Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

fg PER E GR INATIO iis, quod habetur Judae, Pilato, Caiphae, cohorti

Iitum sceleratorum, quos operose sculptos vides in curatis altaribus. Adduntur cognomina, ne quis posthac usurpet gloriae caussa. Ingeruntur oculis, nequis aulicus post nac injiciat manus verin episcopos,

vel in possemones Ecclesiae. Nam tres illi satellites a peracto facinore versi sunt in rabiem , nec reddita mens est, nisi implorato Thomae sanctissimi savore. M E. O perpetuam martyrum clementiam l OG. Ii gressis aperit sese spatiosa quaedam aedificii r m stas. Ea pars quoslibet recipit. M c. Nihilne illic visendum Z O G. Nihil praeter structurae molem, & lubros aliquot columnis affixos, in quibus est Evangelium Nicodemi, & sepulcrum nescio cujus. ME. Quid deinde 3 O c. Cancelli ferrei sic arcent ingreΩsum , ut conspectum admittant ejus spatii quod est

inter extremam aedem&chori,quem vocant,locum.

Ad hunc conscenditur multis gradibus, sub quibus

testudo quaedam aperit ingremam ad latus Septentrionale. Isthic ostenditur alta e ligneam divae Virgini secrum, pusillurn, nec ulla re visendum,nisi monumento vetustatis, Iuxam hisce temporibus exprobrante. Illic vir pius distur extremum vale dixisse Virgini, cum mors immineret. In ara est cuspis gla dii, quo praesectus est verteκ optimi praesulis, ac cerebrum confusum, videlicet quo mors esset praesentior. Hujus ferri sacram rubiginem amore martyris

religiose sumus exosculati Hinc digressa subimusi Maiestas secundum Livium lib. i. cum de aliquo loco dicitur significat, sσci praestantiam vel excellentiam: Alias titulus est honoris qui deferri solet Imperatoribus, regi

472쪽

et cryptoporticum. ea habet suos mystagogos. Illies rimum exhibetur calvaria martyris perforata ; rsiqua tect a sunt argento, summa cranii pars nuda patet osculo. Simul ostenditur plumbea lamina, Thomae Acrensis titulam habens insculptum. Pendent ibidem in tenebris indusia cilicina, cingula, subliga riaque, quibus antistes ille subigebat carnem suam, ipso adspectu horrorem incutientia, nobisque moulitiem ac delitias nostras exprobrantia. M E . Fortas. iis oc monachis ipsis. O G. Isthac de re nec alfirmare

positim , nec negare ; nec resert quidem mea. M E . Vera narras. OG. Hinc redimus in chori locum. Ad latus Septentrionato reserantur arcana : di ctu mirum quantum ossium illinc prolatum sit, calvari menta, dentes, manus,digiti, integra brachia,quibus omnibus adoratis fiximus oscula ; nec erat futurus

finis, nisi qui mihi tum comes erat ejus peregrin tionis parum commodus, interpellasset pstentandi studium. MK. Quis isteὶ OG. Anglus erat nomine Gratianus Pullus, vir eruditus ac pius, sed minus affectus erga partem hanc religxonis, quam ego volebam. M s. Viclevita quispiam, opinor. OG. Non arbitrori etiamsi libros illius legerat, incertum v de nactus. M a . Is offendit mystagogum Z OG. Pr latum est brachium a8huc carnem habens sanguinolentam ; hujus osculum eXhorruit, ac vultu quoquo

taedium quoddam prae se serebat. Mox sua reco didit mrstagogus. Hinc spectavimus altaris tabulam εο ornamenta,mox quae sub altari saerant recondita.

Id est. subterranea porticus,q paratur adversm aestum solis. v

473쪽

opulenta omnia: deteres, α Midam & Croesiam filia se mendicos, si spectares vim auri atque argenti My. Heie nihil osculorum Z O G . Non, sed aliud votorum genus teti it animum meum. M E . Quodnam 3 oc. Suspirabag , domi meae nihil esse talium reliquiarum. ME.Sacrilegum votum. OG.Fateor; & supplex veniam precatus tum a divo priusquam pedem rem templo. Post haec ducimur in sacrarium. Deus bone, quae illic pompa vestium holosericarum, quaevis candelabrorum aureorum Θ Ibidem vidimus pedum divi Thomae. Videbatur arundo lamina argentea obvestita. minimum erat ponderis, nihil operis, nec altius quam usque ad cin 'lum. M s. Nulla crux 3 o c. Nullam vidi. Ostensum est pallium, ho .losericum quidem , sed crassis filo ; nullo auro germisve insigne. Aderat & sudarium, sudoris ex codo contracti, manifestasque sanguinis notas retinens. Haec vetustae frugalitatis monumenta libenter i mus exoscuIati. ME . Ista non 'stenduntur quibus1-bet 3 O G. Nequaquam, o bone. ME. Vnde tibi tratum est habitum fidei, ut nihil arcam celareturὶ O G. Erat mihi nonnihil notitiae cum R. P. Gulielmowaramo Archiepiscopo; is me trib' verbis cor

mendavit. ME. Ex multis audio , virum singulari praeditum humanitate. O G. Quin potius dicas, ipsam esse humanitatem, si noris. Iam ea doctrina. ea morum sinceritas, ea vitae platas, ut nullam abstluti praetulis dotem in eo desideres. Ab hin igitur' indas. phrniae Rex eum a Baecho hospite sto, obtii nuicit ut quidquNattigisset protinus

Vbi autem ipse cibus in aurum mutaretur Ac fame periret ;Iussit Bacelius ut in Pactolo fluvio se ablueret, ubi post num starum unde pactolus auteas arenas coe

474쪽

RELIGIONIS ERGO. 419

deducimur ad superiora. Nam post altare summum rursus velut in novum templum ascenditur. Illic iasacello quodam ostenditur tota facies optimi viri inaurata, multisque gemmis insignita. Heic casus quidam inopinatus pene totam illam felicitatem inter 'rbavit. ME. Exspecto quid mali dicas. OG.. HAc minimum iniit gratiae comes meus Gratianus. Is a precatiuncula rogavit mystagogum assessiorem: ιHeus, inquit, bone pater, verumne est quod audio, Thomam, dum viveret, fui e benignissimum erga pauperes Θ Verissimum, inquit ille. Coepitque multa de illius erga tenues beneficentia commemorare. Tum Gratianus: Non arbitror, eum affectum in illo mutatum esse , nisi sorte in melius. Assensus est mystagogus. Rursum ille: Cum igitur vir sanctissimus tam liberalis saerit in egenos, cum adhac pauper est et,& ipse praesidiis pecuniarum egeret ob co pustuli necessitatem ; an non putas aequo animo I

turum nunc, cum tam opulentus sit, nec ullius egeat,

si qua mulier paupercula, domi habens liberos famelicos , aut filias ob dotis inopiam de pudicitia perb

clitantes, aut maritum morbo decumbentem, omnibusque praesidiis destitutu iri, precata veniam, detrahat ex his tantis opibus aliquam particulam subim vandae familiae, velut a volente sumens vel dono vesmutuor Ad haec cum nihil responderet asses r capiatis aureis Gratianus , ut est vehemens, Ego, inquit. plane confido , sanctissimum virum etiam gavisurum, quod mortuus quoque suis opibus sublevaret inopiam pauperum. Ibi mystagogus et corrugarei Corrugare frontem est irasci. eum tingimus frontem contrahimus et Apud Plaut. operata frons severitudine logitur.

475쪽

co PEREGRI NATIO

frontem, porriMre labra , 2 Gorgoneis oculis nos obtueri: nec dubito , quin sputo, conriclisque nos ejectit rus fuerit e templo, nisi cognovisset, nos ab a chiepiscopo commendatos. Equidem utcumque placavi blandis verbis iram hominis, negans, Gratianum quidquam horum ex animo loqui, sed suo mo- ire ludere ; simulque drachmas aliquot deposui. 11 g.

E 'o sane tuam pietatem vehementer adprobo. V rum mihi nonnunquam serio venit in mentem, quo colore possint excusari a crimine, qui tantum opum insumiunt templis extruendis, ornandis, locveleta dis, ut nullus omnino sit modus. Fateor, in sacris vestibus , in vasis templi, deberi cultui solenni suam dignitatem : volo & structuram habere majestatena

suam. Sed quorsum attinent tot baptisteria, tot candelabra , tot statuae aureae 3 quorsum organorum, . quae vocant, immensi sumtus 3 nec unicis Interii ncontenti sumus: quorsum ille musicus hinnitus, in gno censu conducendus, cum interim fratres & s Tores nostrae, vivaque Christi templa, siti fameque contabescant 3 O G. In his quidem nemo vir pius ae prudens modum non desiderat: verum quoniam hoc vitium ex immodica quadam pietate nascitur, tau rem promeretur, praesertim quo ς in mentem venit diversus morbus istorum, in templa suis opibus spoliant. Ista sere donantur a potentibus ac mo- , narchis, deterius peritura in aleam ac bellum. Et si quid hinc alienes , primum habetur pro sacrilegio: deinde contrahunt manus suas qui dare solent, insu-

ae Gorgoneis oculis truculentis ae torvis. Gorgones ta

runt filiae phorci quas debellavit perseus r Colo obtutu ii μmines in saxa obriguisse dieitur. ita a graec. . δεος. nomen animalis noxii in Astua. et nom. iη ς trRculentia, celeritas.

476쪽

RELIGIONIS ERGO. si

per ac invitantur ad rapinam. Igitur harrum rerum anagis illi custodes sunt, quam domini. Denique malim videre templum sacra supellectile luxurians, quam, ut sunt quaedam , nuda, sordida, stabulis equorum similiora quam templis. ME. At legimus olim laudatos episcopos , qui vasa sacra divendiderunt, eaque pecunia subvenerunt egenis. O G. Laudantur de nodie, sed laudantur tantum ue imitari nec licet,

nec libet, opinor. ME .Remoror tuam narrationem.

Nunc exspeisto fabulae 1 catastropheta. OG. Accipe ;paucis expediam. Inter haec prodiit summus ille mystagogus. M E . Quisnam λ Abbas loci 3 O G. 1 Mi tram habet, census habet abbaticos; solo nominu caret, & Prior dicitur, ob id, quod archiepiscopus abbatis loco est. Nam antiquitus quisquis erat eius ditionis archiepiscopus, idem erat & monachus. ME. Equidem vel camelus appellari sustineam, si census esset abbate dignus. OG. Mihi quidem visus est vix pius juxta & prudens, neque Scoticae Theologiae xii dis. Is nobis aperuit thecam, in qua reliquum sancti viri corpus quiescere dicitur. M et i Vidisti ossa 3 O G. Id quidem fas non est : nec liceret, nisi admotis se Iis: sed auream thecam theca contegit lignea: ea si hibus sublata opes nudat inaestimabiles. Ma. Quid

audio 3 O c. Vilissima pars erat aurum : gemmis raris ac praegrandibus collucebant, nitebant ac sulgN-rabant omnia. quaedam stiperabant ovi anserint ni enitudinem. Ibi multa cum veneratione circumsta-ant aliquot monachi: sublato tegumento adorarii Catastrophe, rei exitus, pars fabulae extrema subversio. sumitur quoque pro morte. fabula vero uanes partes fuit distributa. an '-- - &-κ-

a Mitram vide supra in notis.

477쪽

mus omnes. Prior candida virga demonstrabat eoi laetu singulas gemmas, addens nomen Gallicum, pretium, & auctorem doni. Nam praecipuas mona

aliae dono miserant. M E. Oportuit illum esse praediutum insigni memoria. O G. Recte conjectas; qua quam juvat & exercitatio;frequenter enim hoc agit. Hinc reducit in cryptoporticum. 4llic domicilium habet Virgo mater, sed subobscurum, semel atque iterum serreis cancellis circumsepta. ME. Quid ariet est ὶ ο G. Nihil, opinor , nisi fures. Nec enim unquam vidi quidquam divitiis onustius. M T. Cari cas mihi divitias narras. O G . Admotis lucernis vidumus plusquam regale spectaculum. M E . Vincit optibus Parathalassiam 3. O G . Specie longe siserat, abstrusa novit i psa. Haec non ostenditur niu magnatubus aut praecipuis amicis. Postremo reducimur in sacrarium : illic detractum est scrinium nigro comtectum corio ; depofitum est in mensam ; apertum est ;mox omnes flexis genibus adorarunt. M E .Quid inerat Oo. Fragmenta quaedam linteorum lacera, pleraque mucci vestigium servantia. His, ut aiebant,

vir pius extergebat sudorem a facie sive collo, pituutam a naribus , aut si quid esset similium sordium.

quibus non vacant humana corpuscula. Ibi meus Gratianus rursum non optimam iniit gratiam. Huic& Anglo, & noto, nec mediocris auctoritatis vibro, Prior benignus unum d linteolis obtulit dono, credens , sese munus longe gratissimum offerre. Sed Gratianus heic parum gratus, non sine fastidii significatione digitis contrectavit unum , & contemtum reposuit, porrectis labiis, veluti a poppys

poppysmus v. poppysima; vocis blandime tum equis Alet fieri. Iuv. saty. 6. praebebit υati erebrum ponasma πα-ti. a Graeco πο-mb. sibilo vel adulor.

478쪽

mum imitans. Nam hic illi mos erat, si quid ostenderet , quod tamen contemnendum esse judicaret. Meum animum simul & pudor & citator discruci bant. Prior tamen, ut est homo stupulus, dissimul bat hoc factum ; nosque post oblatum vini poculum humaniter diinisit. Cum rediremus Londinum. M E .Quid oportuit, cum jam non procul abesses a litore tuo 3 O G. Sic est: sed ego litus illud perquam lubens fugi, magis infame frandibus ac rapinis, qmnat ullae sunt i Maleae naufragiis. Dicam quod proxima vidi trajectione. Complures a litore Caletiensiet scalmo devehebamur ad navem majorem. In his erat Gallus qaidam iuvenis, pauper ac pannosus. A bhoc exigunt dimidiam drachmae. Tantum enim I extorquent a singulis ob brevissimam vectationcm. Ille excusabat paupertatem : isti per jocum explorant scilicet , ac detractis calceis inter suppaetas soleas reperiunt decem aut duodecim drachmas : eas eripiunt palam, ridentes, & conviciis ludentes in sce-

leratum Gallum. M a . Quid juvenis 3 O G. Quid

aliud 3 Flebat. ME. Num exauctoritate faciebantista 3 O G. Prorsus eadem, qua surantur sarcinasti spitum, qua tollunt crumenas, si quando datur opo tunitas. M E . Mir in est, istos tantum audere facinus, tot testibus consciis. O G. Sic assueverunt, ut recte fieri putent. Spectabant e majore navi complures, in cymba aderant aliquot Angli negotiatores, qui se stra obmurmurabant. Illi velut in re faceta gloria bantur, deprehensum sceleratum Gallum. M E. Ego

si os maritimos lares Iudens ac jocans subigerem irer Malaea promontorium Laconiae de quo supra in notis. α scalmus Cymba, sed proprie est lignum in navis late re quo remus alligatur.

V crucem.

479쪽

PEREGRINATIO

crucem. OG. Atqui talibus scatet utrumque litus. Heic mihi conjecta 3 Quid domini faciant, ausint cum talia fures 3 Proinde posthac quaslibet am-hages malim quam illud compendium. Ad haec, quemadmodum ad inseros facilis descensus, sed reditus difficillimus; ita per hoc litus ingressus non admodum facilis , exitus dissicillimus est. Haerebant Loiadini nautae aliquot Aniversenses : cum illis do

creveram me mari committere. ME. Habet ea regio

nautas adeo sanctosὶ O G. Vt 3 simia semper est simia, - lfateor , ita nauta semper est nauta: verum si ad hos conseras, qui rapto vivere didicerunt, angeli sunt. M E. Meminero, si quando me quoque libido ceperit eam insulam invisendi. Sed in viam redi , undute deduxi. O G. Ergo Londinum petentibus, haud

procul a relicta Cantuaria, occurDt via vehementer cava simul & angusta, praeterea declivis, sic utrinque . abrupto aggere , ut non possis effugere: nec vitari

potest, quin hac facias iter. Ad ejus viae laevum latus est mendicabatum aliquot seniculorum: ab iis pro- lcurrit aliquis , fimul atque sentiunt advenientem equitem': conspergit aqua sacra, mox osseri calcei summam partem obvinctam aereo circulo , in quo vitrum est gemhaae specie. Exosculati dant num- lmulum. M g. In ejus odi via malim mendic bulum seniculorum, quam gregem valentium Iacionum. OG. Gratianus equitabat mihi sinister: propior. mendicabulo : conspersus est aqua, tulit utcunque. Vbi porrigeretur calceus , rogabat quid isbi vellet. Ait, calceum esse S. Thomae. IncaΑduit

homo; & ad me versus, Quid, inquit, sibi volunt haea simia semper simia : hoe adagio indicatur fortunam

as ornamema non mutare ingenium.

480쪽

RELIGIONIS ERGO sue

pecudes , ut osculemur calceos omnium bonorum virorumὶ Quin eadem opera porrigunt osculandum sputum,aliaque corporis excremcnta ξ Miserebat nies eniculi, datoque nummulo consolatus sum tristenti M E . Mea sententia, non omnino praeter caussam ii canduit Gratianus. Si calcei soleaeque servarentur, ut argumentum frugalis vitae, non improbarem ; c tertim imp Edens mini videtur, soleas, calceos, & subligaria cuiquam osculanda obtrudere. Nam, si q ris id sua sponte faciat ex ingenti quodam pietatis ais ctu, venia dignum arbitror. O G. Praestabat, ista non fieri, ne quid dissimulem : verum ex his rebus quae

subito corrigi non possunt, soleo si quid inest boni,

decerpere. Delectabat interim animum meum illa contemplatio , virum bonum cile similem ovi ; ma- 'luin, noxiae bestiae. Vipera posteaquam periit, mordere quidem non potest, odore tamen lanieque inlita est:ovis cum vivit, lacte nutrit,lana vestit, sertura ditat: mortua porrisit utile corium irotaque esculenta est. Itidem viri reroces, & hu c mundo dediti, dum i uvivunt, omnibus incommodi sunt, mortui strepitu notarum , ambitiosa sepultura molesti sunt vivis, nonnunquam&successorum inaugurationibus, lioc est , novis exareto ilibus : trobi vero nulla non ex parte magnam omnibus de se pl. ebent utilitatem.

Velut hic divus, dum in vivis esset,exemplo, doctri

na,monitis, ad pietatem invitabat, consolabatur destitutos , sublevabat egenos, ac mortui pene major utilitas. Exstruxit hoc locupletissimum templum sacerdotum , ordini per universuri Angliam plurimum ait horitatis conciliavit. Hoe denique calcei stagmentum alit egenorun conventiculum. Mi.

Est quidemAsta pia contemplatio. sed demiror , te, 'cum isto sis animo, nunquam invisisse aiurum saucti V, 1 PatricMi

SEARCH

MENU NAVIGATION