibus , ut scis, luto. Epistolae sententia haec erat: Faunus , dudum captivus, nunc liber , Fauno libeTatori suo optimo salutem aetemnam. Non est, mi Faune, cui te diutius in hoc negotio maceres, respexit Deus animi tis piam volu tatem, & illius merito me liberavit a suppliciis: ego nunc feliciter ago inter angelos. Te manet locus apud divum Augustinum, qui proximus est Apost lorum choro. Ubi veneris ad nos, agam tibi gratias Loram. Interim cura ut vivas suaviter. Datum Θcoelo I empyreo, Idibus Septembribus, anno millestumo quadringentesimo nonagesimo octavo, sise ει sillo annuli mei. Haec epistola esam posta est in altari, ubi famirus erat rem divinam Faunus. Eareracta subornatus est , qui eam submoneret de re, quasi cassi deprehensia. Nunc eam circum seri epuno am, & ostentat ceu rem sacram : nihilque os dit certius, quam eam E coelo perlatam ab angelo.

T A. Istud non est liberasse hominem insania, sed

a Empyreo, supremo ac ut seripti a loquitur tertio eoe- . Dei dc Beatorum sede ουρανος . ignitum coetum . non quod revera sit tale: sed propter puritatem quai lior longἡ Ω2erat. mutasse

383쪽

ΑL CUM ISTIC A.' 3ι

mutasse insaniae genus. AN. Sic est profecto, nisi quod nunc insanit suavius. T H. Antehac non soleo multum tribuere fabulis , quae vulgo feruntur despectris, sed posthac multo minus tribuam: suspicor enim , ab hominibus credulis , & Fauni similibus, multa pro veris prodita literis , quae simili artificio sunt adsimulata. AN. Ego pleraque hujus generis esse credo. . a Alcumisma. 3 PH I L E c ous , L A Lus. P H. Uid est novae rei, quod sic Lalus apud sese inridet, ac pene in cachinnos solvitur, sub inde signans se cruce 3 Interpellabo selicitatem hominis. Salve multum , amicissime Lale. Videre mihi admodum felix. L A . Atqui selicior ero, si te impartiam hoc gaudio. PA. Fac igitur quam primum me bees. L 4. Nosti BalbinumὶP H Senem illum eruditum , ac vitae etiam laudatae 3 L . Sic est, ut Acis , sed nullus est mortalium , qui sapit omnibus horis, aut qui sit undiquaque perfectus. Habet hoc vir ille inter multas egregias dotes naevi ; iam olim insanit in artem,quam vocant alcumisticam.P H .Haud tu quidem naevum narras , sed insignem morbum.

I A. Vtcunque est, ille toties delusus ab hoc hominulis genere , tamen aludum mirifice passiis estsbi dari verba. PM. Quo pacto 3 LA. Adiit itulum sacerdos quidam : salutavit honorifice: moti sic exorsus est: Doctissime Balbine , mirabere f.

λ Alcumissica . ars docens vel metallorum transerutationem. vel separationem: aliter Alchimia. vox composita ex praefixo Arabum articulo dc v. fundo. 3 Lalina Loquax. Philecolis, axidus audiendi. .

384쪽

AL CUM ISTIC A

lassis , quod ignotus sic interpellem te , quem scit

nunquam non sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit Balbinus , qui mos est illi;nam verborum est

mire parcus. PH. Prudentiae narras argumentum lL A. Verum alter prudentior sic pergit. Ignosces t men huic neae importunitati , si cognoris causi am,

cur te adierim. Dic , inquit Balbinus ; sed raucis, si

potes. Dicam , inquit ille, quanto potero compe dio. Scis, vir omnium doctissime, esse varia mort lium fata: ego nescio, utro in numero me ponam, felicium aninfelicium. Etenim si meum fatum altera 'eae parte contemplor, videor mihi pulcre selix: si ex altera, nihil me inselicius. Urgente Balbino ut rem l conserret in compendium; Finiam, inquit, deictissime Balbine. Id erit mihi facilius apud virum, cui totum hoc negotium sic notum est , ut nulla notius. PH Rhetorem mihi depingis , non alcumistam. L A Mox audies alcumistam . A puero mihi, inquit, cor tigit haec selicitas, ut artem omnium maxime op

tendam discerem: illam,inquam, totius philosophia: a medullam alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil experrectus est Balbinus , gestu duntaxat: ceterum gemitu jussit ut pergeret. . Tum ille: Sed Sine miserum , inquit , qui non inciderim in eam viam, quam oportuit. Cum Balbinus rogasset, quas; nam vias diceret: Scis , inqssit, optime, i quid enim te fugit, B lbine, virum undiquaque doctissimum 3 duplicem esse huius artis viam: alteram,quae dicitur longatio:alteram, quae dicitur curtatio. At mihima Io quodam sito contigit in longationem incidere.

. t Medulla philosephiae r i. e. pars melior de quasi flos philo phia r nam quod optimum est id natura videtur in. tune recondidisse.

Balbino

385쪽

Balbino sciscitante , quod .esset discrimen viarum: Impudentem me, inquit, qui haec apud te loquar,cui sciam haec omnia sic esse nota , ut nulli notiora. Itaque supplex huc ad te accurri, ut misertus nostri, digneris impartire nobis viam illam felicissimani curtationis. Quo peritior es hujus artis, hoc potes minore negotio communicare nobis. Noli tantum Dei donum celare fratrem dolore periturum. Ita te : Iesus Christus semper majoribus locupletet doti- . , . bus. Cum hic non faceret obtestandi finem Balbinus, sateri coactus est, se prorsus ignorare,quid esset longatio aut curtatio : jubet exponat ipse vim harum vocum. Tum ille: Quanquam, inquit, scio,ine loqui peritiori;tamen, quando ita jxu es,faciam. Qui totam , aetatem in hac arte divina contriverunt , duabus rationibus vertunt rerum species: altera, quae brevior, est,sed plusculum habet periculi: altera , quar. longior est, sed eadem tutior. Ego mihi videor infelix qui hactenus sudarim in ea via, quae meo animo non arridet ; neque quenquam nancisci potui, qui alte- ram, cujus amore depereo; vellet indicare. Tandem, Deus immisit in mentem, ut te adirem, virum non minus pium quam doctum. Doctrina tibi praestat, ut facile possis dare quod peto : pietas commovebit, ut velis opitulari fratri, cujus salus tibi in manu est. Ne longum faciam, cum hujusmodi sermonibus veterator ille amovisset a se suspicionem fuci ; fidei que fecisset, sibi viam alteram esse perspectissimam; iam ρridem pruriebat Balbino animus. Tandem non temperans sibi, Valeat, inquit, illa curtatio , cujus ego ne nomen quidem unquam audivi,tantum abest ut teneam : dic mihi bona fide, longationem tenes ta . .

386쪽

3 o ALCUM ISTICA.

requireretur: Nimium, inquit; totus pene annus; interim tutissima est. Ne labora , inquit Balbinus, etiamsi toto biennio sit opus , modo fidas arti tuae. Vt rem in pauca conseram , convenit inter eos , up negotium aggrederentur clam in aedibus Balbini: hac lege, ut ille suppeditaret operam, Balbinus sumptum;lacrum eX aequo ac bono videretur:quanquam impostor modestus ultro totum lucrum , quod proveniiset, Balbino deserebat. utrinque juratum est de silentio, quoa faciunt qui mrsteriis initiantur. Iam

ilico numeratur pecunia , unde artifex mercaretur Ollas , vitra, carbones, reliquaque quae ad instruemdam officinam pertinent. Ibi noster alcumista suavi ter in scorta , aleam es compotationes i decoquie eam pecuruam. PH. Hoc nimirum est 2 vertere rerum species. I A. Vrgente Balbino , ut rem aggrederetur An non tenes, inquit, illud, Dimidium lacti, qui bene coepit, habetὶ Magnum est, bene praeparare materiam. Tandem coepit adornari fornax. Heic rursus erat opus novo auro , velut illecebra venturi auri. Siquidem ut piscis non capitur absque esca, ita aurum alcumistis non provenit, nisi pars a ri admisceatur. Interea Balbinus totus erat in supputationibus : subducebat enim , si uncia pareret quindecim, quantum esset lucri rediturum ex unciis bis mille:tantum enim decreverat insumere. Cum hanc quoque pecuniam decoxisset alcumista , jam .

Que mensem unum atque alterum multum operae

limulasset circa soli es dccarbones, roganti Balbi n. r Decoquit J decoquere est nequiter profundere. Inde

decoctores.

ae Vertere rarum specis, J Nam id profitentur alcumistae. - . Qui prosivi sit, inad vertit quo nuitur.

387쪽

AL CUM ISTICA. 37i

ecquid procederet negotium 3 primum obmutuit, urgenti tandem respondit , Sicut solent res praeclarae, quae semper difficiles habent aditus. Caussabatur

erratum in emengis carbonibus: quernos enim emerat, cum abiegnis esset opus, aut colurnis. Ibi perierant aurei centum. nec eo segnius reditum est ad aleam. Data nova pecunia , mutati carbones. Jantiaque ma re studio res coepta est, quam antea ; que

admodum in bello milites, si quid secus accidit, quam vellent, virtute sarciunt. Cum menses jam aliquot ferbuisset officina , & exspectaretur scelus aureus, ac he mica quidem auri esset in vasis, s jam

enim & illud omne decoxerat alcumista) inventa est alia caussatio,nimirum vitra quibus usus suerat, non sitisse temperata sicut oportuit. Etenim I ut non ex quovis ligno Mercurius fingitur , ita non quibusiubet vitreis conficitur aurum. Quo plus erat impensum , hoc minus libebat desistere. P H . a. Sic solent alcatores ; quasi non multo satius sit, hoc perdere. quam tum. UA . Sic est. Dejerabat alcumista; nunquam sibi sie impositum nisse : nunc errore deprc henso cetera fore tutissima, & hoc dispendii ni agno cum foenore sarturum sese. Mutatis vitreis tertia instaurata est ossicina. Admonubat atomista, rem felicius successuram, si Virgini matri, quae, ut scis,

Paraliis colitur, mitteret aliquot aureos dono : ar aem enim esse sacram, nec absque favore numimini r Non omnium ingenia omnibus sunt idonea ac disti

plinis accoinodata . . magno enim studio seligebant lignum unde numen exsculperent : praesertim qui eo ad magiam utebantur : hoc proverb. coincidit cum eo quod reseret Athen. l. s. Ex thymbra nemo lanceam conficere potestia id Iuxta illud poetae Sic ne perdiderit, non

388쪽

A L CUM ISTI C A.

rem prospere geri. Id consilium vehementer placuit Balbino homini pio, ut qui nullum praetermitteret diem , quin perageret rem divinam. Suscepit religiosam profectionem. alcumisia , nimirum in. proximum oppidulum, atque illic I votivam pecu niam decoxit in ganeis. Revelsus domum, nuntiat, sibi summam esse spem, negotium ex animi se tentia successurum , adeo divam virginem votis suis. visam annuere. Vbi multo jam tempore sudatum esset, ac ne mica quidem auri nasceretur usquam, . expostulanti Balbino respondit, sibi nihil unquam tale accidisse in vita, toties artem experto , nec satis

posse conjectare quid esset in causa. Quum diu divinatum esset, tandem illud venit in mentem Bala bino , num quo die praetermisisset audire sacrum, aut dicere preces horarias, quas vocant: nam nihili succedere his omissis. Ibi imposior, rem, inquit, aculet gisti. . Me miserum , semel atque iterum id admissum est per oblivionem . & nuper a prolixo convivio surgens, oblitus sum dicere salutationem. Virginis. Tum Balbinus, Non mirum, inquit, si res tanta non succedit. Recipit artistX, se pro pratae missis sacris duobus duodecim auditurum, α pro unica salutatione decem repositurum. Cum alc . misiam prodigum subinde defecisset pecunia, neci: suppeterent petendi caussae , tandem hanc technam: commentus est. rediit. domum admodum exanimatus : ac voce lamentabili, Perii, inquit, fundiutus , B lbine, perii , actum est de capite.meo. O .i dicitur quod soli causa datur aut per lub

tur: sic apud Hor. l. i. Ep. 3 'assii r in v frum raditum votiva iuvinca. Ita Ovid. Am. i. votiva Thura vocat quae voti cau-- persolvebantur, alias Plaut. in casaures votivas vocat,

quae sint diendi arida. si est

389쪽

stupuit Balbinus : & tanti mali caussam avebat cognoscere. Subodorati sunt, inquit, aulici quod egi

mus : nec aliud exspecto, quam ut mox deducar in carcerem. Ad hanc vocem expalluit etiam serio Balbinus. Nam scis, ' apud nos capitale. esse , si quis alcumisticam exerceat absque principis per missu. Pergit ille : Non, inquit, metuo imortem ἔ utinam illa continMi l metuo quiddam crudelius. Roganti quid hoc euel: Rapiariinquit,aliquo in turrim : illic per omnem vitam cogar his laborare,qui bus non libet. An ulla mors est, quae non potior esse debeat, quam talis vitaὶ Ibi res ventilata est consultatione. Balbinus, quoniam cessebat artem Rhetoriacam, pulsavit omnes status, si qua periculum vitari posset. Non potes, inquit, inficiari crimenZ Nequa quam, ait ille. Inter regios atellites res sparsa est et & habent arguntenta, quae dilui non possint. Ne defendi quidem factum poterat ob legem manifestam . Cum multis in medium addums, nihil videretur fir uni praesidii, tandem alcumista , cui jam opus erat: praesenti pecunia: nos, inquit, Balbilae, lentis consiliis agimus ; atqui res poscit praesens remedium. Jam arbitror adfuturos, qui me abripiant in malam,

ram. Denique cum nihil occurreret Balbino, tamdem alcumista, Nec mihi quidquam occurrit, inquit , nec quidquam superesse video, nisi ut sortiter peream: nisi forte hoc placet, quod unum superest, utile magis quam honestum , nisi quod durum est etelum necemias. scis, inquit, hoc hominum genus

' pud nos J Plin. lib. meap. i. refert. Britannos mire insanisse in magiam, usque ad ipsius aetatem. sunt adhuc

qui in alcumistica parum sobrii sunt: quanquam lea capis talis apposita est. avidum

390쪽

avidum esse pecuniae ; eoque facilius corrumpi pes se, ut sileant. Quamvis durum sit illis i surciferis dare

quod profundant, tamen, ut nunc res sunt, nihil video melius. Idem visum est Balbino; ac numeravit aureos triginta, quibus redimeret silentium. PH Ma

xam Balbini liberalitatem mihi praedicas. L A. Imo in re lionesta citius deatem extudisses ab eo, quam numinam. Sic prospectum est alcumistae, cui nihil erat periculi: nisi quod non haberet quod daret amic. e. P H. Demiror, Balbino in tantum nihil estea nasi. L A . Heic dumtaxat naso caret, in ceteris na

sutissimus. Rursum nova pecunia instruitur fornax, sed praemissa ad Virginem matrem precatiuncula, ut coeptis faveret. Iam totus exierat annus,dum, illo nunc hoc, nunc illud caussante , 3 luditur opera, Aperit impensa. Interim extitit casus quidam rudiculus. PH. Quisnam 3 LA. Alcumista surtivam consuetudinem habebat cum uXore cujusdam au lici : maritus concepxa suspicione coepit hominem observare. Tandem cum illi nunciatum esset , fBcrificum esse in cubiculo , praeter exspectationem

rediit domum, pulsat ostium. Pu. Quid se iii rus homini di L A . Quid 3 nihil suave : aut occis

Ius erat, aut exsecturus. Vbi maritus instans mumitaretur,se vi effracturum ostium, ni aperiret uxor, magnopere trepidatum est, & circumspicitur prae, sentaneum aliquod consilium. Nec erat aliud,quam et Fureiser qui ob aliquoa leve delictum cogebatur a

Domino ignominiae causa magis quam supplicii, fuream colligatis ad eam manibus ferre o Ter. in Andria Oh tibi ego in credam farcifer: Trifurcifer, insignis furcifer. a Nasi, i e. sagacitatis ac judicii vide sipra. 3 Luditur opera. frustra laborate Ter. in Phormin illis

SEARCH

MENU NAVIGATION