Institutionum Iuris Ciuilis breuis dilucidatio a Iosepho Carpano romano I.U.D. Sedis Apostolicae Protonotario, et in romana Uniuersitate primario iuris professore emerito in gratiam romanae iuuentutis elaborata anno christiano 1690

발행: 1691년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

S. Littera. rassi Litterae cedunt chartis tanquam suo principali , ideoque fiunt eius, cuius sunt chartae. Sed in litteris plura possunt considerari. Primo materia , ut est atramentum, vel aurum; & haec procul dubio eedit. Secundo consideratur figura, seu character , & iste setiam redita Tertio consideratur tenor, seu significatio .& ex hoe rex. videtur quod cedat, dum dicitur , si earmen, vel historiam ectet. Potest etiam probari contrarium ex hoc eodem tex. quate nus subdit deinde, huius corporis oee. tenor autem non est quid corporale. facit tex. in L non Haνa 1. de action. er obligat. Sed dubitatur numquid hodie textus noster procedat, cum litterae soleant esse pretiosiores chartis. Et Myssing. in .seq. inquit, communem esse opinionem , quod hodie chartae cedant litterita per tex. seq. ubi dicitur quod tabiti cedit pictara . Sed hoc esse non potest, quia tex. noster dicit, littera quoqhe licet aurea sint, chartis , membranisue ceduηt, ac solo cedere silent ea, qaa inadificantur, aut in

serentura

o Sin autem Dominus chartarum petat ab eo , qui scripsit, s achartas, ille qui scripsit si est posse sibi bonae fidei, non tenetus

restituere chartas, nisi solutis e1 pensis scripturae : si vero nialae G dei possessor est, tenetur dimittere possedionem chartarum ,&impensas non recuperabit, nisi fuerint necessariae, vel utiles.

I. Si quis in alie Ba .

. Fuerat quinio apua antiquos numquid pictura cederet tabulae. Et quidam crediderunt cedere tanquam suo mincipali ad tex. in Lin rem actiost. de rei vendis. AliI contrarium voluerunt, quia ab su dum est , ut nobiIissima pict ura cedat vilissimae tabulae . Imperator sequitur hanc posteriorem sententiam . Sed non videtur esse bona decisi , quoniam aut consideran)us materiam picturae, ut sunt colores, di iam supt. dictum est,quc d materia licet pretiosior scedat suo principiat, cui ad haret, ut contingit in scriptura. aut consideraui us ipsam figuram, & hac etiam cedit , vi iam supta di

ctum est de figulis litterarum , ita characterib s unde per deci sionem huius textus videtur corrigi textus superior in s. liuera ovi dicebat Mysiing. Nihilominus haee Imperialis deciso sustinetur propter. absurdum, quod dici me esse , ut pictura nobilissima cedat in accessionem vilissimae tabulae, quia in pictura exprimitura

132쪽

T I T. I. II s

& eonsideratur ipsum artificium , & ingenium pictoris ἰ quod non

potest cedere tabulae: in scriptura vero non 'consideratur , nec exoptimitur ingenium , nee artificium auctoris, quod in eius mente manet, & voce exprimitur: sed solum consideratur illuci materia. Ie atramenti, vel auri,& characterum , quod cedere debet. Si vero pictura fiat in pariete , tunc cedit, tanquam immobili,&vt ipsius parietis ornamentum , ac accessorium, ut communiter

dicunt DD. Ne Quod si pictura possideatur a Domino tabulae, qui eam pinxit, potest eam petere e sed non tenetur Dominus illi eam dare, niti soluto pretio tabulae. Sed si is, qui pinxit possideat tabulam,&a Domino tabula petatur utili actione in rem , non directa , cum desierit esse Dominus, si pictor bonae fidei possessbrest, non tenetur dare illam , nisi soluto pretio picturae; quod si mala fidei posisessor sit, tenetur dimittere possessionem, di impensas repetereo non potest, nisi utiles, & necessarias. Et hoc mirabile est , quod non Dominus a Domino vendicet, ut inquit glossa hic in verb. Ut tis actio. Dicunt tamen communiter DD. hoc debere intelligi, vesit in arbitrium pictoris, bona fide possidentis tabulam pictaetrio, illam dare domino tabulae actione utili eam petenti, vel illi solu re pretium tabulae . Ita inter alios Iul, Pacius bὶe. Quod si tabula fuerit subrepta a pictore, vel ab alio, datur Domino actio surti. S. Si quis a non Domino . Septimus modus aequirendi dominium de Iure naturali, seu gentium est per possessionem bona fide acquisitam; Nam bonae G dei possessor facit fructus suos. Pro qua re intelligenda Sciendum est quod bonae fidei possessor dicitur ille , qui putat

tradentem v. g. donatorem , aut venditorem suisse verum dominum , vel qua si dominum, vel habuisse ius vendendi, seu donandi rem possessam l. bona fidei 1 de verb. sivim. Quadruplex autem est bonae fidei possessor, alius cum titi on roso, qui scilicet rem emit &c. alius eum tit. lucroso, scilicet cui res donata est dic. alius eum tit. valido, qui scilicet possidet rem

ex causa contractus a lege non prohibiti et alius cum titi inualido , scilicet qui possidet rem ex causa contractus a lege reprobati. v. g. maritus possidens bona donata sibi ab uxore propria constante matrimonio, vel e contra LI. f. de δεηat. im. vir. s lx . Quae omnia declarantur per Bart. ini. ex diuerso 1 tarei vendie.

E contra vero malae fidei possessor dicitur ille, qui possidet rem, P sciens

133쪽

sciens non esse suam , nec ullum ius in ea habere e. sim de ascription. Et hic malae fidei possessor est in eriplici differentia ι alius enim dicitur improbus, alius improbior, & alius improbissimus . Improbus dicitur ille, qui habet titulum , & possessionem ab auinetore bonae fidei, ipse tamen scit nou suisse rem illam auctoris,scia licet venditoris &c. Improbior dicitur qui v. g. emit scienter rema lare. Improbissimus est ipse sui, seu usurpator. Bald. in l. mala

fidei C. de condict. ex DP a iSciendum etiam est, quod fructus est quicquid utilitatis ex sun-rio percipitur , quod proprie est id, quod superest deductis expe

sis. Fructus autem quidam sunt naturales, & quidam ciuiles. Naturales sunt quos natura, vel animalia producunt; & horum quis dam sunt simpliciter naturales, in quibus magis operatur natura, quam industria , ut sunt castaneae, nuces &e. quidam vero dicuntur industriales, in quibus operatur magis industria, quam natura. prout sunt segetes, vites &c. t. fructus 1 de usuri Civiles vero se inis sunt qui neque naturae beneficio, neque hominis indusiria producuntur : sed ab ipso Iure sunt inducti, ut sunt pensiones domorum , fructus dotales i. de frumbus Τ de donat. int. vir. O υxor. st cius locorum montium, fructus societatum officiorum, & similia. His positis bonae hdei possessor cum titulo quicumque sit, dummodo sit validus, facit fructus suos v.g. qui emit fundum alterius a non domino , quem credebat dominum , si postea dominus suis perueniat, & fundum vendicet, non tenetur qui emit fructus perceptos restituere, id est ciuiles,& industriales: naturaleS uero tenetur. Ita communiter I D. veteres hic. Sed recentiores tenent quod nullos restituere teneatur, nec ciuiles, nec industriales, nec naturales. Ita Carond. lib. I. verisimilivm Iuris cap. 6. Ita etiam

Emman. Soar. in suis communib. in verb. fructus. Et ratio est , quia quoad fructus attinet, Ioco domini poener est , inquit texti in I. bonae fidei F. de acquir. rer. domin. & expresse docet Bart. in I. ex diuerso G. de rei vendieat . Probat etiam tex. noster, dum dicit, placuit fructus, quos percepit, eius esse pro cultura , ct cura. Explicat gloss. pro cultura , ut segetes ta sic industriales i ct cura , ut pilus, lana , tae &sic naturales. Quod intelligitur de fructibus perceptis , & consumptis; fructus enim extantes sequuta fundi vendieatione, restia tuere tenetur, ut ex ipso tex. colligitur, & ibi glossi in υerb. non potest. Sed nisi ae fidei possessor tenetur restituere omnes fructus, etiam quos potuit percipere, & culpa sua non percepit , s nullum habeat titulum: si vero titulum aliquem habebat v.m quia rem

illam emit, noa tenetur restituere illos, quos culpa sua non perceda pit:

134쪽

Vsufructuarius landi non fit dominus fructuum, nisi eos perceperit. Et percepti dicuntur cum separati sunt a QIo, ut si spica , aut λnum est caesima, uua adempta, olea excussa dcc. Iicet non dum frumentum, vel vinum, vel oleum factum sit l. se Uufructuarius feruib. mod. ιιθ. amitti de communiter dicunt DD Ne Itoque si usu fructuarius moriatur fructibus aron perceptis, sed pendentibus adhuc in plantis, non ad ipsius heredes pertinent, sed ad proprietarium. Idem dicitur de C Ierieo Beneficiato, qui vivens dicitur usustuctuarius beneficij, cum fructus beneficiorum dentur pro Beneficiati labore inseritientis beneficio. Non dicuntur tamen fructus beneficiorum collecti, solum ex eo quod sint separati a solo, sed debent etiam esse inde exportati, alias non debentur heredibus beneficiati, sed spectant ad successorem , seu ad Cameram Apostolicam ex const. 7. Iulii Tertis. S. In pecudum. Dicit textus quod in pecudum fructu sunt scelus, pilus, lana, &lae; Vnde ista sunt vfufructuarii. Sed partus ancillae non est usu- fructuarir, quia absurdum est hominem esse in fructu, cum natura omnes fructus gratia hominis comparauerit t. vetus F. de usuri, fract. σμ

I. Sed si gregis.

Qui habet usum fructum gregis, si moriatur una ciuis, vel plures, tenetur in locum demortuarum alias ex foetu substituere, sed quid si non possint haberi ex statu, an teneatur aliuude quaerere, & su, stituere t & communis opinio , est quod non teneatur, ut testatur. Angel. & refert Myssing. Ne . Sed Portius bie inquit communem opinionem esse quod teneatur aliunde quaerere. Possunt autem istae opiniones conciliari si dicatur, quod si plurimae mortuae sint,

de non habeat ex istu, non teneatur aliunde quaererer si vero Paucae mortuae sint, & tune ceneatur etiam aliunde quaerere.

Idem dicitur de qualibet alia valuusitate , tam animaliuinis i

135쪽

quam corporum. Sic ususructuarius vineae in loeum arborima , vel vitium ex siccatarum debet alias eiusdem generis substituere,& ita totam uniuersitatem integram conseruare, & facere ut horinus paterfamilias .

Idem etiam dicitur de conductore gregis, vel armenti, qui actinstar usustuctuarii tenetur in locum demortuorum capitum aIta subrogate iuxta tex. in d. l. vetus p . de ustum oec.

S. Thesauros

Octauus modiis acquirendi dominium de iure naturali , seu gentium eli per inuentionem thesauri. Thesaurus autem duobus modis considerari potest , proprie , & improprie . Appellatione thesauri improprier inquendo venit pecunia abscondita causa custodiae, seu pecunia deperdita l. thesaurus f. ad exlabend. ι. peregre 1. de acquir. possess. in quibus iuribus habetur Iicitum esse abscondere in terra etiam alienapecuniam , & postea gratia requirendi illam ,ingredi praedium etiam contra voluntatem domini. M ind. l. tbesauras. Hic autem thesaurus improprie sumptus non conceditur occupanti; unde qui eum inuenit, & non restituit, dicitur fur l. qua ratione s. m. ff. de acquir. ren domin. t. diutore g. de rei vendicati ubi temptor domus, qui in ea pecuniae quantitatem inuenerit, si pecunia illa mn est thesaurus proprie clidius, restituere tenetur venditori, vel ei, cuius fuerat. Secus si

est thesaurus proprie dictus. Verum tamen est , quod si non potest inueniri dominus factis diligentiis , scilicet assi xo libello &αα inuentor pauper sit, illam retinere sibi potest tuta conscientia rsi vero est diues, eam consignare debet consessario, vel Episcopo erogandam in piis operibus, vel eam tradere pauperibus secundum dispositionem Iuris Canonici. Thesaurus proprie dictus est vetus pecuniae depositio, cuius

initium non est in memoria hominum, & cuius dominus ignoratur l. nunquam nuda g. I. g. de aequis. ren domin. seu est pecunia ab ignotis dominis vetustiori tempore abscondita L Gnic. C. 'de lTh Dur. tib. Io. Dicitur etiam fortunae donum l. si is, qui g. I. f. de acquin rer. domin. quod idem est, ac Dei beneficium , ut in

An vero Thesaurus inuentus sit proprie, vel improprie Thesaurus, cognoscitur ex pecuniae qualitate , seu sculptura. Et quamuis thesaurus dicatur pecunia, tamen etiam ceterae res pretiosae ita bsconditae veniunt appellatione thesauri, ut per DD. in L l. Umc.

136쪽

Fodinae vero argenti, auri &c. non veniunt appellatione thesauri DD. ibid. Hoc posito. Inueniens thesaurum proprid sumptum in laeo suo, etiam data 'opera, vel ia loco sacro, aut religioso , sed casu fortuito, totus ipsius est . Item si studatarius in loco seudali, &emphiteola in loco emphieeotico eum inuenerit, quia seu datarii ,& emphiteolae, non autem superioris, aut directi domini est. Si quis autem iuuenerit thesaurum fortuito casu in loco alleis

no , siue publico , siue fiscali, siue Ciuitatis , siue priuato , dimidium illius thesauri est inuentoris, & dimidium domini loci. sed si quis data opera inuenerit, nihil de illo thesauro consequiis

tur, cum nemo debeat rebus alienis inhiarei sed bonis suis fruid. l. μια in fin. C. de thesauri lib. Io. Quod intelligitur in aIieno locor secus si in suo , quia tunc etiam si data opera inuenerit, sine tamen magicis , & illicitis , artibus , totus ipsius est, is supra diximus, & notatur per DD. He , oe in d. l. si is qui j. de acquiro.

rer. domin. de expressὰ habetur in L l. Unici

Vsufructuarius vero non acquirit sibi thesaurum in fundo fru.ctuario inuentum , nisi pro dimidia parte , perinde ac si illum inuenisset in fundo alieno ; si quidem thesaurus in fructu non est, quia semel perceptus non renascitur L fructus in mine. I. seps. δε υν. F. solui. matrim. Quod intelligitur etiam si fructuarius data opera inueniat. gloss. in d. l. si is, qui in g. quod si seruus in avreb. aliad dedit. Hoc etiam dicitur de domino directo , si in- , uenerit thesaurum in fundo emphiteotico, quia dimidia pars est domini directi, tanquam inuentoris , de dimidia emphiteolae . Idem dieitur de creditore , qui inuenit thesaurum in fundo sibi iu debitore pignorato, nam aemidium illius est inuentoris, de diaemidium domini sundi. d. l. si is, qui β. Dod si eνeditor. Colonullvero si laborando inuenerit thesaurum v. g. fodiendo vineam, dis 3 dium illius habebit tanquam inuentor: seeus si ad hoc suis. set conductus, idest ut soderet terram pro inueniendo thesauro ;tune enim nihil de illo habet, quia pro mercede ad hoe locauit operam suam , & ideo quicquid proueml ex illa opera, deberesse soluentis mercedem, prout inquie Angei. relatias in additioru i ad glossam bie in verb. suo, vers. quid se meremnarius . . Est autem controuersum , numquid imienire in hoc textu significet apprehendere, an solum scire locum; de videtur dicen.

dum quod sufficiat sola scientia, ut distinguatur hie modus ac quisitionis a superiori per apprehensionem. prout in I. Item uopilli. Et haec fuit opinio Glossi ind. g. item usui , in verb. inum. i

137쪽

oris. Nihilominus eommunior, & magis reeepta est sententICAE Bart. in L I in princ. g. de acquir. p ess quod: scilicet etiam hic

requiratur corporalis apprehensio . Quod probatur ex textu in

l. 3. g. Neratius f de aquir. possessi in m. ubi dicitur, nee alias eum, qui scit, possidere , nisi thesaurus loco motus sit; quae possessio praere quiritur necessario ad acquirendum dominium thesauri, cum sieres nullius. Distinguitur autem hic modus acquisitionis a suin perioribus , quia in s. Iιem lapilli , disponitur de rebus inuentis

in loco communi omnium, nempe in littore maris, & sic fiunt inuentoris : in hoc autem textu disponitur de thesauro inuento ita loco alieno publico, vel priuato ,& tunc secundum naturale in

aequitatem dimidia pars conceditur domino loci. Praeterea in Ditem lapilli agitur de rebus, quae sunt ibi natae ex natura loci, ideshin littore maris, vel delatae fortuito, ut explicauimus in L s. Item lapilli: hic vero agitur de re, quae ab aliquo data opera abscondita fuit, qui tamen ignoratur ob temporis diuturnitatem; & sic tam ratione loci, quam ratione rei hic modus octauus distinguitur ab illo primo modo acquirendi per apprehensionem. g. Per traditionem . Nonus modus acquirendi dominium de iure naturali, seu genritium est per traditionem . Traditio est rei corporalis de manu in manum facta transtitio, idest de dominio in dominium . Datur etiam quasi traditio in rebus incorporalibus , quae nihil aliud est. quam patientia Domini circa aliquid in usu utentis iure sibi constia tuto , ut si constitui tibi seruitutem itineris per fundum meum ad fundum tuum , eo ipso quod patior te ire, dicor quasi tradere tibilus illud, & tu incipis quasi possidere. Datur etiam ficta traditio, Prout contingit in constituto v. g. si vendo tibi domum meam, fieConstituo , id est declaro,& statuo, me illam deinceps possidere

nomine tuo . Datur etiam tacita traditio, ut contingit in societate, quando res inter socios communicantur L a. 1 pro Dc. Per traditionem itaque siue expressam , siue tacitam , Sive v atam, Sive fictain , siue etiam per quasi traditionem transfertur dominium , si tamen concurrat voluntas domini, volentis dominium

transferre. Item si concurrat causa iusta, idest titulus habilis ad transferendum dominium v. g. donationis, dotis, venditionis , legati &c. de res sit talis, cuius dominium transferri possit. Dubitatur autem numquid per solam traditionem, non explicando voluntatem tradentis intelligatur donatio, au potius mu-

138쪽

edum, an vem depo Irum. Et regula est, quod nunquam nuta traditio, idest sine titulo , εe voluntate domini suffieit ad transis

rendum dominium L nunquam nuda f. de acquira ren domo Et in dubio regulariter non praesumitur quis tradere rem ad transserendum dominium l. cum de indebito is de probationib. Unde Fa Chin ιι b. a. rantrois. Iuneap. 33. inquit Iudicem arbitrari quid siem circumstantiis personas dantis ,& aeeipientis, an sit diues , vel Pauper, an consanguineus, aut amicus, aut extraneus , α quae

fuer uni acta facta , sequuta, & similia.

S. Venditae

Aliquando traditio eum titulo habili non eausae translationem dominii, ut quando est facta titulo venditionis, non soluto Pretio per emptorem, quia intelligitur tacita conditio, si pretium solueris; unde si emptor in hoc casu propria auctoritate occuparet rem vendi tam , praeco diceretur ι. s ex fit alatiore f. Oaeqori posses sed si habita sit fides de pretio, laesi datus terminus ad soluendum, seu , . t stuleto dicitur, data res ad credentiam svel sit datum pignus, aut fideiussor, ves alio modo satisfactum sievenditori, intelligitur transatum dominium. Vnde cautus debretae venditor, quando habee fidem de pretio, ut protestetur, quod

Non intendit transferre dominium , sed illud sibi reseruat, donec sit tolutum integrum 'pretium; alioquin periclitaretur, quia e Pior pollet in atrum transferre rem , de pretium consumere,& ve ditor non haberet regressum ad rem , & u cultas esset in pretio Consequendo. Vnde non transsato dominio, emptor eandem rem in alium transferre non potest , quia semper venditor tanquam dominus posset rem suam vendicare. Irio bonum etiam esset protestari, quod nec intendit dare possessionem, sed nudam detenta tionem,& Ipsum emptorcua caraquam nudum custodem constituere quousque soluerit integrum pretium. Ceterum si immineat euictioφut quia emptor a creditoribus venditoris molestetur , poterit emptor retinere pretium , vel illud deponere , quousque molestiae dus ranz, a quibus tenetur venatior illum liberare.

Item sine traditione rei, sed sola voluntate domini aliquandoi transfertur dominium. Ponitur in text. exemplum, ut si tibi comam aui, vel apud te deposui rem, eamque pollea cibi vendidea

139쪽

rim , vel donauerim, quamuis ex ea causa tibi rem non tradide rim. tamen transfertur dominium mutata causa possessionis. Ex quo apparet quod superueniente titulo potest quis mutare sibi causam pollessionis , quamuis sit regula 'nod- nemo possit mutare sibi caulam possessionis l. quod meo f. de acquin possess. Sed intelligitur sine titulo:vnde fi quis antea possidebat . corporalitera quae possessio dicitur detentatio, incipit postea possidere titulo emptionis. vel donationis, qui titulus est habilis ad transferendum

dominium . Possumus autem dare aliud exemplum , in quo nulla praecesserit traditio, ut legata est mihi certa res v. g. domus. Mor. tuo testatore ipso iure fio dominus rei legatae absque ulla traditione l. I. O 2. C. commvn. de legat. & fi heres a me illam rem emat, acquirit .etiam dominium ex mea voluntate absque ulla traditione. Ecce duobus modis potest transferri dominium nulla praecedente traditione .

g. Item siquis

Interdum etiam transfertur dominium rei, non per traditiornem ipsius, sed alterius aequi pollentis , ut si vendo tibi merces . quas habeo in horreo ,& trado tibi Saues horrei, transsem do. minium, quia claues sunt instrumentum immediatum, per quod ingreditur ad ipsas merces. Sed dubitatur numquid traditio clauiuni debeat fieri in conspectui horrei. iv gloss. hic tenet quod sieper tex. in ι clauibus f de contris. emption. sed secundum praxi di de consuetudine lassicit in traditione clauium indicare praecis laeum, ubi est ille horreus . . r

: Decimus,& vltimus modus acquiremlh dominium de iure nain turali , seu gentium est ex voluntate domini collata in incertam personam , ut cum spargitur pecunia in vulgus i Principibus; vo lunt enim, ut quisquis illam capiat, suam laetati, sed postea imcertitudo reducitur ad certitudinem per ipsam capturam .i . : Sic etiam aliquando acquirit quis dominium ex facto hominis habentis rem suam pro de licto. l. I. . 1 pro derelicto. Ad quod requiritur quod si est res mobilis, abiiciat eam a se: si vero est res immobilis recedat ea .voluntate, quia non vult amplius rem illam

140쪽

domino suo pro derelicto, fit liber, idest quando dominus diee

rei, nolo amplius hunc seruum esse in bonis meis, aut manci . pium suum aegrotum, aut sanum , sed alimentis egens, deserat. aut exponat, illud pro derelicto videtur habere, ac eius domunium amittit, eoque casu talis ferinas veram sibi vendieat ib

Pro derelicto haberi potest solum res, quae est in dominio no, sero , de ita habemus in ea ius quaesitum , sed sit habemus rus quaeis rendum ex eausa de praesenti, quod dicitur in specie ius delatiun non potest haberi pro derelicto , sed solum repudiari l. de a Finve . signis ubi dicitur, delata hereditas est, quam quis potest adeundo consequi,vel repudiare si vero est ius quaerendum expausa de futuro, quod specifice,& proprie dicitur ius quaereno dum, ut si quis instituatur heres sub conditione futura, non potest haberi pro derelidio, neque repudiari, sed soluar renunciari.

Quae vero proiiciuntur ex neeessitate, non habent voluntatem domini dimittendi dominium, ideoque eiusdem permanent, prout sunt quae ob naufragium iaciantur in mare; nam si quis eas res vel in ipso mare . vel in littore depraehensas detinuetit animo lucrandi, committit furtum , nec Valet consuetudo ea bona pro se retinendi , ut habetur in constit. ao. tulit Secundi. Idem intelligitur de his rebus. quae de rhaeda currenti noxa, intelligentibus dominis, idest illis ignorantibus , nee videntibus eadunt, quia semper remanent in dominio eorum; quod si scie tibus etiam illis, veluti cum nimis onerati rem aliquam .abi'ce. rint in viam , mox reuersuri ut illam capiant, idem iuris est , aede cadentibus de curru ipsis ignorantibus L qvi seu da F ad LRho. diam de iactu.

De rebus corporaliIus , . Incorporalibus .

DIctum est in superiori titi quod res quaedam sunt in patrimo

SEARCH

MENU NAVIGATION