장음표시 사용
131쪽
niam id quoque esse creditur bonum . Idem de reverentia , claritudine , jucunditate , conjectare licet. omnium igitur expetendorum summa, atque caussa bo num est. Quod enim neque re , neque similitudine ulia Ium in se retinet bonum , id expeti nullo modo potest . Contraque etiam quae natura bona non sunt , tamens esIe videantur , quasi vera bona sint , appetuntur . Quo fit uti sunMna, cardo, atque Caussa e petendo rum omnium , bonitas esse jure credatur . Cujus vero caussa quid expetitur , id maxime videtur optari. Ueluti si salutis caussa quispiam velit equitare , non tam equitandi motum desiderat , quam salutis effectum Cum igitur omnia boni gratia petantur , non illa potius , quam bonum i plana desideratur ab omnibus . Sed propter quod cetera optantur , beatitudinem esse.con cessimus : quare sic quoque sola quaeritur beatitudo Ex quo liquido apparet , ipsius boni, & beatitudinis unam atque eamdem esse substantiam . Nihil video , eur dissentire quispiam possit. Sed Deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus . Ita , inquam . Secure igitur concludere licet , Dei quoque in ipso bono , nec usquam alio, sitam esso substantiam .
H e omnes pariter venite capti , rstuos fallax ligat improbis eatenis
Terrenas hebetans libido mentes . Hic erit vobis requies laborum ,s Hie portus placita manens quiete , Hoc patens unum miseris astum . Non quidquid Tagus aureis arenis Donat, aut Hermus rtitilante ripa ,
132쪽
ro Candidis miscens virides lapillos ,
IIIUrant aciem , mugirique caecos In suas condunt animos tenebras . Hoe quidquid placet , excitatque menter ,
fimis restas aluit cavernis . . . .
1s Splendor quo regitωη , vigetque caelum s . .
. . . Vitat obscuras animae ruinas 4 . . . . . Hanc quisquis poreris notare tacem s . . . . . . Candidas Phoebi radios negobiς. i . -
ASsentior , inquam . Cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant, Tum illa , quanti , inquit , aestimabis , si bonum ipsum quid sit , agnoveris λ Infiniti , anquami: siquidem mihi pariter Deum quoque ,
qui bonum est , continget agnoscere . Atqui hoc vertiasma , inquit , ratione patefaciam , maneant modo quae paullo ante conclusa sunt. Manebunt , inquam . Nonne , inquit 3 monstravimus , ea quae appetuntur a pluribus , iccirco vera perfectaque bona non esse , quoniam a se invicem discreparent , cumque alteri abesset alterum , plenum, absolutum oue bonum afferre non posse λ Tum autem verum bonum fieri , cum in unam veluti formam , atque efficientiam colliguntur , ut quas sufficientia est , eadem si potentia , reverentia , claritas , atque jucunditas. Nisi vero unum atque idem omnia sint , nihiI habere quo inter expetenda numerentur . Demonstratum est, inquam , nec dubitari ullo modo potest. Quae igitur cum discrepant, minime bona sunt ; cum vero unum esse coeperint . bona fiunt: nonne haec ut bona sint , unitatis fieri adeptione
contingit λ Ita , inquam , videtur. Sed omne quod bonum est , boni participatione bonum esse. concedis , an minime λ Ita est. Oportet igitur idem: esse unum satque bonum simili ratione concedas . Eadem namque
133쪽
substantia est eorum quorum naturaliter non est diversus effectus. Negare , inquam, nequeo. Nosti ne igitur , inquit , omne quod est , tamdiu manere atque subsistere , quamdiu sit unum ; sed interire atque dissolvi pariter atque unum esse destiterit Θ Quonam modo λ Ut in animalibus , inquit, cum in unum coeunt , ac permanent anima corpusque , id animal voca tur . Cum vero haec unitas utriusque separatione di l-vitur , interire, nec jam esse animal , liquet. Ipsunt quoque corpus cum in una forma , membrorum conjunctione , permanet, humana visitur species . At si distributae, segregataeque partes corporis distraxerint unitatem , desinit esse quod fuerat. Eoque modo percu renti cetera procul dubio patebit subsistere unum quodque , dum unum est : cum vero unum esse desinit , interire . Considerant i , inquam , mihi plura , minime aliud videtur . Est ne igitur , inquit, quod in quantum
naturaliter agat , relicta sustinendi appetentia , ven ire ad interitum, corruptionemque desideret λ Si ani malia , inquam , considerem , quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil invenio quod , nu Nlis extra cogentibus , abjiciant manendi intentionem , & ad interitum sponte festinent . Omne namque animal tueri salutem laborat : mortem vero , perniciem
que devitat. Sed quid de herbis , arboribusque , quid
de in animatis omnino consentiam rebus , prorsus dubito . Atqui non est quod de hoc possis ambigere ,
eum herba S , atque arbores intuearis , primum sibi convenientibus innasci locis , ubi quantum earum natura queat , cito exarescere , atque interire non possunt. Nam aliae quidem campis , aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes , aliae saxis haerent , aliarum scire undae sunt steriles arenae , quas si in alia quispian
Ioca transferre conetur , arescant Sed dat cuique na
tura quod convenit, di ne , dum manere possunt , i P
134쪽
tereant , elaborat . Quid dicam , quod omnes , velut in terras ore demerso , trahunt alimenta radicibus , ae Per medullas robur , corticeri que diffundunt λ Quid , quod mollissimum quodque , sicuti medulla est , interiore semper sede reconditur , extra vero quadam ligni firmitate tegitur ὁ ultimus autem cortex adversum eae liῆntemperiem , quasi mali pariens defensor , opponitur Θ am vero quanta est naturae diligentia, ut cuncta se mine multiplicato propagenturi quae omnia non modo ad tempus manendi , Verum generatim quoque, quasi in perpetuum permanendi , veluti quasdam machinas esse quis nesciat λ Ea etiam quae in animata esse creduntur , nonne quod suum est quaeque simili ratione desiis derant λ Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca , motionesque conveniunt λ Porro autem quod cuique consentaneum est , id unumquodque conservat sicuti ea quae sunt inimica , corrumpunt. Jam vero quae dura sunt, ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis, & ne sacile dissolvantur , resistunt. Quae vero liquentia, ut aer , atque aqua , facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus
sunt abscissa , relabuntur. Ignis vero omnem refugit sectionem . Neque nunc nos de voluntariis animae Cognoscentis motibus , sed de naturali intentione tractamus . Sicuti est , quod acceptas escas sine cogitatione transigimus , quod in somno spiritum ducimus nescientes . Nam ne in animalibus quidem manendi amor exanimae voluntatibus , verum ex naturae principiis venit. Nam saepe mortem cogentibus caussis , quam natura resormidat , voluntas amplectitur : contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas , gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum Coercet voluntas . Adeo haec sui caritas non ex animali motione , sed ex naturali intentione procedit. Dedit
135쪽
enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi caussam , ut quoad possiunt, naturaliter manere desiderent: quare nihil est quod ullo modo queas dubitare , cuncta quae sunt , appetere naturaliter constantiam permanendi , devitare perniciem . Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta videbantur . Quod autem , inquit , su bsili ere ae permanere appetit , id unum eme desiderat . hoe enim sublato , ne eme quidem cuiquam permanebit. Verum
est , inquam. Omnia igitur, inquit , unum desiderant. Consensi . Sed unum id ipsum monstravimus esse quod bonum est . Ita quidem . Cuneta igitur bonum petunt: quod quidem ita describas licet , ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. Nihil , inquam , verius excogitari potest . Nam vel ad nihilum cuncta reseruntur , & uno veluti vertice, destituta , sine rectore , fluitabunt ι aut si quid est ad quod universa sestinent , id erit omnium summum bonorum . Et illa , Nimium , inquit , o alumne , laetor : ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti: sed in hoe patuit tibi quod ignorare te paullo ante dicebas . Quid λ inquam. Quis esset, inquit, rerum omnium sinis . Id est enim prosecto quod desideratur ab omnibus : quod quia bonum o mea collegimus , oportet , re
rum omnium finem , bonum eme fateamur .
isquii profunda mente vesigat verum , Cupitque nullis ille deuiis falli ,
In se re luat intimi lucem visus , . r ora Longosuo in orbem cogat in Lyeus motus ,s Animumque doceat quidquid extra molitur , n . Suis retrusum possidere thesauris . t. Dudum quod atra texit erroris nubes , . t i. Lucebit uso perspicacius Phoebo .
136쪽
Non omne namque mente depulia Ismen , io obliviosam corpus MDebens molem . iri rei proocto semen introrsum seri , xuod Oxcitatur ventilanxst doctrina . . . , . . Nam cur νogati sponte recta censieris , t Ni mersus alto viviret fomes corde δ .is suodsi Platonis Musa personaν verum s. Iusd quisquo disicit , immemor recordatur .
TUm ego , Platoni, inquam , vehementer assen tior: nam me horum jam secundo commemoras Primum, quod memoriam corporea contagione , dehinc eum moeroris mole pressus , amisi. Tum illa, si superiora , inquit, concessλ respicias , ne illud quidem longius aberit , quin recorderis , quod te dudum nescire consessus es . Quid Θ inquam . quibus, ait il-Ia , gubernaculis mundus regatur. Memini , inquam sine inscitiam meam fuisse consessum a sed quid asseras, Iicet jam prospiciam , planius tamen ex te audire desidero . Mundum hune , inquit , a Deo regi paullo ante minimo dubitandum putabas . Ne nune quidem arbi-aror , inquam , nec umquam dubitandum putabo , quihusque in hoc rationibus accedam , breviter exponam . Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam sormam minime convenisset , .nisi unus esset qui tam diversa conjungeret ; conjuncta vero natura rum ips diversitas , iuvieem discors , dissociaret, at que divelleret ; nisi unus esset qui quod nexuit, con
tineret . Non tam vero certus naeturae ordo procederet,
nec tam dispositos motus, locis, temporibus , essi cientia , spatiis , qua Iitatibus explicaret , nisi unus esiset qui has mutationum varietates maneus ipso di iaponeret. Hoe quidquid est , quo condi.a manent, atque agitantur , usitato cunctis vocabulo Deum nomi
137쪽
no . Tum ilIa , Cum haec, inquit , ita sentias , parvam mihi restare operam puto , ut felicitatis compos , patriam sospes revisas et sed quae proposuimus , intueamur . Nonne in beatitudine lassicientiam numeravimus , Deumque beatitudinem ipsam esse consensimus λIta quidem . Et ad mundum igitur , inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit: alioquin siquo egeat , plenam lassicientiam non habebit. Id , inquam , ita est necessarium . Per se igitur solum euncta disponit. Negari , inquam , nequit. Atqui Deus ipsum bonum esse monstratus est . Memini , inquam. Per bonum igitur euncta disponit: siquidem per se regit omnia , quem bonum esse concessimus ι di hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum , quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur. Vehementer a genitor , inquam , & id te paullo ante dicturam , tenui licet suspicione , prospexi. Credo , in quit et jam enim , ut arbitror , vigilantius ad cernendavera oculos deducis: sed quod dicam non minus ad contueudum patet. Quid λ inquam. Cum Deus , inquit, omnia bonitatis clavo gubernare jure credatur seademque omnia , sicuti docui , ad bonum naturali i tentione festinent , num dubitari potest , quin voluntarie regantur , seque ad disponentis nutum , veluti
convenientia , contem Perataque rectori , sponte convertant λ Ita , inquam , necelse est: nec beatum regimen esse videretur , siquidem detrectantium jugum foret , non obtemperantium salus. Nihil est igitur
quod naturam servans , Deo contraire conetur. Nihil , inquam: Quid si conetur , ait s num tandem proficiet quidquam adversus eum quem jure potentissimum beatitudinis esse concessimusὸ Prorsus, inquam , nihil valeret. Nonoest igitur aliquid quod summo huie bono vel velit , vel possit obsistere. Non , inquam , arbitror. Est igitur , inquit , sumarum bo E 4 num ,
138쪽
num , quod regit cuncta sortiter , suaviterque dispois nit. Tum ego , Quam , inquam , me non modo ea quae conci usa est , summa rationum , verum mula magis haec cipsa verba quibus uteris , desectant v ulltandem aliquando stultitiam magna latrantem sui pu deae. Αceepisti, inquit , in fabubis lacessentes me Ium Gigantes e sed ibi os quoque , uti condignum fuit , henigna fortitudo deposuit . Sed vis ne rationes ipsas invicem collidamus λ forsitan ex hujusmodi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliet . Tuo, inquam , arbitratu . Deum , inquit, esse omni- im potentem nemo dubitaverit. Qui quidem , inquam, mente consistat , nullus Prorsus ambigat. Qii
vero est , inquit , omnium potens , nihil est quod i 13e non possit. Nihil, inquam. Num igitur Deus facere malum potest λ Minime, inquam - Malum igitur , Inquit, nihil est , cum id sacere ille non possit qui
mihil non potest . Ludis ne , inquam , me , inextrica Lilem mihi labyrinthum rationibus texens P quo nunc quidem qua egrediaris , introeas , nunc vero qua intro- Teris , egrediare : an mirabilem quemdam divinae sim Plieitatis orbem complicas Θ Etenim paullo ante a bea titudine incipiens , eam summuna bonum esse dicebas, quam in summo Deo sitam loquebare r ipsum quoque eum summum esse bonum , plenamque beatitudinem disserebas : ex quo neminem beatum fore , nisi qui pa-xiter Deus esset, quasi munusculum dabas . Rursus ipsam boni formam , Dei , ac beatitudinis sequebaris esse substantiam : ipsumque unum id ipsum esse bonum dicebas , quod ab omni rerum natura peteretur: Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem -- gere disputabas, volentiaque cuncta parere, nec ullam mali esse naturam , atque haec nullis extrinsecus sun iis , sed altero ex altero fidem trahente , insitis , domesticisque probationibus explicabas. Tum illa , Μ
139쪽
nime , inquit, ludimus ; remque omnium maximam Dei munere , quem dudum deprecabamur , exegimus . Ea est enim divinae Arma substantiae , ut neque in externa dilabatur, nec in se externum aliquod ipsa suseipiat: sed si eut de ea Parmenides ait: Παντοθεν εν ανκλωπι φρρειν ἐνιαλιγυον ἔγκου. Quod si rationes quoque non extra petitas , sed intra rei quam tracta bamus, ambitum collocatas agitavimus ; nihil est quod admirere , cum Platone sanciente didiceris , cognatos , de quibus loquimur robus oportere esse sermones .
Fontem visere Iuridum :Felix qui potuit gravis
Nee visum timuit lepus .. Iam eantu placidum eanem . . Cum flagrantior intimaas Fervor pectoris ureret , Nec qui cuncta subegerant f Mulcerent dominum modi ι mirer superos quere 1 di fernas adiit domos .uo Aue blanda sonantibus Chordis carmina temperam,
140쪽
νι BOΕΤΗ. DE CONS. PHIL. LIB. III.
2uod tactus dabat imporeus , as 2uod tactum geminans amor ,
Desiet, Taenara commovens , Et dulca veniam prece Umbrarum dominos rogar. Stupet tergeminus novo
3o Captus earmino janitor est j sontes agitant metu taurices scelerum deae , Iam moesis lacrimis madent e Non Ixionium caput 3 3 Velox praeripitat rota , Et longa sito perditus Spernit mina Tantalus e Vultur dum satur es modi3 , Non traxit Tivi jecur . o Tandem , vincimur , arbiter
Umbrarum miserans ait rDonemus comitem viro Emtam carmine conjugem ssia lex dona eoiscear sos Ne , dum Tartara liquerit , i i lumina flerier .guis legem det amantibus PMavor lex amor es sibi . Heu , noctis prope terminos o orpbeus Euodicen suam Vidit , perdidit, o Mix. l ... Vos baee fabula respicis , sulcumque insuperum diem
Is Nam qui Tartareum is specus Victus lumina sexeri3,2uidquid praecipuum trahit, Pordia , dum videt inferos