Institutionum Iuris Ciuilis breuis dilucidatio a Iosepho Carpano romano I.U.D. Sedis Apostolicae Protonotario, et in romana Uniuersitate primario iuris professore emerito in gratiam romanae iuuentutis elaborata anno christiano 1690

발행: 1691년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

sito, vel sui contemplatione, tunc proprietatem sibi acquirit,vsumis fructum vero Patri, ut dictum est supra in ilia per quas person. ηοb.

g. Sed cum factam.

Seruus est rapax facti,quia factum est quid naturale;vnde si stipuis letur licere sibi ire, vel agere per iundum alterius, sibi stipulatur,& ipse solus poterit ire, vel agere, non autem Dominus. Item fistipuletur sibi dari vestem, vel prandium, quia ista naturalia sunt, quorum sunt capaces serui. L quod attinet Jde reg. iur. Neque obstat si quis dieat, quod stipulatio est quid facti, cum sit contractus , &tamen seruus non est capax ipsius ' Quia respondetur quod stipuis Iatio est factum ciuile , cuius non est capax seruus: sed ire, agere dic. est factum naturale, cuius seruus capax est. Et est notandum, quod recte dicitur in textu, ire, vel agere, & non dicitnr, iter , vel actus, quia iter, & actus sunt ius, & non factnm, ut diximus se pia in iis deseruitutib. praedion quod ius seruus acquireret domino , & non sibi; per stipulationem autem interpositam super factum naturale , seruus sibi acquirit . S. Fin.

. si communis sit seruus, qui stipulatur, aequirit cuique ex da- minis pro portione dominii, nisi nominatim ad fauorem unius tantum fuerit nipulatus , aut unius tantum iussu , quia tunc ei soluin acquirit, aut si alteri ex condominis acquiri non possit, ex eo quia incapax sit, tunc totum ceteris acquirit.

STipulatio in genere sumpta, de qua huc usque dictum est ,

plures sub se complectitur species; Alia enim est Iudicialis, alia Praetoria, alia communis tam Praetoria, quam Iudicialis, &alia est conuentionalis. Iudicialis est quae pendente iudicio incidenter interponitur, vesi ego peto a te iudicialiter equum, quem possides, peto etiam ut interea mihi promtuas per stipulationem, quod non facies do IO

262쪽

Io malo quo minus ego ipsum consequar. Praetoria est quando principaliter aditur Praetor , ut saetae ia-terponere aliquam stipulationem. v. g. domus tua minatur rutis nam, vereor ne in meam corruat, peto a Praetore quod factae . veru mihi promittas per stipulationem de damno infecto , idest noudum facto , sed quod timetur . Communis tam Praetoria, quam iudicialis est illa, quae peti potest tam principaliter , quam incidenter, ut stipulatio, rena pu pilli saluam fore &e. ut habet Theophilus hie.

Conuentionalis est, quae ex eo nuentione partium procedit ad eorum libitum, cuius genera innumera sunt, prout innumera sunt genera negotiorum.

De Inutilibus Stipulationibus is

STipulationes de quibus diximus, variis ex causis redduntur inutiles, quod ut intel Iigatur, ponitur praesens titulus. Vtilis stipulatio dicitur, quae tendit ad utilitatem ciuium . Sed melius dicitur , quod stipulatio utilis sit illa, qua uti possumus in iudicio ad effectum consequendi quod nobis promissum est, di ideo ponitur in C. titulus de contrahenda,& committenda stipulatione, idest de stipulatione facienda , & ea facienda , quae utilis est a cum enim utilis est, tune dicitur committi, id est habere effectum. Vnde inutilis stipulatio dicitur, quae & si factast, di habeat formam stipulationis, ea tamen uti non possumus, ye patet in exemplis positis in hoc titulo.

s. Idem raris est.

si deducatur in stipulationem res quae non est,nee potest esse iacommercio hominum: vel quae non est, nec futura est in rerum natura , ut si res sacra, liber homo , aut chim era , vel quid simile deducatur in stipulationem, stipulatio inutilis est. Nec valet, etiam si postea res iIta fieret talis , ut posset deduci ad tex. in I. I. S. D. in m. Is commod. oe in L quod ab initio g. de reg. iuri neque talis euentus exprimi potest in ipsa stipulatione , nempe si res sacra fiae profana , si liber homo fiat seruus Rc. quia non sunt expectandi tristes suturi euentus. Et si res profana deducta in stipulationem H h a ve

263쪽

veniat ad ea lam . quo non possit amplius deduci, ut quia vg. inciis piat res illa esse sacra, tunc stipulatio cessat, nisi ex facto ipsius promissoris hoc euenerit, quia in tali cassi remanet stipulatio pro damno , & Interesse, ad quod teneretur promissor.

t S. Si quis alium . Si promittis quod Titius dabit mihi centum, veI quod scribet

mihi librum, est inutilis stipulatio, quia cum pendeat a facto alieno , promissio nulla est, nisi principaliter promittatur factum proprium , ut si promitteres te facturum , quod Titius dabit mihi centum dic. quo cassi si ex parte tua facies totum posse, liberatus es, nisi tamen ita promiseris,qnod iaciendo tuum posse, no intelligaris liberatus; tunc enim teneberis ad interesse, quia aliquomodo factum proprium pronii sisti. Item teneberis si medio iuramento promiseris factum alienum , ut notatur in L si Insdam F. deverb. obligat. Item si poena sit adiecta ut in s. versa vice , infra hoc eod. titi di sunt alij plures cassis, ut per D D. bic.

Nemo potest stipulari ad fauorem extranei, idest eius , qui non habct ipsum in potestate , quia stipulationes iunt inuentae, ut unus quisque acquirat quod sua intcrest s. alteri, inst. eod. o l. Iipse latio ista s. alteri β. de verb. Obligat. Limitatur hoc in stipulatione ad pias causas, & in aliis casibus, prout in illosi. & per Aret, num He.

SoIutio autem in extraneam personam conserri potest , dummo. do id adium sit, ut stipulatori acquiratur v. g. si quis ita stipularetur, mihi aut Seio centum dare spondes t obligatio ad fauorem stipulatoris nascitur: lalutio vero potest fieri Seio, etiam me stipulatore inuito, de promissor liberatur ipso iure. Sed stipulator hahet tunc contra Seium extraneum actionem mandati, quas ei mandasset, ut solutionem reciperet; quod si mandatum non praecei sit habebit actionem negotiorum gestorum, ut per DD. M.

264쪽

. si ego stipulor dari mihi,& extraneo rem diuiduam, valet stipulatio in parte pro mea persona , pro parte vero extranei non valet. Ex quo colligitur quod in contractibus regulariter non habet locum ius crescendi. Si vero res quae deducitur in stipulatio. nem indiuidua est , ut si quis stipularetur sibi, di extraneo iter periundum alterius , totum sibi stipulator acquirit, ex quo iter est quid indiuiduuin , & non potest pro parte dari ,& pro parte non l. stipulationes non diuiduntur 1. deverb. Oblig. Sed contra potest opponi de textu in L fundus ille g. de eontradi emption. ubi si emi fundum pro me, & Titio, totus fundus ad me pertinebit excluso Titio tanquam superuacaneo; ergo in contra ab bus habet locum ius accrescendi. Ilespondet ibi glost. quod in emptione ideo est locus iuri accrescendi , quia alias venditor grauaretur, nisi totus iundus esset emptus , cum ipse totum fundum vendere intellexerit. Sed potest etiam responderi, quod hoc in contractu emptionis est speciale. quia in emptione venit factum, nempe traditio, vela thim est quid individuum d. l. stipulatimes non diuiduntuν.

g. Ei verὸ . . Si Pater stipulatus est dari aliquid filio suo, stipulatio utilis est, de pater sibi acquirit. Sic si filius stipuletur aliquid dari patri suo,

etiam patri acquirit, cum nec per momentum dominium rei apud filium esse possit L placet 1. de aequin hered. Sed si filius stipuletursbi aliquid dari, etiam patri acquirit, quia vox patris vox fiiij, cum vna , de eadem persona iudicentur l. D. C. de impudis alijs Dbstitui. Sed cum filius sibi stipulatur, est repetenda illa distinctio, quae tradita est in tit. supr. per quas persen. nob. aequi . an scilicet stis putatio sit ex causa castrenfi, vel quasi castrensi Sc. Item potest stivus stipulari ad fauorem domini, & e contra ἰpropter eamdem rationem , di cum eadem distinctione, quam traqdidimus sun in us de stipulati seruora

g. Praeterea ianisi responsio non est eongrua interrogationi, st*ulatio nona

valet. Sed quaecumque sit diuersitas, si stipulator illico acceptat i, stipui

265쪽

stipulatio valet , & utilis est , ut inquit glos hic in verb. non responis deat, per rex. in I. I. g. cum adiicitur is de verb. obligat. Si vero non acceptet , & tunc distinguendum est , aut est diuersitas in specie , aut in qualitate, aut in quantitate, aut in tempore, aut in persona , aut In modo.

Si est diuersitas in speete, non valet , ut Si dicam , promittis mihi Sthiccum ' Et tu respondeas, promitto Pamphilum. Indiuidua enim apud Legistas appellantur species. Si est diuersitas in qualitate , nec valet, ut si stipulatio sit pura,& responsio sit conditionalis . vcl. Si dicam , promittis mihi Sthi cum i Et tu respondeas, promitto, si nauis ex Asia venerit. Si est diuersitas in quantitate ,3c tunc valet in concurrenti qua titate , ut si dicam, promittis mihi centum φ Et tu respondeas , promitto quinquaginta : vel e contra , Si dieam promittis mihi quinquaginta φ de tu respondeas, promitto centum, valet in qui quaginta. Si est diuersitas in tempore non valet, ut si dicam, promittis mihi decem Kalendis Augusti tu rc spondeas, promitto Kalendis Ianuarii. Sic etiam , si sit diuersitas in persona , qua sit exrranea, non valet, ut si dicam , promittis mihi dare decem l& tu respondeas , promitto clare Cato , qui Caius non sit in mea Potestate, nec ego in potestate ipsius. Si vero est diuersitas in modo , & tune distinguendum est. Si interrogatio est coniunctiva, & responsio est alternatiua, vel econtra, non valet, ut si dicam, promittis mihi librum, de decemi& tu respondeas, promitto aut librum, aut decem: vel e contra, si dieam, promittis mihi aut librum, aut decem l& tu respondeas, promitto librum , & decem , non valet, quia, qui coniunctive Io.quitur, utrumque determinate dicit et qui vero alternatiue , ne trum dicit determinate . Si vero interrogatio est simplex,& responsio est coniunctiva, vel e contra , valet in parte, ut si dicam , promittis mihi librum Q tu respondeas , promitto librum ,&decem , valet in libro: vel e contra , promittis librum , & decem, de tu respondeas, promitto librum , valet pariter in libro . Sed si respondeatur incomplexe, seu absoluter, ut promitto , nihil addendo , intelligitur ad omnia , de quibus facta est stipulatio , quia indefinita atqui pollent uniuersalibus . Notatur in L I. f. de Uerb. significat. Sed quid si respondeatur impersonaliter , ut si dicam, promittis mihi centum ἶ & tu respondeas, promittuntur, nec dicas a quo. Et communiter D D. dicunt non valeo, quia persona lo- .. quea-

266쪽

quentis impersonali loquutione non continetur ad rem in auth. si suando C. de const. pecvn. ct t. si Insulam F. . g. locat. e ibi II . iuverb. extrariam, oe l. inquisitio C. de solution. ut alias diximus.

s. Item inutilis

: si pater stipuletur a filio, vel d contra r vel Dominus a seruo , vela contra, stipulatio inutilis est , quia perinde est, ae si quis stipulatus esset a se ipso propter fictam uni talem personarum L M. C. de impa, ct aliis substitat. Secus si filius esset emancipatus, vel illegitimus , vel si in aliquo casu haberetur pro patrefamilias, ut in causa castrensi, vel quasi . Sed an valeat talis stipulatio in vim pacti nudi ad inducendam solum naturalem obligationem lci dieitur quod neque valet pertex.in Lan inutilis in priae. 1. de ac ceptilat. Et ratio est , quia non habuerunt animum contrahentes faciendi pactum nudum , sed stipulationem; unde si non valet in

vim stipulationis, nec valebit in vim pacti nudi . . s. Mutum

Mutus non potest stipulari, neque promittere. Idem in se do i quod intelligitur de muto, & surdo , qui nihil Ioqui, aut nihil audire possit. Ratio est , quia in stipulatione debent proferri verba, & exaudiri l. I. s. de Ἀνώ. obligat. Limitatur in muliere, quae licet sit muta, vel surda, nihilominus dieitur stipulata dotem sibi reddi Cora sint. qui liberos fde riti pι. Et hoe s uore dotis. Neque obstat quod lex imitatur naturam L Minorem supti de adoption. de ita si mulier non possit loqui, non potest fingi stipulata; Re pondetur enim, quod licet hoc sit impossibile in specie, non est tamen impossibile in genere, quia in genere mulier muta, vel surda potest habere seruum, per quens s stipuletur; quod susticit ad legis fictionem; lex enim imitatur naturam in eo, quod est, non autem in modo essendi, ut diximus supr. in b. licet autem, de adoptionib.

g. Furiosus

Furiosus non potest stipulari, neque promittere, quia non intelligit quod agit . & furiosi appellatione venit quilibet mente carens t. in negoti f. de ν . iuν. Si vero habeat dilucida interualla eo tempore potest omnis actus recte gerere .

267쪽

. S. Pupillus

Insans , & infantiae proximus non potest sipulari, neque proῖ mittere; tamen proximi infantiae , idest qui compleuerunt septe nium, licet per paucos dies , quia iam habent aliquem conse

sum, ob eorum utilitatem possunt stipulari et promittere vero pupillus etiam proximus pubertati, non potest, nisi cum tui ris auctoritate. Sed impubes , qui est in potestate patris , nec cum patris auctoritate obligari potest. Ratio diuersitatis est . quia non est ita facilis regressus aduersus patrem , quemadmo dum aduersus tutorem , quia pater non. potest per filium conu viri in Iudicium, nisi impetrata venia, neci tenetur nisi quatenus facere possit, id est deducto eo, quo eget ut in s. penulti inst. d actionib. quod non contingit in tutore

S. Si impossibilis

Impossibilis eoaditio apposita in stipulatione, vitiat ipsam

stipulationem , licet apposita in ultimis voluntatibus , ipsa vistietur, R non vitiet. Ratio di iserentiae est , quia imputatur ni Pulanti, si illam conditionem adiecerit, vel passus sit adiici secus in ultimis voluntatibus, quae plerumque absentibus honor tis hunt l. non idcirco C. de Codietu. de sic non potest imputari heredi , vel legatario, quod passus sie conditionem illam impossibilem adiici. Quot modis autem dicatur conditio impossibialis innuimus supri in titi de heredib. instituend. s. impossibilis. Sed si dicatur, si non tetigero Caelum digito, vel si non vola uero , pro mittis centum ἰ tunc perinde est ac si pure laeta esset stipulatio . quia statim certum est, quod non potest conditio in contrarium existere, & ita non suspendit obligationem . I. Item versoram Inter absentes stipulatio fieri non potest. Et absentes in hoe loco intelliguntur, qui se exaudire non possunt, etiam quod sine

de facie ad faciem. Sic nec per nuncium, nec per epistolam potest stipulatio fieri, quia sunt necessaria verba sipulatoris, di promissoris voce expressa,& articulata,& exauditus auriura is, ut saepius diximus. Limitatur in dote, quia mulier absens benddicitur stipulata dotem sci reddi l. viae. in prisc. oe ibi glossin

268쪽

teria inutiliteν C. de rei uxori action. Potest tamen Notarius , vel Procurator sipulari ad fauorem absentis et sed tune intelligitur stipulatio per interpositam personam . Ceterum si reperiatur scriptum partes fuisse praesentes, ere. ditur scripturae , nec potest opponi exceptio absenti ae , nisi proinhetur contrarium per manifestissimas probationes, id est per inofrumenta, vel per testes idoneos, quod toto eo die, quo diciatur instrumentum esse confectum, ipse promissor , vel aduersarius in alijs locis suerit. Et hie est modus probandi negatiuam, scialicet per contrariam amrmativam. Hoc etiam seruatur in libellia accusatori;s, ut in ipsis apponatur locus, & tempus commissi delicti ad effectum ut si aduersarius velit, possit probare contra

xlum , scilicet quod ipse toto eo die, quo dicitur commissum dea lictum illud, suerit in alio loco ι. libelloram j de Me attonib.

' . . . . . . - i

. g. Post mortem iSi stipulatus essem dari mihi decem post mortem, stipulatio nona valebat , quia actio incipiebat ab herede , non a stipulatore. sies stipulatus essem dari mihi deceni post mortem tuam , nequo

valebat, quia actio incipiebat contra heredem tuum, non con tra te promistorem. Et erat regula, quod actio non inciperet ab herede , nec contra heredem . Quae regula hodie cum siesublata in I. unis. C. ut actiones ab hered. o eεntra hered. inci

potest fieri stipnlatio his modis, & erit utilis. sie si stipuloroari mihi decem prius quam moriar, vel prius quam morieris, non valebat propter incertitudinem temporis r sed hodie valet. quia certificatur sequuta morie, di actio hodie potest inciper ab herede, & contra heredem .

S. Item si quis

Praepostere concepta stipulatio erat inutilis, praeterquam in dote , ut si dicatur , si nauis cras ex Asia venerit, centum hodie mihi dare spondes p vel quia in formula verborum, erat prius cras, quam hodie, vel quia est contra ordinem naturae , ut priussit exequatio actus, qui meae istat conditio. Hodie tamen valet,'& utilis est, quia attenditur ordo intellectus , in quo prins in teli igitur existentia conditionis, quam exequutio ipsius actus; promissor tamen non prius compellitur dare, quam sit certi cicata conditio . . Ii

269쪽

. . S. Ita autem. Stipulatio hoe modo facta, promittis mihi decem, cum ego moriar p vel cum tu morieris i valebat olim , & hodie etiam valetis Ratio autem quare-olim ista erat utilis , dc non erat utilis cum diiscebatur , post mortem meam , vel post mortem tuam , est, quia ita easu istas L actio ineipiebat a persona contrahentium; unde nota habebat locum regula, quod actio contra heredem, S ab herede non inciperet. Hoc autem patet, quia ille , qui moritur , non est mortuus , sed magis vivus; mors enim apud Legilias tractum hahet successivum. Incipit enim quis mori, cum infirmatur ad mor tem a moritur, quando laborat in extremis; finitur mori, cum emittit spiritum; dicitur mortuus post spiritus emissionem. Ita Bolognetia in I. a. 1 si certi petat. licet Philosophi velint totum,

hoc expediri mo uto temporis, in ipsa emissione spiritus.

S. Si Scriptum

Dieitur in hoe textu . Si scriptum fit in Instrumento aliquem promisisse,perinde habetur ac si interrogatione praecedeute respo sum siu, hoe est intelligitur facta stipulatio . Sed contra hoc facit textus in I. I. C. de det. promiss ubi sunt haec praecisa verba ab Imperatore Alexandro prolata, stustra existimas

actionem tibi Competere , cum nec certa quantitas, nec certa species expressa sit: sed sesum in instrumento scriptum sit, quod ea,

quae nubebat , promiserit tibi dotem. Ergo licet scriptum reperi tur in Instrumento vectum promitto , non per hoc intelligitur per stipulationem; stipulatio enim duplicem producit actionem, ut duximus βρν. in tit. de verb. obligat. in prine. Respondent DD. communiter, quod in casu illius i. r. C. de doti promisi: non producitur actio, quia nihil certum promissum suerat , ut in illo tex. dicitur, cum nra erata quantitas , nec certa species

expressa sit. σα Dices hanc solutionem non esse bonam , quia quando dos abs Iuter promittitur, nec certa species , aut quantitas exprimitur , in telligitur promissa arbitrio boni viri, I. cum post x gener a socero is de iuri doti ergo talis promissio licet absoluta, utilis est . Sed respondetur hoc esse speciale aduersus socerum,idest patrem uxoris, qui cum teneatur filiam suam dotare, quando promisit dotem etiam nulla expressa specie, aut quantitate, reducitur ad arbi-

270쪽

trium boni viri seeundum condecentiam sui status, ut dieitur in d.

s. ραρο d socero: respectu vero ceterorum si promiserint dotem a soluter,nulla expressa quantitate, aut specie , non datur actio propter illam incertitudinem, ut in casu d. l. I. C. de dot. promis. Sunt modo explicandae nonnullae disticultates quae occurrunt cirisca verba huius tex. supra adducta .

Primo quatenus dicitur , si scription, dubitatur numauid si vo. ee tenus tantum a testibus seerit dictum aliquem promisisse, intelliis gatur per stipulationem' i Et Plauta in rubriis de de . oblim tit. depromissisn. respondet, quod si testes sint periti , scientes quid sit sit. pulatio, de vim ipsius promissionis, intelligatur de stipulatione est vero sint imperiti, & rustici, intelligatur solum de pacto nudos debet enim testis reddere causam scientiae sui dicti , alias non prohat , ut dicunt DD. communiter.

Secundo dicitur , in Instrumenta. Dubitatur. an intelligatur etiam de Instrumento priuato, cum in dubio appellatione Instruis menti veniat publicum. Sed idem Plaut. loci est. dicit intelligi etiam de priuato, cum generaliter loquatur hic textus, & in utroque militet eadem ratio, scilicet animus deliberatus promittentis, per scripturam expressus . Instrumentum autem publicum dicitur quod fit a publica persona, veluti Notario in forma publica, idest cum inuocatione diuini nominis, cum appositione anni decurre iis , & anni Principis regnantis, & Indictionis, mensis & diei , cum loco, subscriptione,& signo Notarii, ae praesentia duorum testium: Quod si aliquid ex his defietae, dicitur Instrumentum priuatum , seu apoca . Tertio dicitur , premisisse; dubitatur , an etiam verbum sponadeo importet stipulationem l Et idem Plauti ubi βρν. respondet Mod etiam verbum spondeo habet hanc emcaciam, quam habet verbum promitto. Quod comprobatur auctoritate Theophili, qui in parapnrasi graeca huius β. habet, spopondisse. Quod tamen non competit verbo, conuenio , quod etiam si in Instruinento scriptum sit , tamen stipulationem non importast, ut dicunt comis muniter DD. teste eodem Plauti ubi supra per rationes ab ipso assignatas a Quarto dicitur, perinde habetur, dubitatur an ista verba denoistent praesumptionem , seu potius fictionem. Et DD. communiter dicunt importare fictionem. Interest autem an sit fictio , vel praesumptio, quia contra fictionem Iuris nulla datur probatio in conistrarium t sed praesumptio illam recipit, nisi sit praesumptio Iuris, R de Iure, scilicet quia lex praesumit, & statuit super praesum-Ii a Ptione

SEARCH

MENU NAVIGATION