M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

DECLAM. XVIII. INFAMIs IN MATnEM I. 567 abruptum tam nefandae diligentiae surore commoveae pater, qui de incesto filium torquet, non est neganti crediturus. Omnium quidem, iudices, incertarum suspiciones pessime semper a corporibus incipiunt; nec bene de cuiusquam moribus illam partem hominis interroges, quae non animo, sed dolore respondet: nondum dico quem torqueas, quis inter equuleos ignesque ponatur, cuius arguta prius indicia praecedant: novissimum debet esse, quidquid torquet et punit. Fidem hominum deorum quel ne gravitatem putetis a novissimis ultimisque coepisse: non habet probationem facinus, de quo pater non potest alium torquere, quam filium. XII. Video qua possis ratione defendi, si omnia ante secisti, ut incestum aliter erueres. Quid aist interrogasti servulos; non potuit conscius inveniri: exquisisti ancillas; non apparuit ministra flagitii: non 'bscoena literarum commercia, non fatentis deprehendisti, nefatide, blanditias; nihil invenis maritus, dominus, pater: i nunc, et dic scisse rumorem. Sed ut torqueas, ducatur tamen quaestio per coniugis ministeria, per filii servulos; in

cuius arguta argumenta prius in licii praeeedunt. vel , --- modi assumenta Prius et indicia prae eedunt. ScHvLT.

Quidquid torquet Quidquid obieeutorquetur, Leid. pr. Quidquid Mikeret torquetur. VOM. pr. Quidquid obiret torquetur. Voss. Me. Gmno . Torquetur , etiam Leid. Me. Si omnia Milieri omnia , Ohe. Franeius corrigebat, at omnia ante fe

cisses

et V s. omnes.

Non apparuit Nee rem, W. Deprehendisti in Remehendisti, Leid.

Nihil is, is moratis Selibe : IKHIMMenis maritus, doianus, pater'. Inune et die fuisse rumorem. GRON U. Ita iam ediderunt Grypti. Colin. et IUSS. eodiem ita exhillent, et Ohr. Vidoveus habet tu enia. errore, ut puto librariorum . propagato vitio. Inoa habebat Lucas.

Misse rumorem) Miror hoe imitasse summum vini m. Quid Z an immemorem dicemus eorum , quae olim a d Statii XI Theb., notaverat pDueatur tamen meatur tamum,

602쪽

illa potius vilitate desaeviat: prius est ut repudietur uxor, ut divortio fiat in domo grande secretum : excedit omnem immanitatem, silium ideo torquere, ut scias, an innocens torqueatur. Vnicum, pater, ignibus verberi-husque interrogas; rogo , quid lacturus, si pernegaverit Z videlicet ut laudes, deinde dimittas, ut amplectaris Perusta vitalia, . et laceri pectoris vulnera pietati rursus admoveas. Solus superest pudor homini, qui torsit unicum, ut torquete debuerit: faciat te necesse est res ista pessimum patrem, et oderis Oportet silium, cui satis sacere non possis. Iamiam malo venena, serrum, Subitos ictus, improvisamque mortem: incestum qui non credit, torquere non debet; qui credit, statim debet occidere. Quod si tormenta etiam filii placent, si pra standa est salis lactio tam nefandi rumoris, exigo ne perdas quaestionem: in media civitate, in ipsa constitue fama, advoca illos malignos, illos loquaces; et seculi rem exquire audiente populo: Coram omnibus torqueri debet, de quo loquuntur omnes: interroget quisque quod volet, suis auribus, suis credat oculis. Cur in abditam se molamque partem iuvenis abducitur ῖ secre-lum quaestionis nec incesto silio debelur, nec innocenti. Dabo adhuc inter secretum publicationemque tem p ramentum : advoca propinquos; adhibe amicos; circumpone iuveni serios senes ; intersint ' magistratus ; assi-ra ilia potius Francius volebat, in illam ρotius Militavem; sed vide ad deel. XV. 6. P tilitate Vilitate. Seripti omnes, et optimae editi nos.

rursias De Di eas.

Voss. pr. Leia. pr. Fraudius volebat, nefando rumori.

603쪽

DECLAM. XVIII. INFAMIS IN MATREM I. 569stant, quibus habere possit civitas fidem: praestare debes aut tibi, ut probare possis, si consessus fuerit, aut silio, si pernegaverit. XIII. At tu, nefande , crudelis, tollis quaestionis alteram partem, efficis , ne possit amplius innocens esse, qui tortus est. Quid agunt contra populum tormenta secretas praedico, testor, iterum dantur malignis alimenta sermonibus; et a quaestione seposita in maius redditur incertum: coram omnibus torquere debet silium pater, et qui vult absolvere, et qui est paratus occidere. Non vultis, iudices, ad facinus indignissimae quaestionis accedat, et quod ipse torsit filium pater tadeone non potuit libertis aut servulis necessitas ista mandari y non carnifex potius adhiberi y Pater in tormentis silii non aversos tenuit oculos; ipse vestes scidit; velamenta Iaceravit; manibus flagella concussit; renovavit ignes, et mori filium contentione non sivit; diduxit os, quod iam suprema claudebant; lavit animum, ut longis cruciatibus patientia sufficeret: o dignum patrem , cui dicat innocens filius, fecit Non mehercle, improbe, mihi proclamaturus hoc loco videor, hominem, qui torquetur in matrem, debere coram matre torqueri: cur excluditur in selix a sua causa, a sua quaestione 'Praestare debes Diaei . Vos . Pr. possit in No Possis. U. Reditur ineertum Redditur, W. Incestum, V s. see. Gryph. Colin. vido Torquere debet) Torquere debeat,

Et quo I) Fenneliis Iegebat, quod el. Adeone non Adeone ρ tuis, Leid. pr. Necessitas ista Nee. ipsa, Colon. ut mors intelligatur. SerIVLT. Carnifex potiusὶ An potuit ' Fa,Ne. Non αι error Non adsersos, Leid. Pr. edit. Pith. Conetissit Francius volebat, in

cussit.

Contentione non a Forte . m mento non stiMil. GRONov. Contention non seiunt, W. Misil, Leid. et Voss. omnes. Contentione non debet misveri.

Diduxit os ) Diduxit omnes, Leid.

Patientia in Patientibus, vos . see. Forte Patientius.

In matrem Ob matrem; millius vici doeti in Gryph. editi

604쪽

adllibe speciosi cruciatibus hanc nimis amantem: huius gemitus excipe; huius suspiria oculosque custodit si quod facinus admissum est, torquebis quidem filium; sed latebitur mater. XIV. Irrumpere me tum maxime puta in illud tuum, parricida, secretum: iniicio properanti quaestioni manum: inhibe ictus; subtrahe paulisper ignes: quidquid est quod eruisti, proser in medium; memento te fecisse de filio, propter quod tibi non debear credi. Quid spiritum dolore praecipitas ῖ quid miserae intervalla patientiae pertinaci crudelitate continuas, si laustra tibi

sufficere credis, quod audieris, nuntiare, proserret incestum ut credatur, ipse debet audiri. Mirabar et ego, iudices, si tam nefanda quaestio alium exitum potuisset habere, quam mortem: hic est parricidii pudor; sic desinunt, quae incipere non debent: sacinus qua stionis, operis scelere maiore, exire tibi videris per orbitatem. Scimus unde venerit ista contentio; nihil extorsit saevitia misero: vincit torquentem, qui occiditur. Iam iam non miror, quod post ista non habes vocem, verba non invenis: unicum sine teste lacerasti, unicum occidisti; soli tibi deinde notum vis videri celare facinus,

ut saepe RUPPR

Tiam maxime cum maxime . Leid.

Puta in illud Putat in illum. Leid.

Quod a ieris) Desunt W. vos pr. Quod eredideris. Mid. pr. Cl. Schilli. mallet, frustra neo aulaseere .ereulis, quod audiaris. Non debent) Non actuit, W.

Soriere maiore Seriere mairas, Leid. Cl. Sehulti legebat, maiori . Ascensius Drema ab Dyeri , pro obtegis capit, recte; mox celare saeimis. Deinde notum Dis Inde Dis, W. Notum omittunt etiam Leid. et Voss. omhes et Luras. Celare Celerate, Gron.

605쪽

DECLAM. XVli I. INFAMIS i Ν MATREM I. 57 Iet in parricidio quaeris aliunde tristitiam : praepostera res est filium occidere, deinde erubescere e fas non est, non esse notum, propter quod se parricida putat innocentem. Eligas utrum voles, aut tormenta damnes necesse est, aut silentium: quod non debet indicari, quaeri non debet. Possis videri fortassis, crudelissime senex, silentium filio praestare, si viveret: consumpta est paterni nominis religio, omnis pietatis sublata reverentia: si hoc ille meruit, et parum in quaestione, parum ultionis in morte est. Vindicare vis consessionem y traduc

cadaver, et super illa vulnera omnes pone causas: non est eiusdem fateri, cur torseris, et tacere, cur occid

XV. Quid ais, severissime parricida y filium consumpsisti per flagella, per laminas. Potes. tacere t viscera de tuis concepta vitalibus, sanguinem, qui de tua fluxit

anima , non insania, non surore, sed, quantum vis videri, consilio, gravitate lacerasti. Potes taceret super vulnera unici, super exustos artus metuendus assistis, et causas quaerente matre, quaerente populo, hoc O

lum dicis, occidi ' contenta esse debet incerto Z Interro-

Putar Putet . N. Quod non Quod si non debet iudi-em i. non debet quaeri, Leid. pr. Pietatis Pietas, W. Francius Coniniiciebat, omni P. s. reMerentia. Meruit ele. Meruenit Parum, W. Leid. pr. Meruit Pariun , Voss. aec. Lucas, et ita Francius. Stipe illa Mulnera Stiper illo Mulnere, Potes agere seiseera de tuis Lego, Filiam eonsum sisti mr sagella, Per laminas e Potes taeere ' Viscera de uis crane 'la intalibus, sanguinem , qui de lita Iuxit anima , non insania, non furore, sed quantum ris Mideri con silio , graseitate lacerasti: Poles tacere' Suster Mulnera etc. GRONov. Potestaeere. Miseera, Leid. pr. Potest agere.

Per exutos artus Lege, exustos. Scuu . Reete: ita etiam M.; et siepaulo ante, ut amyleetaris perusta Mi- talia, et mox, laeeros ariti ν et ρο sitim complexa corpus; et decl. seq.eap. 6: Laeeratis exustisque Misceribur et ubi etiam extitis erat in e iee Voss. sec. B RH. Ineerio Deerca. W. Leid. pr. Me. V s. pr. Luens. Contempta esse debet incesta, VOM. Sec.

606쪽

M. FAII. QVINTILIAM . 2 72gari nunc te, marite, credis a matre solaῖ causas mortis illius reposcit sollicitudo generis humani: stant circa liberos attoniti parentes; horret invicem se caritas fraterna complecti; rupta est illa osculorum inter soceros generosque simplicitas. Quousque nos cum silentii tui interpretatione committi si si nihil sactum est, quod debeat erubescere temporum pudor, quid sibi volunt verba media, suspensa ' si nefas prodigiosis simile sabulis deprehendisti, miserere , ne sis una morte Contentus: incestam gravius odisse debes, quod et venit insorum, quod audaciam innocentis imitatur, et tacenti videtur irasci. Quum silium propter rumorem torseris, propter tormenta occideris, non est media res, ut neutrum sciamus: mater quidem, iudices , innocentissima hoc complorat, hoc serre non potest, quod nihil parricida respondet. XVI. Sed nobis videtur iamiam esse dicturus: non fallit nos, ne sande, quid captes, hoc quod supra silentium trahis alta suspiria, quod prorumpenti videris exclamatione deficere, mendacio paratur auctoritas, et in fidem erupturae vocis assertur, ut lateri videaris invitus: dic tamen, par est huic rei matris integritas, ut

Frate; na simplicitas perna V. Leid. pr. Coth. Generorque Tenerosque, Vos . se . Committis in iti certamen mittis; sie

nox , nos cum 'metua sermonum ma

lignitate eommittis : ita mgnare , Cic. pro Quint. ScnvLT. Quousque nos Nos deest Voss. Pr. Facium . qu*d in Francitis volebat,quo; sed et erubescere quartum casum

Mentiu Id est indissereulia, ut

paulo post, non est messia res: medium res vrisum, Livius. ScHULT. ει

sunt et media Derba diei dimidiata . vel etiam vulgaria, ex formula quasi dicta, e medio sumpta. Quibus molestos luterrogatores dimittimus; de qua signiscatione agemus ad O Wid. II

Iam iam in Iam Iamque. Leid. et

607쪽

DECLAM. XVIII. INFAMIS IN MATREM 1. 573, mentiaris' O quanto nunc dolore torqueris, quod instantem non potes aliqua truci Proclamatione discuterer non verba tibi contra miseram, sed argumenta desunt: non voce, sed probatione deficeris: quod solum datur, relinquis infamiae , et nos cum Perpetua Sermonum malignitate committis. Qui interrogantem nec damnat nec absolvit, rumore Contentus est: modestiam mariti pariter et patris accipite: de muliere, quae convinci non potest, sufficere sibi putat, ut incesta credatur: quis unquam tam nefandas artes, tam cruentum de

prehendit ingenium ' quia non potest probare quod di

xerit, captat ut credatur , quod non dixerit: dissimulas, taces, saeve, crudelis' invenisti tormenta patris: audi quid misera simplicissimo dolore proclamet: non enicies, inquit, callidissime Parricidarum, ut non audeam Cadaver amplecti. XVII. Ego vero incesta sum, si possum moderari gemitus, comprimere lacrymas. Coite in lanus, omnes liberi, omnes parentes, custodite planctus meos, obse

vate suspiria: si quid feci, si quid admisi, fatebor. Ecce

supra lectulum effusa feralem, laceros artus et perustum complexa corpus, eXClamo: teneo unicum meum, velit nolit invidia, meum misera sermosum: hoc erat, quod infelicissimam matrem ultra Solitae cari latis exa-

Leid. pr. Interrogantem Interrogantem uxorem , W. Leid. et V M. Omnes.

Deprehendit Dσrehendat, W. Quod dixerit) Quod dixit, Leid.

EM , et O incesta stim) Eso Mero incerta sum: sed quae sequuntur usque ad vocem obser ata, desunt Coth. in Leid. pr. margini adscripta, V Mero, Leid. sec. V Ss. pr.

608쪽

gitabat assectus, amabam, marite, periturum: infames quantumlibet hanc impatientiam, ego. mihi videor defuisse, cessasse, multum de laetitia, multum perdidisse de gaudiis: nemo unquam filium nimis amavit. Excuso tibi, inquit, iuvenis innocentissime, quod supremis tuis nondum praestiti misera comitatum: vivere quidem, te deiuncto, continuo non debui, sed mori, marito tacente, non potui. Rumpam taedium lucis invisae, sed prius licuerit coram civitate manibus tuis iusta persolvere, quum damnato supra callidissimum silentium parricida,

nihil te dixisse constiterit: ignosce, quod ad iudicium istud orbata duravi: timui, ne si ad exitum impatientia, si praecipiti pietate properassem, saceret alium parri

cida de mea morte rumorem.

no inquam in Nemo utique. W. Forte, nemo unquam flium minus a maWit. Vt filio se excuset, quasi vo satis adhuc amasset. Sed priua Frauesus volebat. εi prius. tim dorannato Quum damnvius,

609쪽

DECLAMATIO XIX.

Ex superiore Argumento.

CAp. I. Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut iam laceremus omnes, et post tam prodigio

sas rerum sermonumque novitates, oportuerat hoc esse novissimum de malis in selicissimae domus, quod occidi filium pater: sed quoniam mulier immodici semper assectus , super cuncta, quae v l passus sum paulo ante, vel seci, reatus quoque me dolore concussit, veni petiturus a vobis, ne me scientem silentium contentioni praestare credatis: non quia occidi filium, taceo, sed occisus est, ut tacerem. Vtinam, iudices, negare possem quod occidit utinam lotum miserae necessitatis ordinein fas esset intrare, et oris huius premere secretum i

ratur hanc aliquis patientiam meam Z ardor ille, qui me

Debebatur Gronox tanus incipit,

Quia, iudices, mutia signa Procerae-rum pudorem, ut iam maceremus , Et ost eam procligiosas etc. Sed notatur tamen nonnullos incipere , ut vulgo habemus.

se a

5'amitium contentioni praestare )Forte: eonfessioni; ideo silere, ueconfitear. Sic mox , tibi nune vulgo editur: Π contenta eontcntione mariti, veti. edd. hahent consessione. Gaosov. Contentioni, liti explicat Badius . sed potest contentioni uxoris, quae mutendit ut respondeam, explicari. Sed oecistis est Sed quia Oeelsus esι, W. Negareyossem quod eissi s utinam totum Haec desunt W. Intrare Suspeetum; celare aut simile quid quaerendum. Forte , intra

me et oris huius p. s. aut non omisissum, non intrare quod magis placet. ScuvLT. Inter oris huius . U. Intra me et oris h. pr. a. Obr. Forte , i liis metoris lititias premere secretum ; quod minimum recedit a viilgala. BuRM.

610쪽

modo impegit in siliunti, ipsa sui immanitate consumptus est: quidquid erumpere posset in proclamationem, parricidio peractum est, in orbitate conticuit: non habeo assectum, nisi quo cuncta tantum patiar, audiam, seram: utrumque de filio fieri non potest, ut et occiderim, et fatear, cur meruerit occidi. Quapropter, iudices, satis a ni rari, satis stupere non possum, quod mulier, cuius Praeter optimam sane ConsCientiam, Sexus quoque maiorem malis nostris pudorem praestare debebat, tacere non potest silentium meum. II. Novo quinimmo fabulosoque secum impatientiae genere dissentit: queritur de populo, quod loquatur; de patre quod laceat: nec contenta confessione mariti, nihil se dissimulare, nihil scire reatus auctoritate testan .lis, mavult de silentio meo facere secretum Orbitalis. Istud amentia sit, an innocentia, perditus dolor viderit :ipsius animus potest scire quid filius meus dixerit, quae e putat bubere, quod dicam. Fidem igitur vestram, dices, ne vos orbitatis miseratione confundat sola mater, neve maximae calamitatis ibi tantum putetis resedisse sensum, unde vos lacrymae gemitusque conveniunt r mei magis debetis in uxoris comparatione misereri, qui filium et perdidi, et occidi: ego sum infelicior ex parentibus duobus, qui quidquid, iudices, ista complorat, et patior, et seci. Felicem ignoratione conscien-

Se dissimulare Se simulare,

et r. .

SEARCH

MENU NAVIGATION