장음표시 사용
311쪽
aar, eo quod opera malorum hominum νtatur , ut dicitur He
Actio ea quasi maIeficio est actio in fastum, quae datur quis dem heredi, sed non transit contra heredem, quia ex parte acto ris est rei persecutoria , di sic transit ad heredes: sed ex part nicii actio pretialis a&sic non transit contra heredes.
Expedita obligationum materia , . aggredimur titulum do Actionibus , in Iure celeberrimum , qui recte hoc loco ponitur ; postquam enim actum in de personis de rebus, di de obliis sationibus, quarum effectus sunt actiones , merito de his vide dum est iuxta diuisionem traditam ab Imperatore in s. fim supra de Ian natigent. ct eis. Actio in genere generalissimo significat quamcumque hominis operationem ' siue in mente, siue in verbo., siue in facto. i. In genere subaIterno diuiditur illa, quae in facto consistit; quaeindam enim dicitur factio, di est illa , quae producit opus ad extra permanens, ut est scribere , pingere dici quaedam vero dicitur simpliciter actio , qua non relinquit opus post se, ut est canere.
In genere autem infimo, seu in specie accipitur pro action iudiciali, de qua agitur in hoc tit. Et sic definitur, est ius persequendi in iudicio quod sibi debetur; di ista consistit tam in intemtione , quia actor debet primo mente agitare quid expressurus sit, quam in verbis , quia deinde debet procedere ad actionem vocais Iem , seu verbalem tu causis summariis, dicendo Iudici , vel mintario quid praetendat. Consistit etiam in opere, seu in facto in causis ordinariis, in quibus actor procedit secundum ordinem Iudici , scribendo quid praetendat, quae scriptio dicitur libellus, seu intentio scripta, seu edita actio l. I. f. de edend. In libello a tem, seu petitione tres causae poni debent. Prima est, coram quo , quis, a quo,& quae res petitur. Secunda est causa propter quεm petitur , nempe contractus, & Obligatio. Tertia est con clusio
312쪽
Uufio quid velit fieri , idest condemnari aduersarium ad danduin ,
vel faciendum . Hodie autem non est necesse, sicut olim, ut ponam tur in libello nomen actionis , sed sumete ita factum narrare , veIudex possit colligere, quae actio in tali causa competat.
g. Omnium Actio prout defluitur in principio huius titi multipliciter dia
uiditur δPrima diuisio est quod actiones aliae sunt personales , seu in personam : aliae reales, seu in rem . Personalis, quae etiam condictio nuneupatur, est per quam petimus, quod aduersarius det, vel faciat aliquid, siue sit obligatus ex contractu, siue ex quasi contraehi, siue ex delicto, siue est quasi delicto : & concludimus ut condemnetur ad dandum, vel faciendum id , de quo est obligatus . Realis, quae etiam petitio, & vendicatio appellatur, est quando aduersarius non est obligatus, sed dicimus rem, quae ab ipso possidetur, nostram esse, di petimus ut Iudex declaret esse nostramenec per hanc actionem agimus ad restitutionem , quia tunc esset actio personalis ad factum, sed restitutio venit ex ossieto Iudicis, postquam Iudex declarauit rem esse nostram . Diuiditur personalis, quod alia est nativa, alia dativa. Nativa est , quae nascitur ex obligatione. Datiua est quae datur a lege , ut est illa certi condictio generalis, quae datur ad petendum certum ex quacumque causa debitum ι. eerti eoηdictis F. si certi peti Sic etiam dativa est illa, quae competit cessionario, cui cessa est. Rursus personalis aIta dicitur edita, alia non edita . Edita est quae iam in libello concepta est, & est in actu. Non edita est illa quae solum est in potentia, nec adhue in Iudicium dedincta est. Alia etiam est personalis scripta in rem, quae datur in personam propter rem, quia illam possidet, ut est actio nox alis , actio ad exhibendum &c. de quibus infra , quia semper concomitatur poso sessorem, & datur ut vel ipse iaciat, vel ut det, quamuis ex facto suo non sit obligatus. Realis si militer alia est natiua , alia dativa. Nativa est quia datur ipsi domino. quia actio realis nascitur ex dominio. Datiua est quae datur cessionario . Praeterea realis alia est directa, alia utilis. Directa est quae datur contra pollatarem ad rex. ini. sin. f. de rei vindici Utilis est quae
datur contra eum, qui dolo desiit possidere ad tex. ia ι. parem f. M
313쪽
rig. iun sic etiam dicitur quod realis directa competit habenti directum dominium, de realis villis habenti utile dominium.
Actio realis rursus diuiditur, quod alia competit pro rebus eorporalibus , alia vero pro rebus incorporalibus . Pro corpora. libus est illa, de qua supra diximus. Pro incorporalibus duplex est , alia dicitur confessotia, alia negatoria. Consessoria est quae competit domino fuadi pro seruitute debita suo fundo eontra dominum vicini fundi, impedientem ipsum uti ea seruitute, ut confiteatur seruitutem deberi. Negatoria est , quae datur domino sundi ad vendicandam liberistatem sui fundi contra dominum vicini fundi praetendentem hahere seruitutem in ipso iundo, & in effectu negetur illam seruit tem habere. Quemadmodum autem in actione reali , quae competit pro re-hus corporalibus sequuta sententia sequitur officium Iudicis contra pollesibrem ad restituendum: ita etiam in confessoria, sequuta sententia declaratoria quod debeatur seruitus, venit ossicium Iudicis ad cogendum aduersarium pati actorem uti ea seruitute. Et ianegatoria, sequuta sententia declaratoria quod praedium sit Itb rum , succedit officium iudicis contra volentem uti ea seruitute, ut non molestet dominum, qui probauit praedium suum e si a
Consessoria item , de negatoria duplex est , directa, de utilis . Directa datur ilIis, qui habent directum dominium in praediis, siue rusticis, siue urbanis. Utilis est quae datur habenti utile dominium , vel aliquod ius in praediis siue urbanis , siue rusticis.
secunda principalis diuisio actionum est, quod quaedam sunt
Civiles, & quaedam Praetoriae is Civiles sunt supra enumeratae, & sentillae quae a legibus introisductae sunt. Praetoriae vero sunt propter aequitatem ab ipsis. Prae..toribus inductae, & istae quoque aliae sunt in rem , aliae in personam . Quae sunt in rem. Prima dicitur Publiciana, qua datur ei, qui erat in cursu usucapionis, sed antequam compleuerit illam, cecidit a possessiono, unde non potest intentare actionem realem ciuilem, quia tua competie
314쪽
petit domino, & hic non est dominus, quia nec habuit renia, a domino, nec usucaepit..Tamen ex aequitate Praetor fingit eum
usucaepisse, vel quasi usucaepisse, & ita po sit agere ad rei vendiis
i Secunda actio Praetoria in rem dicitur rescissoria , quae daturai, cuius actio ciuilis extincta est per usucapionem ab alio tactam rei propriae ;& datur praesenti contra absentem , ex quacumquoeausa fuerit absens : sed non datur absenti contra praesentem , nisi fuerit absens ex causa necessaria, ut Reipublicae , vel probabili, vestudii Cyn. ia ι. D. C. ex quo. caus in passess. Et datur maioribus , de minoribus viginti quinque annis. Datur etiam actio institutoria, quando aliquis fuit absens, α propter absentiam non est nata actio ciuilis , quae quidem nata fuisset, si non fuisset absens. Exemplum. Titius legauit Caici cenis tum , si Kal. Octobr. fuerit Romae. Princeps mittit Caium in Hispanias; unde Kal. Octobr. non est Romae, de consequenter non
competit illi actio ciuilis ad legatum: tamen quia illa absentia necessaria Caio nocere non debet, datur illi actio institutoria, per quam Praetor fingit illum suisse Romae Kalendis octobris , de ita
agit ad legatum, ut communiter DD. bie. Uerum ut tam rescissoria,quam institutoria intentari possit, nedeesse est prius intentare remedium rescindens, idest restitutionein in integrum aduersus usucapionem, de aduersus absentiam per osticium Iudicis , quae datur intra quatuor annos continuos , & post restitutionem in integrum obtentam intentatur intra annum vitis Iem actio restitaria, seu institutoria. Et annus siue eontinuus . siue utilis constat ex trecentis sexaginta quinque diebus, siue su eesItuis, siue iuridicis respective, & sex horis, quae spatio quatuor annorum faciunt unum diem, qui additur mensi Februario, unde
ille annus dicitur bissextus I. eum bissextus f. de verb. signis in qui bus omnibus diebus actor possit agere sine ullo impedimento neque potest impediri per se, nec per Iudicem, nec per tempus L s. f. de diues. ct temporalib. prastripi. Actio tam restillaria, quam institutoria duplex εst, directa, de utilis. Directa competit pro rebus immobilibus, utilis pro rebus mobilibus.
315쪽
2 96L I B. IV. s. Item si quis in fraudem
Tertia actio In rem praetoria dicitur reuocatoria , quae datur quando impetrata restitutione in integrum aduersus alienationem faetam a suo debitore intentatur haec assio, per quam dicitur, quod bona illa alienata nunquam fuerint alteri tradita a debitore , sed semper mansisse astud debitorem ; unde contra illa possit exequi pro suo credito. Quod autem prius debeat impetrari remedium rescino
dens , idest restitutio in integrum , probatur ex hoc eodem textu . quatenus dicitur, rescissa tradaione ' Ad hoc vero , ut competat haec actio , requiritur fraus alienantis , si alienavit ex ultima voluntate , di requiritur etiam euentus, idest quod non possit alio modo creditori satisfieri . Si vero alienatio facta fuit ex contractu , distin guitur, aut fuit facta ex causa onerosa, & tunc requiritur fraus ex Parte accipientis , & tradentis : aut ex causa lucrativa, & tunc su ricit fraus ex parte tradentis tantum. Haec autem actio reuocatoria multiplex est. Prima dicitur Pauliana , quae datur creditori ad reuocandam alienationem rerum corporalium in ipsius fraudem factam . Secunda dicitur reuocatoria in factum , quae datur ad reuocandam alienationem rerum incorporalium .
Tertia dicitur Fauiana, quae datur patrono ad reuocandam alienationem iactam per libertum in ipsius fraudem , ne habeat legitimam,quam ei tenetur relinquere, si libertus non habeat liberos. Quarta dicitur Calvisiana, quae communis est creditorum , &patronorum, & fuit inducta, quia expedit plures habere actiones rQuinta dicitur reuocatoria filiorum familias , quae datur filio arrogato ad reuocandam alienationem factam in ipsius fraudem per arrogatorem , quia arrogatus debet habere legitimam ex bonis arrogatoris , si emancipe tur sine iusta causa, ut diximus supra in titi de adoptionib. f. eum autem. Item datur filio Iegitimo , de naturali ad reuocandam alienationem factam per patrem in ipsius fraudem usque ad legitimam sibi debitam. Hostiens. in c. Raynutias
Sexta dicitur interdictum reuocatorium ,& datur quando tutor secit, ut debitor pupilli soluerit creditori ipsius tutoris, quia si hoc in fraudem factum sit, potest pupillus reuocare ab illoci editore id quod fuit illi solutum l. pupilli debitor g. vi Iotum
316쪽
Quarta actio In rem praetoria dieitur' Seruiana , quae habet I eum , quando Dominus locauit praedium rusticum , Ze colonus, idest conductor praedii rustici obligauit res suas pro mercedi non soluta, vel pro deterioratione; nam dominus prae dis habens in ipsis rebus hypothecam, vendieat illud ius hypothecae pro conseruatione sui iuris, ut ex his rebus sibi satisfaciat. . Sed utrum ista habeat locum etiam in inquilino, id est conductore praedii urbani, est quaestio. Et aliqui dicunt quod non , quia textus loquitur solum de colono ,& In praediis urbanis di icunt competere quasi Seruianam. Alii vero contrarium tenent, quia est omnimoda ratio in viri 'ne . Sed quicquid sit dei hoc , certum est quod inuecta in praedium urbanum sunt tacite hypothecata domino pro mercede , de dete rioratione, etiam qnod ab inquilino non sitat obligata Litem quaeritur s. qui impleto is locat d. . 1 de pact.. Sed utrum sint etiam taciter obligata inuecta in praedium rust, eum est alia quaestio. Et magis eommunis opinio est, quod sic. Glois. Ne de de magis communi testatur Menocch. de adipisi possessre med. 3. num. 33. Sed ipse pluribus probat contrarium , icilicet quod non sint obligata , nisi expresse obligentur . Et dicit ratio nem ditarentiae esse, quia dominus praedii rustici habet actiois nem, ac regressum contra fructus praedii, non autem dominus praedij urbani , quod non producit fructus. Sed stante , t quod etiam tacite sint obligata inuecta in praedium rusticum , adhuc assignatur discrimen inter praedium rusticum, de urbanum, ut in additione ad gloss. Ne in verbo coloni , scilicet quod omnia, quae sunt invecta in praedium urbanum sine tacite obligata, etiam si dominus praedii ignorauerit esse inue -cta , exceptis venalibus , Ze illis , quae non sunt inuecta, ut ibi perpetuo maneant, donec manet conductor : in rusticis autem non sint obligata , nisi ea , quae dominus praedij sciuerit esse inuecta . de rationem affert eadem additio ad glossam , quia sancta rusticitas omnia habet palam e sed inquilinus multa etiam clam apportat, quae locator ignorat, υι in I. certi iuris C. de locat. σ con ducit. s ibi glosi in Derb. nam ea quoque . Cogitate vos de ista ratione, quia Doctoribus non satis placet, ut aduertit apostilla ad L Iltis in Deria coloni. Vtrum autem contra tertias possetares possit agi, ut quia coni
317쪽
ductor v. g. bona illa inuecta vendiderit alicui dee. est quaestio in.
ter DD. Menocch. tamen loc. cie. inqua contra tertios possesso.
res dari actionem quasi Seruianam , seu hypothecariam , & Saluianum interdictum , quia pignus, & hypotheca in haret rei , de rem ipsam sequitur. Quasi Serviana est actio , quae datur pro ceteris hypothecis , de obligationibus realibus. Sed cum esset nimis difficile agere actione seruiana , vel quasi seruiana , quia neceste erat probare domi nium obligantis, ideo inductum tuit salvianum interdictum l. t. . de satiuη. interii.per qnod sufficit solum probare,eum qui obligauit, fuisse possessorem de tempore contractae obligationis: vel post. Et hoc salvianum est remedium possessorium, de actio personalis in rem scripta, & propterea contra illud non praescribitur nisi per
triginta annos. Cauti autem causarum Patroni omittunt seruia, nam ' quasi seruianam, di intentant MIuianum; nam quamuis ipsum fuerit inductum in locum serviana,vius tamen recepit, ut hω beat locum in quacunque hypotheca, seu reali obligatione. Ira testatur Facchi n. conιν . iun lib. 8.eap. 9a Intentatur autem hoc Salvianum contra tertios possessores etiam non excusso prin cipali debitore; quamuis enim de Iure videatur necessaria ista discussio, consuetudo tamen, & stylus Romanae Culiae admitti ut sine illa intentetur contra tertios possessores . videatur Pa cific. in suo tract. de fatu. Interd. in cap. a. secunda Inspectioms 4
Salvianum duplex est, directum ,& utile . directum daturconotra illum , qui obligauit, de est possessori utile datur contra tettios possessores. Ita Iasoniae.
Actio seruiana , vel quasi seruiana dicta est a seruaudo, sicut etiam Salvianum dictum est a saluando ,, quia per has actiones
iura creditorum saluantur, de conseruantur, cum melius sit, ut
vulgo dicitur, pignori incumbere , quam in personam agere , ut Inquit textus in si. furti autem supti de obligat. qua ex delicit. nascunt. sic etiam hypotheca, unde actio hypotheearia, dicta est ab hy-hothesi , idest subpositione, idest obligatione, per quam res Obligatur creditori; idem enim est supponere , ac obligare . Probat hoc rubrisf. de reb. eon qui sub tuten te cun sunt sine decreti non alien. vel supponend.
318쪽
: Mima dicitur actio de constituta pecunia quae datur contra eum , qui constituit se soluturum pro se, vel pro alio in eo, quod antea debebat sine stipuIatione , sed sistum ex pacto nudo, quias stipulatio intercedat, iam ex Iure ciuili tenebitur. Nec est necesse , ut exprimatur verbum , constituo, quia & si aliud verbum sequi Pollens exprimatur, nihil interest . aesit tamen nectist quod praecedat debitum. Erat etiam olim actio receptitia, quando argentarius constituisset se soluturum; sed in constituta pecunia solum veniebat debitum rei numetabilis , vel ponderabilis. vel mensurabilis : αhoc etiam si non fuisset argentarius, qui constituisset. Verum Imperator virtutem receptitiae transtulit in actionem de constitu
ea pecunia . Vnde hodie quisquis fuerit , qui constituerit , &qoicquid fuerit debitum , potest per actionem de constituta pecunia peti I. a. C. de const. pecvn. quia appellatione pecuniae venit etiam quicquid ad pecuniam numeratam redigi potest , ut ιη d. . l. a. Praeterea in actione receptitia cauebatur ne posset compelli ad
. soluendum is, qui se constituisset , nisi post decem dies, quod, simi liter in actione de constituta pecunia translatum est . g. Actiones autem - Secunda actio praetoria in personam est actio de peculio , quae datur contra patrem, vel dominum. ut soluat, quatenus sit in peculio filii, vel serui ratione contractus gesti cum filio, vel seruo ἔquae actio de peculio est adiectio, & sequitur naturam actionis , cui adiicitur; unde si filius emit aliquid , datur venditori actio ex vendito de peculio, quia pater non tenetur , nisi quatenus sit iapeculio filij . Et haec actio inuenta est ex aequitate, cum de Iure
nemo ex facto alterius obligetur l. r. C. ne siti pro patri
Tertia actio praetoria in personam est actio iuratoria, quae datur ei, qui iurauit pecuniam sibi deberi, postulante aduersario , veiuraret. Nec postea quaeritur an pecunia debeatur, sed an iurauerit. Et hoc tutelligitur informiter, idest quod iurauerit non adiecta causa, quia si causa esset adiecta , daretur actio ex illa causa, de non iuratoria v.g. iuro Titium debere mihi centum, datur actio iuratoria r sed si oleain , suro Titium debere mihi centum ex mutuo, datur actio utilis ex contractu mutui, idest certi condictio iactori Cale νebares P P a . NO
319쪽
Noster autem textus loquitur principaliter de iuramento ditis decisivo, per quod deciditur iis, quod dicitur voluntarium, quia desertur ex voluntate partis, Iudice tamen approbante, & is, cui desertur , non tenetur praecise iurare, sed potest iuramentum reis ferre deserenti L manifesta st de Iure iuν. Contra iuramentum autem non admittitur probatio in contrarium ; quod intelligitur ad retractandum iuramentum ciuilitet rsed admittitur probatio in contrarium ad puniendum criminaliter iurantem de periurio , si scienter falsum iurauerat, quo casu iuramentum fit nocivum . Iuramentum autem est alicuius affirmati, vel negati confirmatio per inuocationem diuini nominis ; & aliud est iudicial , aliud est extraiudiciale, & virumque aliud est assertorium , aliud promissorium. Item aliud est iuramentum testiuna, quando testes deponunt super aliqua re; aliud partium, quod duplex est , minpletorium, S: purgatorium . Suppletorium est quod datur actoria Iudice, quando actor plusquam semiplene probauit, ut posse erre sententiam condemnatoriam . Purgatorium est , quod datur reo a Iudice, quando minus quam semiplene contra ipsum Probatum est, ut per iuramentum purget illam praesumptionem , vel indicium , quod est contra se, ad hoc ut possit absolui. Praeterea aliud est iuranientum in litem , quod triplex est, verutatis, assectionis , di singularis interesse . Veritatis est, quod de se tur a Iudice parti, quando res quae petitur, non apparet, quia petens iurat quanti vere valebat illa res. Assectionis est , quando Iudex facta prius taxatione , desert iuramentum parti, quanti aestimat illam rem ex affectione . Singularis intereste est . quando Iudex desert parti, ut iuret, quanti sua intersit non habere illam rem ι. in anionibus V. de in liti iurand. ' i lia l
Aliae sunt actiones personales praetoriae , procedentes ex delicto. Et dieuntur personales, quia nascuntur ex obligatione, cum reus delinquens tacite se obliget ad poenam. Harum ponuntur nonnul la exempla in reatu , di illius glossis, quas videre poteritis.
Praeterea sunt quaedam actiones, quae licet videantur esse in peronam, sunt tamen in rem . quae dicuntur praeiudiciales, & sunt
320쪽
. Τ I. T. VI. -36 Ii prima est, per quam quaeritur, an aliquis sit liber, vel seruus: secunda, per quam quaeritur, an aliquis sit libertus, vel lam
Tertia, per quam quaeritur, an aliquis sit filius , vel non. Istae autem actiones dantur in rem, nempe ad vendicandam libertatem , vel ingenuitatem, vel filiationem adtex. in I. diffamaνι G. de ingenuis, o manumiss. &e conuerso; nam dantur 'etiam dolai. no dicenti aliquem esse suum seruuin, N patrono dicenti aliquem esse suum libertum ,& patri dicenti aliquem esse suum filium ad vendicandum illud ius, quod praetendunt habere . . Hae autem actiones aliae sunt directae , aliae utiles. Di rectae sunt supr4 enumerata. Vtiles dantur contra adscrptitios, & colonos, di e .conuerso, quibus, vel contra quos non dantur directae , quia isti npia. sunt proprie serui. l. x . c. in quib. eaιι f eolon. lib. I I Dicuntur autem praeiudiciales, tum quia sunt actiones principa Ies, ex quo primum de his cognosci debet, & sententia lata in his, ponit exceptionem; rei iudicatae in aliis: tum etiam quia per has mouetur quaestio circa statum personarum, quod est valde praeiu
. stante praedicta diuisione, quod actiones quaedam sunt in rem, dc quaedam in personam, constat quod in actione reali non potest quis dicere rem suam sibi dari, ex quo verbum, dari , significat transferre dominium, & quod nostrum est , amplius nobis dari non potest. Sic in actione personali non potest dici rem suam esse,. 9d sibi dari , vel fieri aliquid &e. ir ,
Actiones reales L seu in rem appellantur vendicationes, quia actor vendieat, idest attribuit sibi rem illam , quam praetendit: personales vero heu in personam dicuntur condictiones a verbo condicere, quod significat denunciare, quia olim fiebat denunci tio ad soluendum , priusquam ageretur: hodie tamen remansienomen, licet denunciatio non fiat. Conuictio autem multiplex est. Prima dicitur eondictio certi, quae est generalis ad petendun quodcumque certum ex quacumque causa debitum L certi condictio,
