Institutionum Iuris Ciuilis breuis dilucidatio a Iosepho Carpano romano I.U.D. Sedis Apostolicae Protonotario, et in romana Uniuersitate primario iuris professore emerito in gratiam romanae iuuentutis elaborata anno christiano 1690

발행: 1691년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

aut solum ut sciatnr valor earum, & maritus ned potest aIien te Zaut ut maritus fiat earum dominus tanquam emptor absoIuter , de tunc poterit alienare. In casibus autem , in quibus maritus alie nare potest, semper remanet obligatus ipse, de bona sua ad tantundem, nisi pretium rei alienatae in aliis corporibus reinuestierit, eaque in locum rei alienatae subrogauerit. In casibus vero, in quibus maritus alienare non potest, nec potest, licet uxor comsentiat, per rationem, de qua in text. scilicet ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum conuertatur. Sed da Iure Canonico , si mulier consentiendo iurauit de non veniendo. Contra consensum suum , tunc valet consensus, quia iurame tum hoc potest seruari sine dispendio salutis aeternae. e. ticet de siur. iurand. in s. Quamuis per Statutum Vrbis , & secundum Praxim tale iuramentum praesumatur metu, di dolo extortum,&qua facilitate mulier inducitur ad consentiendum, eadem induincatur .ad iurandum a unde impetrata absolutione a iuramento a Iudice Eceleliallico ad effectum agendis ne dicatur periura, pomterit venire contra suum consensum; quod si in Iudicio non obistinuerit contractum declarari nullum , reincidit in idem iura. meati vinculum, quo antea tenebatur. S. Contra autem

Secunda regula limitatur In creditore, qui Iicet non sit dominus pignoris a debitore sibi traditi, potest tamen rem illam alienare; sed hoc intelligitur ex voluntate domini, quando pactum est, ut nisi certa die debitor pignus luetit, creditor possit vende re. Sed si pactum est ut non vendat, & tunc debet fieri trina deis nunciatio debitori , ut luat, ex interuallo decem dierum t. crinuitoν ia 2. C. de distraa pignor. ct ibi Ihss in Derb. testato. Ac p stea poterit vendere, si vero nihil fuit dictum de hoc , & tune creoditor nunciabit semel debitori, ut luat,& deinde poterit veniscere post lapsum hienninna, secundum opinionem gloss. He, i,

5. Nune admonendi Rursus prima regula limitatur in pupillo, qui licet sit dominus bonorum suorum, illa tamen alienare non potest sine tuto

Li3 auctoritate , imo si sint praedia , nec potost cum tutoris au

162쪽

ctoritate, quia requiritur etiam decretum Iudicis ve toto tu. C. deci

prad. minor.

Pupillo autem omnes res dari possunt, quia potest meliorem suam conditionem facere sine tutoris: auctoritate, deteriorem vero nou potest min princ. supν. de auctori tutor. Sed qui mutuam ei pecuniam dat, vel soluit debitum, debet esse cautus, ut interce-cat tutoris auctoritas , vel ut praecedat iussus Iudicis, quia si pu- illus ex tali solutione non sit factus locupletior, perinde est ac si olutio facta non esset. Locupletior autem dicitur factus pupillus, secundum Theophilum hie, vel cum saluam pecuniam habet, vel si ex ea emerit rem neces Iariam sibi, ac familiae suae , vel si ex ea soluerit honorarium praeceptoribus suis l. qui filium Is υbi pupili. eduear. deb. de similia, Et tunc si iterum petat, poterit repelli per exceptionem doli mali, nempe dolo malo facis, quia vis locupletari cum iactura mea contra text. in L nam hoe f. de eondim indes.& bona fides non patitur quod semel exactum iterum exigatur cibona fides, de reg. iun in 6.

Per quas Personas nobis acquiritur.

TIT. IX.

V Isum est de aequisitionibus, quae per nos met ipsos fiunt . Verum quia fiunt etiam per personas nobis subiectas, & alio

quando etiam per extraneum, merito ponitur praesens tit. Acquiritur autem nobis per seruos nostros , & per Iiberos noa siros, quos habemus in potestate . Item per tutores, Icuratores, procuratores, & negotiorum gestores nostros. Item Vniuersitas

acquirit per Syndicum, Ecclesia per Rectorem , Hospitale per oeconomum, Monasterium per Monachum, de quilibet ciuis per Personam pablicam, veluti per Notarium.

f. Igitur liberi

Aequiritur nobis per liberos nostros, sed ex diuersis causis , Pro qua re Sciendum est, quod licet ex iure antiquo quicquid acquire,

163쪽

ret filius ex quacunque causa, acquireret Patri, adeo ut nee per momentum lilius pollet dominium retinere L placet 1. de acquir. hered. postea tamen fauore militiae concessum est filiis familias, ut id, quod occasione militiae , seu castrorum acquisiuissent, esset ipsorum proprium tam in usu fructn , quam in proprietate, & de illo possent ad libitum disponere tanquam patresfamilias. Hoc autem suit appellatum peculium castrense . Idem si sint nauarcae, vel classis duces, rectores &e. Idem in lixis, & calonibus, qui sequuntur exercitum , & famulis militum , & uxoribus sequentihus maritos ad militiam l. I. C. deviorib. mlit. Verum quia non minus prosunt leges tempore pacis, qua Ir arma tempora belli, constitutum est, ut Dociores facerent fibi peculium quasi Castrense , quod acquisiuissent occasione Iuris prudentiae,& Magistratuum, quod suit extensum ad Medicos, di alios, qui liberales artes publice exercent. Hoc autem peculium quasi castrense totum filiorumfamilias est Ne quo adli-hltum disponere, & testari possunt . Et id genus dicitur peculium Clericorum , quoniam etiam ipsi dicuntur milites caelestis militiae , di dicuntur militare in Rem precibus, di orationibus incommuni societate ut personae publicae , ncn mimas quam milites togatae, di armatae militiae . Quod peculium totum Cleri ei faciunt suum , nec pater in illo habet aliquod ius, ut toto tit. de peenlio Clericor. in Decretal. Intelligitur autem de acquisitis ex industria Cleri eali , ut ex distributionibns quotidianis ob personalem residentiam , & de similibus quotidianis prouentibus; cum hoc ta men quod Clerici de fructibus beneficiorum testari non possunt, quamuis in vita possint etiam donare, eum Clerici sint usust ctuaris in vita, & usuarii in morte secundum magis communem Opinionem , ut alibi diximus. At vero cum aliqluando filiussamilias acquirat aliqnid ex propria industria , & labore , vel ex prospera fortuna , de non sit conueniens quod illud communicetur fratribus otiosis, ideo decretum est , ut hoc dicatur peculium aduentilium, in quo Pater habet solum usu fructum , & filio proprietas reseruatur. Irem quia accidit aliquando , ve filius acquirat aliquid vel ex re Patris, vel contemplatione Patris, ideo inductum est, ut hoc dicatur peculium prosectilium, & Pater habeat de eo proprietatem , & vsumfructum. Si vero aliquando accidat ut partim aequiratur ex re Patris, de

partim ex industria filii, vel e contra , tune debet diuidi hoc ac quisitum , quod partim dicatur peculium aduentilium,& partim

164쪽

prosectilium Iuno verbo dicitur peculium mixtum, quod acquiritur pro rata Patri, & filio proportionabiliter eo modo , quo

supta diximus. Peculia itaque sunt , castrense , quasi castrense tam Doctotum. quam Clericorum , aduentilium, prosectilium , tu mixtum . Da tur etiam aliud peculium , quod dicitur Patrisfamilias, & est id, quod habet Pater separatum ab aliis bonis in subitaneos casus. I. βChorus S. his verbis1. de legat. 3. Datur etiam peculium dominicum, quod est acquisitum dominis per seruos . Datur etiam peculium seritorum, quod est constitutum seruis per Dominos, ut

super illo negotientur .

S. IIbo quoque

Imperator in hoc texta disposuit, quod parens emancipando liberos suos non acquirat amplius tertiam partem in proprieta te , & in v sufructu peculii aduentiiij suorum liberorum, ut olita . sed solum dimidiam partem ususfructus , & proprietas tota filiis conseruetur, cum altera dimidia parte vlasfructus, si hac ratio. ne magis prospectum sit tam parentibus, quam liberis Lcum oportet. g. eum autem C. de bon. qua liber.

I. Item vobis

Acquiritur etiam nobis per seruos nostros, cum hac tamen

distinctione, ut si quid singulare ipsi nacti sint , ex quo si liberi essent, possent fieri Domini, ipso iure, & ipso facto Dominis

acquiratur, etiam ignorantibus , ita ut nec per momentum apua

eos dominium esse possit, quamuis insistentia corporalis sit t. placet f. de M in hered. Et ratio est, quia cum ipse seruus sit in dominio alieno, non potest alicuius rei domin inm habere , vedicitur in text. & facit texti in I. Uranius1 de fideiussor. Limitatur hoc, quando esset aliquid consistens in facto nat rati , quia eorum , quae consistunt in facto naturali, bene sunt cain paces serui, & filijfamilias . Est lex. in b. penult. t r. de stipes.seruor. ubi disitur quod seruus acquirit sibi factum eundi per fundum alterius, secus si stipularetur iter , quia illud acquireret Domino, cum iter sit ius , ut supr. in princ. de seruiti praediora sic siquis seruo alimenta promisisset, vel vestem , vel prandium , ac quireret sibi, & non Domino, cum ista fine naturalia, quorum de ne sunt capaces serui, ut diximus.

165쪽

Si vero esset quid uniuersale id, quod acquireret sibi seruus, si

liber esset, de tunc non acquireret sibi , nec minus Domino , ut est hereditas, seu bonorum possessio, nisi iussu Domini illam adiuerit, ne faciat deteriorem Domini conditionem : sed interueniente iussu , & sequuta aditione , acquiritur Domino; & si Dominus iuberet,& seruus nollet adire , Domino non acquireret t. si quismibi f. iussum 1 de acquir. heredit. ubi DD. Quod autem hic dicitur de seruis,applicant DD. ad Monachos, cum hae tamen distinctione, quod Abbas potest ipse adire hereditatem Monacho relictam sine facto Monachi, quia Monachus per

votum obedientiae transtillit totam suam voluntatem in Abbatem, etiam circa ea quae facti naturalis sunt. non ita seruus, qui natura Iem voluntatem in his , quae facti sunt, ex iure naturali retinet, cum seruus non dicatur mortuus mundo, sicuti Monachus, sed la

Ium Ciuitati ad tex. in L quod attinet g. de reg. ivr. S. De his a tem . Sin autem sint serui , in quibus habemus solum usum filictum,

tunc acquiritur nobis tam ex operis eorum , quam ex re nostra saut quod eis datum , vel relictum est contemplatione nostra. Siquid vero ultra istas causas habuerint, proprietario acquirunt. Sed si hereditas illis nostra contemplatione fuerit relicta,& pro prietarius iusserit, adire, proprietario acquireret, qui tamen illam nobis restituere teneretur per actionem personalem, quae dicitur condictio sine causa DD. in d. s. iussum .

S. Idem placet. Idem intelligitur de seruo alieno a nobis hona fide possesso, vel de libero homine a nobis similiter hona fide possesso, ut dicitur intextu. Et bonae fidei possessor cum visca perit seruum, ex omni bus causis per eum sibi acquirere potest . 'Vsufructuarius vero via. Capere non potest, tum quia non possidet, sed habet solum ius utendi fruendit tum etiam quia scit seruum alienum esse; per quos autem nobis proprietas rei acquiritur , possessio etiam acquiritur sdi eius effectus, ut est acquisitio fructuum, di potestas usucapiendi. S. Fin. Constat itaque nobis non acquiri per liberas personas extra'neas Disitigod by Corale

166쪽

neas nisi per tutores, curatores, procuratoreg&e. Sed in quibus non est mandatum expressum , vel tacitum, est necessaria ratilia. bitio , quae aequiparatur mandato c. rotthabitionem, de reg. itin is 6.

DE Testamentis ordinandis.

C Ontinuatio huius tituli facta est ab Imperatore in M. D. titis praecedentis vers hactenus. Visum enim est huc usque quibus modis ex titulo particulari acquirantur unicuique dominia rerum. Nodo videndum est quibus modis tit. uniuersali pariter dominia acquirantur; qui titulus uniuersalis inducitur per hereditatem, per bonorum possessionem, per arrogationem , & per addictionem bonorum , de quibus omnibus infra. Primus itaque titulus uniuersalis est hereditas , quae definitur, Recessio in uniuersum ius, quod habuit defunctus tempore mortis suae L hereditas 1. de reg. iura Hereditas autem desertur alicui aut a Iege, aut ab homine; de quia dignior est delatio hereditatis, quae fit ab homine, ex quo ubi deficit prouisio hominis, habet locum prouisio legis, ideo prius agitur de delatione heredicatis quae fier ab homine , quae per testamentum fit, cum delatio, quae fit a lege, . dicatur esse ab intestato, de qua infra . Testamentum sumitur tripliciter. Primo in genere generalissimo, in qua acceptione significat quamcunque mentis nostrae testationem , seu dispositionem, etiam inter vivos; testamentum enim dieitur quasi testatio mentis. Secundo accipitur in genere suba terno , in qua acceptione significat quamcumque dispositionem, , nostrae mentis circa ultimas voluntates . Tertio accipitur in genere infimo, seu in specie,& in hac aceptione significat illam v Itia mam dispositionem , quae heredis institutionem continetis prout in nostro textu sumitur , dc definitur in l. I. F. eod. Est iusta voluntatis nostrae sententia de eo , quod quis post mortem suam fieri ve

Iit, ubi θ iusta, idest legitima ,& perfecta, denotat heredis insti

tutionem

Vltimarum voluntatum plures sunt species. Prima est institutio heredis . Secunda est substitutio directa . Tertia fidei commissum uniuersale . Quarta legatum. Quinta fidei commissum singulare. Sexta datio tutelae. Septima datio libertatis. Octaua assignatio libertorum.

167쪽

Modi autem disponendi sunt etiam plures 'Primus est testamentum in specie, quod fit cum institutione he. redis, de coram septem testibus , rogatis unico contextu, ut dicutur hὶe, & in L heredes palam F. eod. Potest etiam fieri cum paucioribus , ut dicemus in tit.seq. Secundus sunt Codicilli, & est dispositio in scriptis coram quin que testibus sine institutione heredis. Tertius sunt quasi codicilli, qui fiunt sine scriptis,& sine institutione heredis, etiam coram quinque testibus i. vlt. insin. C. de Codicili. . Quartus est epistola venerabilis , ut quando scribitur ad ablatictem , & significatur ei, quod scribens vult eum aliquid habere apoli mortem suam t. epistolam is ad S. C. Trebιllian. quae epistola requirit quinque testium subicriptionem . Quintus est nuncius, ut cum quis dicit alicui coram quinque testibus , vade ad talem, & dicas ei nomine meo, quod ego ei relinquo post mortem meam talem domum meam v.g. Mantita de coo

mect. vltim volunt. lib. I. tit. II. v. s. . .

Testamentum in genere infimo, seu in speeie olim triplex er*t. Prmum dicebatur procinetiim, quod fiebat a militibus profecturis ad bellum . Alterum dicebatur, calatis comitiis , quod fiebat a paganis in pace , di otio . Tertium dicebatut per aes libram , seu per mancipationem , ut dicitur in textu . Et hoc modo comminniter dicunt fieri per venditionem hereditatis ei, quem volebat temsator heredem esse; Istae autem species in desuettudinem abierunt. Sed hodie testamentum in specie duplex est. Aliud dicitur sine scriptis, seu nuncupatiuum, quod frequentius est. Et hoc fit adhibitis septem testibus, liberis, puberibus masculis , rogatis unico contextu, qui intersint a principio usque agfinem , ve in L sim insti eod. O in d. l. heredes palam. Aliud dicitur in scriptis, quod est vel elausum, vel apertum Clausum est quando testator schedulam a se signatam, & subscriptam tradit septem testibus , liberis, puberibus &c. signandam, &subscribendam , declarans illud esse suum testamentum. Apertum fit, quando testator dictat , vel legit suum testamentum coram septem testibus, liberis dici & postea testes illud signant, & subscribunt. Verum quia periculum est, ne aliquis testis postea moriatur, vel non possit haberi post mortem testatoris ad hoc ut testificetur, vel recognoscat subscriptionem, & signum suum, ideo cautela est rogandi notarium , ut faciat instrumentum de testamento, in quo sint

168쪽

sint duo alii testes instrumentari , non testamentarii. Sed Romae est consuetudo, ut etiam duo ex illis septem testamentarijs iussi-eiane. Et ita publico instrumento consecto de recognitione signorum, & subscriptionum , erit tutus tellator. S. Possunt autem. Testes debent signare testamentum septem signis , diuersam, vel eandem sculpturam habentibus, aut etiam eodem annulo, vel signo , dummodo qui non est dominus annuli, declaret in scriptis alieno signasse annulo , vel sub annuli signo subscribat nome suum argum. texta in c. inteν dilectos, de sic instrum. licet annulus

esset ipsius testatoris L ad iorum f.si ab ipso F eod. , S. Testes autem .

Omnes possunt esse testes in testamento, dummodo sint liberi, & Cives Romani, idest Christiani. Prohibentur autem , mulier , impubes, seruus, mutus, surdus, caecus, is, cui bonis interdictum est, & omnes inteflabiles. De hoc assignantur diuersae rationes. Α Vigilo tamen hie assignatur ratio uniuersalis, quia tales personae non habebant Ius Comitiorum, in quibus testamenta fiebant. Vnde non potest dari certa regula quod habentes testamenti factionem activam, vel passivam possint esse testes, quia mulier habet passiuam,& activam , & tamen non potest esse testis. Item impubes habet passivam , di tamen non potest esse testis &c.

. S. Sed eam aliquis.

Dubitatur autem , an si seruus in testem adhibitus fuerit, qui

communiter reputabatur liber, testamen tuna valeat ' Et videbatur negative dicendum , quia numerus testium requisitus non interceia

sit. Sed contrarium deciditur, quia communis opinio praesertur veritati l. Barbarius 1. de vici Prator. Nec obstat quod in controtium fuit adductam, quia Respondetur quod communis opinio statuit aliquam personam distinctam ab ea, quae in veritate est d. L. Barbarius. Et ampliatur iste texti in quocunque inhabili. Stesiesset mulier, quae communiter pro viro habebatur. Iul. Clar. in β. testamenιam quast. 3s. Sed utrum hermastoditus possit esse testis ηα distinguitur, si praeualea in maliculino, potest, alioquin non, ut communiter DD. hic.

169쪽

s. Pater. Pater, & filii possunt este testes in alieno testamento, quia esis hil nocet ex una domo plures testis in alieno negotio adhiberi. Ex quo sequitur quod in proprio negotio non possunt, & sic nemo potest esse testis in causa propria l. nullus 1 de trilib. s l. omnibus

C. de testib. Vnde filius non poterit esse testis in testamento Patris, nec e contra, quando filius testatur de peculio castrensi, vel quasi nec etiam frater, qui est in eiusdem Patris potestate, quia in test mento reprobatum est domesticum testimonium. Et domesticum dicitur non tam ex coniunctione sanguinis, quam per unionem, quae ex patria potestate contingit, ut inquit Theophil. He. Videate gloss. hic in verb. in ea re, cum quinque additionibus ad illam appositis.

S. Sed neque .

Heres non potest esse testis, nec is, qui in eius potestate est, nec frater, qui in eiusdem patris potestate est, quia ob patriam potestatem dicuntur quodamdo una, & eadem persona l. D. C. de ι- tberi s atiis substit. Cum autem totum negotium testamenti sienter heredem, & testatorem, idem esset testis in causa propria.

Legatarii, & fideicommissard possunt esse testes in eo testa.

mento, in quo legatum, & fideicommissum eis relicium est, quia non sunt Iuris successores , quasi dixerit textus, quod non agitur de illorum utilitate principaliter, sed solum minus principaliter. Et propterea illa regula, quod nemo potest elae testis in causa Propria , procedit quando principaliter agitur de causa propria , non autem quando minus principaliter. Quapropter si ageretur de probando legato, vel fideicommisso , in eo casu non possear esse testes et secus si aget etvir de probando testamento . Ita Clar. d. quaesi. I. Quaeres de quo fideicommissario intelligatur noster textus, de particulari , an de uniuersali tRespondetur communiter intelligi de fideicommissatio pari,culari , non de uniuersali, quasi uniuersalis sit Iuris iuccessor .

coiitrarium probabilius videtur primo quia verba univcrs liter

170쪽

uter prolata'uniuersaliter sui intelligeda I. I. generali π=de sera ἰprastand. Secundo quia fideicommissarius particularis. ει leg t rius idem sunt LI. Ude legat. I.s l. 2.C.comm. de legat. ergo non motest intelligi textus de Edeicommissariis particulari s tantum. quia hoc frustra dixisset,cum idem sint;vnce intelligitur etiam uendeicommissariis uniuersalibus . Nec obstat quod in contrarium adducitur, quia respondetur, quod fideicomatissarius uniuers lis solum succedit ad commodum hereditatis , non autem ad I hereditatis, quod semper reman*t in herede directo , etiam post restitutionem hereditatis factam bdeicommissario; qui enim semel est heres, semper est heres, S iuris successor s. resuma inst. de Meuomm. heredit. Quod non contingit in fideicommissario unis uersali . di ita bene de eo potest intelligi noster textus , quod possit esse testis in eo testamento . in quo fideiconmissum

g. Nihil autem eum g. seq.

Testamentum scribi potest in qualibet materia. in tabulis,memohranis , de chartis , etiam rasis, si totae sint rasae et sed si rasura esset solum in aliqua parte substantiali, puta ubi est scriptum nomen heredis , vel legatarii , vel quantitas legata dec. testamentum redderetur suspectum ad reati in c. quoniam compa, di probationib. Praeterea unius , & eiusdem testamenti plura exemplaria con fici possunt, quae tamen non probabunt, nisi originali eunt suta solemni talibus producto ad texti in auiias quis in aliq- CAe edendo nisi haec exemplaria fuissent lolemniter transumptata. Canonistae in c. m. de Iad. instrumenti Et si in una copia reperiretur relictuma plus,& in alia minus eidem legatario , nec reperiretur origis te, cui standum est , censeretur minus relicium, di non plua ι. Sempνonius Proculus 1 de legati a. de cancellata una copla, non oramen censeretur reuocatum testamentum quoad alias copias ιllaaribus 1 de hιs, qua in testam. desera.

Testamentum in scriptis dicitur testamentum factum eum so lemnitatibus necessariis subscriptionum testium , S. signiarum appositionis. AIiud est testamentum minus solemne . quoia sin 1 aptis sit,& nuncupatiuum dicitur, ut supr. innuim . di hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION