장음표시 사용
271쪽
ptione , quia tune non recipit probationem in contrarium , nisi manifestissimam , ut supr. diximus in L si ab M libus, quib. mo..ius νιη. t. sola.
si plures res sint deductae in stipulationem , & promi sor simpliciter respondeat, promitto, tenetur ad omnes: si vero ad certas res se reserat, ad alias non tenetur, quia inclusio unius est alterius exclusio I. eam Pratoris de iudie. de qui unum ex pluribus illatis negat, cetera amrmare dicitur e. nonne, de praesumption. ubi dicitur, quod Christus Dominus imputatus a Faristis, quod esset Samm ritanus, & dcemonium haberet, respondit, ego daemonium non habeo; unde alterum tacendo assirmauit, scilicet se esie Sammaritanum, quod interpretatur custos. Iti infert D. Gregorius hin.
Ad fauorem extranei nemo potest stipulari, quia inuentae sunt stipulationes , ut unusquisque acquirat sibi quod sua interest. Unde apposita poena poterit fieri talis stipulatio, quia licet non siequaerendum an principalis stipulatio intersit stipulatoris, tame . quoad stipulationem poenae certum est quod interest . Aliae etiam asseruntur a DD. rationes , propter quas inuentae sunt stipulationes, nempe firmandarum obligetionum causa. Ita
Paulus sententi lib. s. titi de obligat. Item ut Populus Romanus proprio modo contrahendi uteretur. Ita Duaren.in I. in actionibus f. de inliniinaad. Item, ut amplior esset liberatio, & angustior oblia gatio. Ira Raynald. Cors. Indagat. Δν. lib. I. cap. I. ad rex. in LArrianus 1. de action. s obligat. Demum alia ratio affertur a Vacan. declara 6. nempe ut tollatur controuersia, an aliquid venerit in Contractu , nec ne, cum per stipulationem quod non est dictum, nec tensetur cogitatum l. quicquid aistringendae is deverb. Obligat.
Stipulatio vero ad fauorem extranei, cui aliquid dari, vel fieri stipulatoris intersit, utilis est . Ita tutor potest stipulari ad fau rem pupilli, procurator ad fauorem sui principalis &e. Sed utrum de Iure Canonico valeat stipulatio facta ad fauorem extranei, quando stipulatoris no intersit, est quaestio valde agitata per DD. ut testatur Facchin. lib. 3. contrakers. Iur. cap. 1 f. Ob
plures rationes hinc inde. Et quod valeat tenet glosi. in cam quo
272쪽
ses tardis I. quast. 7. in Derb. re per te. Butrius ra α β euutio, da M. iastrum. quia haec ratio posita in nostro textu, scilicet quia inuen. tae sunt stipulationes ad hoc ut unusquisque acquirat quod sua interest, de Iure Canonico non attenditur. Contrarium tenuerunt Felin. in proem. Decretes. Abb. in d. cs cautio. Aleiati in l.stipularis ista I. alteri s de MAE. oblig. Ioann, Faberi bic. Et sunt plures aliiDD. Pro utraque parte . Videte illos
supra dictum est, quod prorassio facti alieni non tenet, nune ponitur exceptio , scilicet quando est adiecta poena.
i i S. I em nemo . ii ISi ille, eui legatus est seruus v. g. sub conditione, si nauis ex Asia venerit, stipulatus est ab herede testatoris dari sibi illum eundem seruum sub eadem conditione , si nauis ex Asia venerit, diei. tur in hoc rex tu , quod non valeti talis stipulatio, quia uihil plus consequetur is ex hac stipulatione, quim ex legato eonsequuturus esset L nemo rem suam is de Deo. Oblii secus si pure stipulatus esset sine illa conditione. .
. .i Cum in omni contractu sit necessarius consensus duorum inta idem, si in stipulatione unus intelligat de una re, de alius de alia, non valet stipulatio l. I. s. est pactio F de passi
g. guod tarpi il ' a Promissio ex turpi causa non tenet L pacta qua contra C. de pactis c. m. de pact. Et si sit contra bonos mores naturales,ve quia sit in ductiva peccati,nec valet,etiam adhibito iuramento c.cum contingat, is iuri iurand. Item nec a presita poena utilis est . Si verq esset quid turpe sol sim de iure ciuili, si est adhibitum iuramentum, detreo bieruari v. g. quod mulier recepta dote a patre renunciet media iuramento hereditati Paῖς - c. quamuis, de passi in S
273쪽
Si stipulatio conditionaliter coneepta sit, conditio illa eransit ad heredes stipulatoris, si contingat illum decedere ante aduentum illius conditionis, ut diximus supra de verb. oblig. S. ex conuditionali.
g. Qui hoc anno Qui stipulatus est dari sibi aliquid hoc anno , vel hoe meni:
non potest petere , nisi toto anno. aut toto mense elapsor secus tistipulatus esset dari sibi decem annua , vel menstrua, quia tunc Petere potest etiam in principio anni , vel mensis.
stipulatio licet pure facta sit , datur nihilominus tempus habile ad soluendum,& praestandum id, quod promissum est, ut diximus sup . de Mis. obligar. S. omuis stipulatio.
DIctum est de his, qui per stipulationem pro debitis preM
priis obligantur verum quia sunt nonnulli, qui per stipulationem pro debitis alienis obligantur, qui dicuntur fideiussores; ideo de illis modo videndum ess . Fideiussor dicimr a verbo fideiubeo , quod est, iubeo te esse sub fide mea. Sie autem definitur, est is, qui pro alienis debis iis per stipulationem intercedit. Sunt etiam aliae species eorum . rui pro aliis promittunt, veluti sponsores, constitutores , man. atores, & similes, omnes autem hi comprehenduntur sub vocabulo intereessorum; Intercessores enim dicuntur omnes ilIi, qui pro alijs intercedunt, idest promittunt. Gloss. in s. I. aut&
Fide iubere possunt omnes illi, qui obligari possunt. Clerici tamen prohibentur frequenter fideiubere , non tamen omnino Prohibentur e. I de fideiuss. Mulieres vero si fideiusseriae, habene
274쪽
remedium, C. Velleiani , quod prohibet ipsas obligari,& si obligentur , disponit quod non compellamur solvereia Sed si illi
S. C. renuncia uerint, & iurauerint, compellantur soluere aviti matri , o Zina C. quaad. mul. os. tui. fung. poss. Vxor vero non
potest fideiubere pro marito, nisi cum iuramento, & cum tali renunciatione, & cum alijs solemnitatibus statutarijs , de quibus per Statui. Urbis lib. I. cap. III. & quando per talem Gdeiussionem non remaneat indotata, ut quia habeat releuatorem, ex eo quia maritus habeat in bonis, luper quibus uxor releuari possit,& quod non obligetur vltra dimidiam partem suae docis, mulier enim, cui remanet dimidia pars dotis non dici tur itidotata secundum communem DD. Opiuionem . S. In emnIbus. Fideiussis res assumi possulum omnibus obligationibus, sive' re . sive verbis, siue litteris , siue consensu, siue ex contractu , si ex quasi contractu, siue ex maleficio, siue ex quasi maleficio oImo si sit etiam obligatio naturalis tantum . Sed fideiussor in tali casu accedens obligatur naturaliter, & ciuiliter. Neque o, sal, quod non possit in plus obligari fideiussor, quam princiis palis debitor , M in s. Metagores infr. hoc eod. tit. quia respotuletur textum illum intelligi in maiorem quantitatem, vel in duriorem causam: hic autem non dieitur obligatus in plus, sed fortius , destrictius dicitur obligatus. Hine est quod pro debi sore chirogra. phario potest intercedete fideiussor, qui obligetur in forma Camerae Galles. ad form. Cameν. ob . de Instrum. qu. 3.
Fideiussor eum personaliter obligetur, si moratur, relinquit heredem obligatum ; omnis enim obligatio personalis ex coci tractu procedens transit ad heredem, Je in heredem , ex quo heredes repraesentant personam defuncti.
Fide iussio potest praecedere ,& sequi obligationem princIpalis: Neque obstat quod fideiussio est accessoria principalis obligationis d. b. fideiussores infnhoc eod. tit. accessorium autem non potest esse sine principali I. cum principalis is deret. iun imo debet sequi
275쪽
laum princIpale L acteonam de να. iar. in L Respondetur en Inciquod accessorium potest praecedere suum principale larma , non vero effectu . Nam emcaciter non obligatur fideiussor. nisi principali obligatione sequuta . Aliquando tamen potest remane. re fideiussor obligatus, licet non sit principalis obligatio , ut si
contractus annulletur fauore minorio , remanet tamea obligaqtus ipse fideiussor.
Si plures fideiussores pro uno debitore intercesserint, fingui tenentur inlalidum ἐν sed habent beneficium Epistolae Adriani
Imp. quod est, ut si ceteri tempore litis contectatae tint praesenotes, di soluendo , creditor compellatur a singulis partes petere. Habent etiam fideiussores alia beneficia , nempe excussionis, scilicet quod prius excutiatur principalis debitor , an sit soluendo . Hoc autem beneficium substulit Statutum urbis,disponens quod exceptio excussionis debitoris opponi non possit . Ita lib. I. cap. Is . Habent etiam beneficium correorum, ut quia se obligaue. rint uti principales, principaliter, & insolidum. Dicitur autem obligatio i insolidum, quando quis est obligatus in tota summa, cum solidum dicatur quod est integrum, di cui nihil deest L ergos. creditονibus f de fideicomm. libertat. Hoc autem beneficium corin reorum est, ut si alia sint istuendo, di praesentes, non compe, Iantur soluere nisi partem suam oth. hoc ira C. de duob. reis. Hain bent similiter cetera beneficia correorum, nempe quod causa eorum communiter examinetur, & quod unus sine alio conueniri non possit. Quae omnia beneficia habent fideiussores , nisi illis renunciauerint. obligatio vero Cameralis continet renunciatiorinem omnium priuilegiorum, di cuiusque legis auxilii. Vnicum tamen beneficium fideiussores non ammittunt etiam per obligationem cameralem , nempe cedendorum iurium, Mactionum, quia si principalis creditor nolit cedere fideiussori i ra, & actiones suas contra principalem debitotem, non tenetur fideiussor ei soluere ι. Modestinus st des t. magis autem interest habere actionem eesiam, quam actionem mandati ad recuperandum quod solutum ea pro principali debitore , ratione prioritaris,& potio ritatis , quia tunc fideiussor subintrat in locunias
principalis creditoris a die , qua incoepit obligatio ipsius primcipalis debitoris.
276쪽
Fideiussor non potest obligari in plus, quam principalis debitor , idest in maiorem quantitatem , vςl in duriorem causam , , quia cum fideiussio sit accessio principalis obligationis, nec possit esse plus in accessione , quam in principali, ideo non potest in plus obligari. In minus autem potest , quia minus potest esse in accessione , quam in principali. Dubitatur autem numquid si fideiussor in pIus se obligauerit, valeat ipsius obligatio in concurrenti quantitate i Et Veteres
dixerunt in nihilum valere, per textum in L g es f. illud tam inune F. Me eod. titi quia tunc excedit suam sormam . & haec erat communis opinio. Sed recentiores contrarium tenent, quia textus noster non dicit, quod nihil debeant, sed quod plus non debeant. Ad iundamentum vero Veterum desumptum ex illa l. Iraeri , respondetur, quod ille textus secundum lecturam vulgatam legitur , Iliud commune est in uniuersiis, qui pro alijs obligare. tur , quod se Derint in duriorem causam achibuι, placuit eos omnimo. do non obligari,& ita nulIo modo obligari . Sed secundum Ieacturam Pandectarum Florentinarum legitur, placuit res non ominnimodo obligari , hoc est non omni modo , sed solum aliquo , idest pro concurrenti quantitate. Et haec est verior lectura, & magis consormis nostro textui, qui non dicit quod nihil debeant. sed quod plus non debeant, ut supra dixi.
Si quid fideiussor soluit pro principali debitore, habet conrra illum actionem mandati ad repetendum quod solutum est. Seu numquid si adhue non soluerit, possit agere contra eum , ut ipsum releueti Et dicitur quod sic, ut quando contra se est obligatio habens exequutionem paratam, ut est obligatio Camera- ais . Item quando diu stetit in fideiussione, ut per Statutum Vrbis lib. I. cap. sq. Et diu stetisse dicitur , qui stetit per no
g. Fin. Si reperiatur scriptum aliquem fideiussisse , intelligitur eum
277쪽
omnibus solemnitatibus, & sic intelligitur per stipulationem is, sine qua fideiussio fieri non potest ' ,
S Equitur de tertia specie obligationum ex contractu , quae fit
litteris. Litterarum obligatio inducitur , quando quis sub spe futurae numerationis confessus est in apoca , se certam quantitatem pecuniarum recepisse,& promittit se certa die restituturum. sed non tonstat de numeratione; tunc enim propter talem consession a obligatur naturaIiter , & ciuiIiter, sed inessicaciter intra bierisntum: post biennium vero emcaciter . Unde inrea biennium si adauersarius petat, potest qui fecit ameam contra eum opponere exceptionem non numeratae pecuniae, per quam illa obligatio naturalis ciuilis iam orta ex consessione litteris facta . reddituri me ; quo casu tenetur praetensus creditor probare se numerasse . Sed si aduersarius non peteret, potest ille , qui secit ameam porrigere querelam intra biennium coram Iudice eontra praeten. um ereditorem. dicendo quod extorsit a se apocam receptionis mutui, & quod non fuit numeratum: Et Iudex assignabit tempus praetenso creditori ad probandum se numerasse, alias lacerandam apocam , vel declarandum esse nullam, di haberi pro non facta. Et hoc dicitur Monitorium iactationis iactationum , ut in I. dissa- mari C.de ingen.σ manumsi. Et ratio quare post elapsum biennium haee obligatio orta ex illa consessione reddatur emcax , est, quia non praesumitur quod ille, qui fecit apocam , sit adeo stolidus, ve velit stare per tantum tempus sub illa consessione, nisi re ver pecuniam recepisset. Dubitatur autem, an lapso biennio, si ereditor petat, possit ille qui secit apocam opponere exceptionem non numeratae pecuniae a Et glossi hie ponit plures opiniones, inter quas recitat unam squod posite oppoui. sed quod teneatur ipse mei opponens probare quod non fuerit numeratum. Quae tamen negativa est dissicillima probationis,& morali ter quod amodo impolubilis; unde Ceuall. iafuis commvn. con. commuη. qu. 38.σ 39. inquit quod tam de Iure a
Canonico, quam Civili non possit opponi ista exceptio post biennium , de sta imputat qui fecit vocam , si per suam negligentiara inci
278쪽
incidat In talem praesumptionem iuris, de de iure quod pecuniam
receperit et Et hanc opinionem tanquam veriorem, di magis eo munem , & tenendam resere, ita ut non admittatur probatio in
contrarium , nisi manifestissima, puta si posset probari , quod ipse
ereditor confessus suerit, se nunquam illam pecuniam numerasse rEt opinionem Eeuallos sequitur Facchineus lib. a. contνοa. Iuncap. 8 2.
Item non potessi opponi haec exceptio, quando quis soluit partem debiti confessi in apoca l. eum fidem C. de non nam. pecvn. Similiter quando talis confessio fieret a testatore, quia non praesumitur tune consessum fuisse sub spe suturae numerationis, sed potius gratia exonerandi conscientiam suam . In aliis etiam casibus ha. het locum, de quibus apud Iasonem in L qui pecaniam F. si certi petat. Noto quod muItum tempus olim dicebatur quinquennium : ho die vero dicitur biennium . Longum vero tempus dicitur decenonium. Et quando non praefinitur tempus, intelligitur de decem annis . Sic condemnatus ad triremes sine praefinito tempore intelliogitur per decem annos L sine proniιο 1. de pomis.
De Obligationibus ex Consensu .
Ponitur modo quarta species obligationum exeontractu, stilueet de his, qiue ex consensu leontrahuntur. Obligationes ex consensu nascuntur ex quatuor contractibus. scilicet ex emptione & venditione, ex locatione & conductione. ex societate, & ex mandato. Et quamuis in omnibus contracti-hus sit necessarius consensus pro materia ut in L r. s. pactum f. depact. tamen in aliis ultra consensum aliquid aliud requiritur pro format sed in his nihil aliud requiritur pro substantia , quia solus consensus hos perficit. Et licet etiam in his aliquid aliud requiratur , scilicet in emptione & venditione traditio rei, & traditio pretii et in locatione , & conductione traditio usus rei locatae , di tr ditio mercedis r in societate communieatio rerum e di in manda to implementum ipsius mandati, ista tamen magis requiruntur ad exequutionem ipsorum contractuum , quam ad eorum substantialem perfectionem . Et hinc est quod isti contractus possunt fieri inter absentes, & per nuncium,& per epistolam. Semper a tam in his requiritur bona fides, quia cum sint contractus m Κ k a xi in N
279쪽
ximae bonae fidei, illa exuberare debet, nec ulla fraus, aut doIus intercedere, prout inter bonos viros esse debet, utpote contra eius frequentissimi In humana societate.
EMptio,& venditio, quae est prima species obligationum
quae ex consensu nascuntur , est contractus Iuris gentium ., consistens in traditione rei ad effectum transferendi dominium , de in traditione pretis; quod intelligitur quoad exequutionem : in mutuo vero consensu quoad subitantiam . Contrahitur autem vel inscriptis, vel sine scriptis. Sine scriptis contrahitur statim atque conuentum est de pretio, nec possunt partes recedere , nisi sit data arrha, quia tunc videntur posse rece- aere , sed si recedit is, qui arrham dedit , ipsam amittier si vero qui illam recepit, tenetur restituere duplum . Sed Statutum Vrbis lib. I. cap. D 2. disponit, quod si alter velit ut adimpleatur conistractu possit compelli, non obstante dicta poena amissionis arrhae, vel amissionis dupli . In scriptis vero fit, quando conuentum est, ut fiat instrumentum, di tunc possunt partes recedere quousquetra Instrumentum non sit confectum, & possunt recedere impune, nias sit data arrha, quia tunc recedere non possunt, nisi de mutuo consensu , cum res non sit amplius integra, ex eo quia arrha est argumentum venditionis iam perfectae , di exequutioni demand
tae, cum sit pars pretij. g. Pretium
Pretium debet esse certum, alioquin si in arbitrium contrahentis conferatur, non tenet t. in υendentis C. de contrab. empl. o t. quod sepe s. I. F. de contrab. empl. Sed si in arbitrium tertii conferatur , tenet, & habet in se tacitam eonditionem, si ille tertius aestimau rit; unde eo non aestimante resoluitur contractus: eo vero aestiman-Le vel nimis care, vel nimis vili, petitur reductio ad arbitrium boni viri. Idem dicitur de Iocatione,& conductione , quando merces in alterius arbitrium consertur. Emptori autem datur actio ex empto contra venditorem, ut
280쪽
sibi tradat rem emptam et re venditori datur actio ex vendito coatra emptorem, ut sibi tradat pretium.
.' Pretium debet esse in pecunia numerata , idest nummis; alio. quin si aliae res dentur, erit permutatio. Permutationes enim ab initio fuerunt introductae de Iure gentium L I. de contrab. empti Deinde ad hominum utilitatem , de commoditatem inuenta est pecunia, quae reciperet iunctionem, id est similitudinem omnium rerum. Potest tamen postquam pretium constitutum est, loco ipsius alia res dari in solutum , nec per hoc non erit cmptio, &venditio, cum ab initio pretium sit constitutum. S. Cum autem Persecta emptione, & venditione periculum rei pertinet ad emptorem , quia ei imputatur , si non soluit pretium , ili rem non reis cepit ; ideoque si pretium obtulit, & venditor suit in mora ad trais dendam rem , periculum est venditoris : sicut etiam si venditor suscepisset in se periculum. Et quemadmodum periculum est emptoris , ita etiam de conmodum, quod rei acciderit per vulgatam regulam qui sentit commodum debet etiam sentire incommodum, di e contra e. qui sentis de reg. iur. in 6. Si vero res sit degustanda v. ς vinum , periculum est venditoris usque ad gustationem . Sed ponamus casum , quod seruus post venditionem antequam a venditore tradatur emptori, aufugerit, qua actione pol rit emptor agere & utique non potest seruum vendicare per actionem realem, quia ante traditionem non dum est effectus dominus.
Poterit tamen agere actione ex empto contra venditorem, non
ut tradat sibi seruum, quem amplius tradere non potest i sed ut cedat sibi actionem realem, & ita virtute actionis realis certae, quae
dicitur actio utilis, poterit struum illum persequi ubicumque
Dubitatur autem numquid persecta emptione, & vendition Odetur aliquod remedium ad illam rescindendam i Et dieitur quod si est laesio ultra dimidium iusti pretij, potest rescindi , vel potest
agi ad supplementum arbitrio ipsius laesii l. a. C. de rescisd. vendit. Quando vero dicatur laesus ultra dimidium, gloss. in d. L 2. υerb. Iudicis, versic. sed qua est hae dimidia resert plures opiniones. Ce- uall. tamen in suis comm. contri conmam qu. 3 3 6. inquit, quod emptor
