M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

DECI, A M. X X. INFAMlS IN MATREM ii. 587quum ante torquetur et dedi moras , spathim, tempus indulsi. Vides quantam hinc malignitatibus potuerim praestare materiam ' si in illo secreto, gladio tantum, si vulneribus egissem, exitum secerat iuvenis deprehensi : non est igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae quaestionis invidiam, id est, quod torsi, et occidi: sola est huius necessitatis ratio de morte : illud est parricidium, filium torquere victurum. Putas iuvenetri vivere potuisse, cui iam non poterat, nisi morte succurrit

quem Contra malignos Sermones asserere Coeperam ,

non reddidi rursus infamiae, neque in oculos et Ora vulgi de secreto patris emisi: providentia mea libi quoque, mater , ne in hunc interrogetur , eripui. Ille vero non fuit post lormenta laturus vitae pudorem , ut interrogaretur a singulis, ut negaret. Verum, mulier, asseclibus luis renuntiandum est; ad totius domus nostrae pertinere innocentiam credidi, ne Ae ipse potius occideret. Sentit, iudices, mulier ad ius querelae suae , nec quod torserim , nec quod occiderim , pertinere: itaque quae

rit, quid mihi dixerit ille, de quo nescit, an dixerit. Quid ais , mater impallens y ita in morte filii tui nihil aliud ad te pertinet, quam quid loquutus sit' ita, si r

spondero , remittis parricidium , tormenta non obiicisto inconsultam muliebrem semper amentiam i quid iu-

Ne in Line interrogetur Lege . in hune interrogaretur. GRON. Αο, nain ta adiae interrogetur , vel , ne in hune interrogeris. Scnu . Interrog-ris etiam Fra eius voluerat.

622쪽

M. FAB. QVlNTILIANI venis in tormentis dixerit, tanquam ignoret, interrogat et nihil me comperisse non credit, tanquam sciat.

quid dixerit.

XI. Fidem communis sanguinis , fidem communium malorum i ne parricidii me velis agitare secretum, ne calamitatibus nostris gravem lacias innocentiam tuam: viderit quid meruerit iuvenis ille, ego iam possum Suprema revereri, et post exitum unici revertor in patrem: maior desunctis liberis praestanda reverentia est, nec quidquam minus convenit affectibus patris, quam si insultare videatur occiso: in gratiam me cum silio reduxit orbitas; iram nostrum mors severa compOSuit. Quinimmo recogitanti mihi totum secreti illius ordinem, subit tacita miseratio, quantam ego debeam revere tiam silio, quem potui torquere Solus , quem potui SO-lus occidere. Perseveras, cogis, instasy invicem, te, mulier, interrogo, cur si tantopere volebas scire, quid interrogarem, quid ille loqueretur, non irruperis in qua stionem , quam nullis ministris, nullis custodibus vallaverat pater' quanto melius, mater, ipsum adissest quanto sortius interrogasses unaῖ quanto tibi plura dixisset pquis te, mulier, affectus abegit, tenuit, exclusit 8 Agnosco verecundiam tuam : timuisti, credo, ne si in illo secreto fuissemus Omnes , occidisse filium diceretur et mater: instas tamen, et miseri senis ora diducis. Puta

623쪽

DECLAM. XIX. INFAMIS IN MATREM II. 58 9 me hoc solum dicere, ex maximi lacinoris cunctatione veniens, quid audierim, nondum scio: totus adhuc sum in parricidio meo; et post mortem unici omnia, quibus

laceratus, occisus est, in animum meum tormenta re

dierunt di est quidem dissicile, ut aliquem pati pudorem

parricida videatur; verumtamen stupore, amentia, et silentio in orbitate deseci: ablata est mihi omnium ver- horum fides, 'omnis sermonis auctoritas: nec habet causam loquendi, citi non potest credi. XII. Desine, mulier, interrogare: filium, quem occidit pater, nec absolvere nec accusare iam debet. Quid. inquit, dixit, quum occiderest Miseram parricidii in nocentiam , quod hoc me non potestas, non magistratus, non propinquus aliquis, non amicus, non ille semper loquax in pulus ac malignus interrogat: quiescitis, tacetis r me infelicem l numquid scitis omnes t Puta me, mulier, hoc tibi respondere, non habent incredibilia vocem: quaedam maiora sunt, quam ut illa capiat modus sermonis humani. Tu vero crede nihil aliud fuisse quam surorem: insanisse me puta; videbam, quae non fiebant; audiebam, quae nemo dicebat: hoc solum non insanientis habui, quod tacebam. Finge me respondere,

nihil dixit, nihil loquutus est; non credist atqui multo minus creditura, quid dixerit. Accipe, mulier, brevem

Cianetalionc Lege, mretinelatione, vel percontatione. G ore. Coniunctatione . Leid. se . Vo s. sec. Et maxι- me facinoris quid audierim . omissis reliquis W. Voss. pr. Ex maximo facinore quid audiarim, Leid. pr. Cl.Sch. vel re utinetalione, vel com/ietione legebati In mini dio P in his verbis desi

nebat V a. see. Animum meum animum tormenta

624쪽

veramque rationem, cur in quaestione iuvenis occisus est: torquebam, nec interrogabam: si qua ad aures tuas ab illa quamvis remota domus parte perlata vox est, meus gemitus suit, meorum viscerum dolor. Qua ris, eur nihil dixeriti quia non habuit, quod scire vellem , quod audire deberem : nihil aliud quaestio illa captavit, quam silentium, quod praestare vita non poterat: quisquis in tormentis occiditur, ideo tortus est, ut occideretur. An tu quaestionem illam fuisse credis, qualis vernilibus corporibus adhibetur Z ideo enim equuleos movebam arti sex senex, tendebam fidiculas ratione sa vitiae, ut leviter sedibus suis emota compago per Singulos artus membra laxaret. Consumptus est spiritus silentio sui, et verbera ignesque animum pariter vincemque cluserunt: videbatur mihi premere gemitus, tenere suspiria: et sic nihil dixit, tanquam torqueretur ab homine, qui sciret. XIII. Miraris hanc in filio contumaciam, in iuvene patientiam ' patri torquenti non potest aliter responderi, quam ut mori malit, quam confiterit quod sum-cit igitur interrogantibus respondeo , mulier , occidi. Fallitur quisquis exspectat, ut obiiciamus illa communia;

ego vero proclamo, non tu Xuriosum , non amore me

retricis infamem ; nihil ille delinquebat, quomodo liberi

625쪽

DECLAM. XIX. I 'ΑMlS IN MATREM ii. 5 Pisolent; monstrum erat inenarrabile, quod nollem d prehendere, quod ferre non possem. Miratur aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ultione patrum suerim tantum expulisse contentus' tuus, mulier, nefarius, tuus inconsultus non permisit affectus: filium, cui contra severitatem in eam ignoscebas, quem mecum odisse non poteras, sequuta fuisses abdicatum. Finge iuvenem dixisse nescio quid, ego audire nihil potui: non enim potestatis alicuius more Consederam, nec torquentibus aliis agebam iudicem patrem. Ego tunc cuncta et passus sum pariter, et feci: non vacabat aures praestare verbis, excipere gemitus, aestimare singultus: avocavit me contentio, dolor, orbitas, parricidium: omnia sacta sunt sestinatione praecipiti: idem patris affectus est torquere, ut scias, Occidere, ut nescias. In meam, in

quit , infamiam taces: ita nunc primum laboras misera de fama, et post unici mortem pertinere ad te coepit, quid loquantur hominest scilicet filius impensus est . ut

erubesceres, ut male. audires Z adeone hoc captanti non erat satis, rem totam commisisse rumori.

XIV. Ego vero me famae tuae, mulier, opposui, et inter matrem siliumque medius parricidium seci: unicum occidi, ne quid aliud loquerentur homines. Alioqui si hoc capto quod putas, quousque taceo' in quod tempus differo illam, quam me putas premere, vocem' Ecce reatus iudicium pronuntio, 'ego tamen scire me nego: egregiam rationem malignitati si loquuturus adversus

Quod ferre Quod facere, Leid.

Pr. Pro Var. leet. Quem meeum Quae mecum , w. Agebam iudicem patrem Vtrum. Pater . au iudi m , vel iudicis mi temp

Pronuntio ) Seea realias, itidisium. Pronuntiatio. Ohr. in Grou. videtur fuisse Pruviantias.

626쪽

uxorem, seci ne mihi crederetur. Fateor igitur, nihil ad certum indubitatumque perduxi, hoc est quinimmo, propter quod ad mortem usque contendi: non explicant tormenta quaestionem, quae occidunt. Quid, inquit, dixit Z felicem te, misera, si nescis quid dixit: ita non eseontenta conscientia tua' non sussicit, quod non habuit ille, quod negaret, quod lateretur' poscis verba quaestionis, cogis, extorques: testor, tu sacis, ne possis negare quod dixero. Quid dixit Z parasse se parentibus venenumῖ negas: proditionis agitasse sermones t negas: lyrannidis inisse consilium Z negas: et quidquid dixero, negabis. O bonae conscientiae incauta simplicitast ita non times, ne coactus loqui multa fingam, multa com- nam 8 si potes scire, mulier, an mentiar, scis quid dixerit. Quid dixit' nihil: quid dixit' omnia; maledixit sectato, iacit temporibus invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri: quid dixit ' plus quam interrogabam. Vicisti, mulier, obstinationem meam: audi breve succinctumque responSum, quid dixerit; quod quaeris, quod putas. . O si quis in illam vos secreti nostri potuisset adhibere praesentia mi vidissetis novum genus quaestionis, stabam senex suriis monstruosae feritatis accinctus, manibus exsertis, hinc ignibus, hinc verberibus armatus: super ora, Super oculos iacentis assistens clamabam, furiose, demens, taee: et ille velut exustis am-ive mihi erederetur ive mihi Oeeideret , W. Neseis quid dixit Francius vole. hat, dixerit. Tufeis, ne) Tu me fatas ne, Voss.

Quid dixit ' idus quam Qui dixit plua quam, W. Resimnsum, id dixeritin Dixit. U. Quod quaeris . quod ρutas in Quid

627쪽

putatisque, per quae dolor exit in verba, fuit attonitus, ninens. Quoties admotis ignibus ad aliquam corporis partem, totum pectus imposuit' quoties hiatu oris,

avide flammas adversus exeuntia verba collegiti quum vero iam tolus calor verberibus expulsus, viribus ii vissimi doloris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis brevissime collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus suit similis exclamaturo nescio quid, quod et tu sortassis audires. occupavi, fateor, et advocatis, quas iam Consumpseram, viribus, manibus, telis, totoque corpore pariter annixus antequam mentiretur , occidi. Misera temporis illius recordaliol deficientein in manibus meis silium vidi, adspexi ora pallentia , frigidos anhelitus, interrupta suspiria, et animam magno silentio exeuntem; non tamen tormenta laxavi, non subtraxi restinxique flammas. Miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius affectus; filium, qui moriebatur, occidi: non perdidi tamen, non perdidi unici mortem, fortuna: non perdidi; iam me non interrogat: nisi sola mater: consiste, agedum, mulier, loco meo, et in habitum paterni furoris accincta admove equuleOS,

flagella, laminas: praedico, testor, aliter non possum loqui, aliter mihi non potest credi.

Dolor exitus Dolor exiit in Derbis. Leid. Pe. Dolor exis in Merba , in. Glypti. Colin. Vidov. quod Plaeet Dolori exitus in Merba. Obrecht. Pertractis in Pertractatus , n. ut supra adortata ero adorta. Per tre-cliatis. Voss. pr. Forte , Protruetis.

Restinxique in Reurinaique. IV. Non perdidi tamen γ Desuui Loid.

2 re perdidi unita IV in perdidi

628쪽

XVI. Qitamquam, miserrime iuvenis fas est enim iam tuos alloqui manes , exprimere mihi vocem nullus poterit dolor; quantum volet, laceret, vel occidat: vincere me tormenta docuisti. Si tamen fas est cogitati nis memoria tractare verba miserae quaestionis, cur me coram populo magis interrogas' eamus, uxor, in

illam desolatam domum, in illud iam patris siliique s cretum , ibi me interroga, ibi, ubi torsi, ubi occidi, ubIadhuc forsitan filii tui vaga per moestos penates anima discurrit: porrigat aliquis imaginem iuvenis occisi, p tiat in sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem

misera comebat: eamus ad tumulum, misceamus superbusta lacrymas: ibi aut tacebimus pariter, aut invicem confitebimur: iam iam miser mori possum, explicuit te sollicitudo, pietas. Non scribo labulas, testamento suprema verba non Credo, et ego moriar in tormentis meis r illud tantum novissimis precibus a te, civitas, per liberos, per coniuges, per natos, a te, uXOr, per Decisi iuvenis umbram peto, a te, mater, ne quid amplius quaeras: tu infamiam ne dicas.

Tu infamiam ne dieas γ Haec verba ad ei vitatem vel populum diriguntur, non ad matrem, a qua quod peteret, iam exposuit; hie indicat, quid a civitate vel populor uimirum , tu in mem ne diem. Sila enim seribendi meenseo. Quod , ut et superiora, pluribus illustrati potuissent: sed et uo sestinamus et typographus. G ul ΟΥ. Legendum possit videri r de quid amplius quae a ex me morituro ,

aut post mortem meam luam infamiam ne dieas. Praeterea in Gronov. erat: N. Preeatia a te cis itast y. l. P. C. P. rivios se de me uxorem dissentire Permittas. Vnde corrigeham, sis Fen. tis e yermittas. Sensus emeudationis, ne permittas sie de me sentire tax rem , quasi mortem mihi accelerave

629쪽

m QVINTILIANO

SEARCH

MENU NAVIGATION