장음표시 사용
281쪽
ptor tune dicitur laesus ultra dimidium, quando res vaIens retutum v. g. suit empta plusquam centum quinquaginta r& venditor dicitur laesus ultra dimidium, quando res valens centum fuit venis dita minus quam quinquaginta. Testatur etiam de communi h here locum in omnibus contractibus bonae fidei Vaccon. declar. 28. Sed per Statutum Vrbis lib. I. cap. 2sq. datur rescissio, quando laesio est ultra tertiam partem iusti pretii in omnibus contractibus, de negotiis . Si vero emptor, vel venditor sit deceptus in modico, non potest contra contractum venire , quia licitum est contrahentis bus inuicem se circumscribere l. item se pretio s. m. f. ueat. quod intelligitur, in modico, id est citra laesionem, & sine dolo, ut quia re ipsa , & non consilio contingat, ut explicat ibi glossi in veria time scribere. Abdi in ta in tiauate , de visti de vaccon. Misψν.
S. Emptio Emptio potest fieri pure, potest fieri in diem, & potest fieri
sub conditione. s. Fis. Res Saerae , religiosae, de similes si fuerint venditae, de emptae scienter, emptio , de venditio non tenet: si vero emptor pro priuatis, de profanis deceptus a venditore emerit, emptio tenet, non ad effectum ut venditor tradat, quod fieri non potest: sed ut peractionem ex empto soluat interesse, quod patitur emptor. In hoc autem differt talis emptio i stipulatione, quia si in stipulatione deducetur res sacra &c. inutilis est stipulatio, nec tenetur promi Llar ad interesse, sicut tenetur venditor ι in stipulatione enim veniedatio rei, idest transsatio dominii, quae de re sacra Sc. fieri non potest: in venditione vero , venit traditio rei, quae est quid facti,di loco facti succedit obligatio ad interesse.
De Locatione , ω Conductione .
S Equitur de locatione, de eonductione, quae est seeunda species
Locatio, & conductio est contractus Iurisgentium consistens in
282쪽
iraditione rei gratia usus , & in traditione mercedis; quod pariter intelligitur quoad effectum, seu exequutionem r in mutuo vero consensu quoad substantiam, ut diximus de emptione , &venditione . Merces autem debet esse in re ponderabili, vel mensurabili, vel numerabili. Ex quo soluitur dissicultas textus an o si otii C. de ιocat. ct conduct. ubi dicitur quod locatio fuit facta, ut soIueretur certa mensura olei . Neque obstat si dicatur quod merces conssistat in pecunia; quia non dicit textus noster, quod sit pecunia numerata , ut pretium; nam pecuniae appellatione sveniunt res ponderabiles , de numerabiles, & mensurabiles, nec veniunt nummi, nisi addatur, numerata l. 3. C. de constu. pecum Merces autem potest etiam consistere in uno nummo. Nee obis stat tex. in I. si quis conduxeriι f. locati in qua dicitur, si quis conduxerit uno nummo conductio nulla est . Respondetur enim , quod ibi dicitur esse nulla, quia supponitur mercedem unius nummi noci esse condignam rei locatae; quod colligitur ex sequentibus verbis eiusdem legis, ibi, quia & hoc donationis instar habet. Si vero reperiretur res adeo vilis, ut condigna merisces ipsius esset unus nummus, bene posset fieri loeatio in uno nummo. Quae solutio probatur ex L si quis ante β. de acquiri possesseumalo f. ibi in verb. solum teneat. eatio, de conductio alia est expressa, alia tacita. Expressa est quae sit verbis expressis in sua forma - Tacita est, cuin finito tempore Iocationis , conductor persistit in re conducta, & dominus patitur, quia si est in praedijs rusticis intelligitur per alium annum facta cotiductio Litem quaeritur g. qui impleto , versici quod autem is locat. In urbanis vero intelligitur de die in diem, nisi in Instrumento locationis sit appositum Pactum, ut pars, quae non vult amplius continuare, debeat facere disdictam per aliquod tempus ante , quia tune disdicta non sequuta, intelligitur facta
renouatio locationis, & conductionis per tantundem tempus.. Rursus alia est ad breue tempus, alia ad longum tempus, alia perpetua. Ad breue tempus dicitur facta intra nouennium . Ad longum tempus, cum fit ad decennium; quo casu aliqui putauerunt transferri utile dominium ;& hinc est quod vulgo dicitur non posse fieri locationes vltra nouennium , sed de nouennio ianouennium. Perpetua est, quae fit in perpetuum , idest quouseque soluatur pensio ; de differt ab emphiteufi , quia in locatione perpetua pensio correspondet fructibus: sed in emphiteusi solum quid minimum pro annua pensione soluitur in recognitionem fairecti dominii. Iul. Cur. in s. emphis sis D. I.
283쪽
Dicituris princi huius titi quod locatio. & conductio prox mi est emptioni, & venditioni. Differt tamen In aliquibus, quia in locatione non transfertur dominium , sicuti transfertur in venis ditione . Item in venditione datur potestas consumendi i sed ita locatione datur solus usus . Ex Iocatione autem , di conductione duae oriuntur actiones altera dicitur actio locati, quae datur locatori contra conducto. rem, ut tradat sibi mercedem conuentam, vel soluat aestimationem deteriorationis rei locatae, si vel dolo, vel eulpa lata, aut leui contigerit deteriorari; non vero leuissima, quia cum loca.tio, & conductio sit contractus gratia utriusque, non tenetur conductor de culpa leuissima;& quamuis in M. qui pro usu i r. boeeossitit. dica inr, quod conductor debet adhibere custodiam , qualem diligentissimus paterfantilias et tamen illud superlativum re soluitur in pofitiuum. Ita gloss. ibi in vesi diligentissimur, explicat, i dest diιigens. Altera actio dicitur ex conducto, quae datur conductori contra locatorem, ut det sibi usum expeditum rei locatae, de si non potest uti, fit remi ilio mereedis , seu pensionis Pro rata eius , quo non potest uti, sicut etiam ob sterilitatem iit rem issio. s. Praeterea
Si non detur merces, sed conueniatur, ut quid aliud praest tur u .g. habeo unum bouem, tu alium. Conuenimus, ut alternis diebus liceat alterutri alio uti bove ἐν haee conuentio non est locatio, & conductio, quia non datur merces: non est commodatum , quia non fit gratuito is est autem contractus innominatus. do, ut des , scilicet do tibi usum bouis mei ivtitu des mihi usum uis tui; unde datur actio is quae appellatur, praescriptis verbis,
idest petitur a Iudice, quod secundum verba praescripta, hoc est praenarrata in libello compellatur aduersarius ad dandum , vel faciendum prout promisit.
Erat quidam contractus, de quo dubitabatur, an esset loca- ieio, & conductio, ex quo in perpetuum concedebatur res. Item Raesset emptio , & venditio, ex quo soluebatur pensio, seu cano Iussagulis annis. Tamen per legem Zenonianam constitutum esti
284쪽
ctus a verbo grateo emphiteusis, quod significati mhlidraeicinem.
quia datur res ad meliorandum. Ita in L I. C. deian e bileonHine est quod si emphiteola deteriorauerit rem, aut illam non meliorauerit, incidit in commissum, idest amittit ipsam rem cum melioramentis, & omnibus accessionibus. Talis autem esti natura illius contractus, ut si est emphiteota alicuius priuati , lenon soluat pensionem , seu canonem per triennium, incidat similiter in commissum t & si est emphiteora Ecclesiae, si non soluae' per biennium, incidit pariter in poenanv legis commissoriae. Item apponitur de sui natura pactum, quod non possit res illa eminphiteotica alienari per emphiteolam irrequisito proprietario, seu
domino directo, alias incidat in commissum, de res deuoluatur ad eumdem dominum directum cum omnibus melioramentis, Mi accessionibus . Et quando dominus directus consentit alienationi. pro noua in uestitura soluitur ei laudemiuin a recipiente consen-
sum siue sit emptor, siue sit quilibet alius particularis successor , nisi inter partes aliud sit conuentum. Et laudemium est quinqua- gesima pars pretij, idest duo pro quolibet centenario. Si vero. res emphiteotica incidat in manus mortuas , idest perueniat ad Ecclelias, Collegia , seu Universitates, & alia loca pia , tunc sit 'etiam promissio domino directo a recipiente consensum de soluendo illi quindennium, idest singulis quindecim annis ultimum laudentium , & recipiendo nouum consensum . Dicuntur autem Eccle siae loca pia Collegia dec. manus mortuae respectu domini directi. quia res illa emphiteotica non exit amplius regulariter, de manibus illorum , & consequenter tollitur domino directo spes , caduincitatum , deuolutionum , alienationum &c. & sic non tenetur praeostare consensum aequisitioni factae per Ecclesiam dic. nisi facta promissione , & obligatione de soluendo singulis quindecim annis
quindennium, de recipiendo nouum consensum. De his omnibus,& aliis pertinentibus ad emphiteusim late agunt Iason in I. I. I. C. de Iura emphiti Clar. in d. L Emphileusis. Corbul. de Fulgin. in suis tractaeib. de Iuti Emphiteotic.
Praeter emphiteusim datur etiam seudum , quod habet aliquam similem naturam cum illa. Sed recipiens seudum fit homo ligeus, id est vassallus, quia praestat iuramentuin, quod dicitur homa-gium , nempe de conseruando dominum inseudantem incoluisinem , tutum , & honorificum , alioquin amittit studum , M intit. de nou. fomia fideliti in Vib. stud. Et laudorum plures sunt species, quas non est huius loci enumerare , nec explicare; sune
enim inducta lauda de iure non scripto , de sic non agitur de illi
285쪽
in corpose Iuris scripti, De illis tamen , si vultis, poteritis video te apud Rehussi Marin. di alios Feudistas.. . . a t,
. Si quis dedit artifici materiam , ut ex illa laetat sibi specie a. est conductio operae illius artificis: sed si non dederet ei nisteriam , sed conuenerit , ut artifex iaceret speciem ex sua materia, est emptio illius species, nee consideratur opera ι & sic in F, mo easu est eausa mercedis , in secundo non . Ex quo miligitur etiam operarum fieri locationem . & conduinctionem, etiam quod opera nihil produeat ad extra permanens, sui est opera saltatoris, vel cantoris . Differt autem opera mech - . nica a virinosa, quia mechanica recipit mercedem pro rata Operae, - ut si conduxi operarios in vineam , &i raon potuerunt operari nisi per tres horas , quia postea pluit, teneor solum soluere eis merce-- dem pro rata trium horarum; opera enim mechanica est diurnum ossicium a mane usque ad vesperas L I .f. de operi liberti Se S est in Opera virtuosa, quia si sit conductus aliquis Doctor, vel Dux exercitus,qui tamen ob aliquod accidens noni potuit perficere s sim conductam, per eum tamen non stetito,debet nihilominus h here totam mercedem . seu honorarium I quia minimus actus opemi rae virtuosa est inestimabilis, & propterea semper meretur idem honorarium , seu mercedem . Secus si steterit per ipsum l. qui ορ ras , in L si v is s. iiem cana quidam , in vo . personis,. Iocati L diems M sde. OD. assess ubi latissime notatur per DD.
Cum conductio sit contractus bonae fidei, debet hona fides iam exuberare, adeo ut seruanda sint omnia pacta apposita, & siquid ultra pactum de bono, & aequo praestandum est . praestari oportet, ut notatur in I. actionum infr. de actionib.
. Conductor tenetur de dolo, lata, di leui eulpa, non vero dra IerisIinis, cum iste sit contractus gratia utriusque ut etiam dixiamus supra in princi huius ti f.Fin.
286쪽
. I.ocatio, & conductio transit ad heredes; under mortuo conductore intra tempus conductionis, heres eius in conductione suce dit. Sio successor uniuersalis locatoris tenetur stare Iocationi per suum auctorem iactate secus si est successor particulatis, ut emptor, donatarius ν& qui rem causa dotis, aut legati accepit, quiae ininon tenentur stare locationi perstros auctores factae. Sed, datur cauthela pro conductore, ut ait Portius hic, scilicet ut conductor tempore contractu lira hypothecam generalem omnium bonorum locatoris, faciat etiam sibi obligari ipsam rem conductam in specie pro manulentione contractus; Ss itis non poterit expelli durante tempore locationis, neque a successore particulari, quia hunc porerie retinere rem conductam loco pignoris , quousquω durat tempus ipsius. Iocationis is Ceterum durante Iocatione non potetit expelli conductor l. ade C. de locati s eonduct. nisi in casibus assignatis in hac lege , scilicet si conductor sit motosus in solutione penfionis , & ubi est usus, vel apponitur pactum , ve soluatur in principio, debet solui in principio , alias soluit in fine. Glossi in d. l. ade in ver b. necessa m. Secundo si dominus velit aedificare, poterit expelli conductor, dummodo re vera aedificet. Τertio si dominus egeat locata, de tempore locationis indigentiam non praeuiderat. Quarto si eo ductor abutatur re eonducta in detrimentum ipsius rei. Quintos conductor mutauerit conditionem, ut si mulier honesta, qum domum conduxit, sie essecta meritrix die. . ἰ
Societas est tertius contractus ex consensu . Et est contractus initus ad commodioremi usum, & uberiorem qti aestum is Ee contrahitur vel omnium bonorum , vel alicuius negotiationis, vel alicuius rei particularis . Item alia est expresia , alia tacita. Expressa est, quae fit verbis expressis in sua propria forma . Tacita est, ut eum plures fratres
mortuo patre in communione vivunt. Batti in Dact. de DoLmtrib. V . .
287쪽
Societas ut lieita sit requiritur, quod negotiatio sit licita, quM res posita sit periculo ipsius conferentis, & quod seruetur aequa41itas in lucro,& damno secundum arbitrium boni viri. Romae contrahuntur societates super officiis Romanae Curiae . quae licet in Iure sint ignotae, tamen Princeps eas permittit propter Curialium necessitatem. De Brma, & requisitis earum ut lici fine, videte Castracan. Mecat. & Zacchiaunis tractato. quos de s eieratii. si . conscripserum, & Salust. Tiber. in sua prax, iudicω. ιιώ.
sotietas potest eontrahi eum pacto , ut unus sentiat duas partes tueri, de unam partem damni, vel e contra. Quia saepe contingit , ut plus valeat pecunia unius, quina industria alterius , vel econtra. Ceterum si de isto lucro actum sit, tantumdem etiam de damno intelligitur, & e contra. i i
Societas dissoluitur primo per renunciationem unius secti. Sed fi eallider iuerit renuneiatum , ne lucrum obuenturum communis caretur, quod praeuidebatur, nihilominus communicandum est, quia bona fides in contractibus bonae fidei seruari debet. Meundo distoluitur per mortem unius socii, etiam quoad Om. 'nes alios, nisi aliter concordatum sit inter eos, quia mortuo vn socio, non est amplius foetetas in illa tarma , nec transit ad het des, nisi hoc sit concordatum per pactum , ut mortuo uno tra stat ad heredes illius. Et ratio est, quia in societate eligitur perosona certa, cuius industria non transit ad heredes, nisi sint laeti vectigalium, pro quibus heredes etiam obligantur . Tertio λluitur, si negotium sit finitum. Quarto si uniuersa bona iscii publicentur, quia tunc pro ino tuo habetur.
Quinto si laetus fuerit deeoctus, & ideo cesserit bonis. i5. Fin. In Aeletate datur actio pro foeto eontra Belum, qui dolum
vel culpam latam, vel leuem commiserit, non vero levissimam . quia societas est contractus gratia utriusque, quae actio ab utraque
288쪽
parte est directa, quia non mutatur nomen contrahentium, cum uterque appelletur socius , & uterque eodem modo sit dominus negotij. Et ita dignoscitur, an actio ab utraque parte directa sit, an vero ab una parte directa sit, & ab altera sit contraria anam qui est dominus negotii, habet directam: qui vero est exequutor, habet contrariam. Sic mandator habet actionem mano dati directam, mandatarius habet mandati contrariam. Pupilius habet tutelae directam, tutor tutelae contrariam dic.
MAndatum , quod est quarta, de ultima species obIIgatio.
num ex consensu , sic desinitur . Est ossicium νoluntarie susceptum , gratuito exequendum. Dicitur gratuito,quia si me Ces constituatur, est locatio, & conductio. Si de alio dando , vel faciendo conuentum sit, erit contractus innominatus. Mandatum autem duplex est, expressum,& tacitum. Expressum est quod expressis verbis fit. Tacitum quod tacito consensu inducitur, veluti si quis praesens patiatur, ut alius pro se fidei heat L qui patitur f. mandati. Et licet mandatum solo consensu per ficiatur , debent tamen in mandato expresso intercedere verba, v luti mando , rogo, Ae similia,& exequutio, seu implementum mandati. Verba autem exhortatoria, admonitoria, commenda. toria ,& laudatoria non inducunt mandatum. Gloss. dc comm niter DD. int. 1.1. d. Quinque autem modis mandatum fieri potest, vel gratia mano dantis tantum e vel gratia mandantis, de mandatarii: vel gratia alienar vel gratia mandantis , de alienar vel gratia mandatarii, de aliena . Ita in prine. istius rex. Interest autem cognoscere gratia cuius mandatum factum sit, ut seiamus qua culpa quis teneatur. Si vero mandatum est gratia mandatarii tantum, non est proprie mandatum , sed consilium, quod nisi fraudolentum se, non oblia gati. consili, is de reg. iuri nisi tamen mandans approbauerit pers anam , ut si dixerim tibi, habes pecuniam otiosam, da illam m tuam Cato, qui est idoneus. Si vero simpliciter laudaui tibi peris Duam . non leueor ι. sciendum tamen o F. de aditu. edict.
289쪽
R. Mandantis, cum quinque SS. seqq.
Ponuntur in his fν. exempla omnium mandatorum, quae in textu videre poteritis.
Mandatum contra bonos mores non est obligatorium, etiam quod poena sit promi ita , vel iuramentum adhibitum e. eam eonti gat de iuri jur. e. non es obluviorium 3 8. de reg. iun in σε Imo mandans dicitur esse in principalitate delicti ci de cetero, de homicid.
S. D , qui exequitur Mandatarius non debet excedere fines mandati L diligenter 1
mand. Sed si pinguius exequutus est mandatum, non dicitur ex iasisse fines mandati DD. in I. si quis mihi β. peniat. β. de acquin heres. ubi si mandavi Titio , ut hereditatem adiret nomine meo, si comis pererit me fuisse institutuna heredem a Cato,& inuenit me esse sibilitutum , & videns esse factum locum substitutioni, adluit, non dicitur excessisse fines mandati. Sed an si mandatarius excesserie fines mandati , possit agere pro quantitate sibi mandata p Et dictitur quod de rigore iuris non potest i de aequitate tamen potest. Duplex autem oritur actio ex contractu mandati, altera, quae dicitur mandati direeta,quae datur mandanti contra mandatarium, qui fideliter non fuit exequutus mandatum: altera mandati conistraria , quae datur mandatario contra mandantem ad repetendas expensas nece starias factas pro exequendo mandato.
Mandatum re integra reuocari potest. Et dicitur res integra , iquoties non sunt facta praeparatoria nece staria, licet sint facta vo- ἐIuutari . Necessaria sunt , Sine quibus mandatum exequi non po- itest, ut sunt lapides &c. ad domum aedificandam . voluntaria- asu ut, sine quibus mandatum exequi potest, ut si mandavi tibi, ve lires. pro me Tusculum ad aliquod simplex negotium agendum, di tu fecisti vestimentum,& duxisti quadrigam ,& famulos. , posse ;sum reuocare mandatum , & non teneor nisi ad conductam unius equi: sicuti teneor ad totale interesse si revoco mandatum, quan-Disiti Coos
290쪽
i do sunt factii praeparatoria necessaria. Et hoe procedit in negotiis
mandatis In Iurisdictione autem mandata res dicitur integra. . quousque iudex non remisit primam citationem L more, ubi Bate. 1. de iurisd. omn. Iudici Mandatum mortuo alterutro vel mandante , vel mandatario evanescit. Sed si mandatarius ignorans mortem mandantis illud. fuerit exequutus, habet nihilominus ex aequitate actionem contraheredem mandantis, ne iusta ignorantiae causa ei damnum asserat M in hoc tex. dicituν versic. item si adhuc ι. inter cauos s. si quis debitονβ. mandat. S. Mandatam non Mandatum ab initio est voluntarium, sed postquam susceptum est fit necessarissim . Sic omnes contractus ab initio sunt volantatis, pollea fiunt necessitatis l. sicut initio C. de action. st obligat. Et proopterea mandatarius debet exequi mandatum, vel illud tempestiud renuuetare, ut mandator possit aeque commode per alium expedire negotium, alioquin mandatarius tenebitur ad interesse. -ε II t. S. Mandatam ct
Mandatum potest fieri sub conditione, re potest differri itia. diem.
. Dicit r in hoc tex. quod mandatum debet esse gratuitum, ut explicauimus supr. In princ, huius tit.
De Obligationibus , ex quasi eontractu nascuntur .
Post obligationes ex eontractu. sequitur de his, quae ex quasi
contractu nascuntur iuxta ea, quae diximus in s. m. supra de obligationib. Quasi contractus dicitur cum non est facta eonventio , tamen ex natura negotii intelligitur, quia creditur partes ita voluisi . sEt ista dictio . quasi, in hoc ιsco est nota improprietatis; litat enim
